(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Epistola ad Colossenses
Epistola ad Colossenses (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0615B
ARGUMENTUM. 114.0609A|
Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Paulus. Solito more salutationem praemittit. Qua praemissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui 114.0609B| ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis caeremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et aetates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus, etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos praedicaverat.
VERS. 3.-- Gratias agimus. Ostendit bona quae receperunt, dum pro his gratias agit.
VERS. 6.-- Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et 114.0609C| crescit augmento scientiae, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.
VERS. 7.-- Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, coepit Archippum adjuvare.
VERS. 8.-- In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.
VERS. 9.-- Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activae vitae et contemplativae.
VERS. 10.-- In scientia. Ut non ignorent fidei suae speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.
VERS. 11.-- In omni virtute. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et caeteris. 114.0609D| Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.
VERS. 12.-- Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit.
114.0610A| Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.
VERS. 13.-- Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adae. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in coelum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo duce dexterae Patris angelo inducuntur in coelum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; 114.0610B| non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.
VERS. 14.-- Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit.
VERS. 15.-- Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei 114.0610C| debet coli, nisi illa quae, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.
VERS. 18.-- Caput corporis Ecclesiae. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel coepit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiae, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiae secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiae suae dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de 114.0610D| Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.
VERS. 19.-- Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse.
VERS. 20.-- Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem coelestia et terrestria, unde patet 114.0611A| homini introitus in coelum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.
VERS. 21.-- Alienati et inimici consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quae per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis.
VERS. 22.-- Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.
VERS. 23.-- Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non aestimandus est quisquam. In universa. Quae nova creatura modo est sub coelo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad 114.0611B| gloriam.
VERS. 24.-- Adimpleo. Ea passionum quae Christus sustinuit, vel quae modo sustinere praecepit, quae adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.
VERS. 25.-- Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo coeptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a saeculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus praeordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quaeritur, quantum si a meipso.
VERS. 28, 29.-- Corripientes. Contradicentes corripimus 114.0611C| et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.
CAPUT II.
VERS. 1.-- Volo, etc. Sequitur: Pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus.
VERS. 2.-- Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit.
114.0611D| Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiae, sed absconditae, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.
VERS. 4.-- Hoc autem. Non solum dico ut ad ea tendatis quae nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quae est in Christo.
VERS. 5.-- Sed et spiritu. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent.
114.0612A| Gaudens. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.
VERS. 7.-- Radicati. Minores in activa vita. Super alios aedificati in ipso. Id est vos majores qui in contemplatione estis.
VERS. 8.-- Fallaciam. Quod de lege pseudopraedicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est aer, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et 114.0612B| quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.
VERS. 9.-- Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est praefigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est (Joan. I), nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
VERS. 12.-- Consepulti ei. Id est ad similitudinem sepulturae ejus baptizati. Per fidem operationis. Id est 114.0612C| credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod praecipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit, etc.
VERS. 14.-- Delens. Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judaeis praevaricationes, quae sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens.
Chirographum. Dicit peccatum Adae, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum, est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini, etc.
114.0612D| Affigens illud. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.
VERS. 15.-- Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et caeteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad coelum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriae. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiae respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitae detinebant), 114.0613A| exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior quae nos tenebat potestas ejus occisa est.
VERS. 17.-- Quae sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi praecepta, quae non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbrae est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.
VERS. 18.-- Volens. Id est amans ea quae non 114.0613B| vidit. Vel, volens scilicet suadere quae non vidit, scilicet legis caeremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.
VERS. 19.-- Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohaerent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.
VERS. 20.-- Si ergo mortui. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte 114.0613C| ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc, etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus.
VERS. 22.-- Quae omnia ipso usu, etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia secundum praecepta et doctrinas hominum, etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non haec Deus praecipit, sed Pharisaei et auctoritate haec praecipiunt, et rationibus docent.
114.0613D| VERS. 23.-- In humilitate, etc. Non intelligitur hic illa humilitas quae est virtus, sed sicut ex Graeco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animae, et sunt: Non ad parcendum corpori. Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: In honore Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: Ad saturitatem carnis, quia multa subtrahunt. In superstitione, etc. Simulata est religio ut videantur vera quae falsa sunt, quae mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio 114.0614A| humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Quae sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiae.
VERS. 2.-- Quae sursum. Spiritualia, quae significabantur per carnales observantias, haec sunt, gloria aeterna et quae ad eam ducunt.
VERS. 3.-- Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit aestas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosae a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.
VERS. 5.-- Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine 114.0614B| Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quae membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonae vitae operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis (Luc. XII). Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quae non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet 114.0614C| quae Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quae ejus sunt.
VERS. 7.-- In quibus et vos ambulastis. Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de caetero caveant.
VERS. 8.-- Nunc autem. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne haec putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et praecipue assidue mentiri.
VERS. 10.-- Qui renovatur. Renovatio mentis dicitur secundum Deum, ut in epistola ad Ephesios legitur, vel secundum imaginem Dei, ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam 114.0614D| fieri putetur.
VERS. 14.-- Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quae supereminet scientiae et omnibus praeceptis. Haec est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quae ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.
VERS. 15.-- Pax. Haec est necessaria ad unitatem corporis, quam ipsa fecit. Pax Dei. Potest pax dici quae non habet charitatem; charitas vero semper secum habet pacem.
VERS. 16.-- Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.
114.0615A| VERS. 17.-- Omne quodcunque. Quia praecepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quae facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum praeceptorum ejus custodiamus.
VERS. 21.-- Patres. Modestos praecipit patres esse filiis, ne coarctati ab illis, delinquant in illos, 114.0615B| et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur.
VERS. 23.-- Ex animo operamini sicut Domino. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore justitiae: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata aequitas non est 114.0616A| aequitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio.
CAPUT IV.
VERS. 3.-- Ostium. Id est os meum faciat apertum: quod ad hoc datum est, ut inde prodeat verbum. Apertum est, quando multa et magna dicit.
VERS. 5.-- Tempus redimentes. Id est opportunitatem praedicandi eis, aliquibus modis, praeparantes.
VERS. 8.-- Ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra, etc. Magis cavet qui se videt cognosci, quam qui se videt ignorari.
VERS. 10.-- Accepistis, quod rediit ad me, et ideo si venerit.
114.0616B| VERS. 16.-- Facite ut et in, etc. Ex hoc loco intelligimus, quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium hominum profectum scriptae sunt epistolae.
VERS. 18.-- Memores estote, etc. Antequam salutationem ponat, praemittit exhortationem dicens: Memores, etc.