Jump to content

Epistola ad Ceolfridum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Ceolfridum
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Epistola ad Ceolfridum

(PL 89 0033C)

Sergius episcopus servus servorum Dei Ceolfrido religioso abbati salutem.

Quibus verbis ac modis clementiam Dei nostri atque inenarrabilem providentiam possumus effari, et dignas gratiarum actiones pro immensis circa nos eius beneficiis persolvere, qui in tenebris et umbra mortis positos ad lumen scientiae producit? Et infra. Benedictionis interea gratiam, quam nobis per praesentem portitorem tua misit devota religio, libenter et hilari animo, sicuti ab ea directa est, nos suscepisse cognosce. (0034C) Opportunis ergo ac dignis amplectendae tuae sollicitudinis petitionibus arctissima devotione faventes, hortamur Deo dilectam tuae religiositatis bonitatem, ut quia exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis sunt ad conferendum arte litteraturae imbuti, sicut decet Deo devotum auxiliatorem sanctae matris universalis Ecclesiae, obedientem devotionem huic nostrae hortationi non desistas accommodare, sed absque aliqua remoratione religiosum Dei famulum Bedam, venerabilis monasterii tui presbyterum, ad limina apostolorum principum dominorum meorum Petri et Pauli amatorum tuorum ac protectorum, ad nostrae mediocritatis conspectum non moreris dirigere, quem, favente Deo, sanctis tuis precibus non diffidas prospere ad te redire, peracta praemissorum capitulorum cum auxilio Dei desiderata solemnitate; erit enim, ut confidimus, etiam cunctis tibi creditis profuturum quidquid Ecclesiae generali claruerit per eius praestantiam impertitum.