Migne Patrologia Latina Tomus 55
AuInLeI.EpAdDe2 55 Auctor incertus (Leo I?) Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ARGUMENTUM.
Magnis laudibus veram humilitatem commendat, adversamque illi superbiam suis depingit coloribus; tum devotam Christo virginem hortatur ut elationem caveat, seque sincerae humilitatis praesidio muniat.
259 CAP. I.
Quanta fuerit Demetriadis nobilitas et virtus. -- Cum splendidissimae sanctimoniae tuae sublime propositum super humilitatis fundamenta consistere pie et sapienter intelligis, in hoc usque, o sacra Virgo Demetrias, dignationem tuae dignitatis inclinas, ut provectiones tuas etiam meo stylo exigas adjuvari. Quod ego, ad tenuitatem facultatis meae respiciens, omnibus modis recusarem, neque tam maturo et erudito animo cohortatiunculas meas adhibere praesumerem, nisi 260 fiduciam efficiendi id quod jubetur a jubente conciperem, et tuis meritis atque orationibus confiderem esse praestandum, ut oriatur in deserto aqua (Psal. CVI, 33); et fiant in sicca terra flumina (Ps. CIV, 41; Isaiae XLIII, 19). Unde collaborandum tibi mecum est, ut qui sapientiam praestat parvulis, et linguas mutorum facit disertas (Sap. X, 21), jubeat de cordis mei ariditate profluere, quod sitis tua digne possit haurire. Quae ergo materia stylo dabitur, et unde loquendi tecum causa sumetur? Si laudes tuas scribere aggrediar, et majorum seriem, quae per te multum illustratur, evolvam, onerosum me forte et impudentem videri posse arbitror, qui vel humanae tibi gloriae tentationem adulando ingeram, vel tuis ac tuorum praedicationibus ingenium meum par esse praesumam. Si vero de commendando virginitatis bono disseram, superflua erit ejus nunc propositi insinuatio, quod tu a primo aetatis tuae flore 261 sine humanis cohortationibus elegisti: et de quo inter ipsa principia multi, qui tunc in Ecclesia praeeminebant, merito non siluerunt. Valde enim mirabile erat, et inter praecipua divinae gratiae exempla numerandum, quod virgo Anicia, super omne fastigium Trabeatae nobilitatis evecta, de cujus fecunditate avis atque atavis responsura posteritas et familiae votis exspectabatur et patriae, converso repente animo, desiderio coelestium nuptiarum declinasti mortale conjugium, et ut omnem prosapiam tuam etiam hujus virtutis titulo consecrares, prima stirpis tuae perpetuam te virginem Filio virginis spopondisti. Illam ergo aetatem tuam et illa principia rationabiliter doctissimi viri suis adhortationibus incitarunt, et licet plantationi suae summus agricola valida ad profectum tuum incrementa praeberet, cooperatores tamen gratiae Dei opportune piam adhibuere culturam, ut germen tenerum fortitudinis robur acciperet, et dignos generositate sua fructus propositi tui arbor afferret. Nostris autem paginis quid erit loci? Et post ornatissima scripta excellentium magistrorum, quid utilitatis in eo, quem indicere dignata es, sermone reperies, nisi forte quia et illorum doctrinis et tuis studiis ad sublimiores gradus virtutum consuetudo proficit, cavendae te elationis admoneam, et humilitatis tibi sinceritatem fida suggestione commendem, ut in omnibus actionibus in quibus tibi es bene conscia numquam audeas esse secura.
CAP. II.
Veras virtutes a falsis esse discernendas. --De hoc igitur congruentissimo tibi et saluberrimo bono, quod Dominus donaverit disseramus, ut inspectioni nostrae non tantum visibilia ejus, sed etiam occulta reserentur. Est enim multiplex virtutis istius qualitas, et licet in exterioribus quoque pulchra sit, in intimis tamen suis multo est speciosior, multoque luculentior; ubi nihil obscurum, nihil turbidum, nihil est inquietum: quia pax multa diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Accessuri autem ad beatae humilitatis intuitum, 262 omnem illam abjectionem, quae ignavos et inconstantes animos deprimit, repellamus; nec generale nomen ita nos a judicio discretionis excludat, ut omnes quoquomodo humiles putemus esse laudabiles. Imitatur quidem plerumque necessitas voluntatem, et ab imagine modestiae parum differt forma segnitiae. Sed aliud est quod gravat, aliud quod exercet; nec in eumdem finem venit labor indeclinabilis miseriae, et expetitae fortitudo patientiae. Unum est paupertatis vocabulum, sed non una mens pauperum: quia non idem est gaudere bene expensis divitiis, quod aut gemere de non acquisitis, aut dolere de perditis. Timoris etiam quo Deus metuitur, nulla est in appellatione distinctio; sed aliud est timere quia peccaveris, aliud timere ne pecces; et ibi est formido de supplicio, hic sollicitudo de praemio. Ob hoc enim de illo servili metu dicitur quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); de hoc vero liberali: Timor Domini sanctus, manens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Remota itaque illa specie humilitatis, quae tota sine fructu est, voluntarios tantum pendamus affectus, qui etiamsi in gradibus meritorum inveniuntur impares, non sunt tamen ab ipsa virtute discordes.
CAP. III.
Primum humilitatis bonum, dilectionem et concordiam inter homines servare. --Prima ergo humilitatis ratio in communis vitae versatur officiis, quibus et divina clementia conciliatur, et societas humana connectitur. Multum enim ad roborandum dilectionem valet, cum secundum doctrinam apostolicam, invicem se homines honore praeveniunt (Rom. XII, 10), et alteri alterum superiorem existimantes, amant servire subjecti, et nesciunt tumere praelati; cum et pauper divitem non sibi dubitat anteferre, et dives pauperem sibi gaudet aequare; cum et sublimes non superbiunt de claritate prosapiae, et pauperes non extolluntur de communione naturae; cum denique non plus tribuitur magnis opibus quam bonis moribus; nec major ducitur phalerata iniquorum potentia quam rectorum inhonora justitia. Ab hoc aequo et modesto jure concordiae, in 263 quo nullum est de gradu superiore certamen, nec felicitas aut inflat propria, aut urit aliena, pulchre et mirabiliter a plerisque proficitur ad illam humilitatis fortitudinem, quae et se extra omnem constituit dignitatem, et mavult apta esse injuriis accipiendis, quam idonea repellendis; ut impleatur quod ait Dominus: Qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo (Matth. V, 40). Illudquo quod Apostolus docet dicens: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini (I Cor. VI, 7)? Tales enim multum ad imitationem ipsius Domini nostri et Salvatoris accedunt; qui cum dives esset, pauper factus est (II Cor. VIII, 9); et, cum malediceretur, non maledicebat; et percutienti se non comminabatur (I Pet. II, 23); et quoniam dixerat; Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt (Matth. V, 44); ut hujusmodi benevolentiam confirmaret exemplo, ipse pro iis a quibus crucifigebatur orabat.
CAP. IV.
Verum humilem, gloriam et opes saeculi fastidire. --Qui ergo fideliter et scienter intelligunt quo opere salvati et quo pretio sint redempti, nolunt de mundi hujus sapientibus, nolunt esse de fortibus: quoniam, sicut ait Apostolus, quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I, 27): id est, ut nemo se placere Deo per mundi sapientiam putet, quae tota carnalis est, et a vera sapientia cum omni sua vanitate destruitur: Dominus enim novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Ps. XCIII, 11). Cum itaque discipuli veritatis humanam gloriam fugiunt, et a temporalium amore desciscunt, ut quae Dei sunt sapiant, non quae hominum, proficiunt sensibus, non deficiunt; neque vigorem cordis amittunt, sed excellentissimae intelligentiae lumen accipiunt; 264 viventes quidem in hoc mundo, sed omnes mundi strepitus relinquentes, ut redimant tempus, quia dies mali sunt (Ephes. V, 16). Quo autem pretio quies hujus temporis aptius comparatur, quam ut ipsi mundo omnes divitiae, omnes dignitates et universarum cupiditatum materiae refundantur, et sancto beatoque commercio ematur Christiana libertas, fiantque filii Dei de paupertate divites, de patientia fortes, de humilitate sublimes? Non enim, ut dilectores hujus saeculi putant, pravi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere, honores occiduos fastidire, nec ibi gloriam quaerere ubi laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Ps. IX, 23). Unde si vere intelligatur, contemptus iste rerum praesentium ad quae tendat, et qualia concupiscat, nihil hujusmodi mentibus rectius, nihil invenietur erectius, quae sacratissimis desideriis universa transcendunt, neque ad ullam creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt creatorem; cui appropinquare clarescere est, quem timere gaudere est, cui servire regnare est.
CAP. V. Non solos pauperes, sed etiam divites humilitate Christiana ornari posse. --Sed haec virtus quae temporalis copiae et potentiae negligens ad vitam aeternam angusta via et ardua enititur, non debet voluntarios pauperes in consortium Christianae humilitatis admittere; eos autem a societate boni hujus excludere, qui ampla praedia, magnifica patrimonia, et multas in hoc saeculo possident facultates: cum in populo Dei multi semper qui divitiis bene uterentur exstiterint, nec ullo modo vel dici vel cogitari liceat quod Abraham, et Isaac, et Jacob, quorum se esse Deum Dominus protestatus est (Exod. III, 6), ideo vera humilitate caruerint, quia pauperes non fuerunt. Aut quod vir sacratissimus Melchisedech, Domini et Salvatoris nostri praeferens formam (Hebr. VII, 3), non fuerit perfecte humilis, quia et sacerdotio eminebat et regno. Vel quod beato Job, 265 de quo Deus pronuntiat, dicens: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a malo (Job II, 3)? Ideo virtus ista defuerit, quia erant (sicut scriptum est) in possessione ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Job I, 3). Qui si tunc istius gratiae particeps factus est, quando omnibus facultatibus perditis, universa quoque familia filiisque privatus, et percussus vulnere pessimo a planta pedis usque ad verticem capitis, testa saniem radebat, sedens in stercore (Job II, 7), ad imaginem elationis tentationisque postmodum revocatus est, quando corporis incolumitate renovata, septem rursus filiorum triumque filiarum factus est pater, et duplo in universam substantiam est ditatus augmento (Job XLII, 10, 13). Absit autem ab animis fidelium tam irreligiosa persuasio, ut cuiquam sanctorum, quibus Deus et divitias est largitus et honores, ad capiendum verae humilitatis meritum credatur vel opulentia obfuisse, vel dignitas; cum eis ad hujus virtutis provectum utraque profuerint. Quamvis enim tota vita hominis tentatio sit super terram (Job VII, 1, juxta LXX), et tam abundantia quam inopia, materia soleat esse peccati, cum vel dives extollitur ad superbiam, vel pauper prosilit ad querelam, exstiterunt tamen in omni tempore, et in nostra quoque aetate non desunt, sicut et boni pauperes, ita et boni divites. Nec frustra beatus apostolus Paulus Timotheum admonet, dicens: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum; bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum: ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17, 19). Quod utique fieri in universa Ecclesia, quae per totum mundum est diffusa, non dubium est, et pauperes Christi non eorum tantum facultatibus sustineri, qui ut expeditiores Dominum sequerentur, simul se omnibus suis opibus exuerunt; sed eidem operi etiam illorum substantias deservire, qui possessionibus suis non aliter quam rebus pauperum praesunt, et ecclesiasticae utilitati sub quadam procuratione famulantur, elaborantes singuli pro suarum virium portione, ut ad victum atque vestitum familiae Dei necessaria conferantur, et simul prospicientes ut in domibus ipsorum sub justo sanctoque moderamine omnes et benignitas foveat, et disciplina contineat: dicente Apostolo: Si quis autem suorum, et 266 maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8).
CAP. VI. Omnes sanctos Ecclesiae filios aliis rebus dispares, sola humilitate pares effici. --Cum itaque Ecclesia Dei, quae est corpus Christi, ita sit multimoda varietate contexta, ut in unum decorem etiam quae non sunt paria concurrant, et de omni genere hominum, de omni gradu officiorum, de omni mensura operum, de omni qualitate virtutum fiat totius aedificationis inseparabilis connexio et indifferens pulchritudo, nec desit soliditati quod non defuerit portioni, tantaque ibi sit pax tantaque concordia ut non possit esse nisi omnium quod est etiam singulorum, indubitanter apparet copulatricem quamdam esse virtutem, qua sibi confoederatur et concinit multiplex sanctorum unitas et speciosa diversitas. Haec autem virtus vera humilitas est quae inter quoslibet meritorum gradus numquam sui potest esse dissimilis. Nam et in officiorum vicissitudine, et in mansuetudinis lenitate, et in voluntariae paupertatis electione, invenitur multa distantia, et alter altero in propositi sui devotione aut major aut minor est; in vera autem humilitate nihil divisum, nihilque non solidum est; et ideo, omnes participes suos unum facit, quia inaequalitatem ipsa non recipit.
CAP. VII. Veram humilitatem in perfecta et integra gratiae confessione consistere. --Hujus igitur boni proprietas in confessione est gratiae Dei, quae tota repellitur nisi tota suscipitur. Sicut enim alienus est a numero fidelium et a sorte sanctorum qui in aliquo a catholica veritate dissentit, ita extra gratiam efficitur, qui aliquid de ejus plenitudine diffitetur, quasi homo auxilio Dei in quadam actionum suarum parte egeat, in quadam autem parte non egeat, sitque ullum tempus ullumve momentum quo perniciosum illi esse non possit si ab eo Spiritus sanctus defuerit; qui utique secundum verae Deitatis essentiam ubique totus est, et omnia comprehendit; sed ab illis modo quodam intelligitur recedere, quos destiterit gubernare. Cessatio quippe auxilii ejus pro absentia accipitur, quam sibi insanissime utilem putat qui in iis quae recte gesserit se magis quam 267 Deum gaudet operatum. Plene ergo et veraciter confitenda est gratia Dei, de cujus hoc primum munere est ut auxilium ipsius sentiatur. Propter quod dicit Apostolus: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Unde si quis est qui aliqua se habere existimat bona, quorum non Deus largitor sit, sed ipse sibi auctor existat; manifestum est hunc non Dei spiritum habere, sed mundi, et de illa saecularis sapientiae tumere doctrina, de qua dicit Dominus: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 19)? Secundum quam, sicut ait Apostolus, quidam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21). Videsne qualis superbis retributio debeatur, et quali mercede repleantur, qui si quo modo ad cognitionem veritatis accesserint, suae hoc sapientiae tribuunt, et de naturali ingenio gloriantur; tamquam Deum, non Dei munere, sed proprii intellectus facultate cognoverint? Omnia quidem clementa mundi, et universae creaturarum naturae, hoc ipsa sui exigunt specie, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I, 20); et in pulchritudine coeli et terrae quaedam sunt paginae ad omnium oculos semper patentes, et auctorem suum numquam tacentes, quarum protestatio doctrinam imitatur magistrorum et eloquia Scripturarum. Sed quidquid illud est quo corporeorum sensuum exteriora pulsantur, in agro cordis cui impenditur ista cultura, nec radicem potest figere, nec germen emittere, nisi ille summus et verus agricola potentiam sui operis adhibuerit, et ad vitalem profectum ea quae sunt plantata perduxerit. Sive enim contemplatio creaturarum, sive sacrorum series voluminum, sive scientia disserentium, sincero et assiduo testimonio praedicet veritatem, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7.)
CAP. VIII. Superborum ruinam omnium esse gravissimam. --Inter omnes igitur lapsus hominum, inter omnia commissa peccantium, nulla est gravior quam superborum ruina; maxime cum ipsa elatio in Dei tendit injuriam. Nam aliter inflantur, qui cupiditate extollentiae singularis omnibus appetunt anteferri; 268 aliter vero intumescunt, qui Dei auxilium refutantes, quae fieri sine ipsius opere non possunt, ex sua perfici virtute contendunt, et spem suam a Domino auferunt, atque ad se transferunt: ut adimpleatur in eis quod scriptum est: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus (Jer. XVII, 5). Haec superbia a diabolo sumpsit exordium: qui quoniam sua, quam a Creatore acceperat, potentia et dignitate sibi placuit, seque auctoris sui gloriae comparavit, cum iis angelis quos in consensum impietatis suae traxerat, a coelesti humilitate dejectus est. Et ideo primis hominibus nocere potuit, quia illis male credulis per mendacia venenata persuasit ut meliores se futuros putarent, si in libertatem sui arbitrii prosilirent, quam si in legis datae custodia permanerent.
CAP. IX. Superbiam, qua quis suorum sibi vult auctor esse bonorum, omnis esse peccati initium. --Sive itaque in lapsu diaboli, sive in praevaricatione hominis, initium peccati superbia est, quae congruenter et avaritia nominatur, quia utraque appellatio eum significat appetitum qui et suam mensuram concupiscat excedere, et non dignetur dives esse, nisi propriis: tamquam habeat hoc simile Deo, ut bonorum suorum ipse sibi fons, ipse sibi sit copia. Haec autem elatio de perverso usu donorum Dei nascitur. Nam si conditor naturarum nulla pulchra, nulla sublimia naturis rationabilibus contulisset, unde se extollerent non haberent. Nemo enim de iis quae non accepit superbit, nec inflari quisquam de eo potest, quod a participatione ejus alienum est. Numquam gloriatur de sobrietate temulentus, neque de benevolentia invidus, aut de lenitate saevus, vel de castitate extollitur impudicus. Ipsa se a virtutibus vitia secernunt, et cum in peccatis agitur, non insita per naturam, sed ex mala voluntate concepta ut propria diliguntur: quia, sicut scriptum est, mendax de proprio loquitur (Joan. VIII, 44). Cum autem in bonis et rectis actibus laudabilis vita ducitur, Dei est quod geritur, Dei est quod amatur. Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Unde quia inter vitia aut nulla est aut rara jactantia, et facile spernitur qui de opprobrio gloriatur, malum superbiae maxime virtutibus est cavendum, quia nullis opportunius insidiatur, quam quibus laus justa debetur. 269
CAP. X. Ex bonis operibus superbiam et Pelagianam haeresim esse natam; nec non et Pelagianorum reliquias. --Cum ergo per ineffabilem misericordiam Dei captivis libertas, perditis salus, mortuis vita reparatur, cum in sacramento crucis et resurrectionis Christi ad novitatem redit vetustas, et ad innocentiam regeneratur impietas, antiquus hostis malignius fremit et acrius inardescit, et cum innumeris nocendi artibus humanum genus nitatur evertere, serens discordias, incitans iras, acuens cupiditates, suadens turpia, falsa commentans et errorum laqueos per opinionum commenta multiplicans, plus uritur de virtute stantium quam laetetur de fragilitate labentium. Multi enim servientes Deo, et in lege ejus die ac nocte meditantes, cruxifixerunt carnem suam cum desideriis et concupiscentiis, omniumque illecebrarum incentiva domuerunt; non damnis victi, non persecutionibus fracti, non prosperitatibus depravati, mundum istum nec dilexere obsequentem, nec timuere terrentem. Tantam itaque firmitatem, et tam sublime propositum qua impugnatione diabolus posset adoriri, nisi ut quibus non potuerat persuadere vitiorum amorem, immitteret laudis cupiditatem; et inde novissima instrueretur tentatio, unde nocuit prima deceptio? Non itaque desidiosis et tepidis, neque inertibus et incultis, sed magis quibusdam animis sedulis et bonorum actuum probitate luculentis, per gloriam irrepsit humanam; et quos impulsione non movit, elatione dejecit. Quanto enim clariores erant meritis, tanto eos aptiores suis invenit insidiis. In paradiso namque Ecclesiae constitutos, et virtutum deliciis abundantes, ad confidentiam liberi incitavit arbitrii, ut profectus suos in se constituerent, et ad arborem propriae voluntatis manum praesumptionis extenderent. Restiterunt quidem huic impietati recta innumerabilium corda sanctorum, et non solum docti quique pontifices, verum etiam universales Ecclesiae plebes, apostolicae sedis exemplo, insaniam novi dogmatis horruerunt. Sed invenerunt quidam viperina consilia, quibus doctrinae suae virus infunderent, et quorum linguam per dolos falsae rationis armarent. Hinc illa erat naturae humanae fraudulenta laudatio, et illaesae per omnes homines originalis defensio dignitatis; hinc 270 Adae peccatum exemplo posteris asserebatur nocuisse, non transitu; et quam illi possibile fuerat non violare mandatum, tam liberum esse unicuique declinare delictum; hinc evacuatio baptismatis parvulorum, qui sola adoptione donari, nullo autem reatu dicerentur absolvi; hinc postremo divinae gratiae simulata et insincera confessio, quae secundum merita daretur, non ex qua merita nascerentur. Quam partem superbae praedicationis quidam sibi, cum caetera abnuerent, servaverunt. Sed hoc eos aut nimis imperite aut valde nequiter fecisse non dubium est, ut omnium hominum generalem ruinam meritorum privilegio sublevarent; et cum inter nostros originalis peccati vulnera faterentur, inter suos tamen hoc tenere ostenderent, quod primorum hominum praevaricatio solis imitatoribus obfuisset; naturalem autem facultatem nihil sui in alieno amisisse peccato, cui et possibile esset et liberum per voluntariam devotionem promereri gratiae largitatem.
CAP. XI.
Omnes in peccato natos, a salute alienos esse, nisi in Christo renascantur. --Verum istam damnati dogmatis portionem catholicae mentes facile intelligunt, et merito detestantur. Dicente enim Domino Jesu: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores (Luc. V, 31): convincuntur isti in superbia etiam sine voce clamare: Sani sumus, opus medico non habemus; quae nobis exspectanda sunt praesidia de ope gratiae, quibus suppetunt vires de incolumitate naturae? Non autem frustra Joannes protestatur et dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Nec frustra scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus unius diei vita est super terram (Job XIV, 4, juxta LXX); et: Quis poterit facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Ibid. juxta Vulg.)? Propter quod, sicut nunc in Ecclesia manet constitutio Salvatoris dicentis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); ita sacratissime erat in lege praecautum ut natus puer, nisi die circumcideretur octavo, exterminaretur anima ejus de populo suo (Gen. XVII, 14), nullum in haereditate Israel habitura consortium. Quae omnia, et multo plura documenta, non tanta cura sacris paginis Spiritus sanctus inseruisset, si talis esset natura in filiis Adam, qualis in ipso est principaliter instituta. 271 Sed quia Filius Dei venit ut solveret opera diaboli (I Joan. III, 8), et ut quaereret ac salvaret quod perierat (Luc. XIX, 10), manifestum est omnes in Adam damnationi obnoxios esse nascendo, nisi in Christo liberati fuerint renascendo. Unde vigilanter nobis considerandum est in ipso regenerationis munere quid geratur. Quamvis enim ad unum concurrant omnes ejusdem mysterii portiones, aliud tamen est quod visibiliter agitur, aliud quod invisibiliter celebratur; nec idem est in sacramento forma, quod virtus, cum forma humani ministerii adhibeatur obsequio, virtus autem per divini operis praestetur effectum; ad cujus utique potentiam referendum est quod dum homo exterior abluitur, mutatur interior; et fit nova creatura de veteri, vasa irae in vasa misericordiae transferuntur, et in corpus Christi convertitur caro peccati; de impiis justi, de captivis liberi, de filiis hominum fiunt filii Dei, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis; sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Quod quia indubitanter accepimus, verissimum est quod Apostolus docet, dicens: Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Unde videant cujus se haberi filios velint, qui definierint omnes homines voluntate propria regi, cum idem Apostolus protestetur et dicat: Qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).
CAP. XII. In solo Deo esse gloriandum, a quo omnis virtus, gloria et sapientia est. --Refutata igitur superborum impia vanitate, quibus in peccatum etiam illa quae in eis videntur laudanda vertuntur, nos illam humilitatem cui virtus et gloria Deus est eligamus, scientes prophetam David cecinisse de sanctis: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur: quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 17). Qui et alibi piissime confitetur Dominum in sanctis suis esse laudandum, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae (Psal. LXVII, 36). Huic etiam Jeremias concordat et dicit: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire quia ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24). Ipse vero intellectus et scientia unde habeantur, pandunt Proverbia Salomonis, et dicunt: Quoniam 272 Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. XI, 6). Et in Ecclesiaste libro ipsius legimus quod et corda et opera justorum in manu Dei sint, et tantum in studiis suis proficiant, quantum eos ille provexerit. Quantumcumque, inquit, laboraverit homo ut quaerat non inveniet. Et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non potest invenire, quia universum hoc vidit cor meum, quia justi et sapientes, et operationes eorum in manu Dei (Eccle. VIII, 17; IX, 1). Tale est quod Apostolus praedicat, dicens omne verbum bonum et omne opus sanctum donum esse Spiritus sancti, sine quo nihil recte agatur. Ideo, inquit, notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero sunt gratiarum, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu; alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 3).
CAP. XIII. Sine Christi operantis in nobis auxilio nihil boni nos agere; nec ita auferri liberum arbitrium, sed juvari. --Sunt et alia innumerabilia testimonia quae ex paginis et novi et veteris Testamenti quadam conclamatione confirment hanc esse verae humilitatis excellentissimam dignitatem, ut omnia quae hominem faciunt christianum ad divinae gratiae donum referantur. Sed tantam multitudinem sententiarum in unum congerere immodicum fuit, praesertim cum mihi sermo esset ad sanctimoniam tuam, cui ex formula eorum quae commemoravimus omnia se aut recordanti offerent aut legenti, licet quaedam etiam brevissima tantae sint plenitudinis, tantaeque virtutis, ut nullo adversantis ingenio possint in sensum alium detorqueri. Nam quae contradictio admitti potest in eo quod ipsa Veritas discipulis suis per Evangelium Joannis dixisse narratur: Sicut palmes, inquit, non potest facere fructum nisi manserit in vite, sic nec vos, 273 nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 4, 5). Nonne convincitur palmes elatus quod omni fertilitate vacuatur, si vitis ubertate non alitur? Quis enim sine auxilio gratiae fructum potest afferre justitiae, aut quis audet dicere se a Christo non dividi, qui Christum in se diffitetur operari? An forte verendum est ne liberum tollere videamur arbitrium, cum omnia per quae propitiatur Deus ad ipsum dicimus esse referenda? Quod nequaquam esse consequens luce veritatis ostenditur: operante enim Spiritu Dei juvatur arbitrium, non aufertur: et hoc agit gratia, ut voluntas peccato corrupta, vanitatibus ebria, seductionibus circumsepta, difficultatibus impedita, non remaneat in languoribus suis, sed per opem miserentis medici curata revalescat, et gaudeat se non interrogantem edoctam, et non quaerentem esse quaesitam, quia impletur quotidie quod Isaias propheta praedixit: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent (Isa. LII, 15). Quomodo autem hoc fiat Joannes docet dicens: Scimus quia ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est; et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus (Joan. V, 19, 20). Quod utique nunc quoque eadem potentia Dominus indesinenter operatur, qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
CAP. XIV. In nullo gratiae operationem ab humana voluntate praeveniri. --Ut ergo misericordiam Dei quaeramus, Dei misericordia est qui ait: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero (Rom. IX, 15). Unde mire per Jeremiam idem Dominus manifestat, quod Dei gratiam nemo praeveniat merito suo, sed propter dilectionem qua Deus diligit etiam aversos ad misericordiam trahi. Dilectione, inquit, aeterna dilexi te: propterea traxi te ad miserationem, quia aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel (Jerem. XXXI, 3). Cui sententiae Joannes quoque apostolus congruit dicens: Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos; et infra: Nos ergo diligamus, quoniam Deus prior dilexit nos (I Joan. IV, 10, 19). Paulus quoque apostolus in eadem est sententia, dicens in Epist. ad Timoth. II: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae 274 data est nobis ante tempora aeterna (II Tim. II, 8, 9). Ad Titum etiam scribens, docet nullo bono hominis merito Dei gratiam praeveniri. Eramus, inquit, et nos insipientes aliquando, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis Spiritus sancti quem effudit abunde in nos per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7). Omnis igitur illuminatarum mentium pius motus alienari quidem non potest a propria hominis voluntate, siquidem nihil recte faciet nisi quod volens egerit; sed ut ad id quod aequum et utile est animi tendat intentio, de illius aeternae et incommutabilis voluntatis inspiratione concipitur. Et sicut arte medici fit in oculis caligantibus, ut possint videre quod non vident, nec tamen non ipsorum est visio quam medicina contulerit, ita in cordibus tardis et hebetibus per Spiritum sanctum acies obducta tergitur, et de vero lumine tenebrosae jam et deficientes lucernae lumen accipiunt; nec tamen nisi ipsarum erit quidquid fulgoris acceperint. Unde dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Et idem jubet ut lucernae nostrae sint semper ardentes, ut scilicet superno igne accensus animus non tepescat, sed studeat semper ardere; ac si vigorem ejus aliqua turbarit adversitas, unde coepit inflammari, inde poscat igniri.
CAP. XV. Ideo dari praeceptum ut praecipientis quaeratur auxilium, cui homo obediendo cooperetur. --Proinde quia manifestissime et prophetica, et evangelica, et apostolica doctrina, nec superbos nos vult esse, nec desides cooperatores nos esse oportet gratiae Dei, ut illam excitantem, juvantem, locupletantem et quotidie provehentem, vigilanter et sobrie subsequamur, numquam cessantes ab actione gratiarum, quia inter secunda vitae istius et adversa, quibus gemina semper tentatione pulsamur, si proficimus, inde alimur; si stamus, inde subsistimus; si recidimus, inde reparamur. Dicit enim Spiritus per prophetam David: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Non itaque frustra praecipitur ut boni simus, cum 275 dicitur: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 23, 24, 27). Sed nec frustra per Jeremiam dicit Dominus: Timorem meum dabo in cor eorum, et visitabo eos ut bonos eos faciam (Jerem. XXXII, 40, 41). Nec superflua erat praeceptio Pauli apostoli ad Romanos dicentis: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21); cum Corinthiis dicat: Oramus autem ad Deum ut nihil mali faciatis (II Cor. XIII, 7). In omnibus enim monitis Dei atque mandatis una eademque ratio est et divinae gratiae et humanae obedientiae; nec ob aliud umquam datur praeceptum, nisi ut quaeratur praecipientis auxilium. Voces enim docentium et litterae paginarum quae ad eruditionem audientium vel legentium Deo serviunt, non carent ejus virtute cui serviunt; et quando id quod jubetur obedienter perficitur, tunc effectus divini operis declaratur.
CAP. XVI. Quantopere cavenda sit in bonis operibus elatio, quae omnia corrumpit. --Vigilant autem tentatoris insidiae, ut ubi proficit devotio, surrepat elatio, et ut homo de bono opere in se potius quam in Domino glorietur. Sed sollicitudo nos Apostoli contra hoc periculum monet dicens: Cum timore et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et operari pro bona voluntate. (Philip. II, 12, 13.) Quanto ergo excellentius in mandatis Dei quique proficiunt, tanto majores habent causas formidinis et tremoris: ne de ipsis probitatis augmentis mens sibi conscia et laudis avida in superbiae rapiatur excessus, et fiat immunda vanitate, dum sibi videtur clara virtute. Sed contra hoc periculum quid beatus Petrus in prima Epistola praedicet audiamus: Si quis, inquit, loquitur tamquam sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula (I Petr. IV, 11). Idem in Epistola secunda: Gratia, inquit, vobis adimpleatur in recognitione Domini nostri Jesu Christi, qui nunc omnia nobis divina virtute sua, quae ad vitam et pietatem pertinent, donavit per agnitionem suam, qui vocavit nos propria gloriae virtute; per quam maxima nobis et pretiosa promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem (II Petr. I, 2, 4). Si ergo omnia quae ad vitam et pietatem pertinent Deus nobis divina sua virtute donavit, nihil magis fugiendum est quam appetitus hujus concupiscentiae, quae virtutem negat divini operis, amore propriae dignitatis; 276 et cum aliae cupiditates ea tantum bona quibus adversantur, imminuant, haec dum omnia ad se trahit, simul universa corrumpit. Cum itaque totius superbiae generale nomen odiosum sit, sive illa de honore suo, seu de nobilitate, vel de immodicis opibus intumescat, haec pars ipsius omnibus tentationibus nocentior invenitur, quae videtur iis quas perditas cupit, amica esse virtutibus. Sed quia sublimiora quaeque gravius corruunt, gaudet princeps superbiae, eos quos potuerit sua impulsione prosternere, ad celsiora crevisse.
CAP. XVII. Per humilitatem homo vere Deo subditur et unitur. --Huic autem malo firmissimum bonum humilitatis occurrit. Quam ideo diximus veram, quia omnium virtutum inexpugnabilis fortitudo, et quaedam suorum est vita membrorum. Discernimus enim illam ab iis officiis quae potest etiam cum mundi sapientibus habere communia, et in eo proprietatem ipsius definimus, quod per omnia Deo subditur. Nec potest quidquam de meritis suis perdere, quorum causas atque profectus non in se, sed in suo auctore constituit. Dignum quippe est ut imago Dei Deo splendeat, et inde pulchra, inde sit compta, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7); alioquin adultera est, et a divino aliena conjugio, si alterius cujusquam decorem in speculo sui cordis ostentat, aut ullis aliis monilibus acquiescit ornari, nisi illis quae de thesauris sponsi per sancti Spiritus pignus accepit.
CAP. XVIII. Demetriadi magis humilitate opus esse, propter et virginitatis puritatem et familiae splendorem. --Si autem quaelibet anima Christiana hujus debet continentiae soliditate muniri, quia omnes nuptiale sacramentum in quocumque vocationis suae ordine susceperunt, quanto magis personae tuae dignitas praesidio hujus virtutis armanda est, cui de opulentissimis gratiae Dei donis tam multiplex se ingerit materia gloriandi. Quamvis enim communis tibi sit cum multarum virginum puritate virginitas, non tamen facile reperitur quae possit tibi magnificentia domus et splendore antiquissimae familiae comparari. De quibus ut non superbias, nec tibi hoc ipsum, quod eis Christum praeposueris, 277 ascribas; ipse est vera humilitas, vera charitas, vera virginitas. Ab omni quippe contaminatione mens libera est, quae sive in se, sive in proximo nihil diligit, nisi quod ex Deo esse non ambigit. Nam amare aliquid quod non ex opere et spiritu Dei sit, non est casta dilectio, et sufficit tentatori sublimes et claras animas hac illusione violasse, ut quas ad illicita non impulit, placendi sibi ad elationem dejecerit.
CAP. XIX. Sine charitate, quae non quaerit quae sua sunt, nihil prodesse. --De hac charitate sine dubio Apostolus loquebatur, et istius proprietatem subtilissimis discretionibus eliquabat dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). In quarum definitionum formula multo laboraremus obscuro, nisi sequentia demonstrarent quae esset species istius charitatis, cui soli tot operum labores, tot virtutum merita non perirent. Esto enim ut multiplex loquendi peritia, quae non solum ad omnem humanae facundiae artem, sed etiam ad angelici eloquii pervenerit facultatem, si charitate careat, inutili aeris sono et tinnitui sit comparabilis cymbalorum: esto ut habens prophetiam et scientiam, habens fidem daemonibus imperantem, nihil sit, quia charitate sit vacuus; verum ut etiam ille ab hac esse possit alienus, qui in alimoniam pauperum suas distribuerit facultates, vel qui corpus suum igne torrendum pro Christi confessione tradiderit, incredibile videretur, nisi beatus Paulus hoc diceret. Qui tamen cum ejusdem charitatis membra describeret, doceretque qualis esset haec virtus, sine qua nullae possint prodesse virtutes: 278 Charitas, inquit, patiens est, benigna est; charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4, 5), et reliqua.
CAP. XX. Vanam proprii meriti gloriam omni esse peccato nocentiorem. --Inflatio ergo et ambitio, et propriorum bonorum superba defensio possunt destruere eleemosynas, possunt evacuare martyria; si et magnas opes amore quis humanae laudis effundat, et saeva supplicia, non ea fortitudine quam Deus tribuit, sed ea quam de se praesumpsit excipiat. Hoc est enim propria fiducia inflari, hoc vanam gloriam quibuslibet ambire dispendiis, hoc postremo est nolle habere quae Dei sunt, et ibi suum constituere meritum, ubi divinum cessarit auxilium. Haec superbia omni peccato nocentior, omni genere est elationis insanior. A quibuslibet enim lapsibus delictorum facile surgitur, quando opem a reparatore suo poscit elisus. Huic autem ruinae nihil subvenit, quia aut difficile peccatum suum superbus agnoscit, aut etiam si intellexerit, non currit ad medicum, sed de se sibi remedium pollicetur; nec umquam ibi proficit cura, ubi morbus est ipsa medicina.
CAP. XXI. Superbiae virus sola humilitate et charitate, quae se invicem complectuntur, excludi. -- Hunc autem corruptissimum pestilentiae istius statum spiritus verae humilitatis et verae charitatis excludit; in nullo enim hae virtutes ab invicem dividuntur, et ambarum tam indiscreta connexio est, ut qui in una earum construitur, simul utraque potiatur. Sicut enim pars charitatis est humilitas, ita pars humilitatis est charitas. Et si illa recolamus quae sine bono charitatis infructuosa esse Apostolus definivit, inveniemus eadem similem habere qualitatem, si eis humilitas vera defuerit. 279 Quem enim fructum habebit, aut cum inflatione scientia, aut cum humana gloria fides, aut cum jactantia largitas, aut cum elatione martyrium? Unde quia in destructionem superbiae, et humilitas tendit et charitas, de utraque habeatur dictum quidquid de una est disputatum.
CAP. XXII. Nihil boni esse a nobis quando nec ipsa recta oratio. --Superest nunc, sacratissima Dei virgo, ut sobrio castoque judicio sancti cordis tui arcana discutias, et aculeo totius elationis obtrito, investiges in te atque dinumeres quae et qualia tibi sponsus tuus dona contulerit; quae a me non oportuit recenseri, ne aut plura contexerem, aut pauciora percurrerem. Verecundiae enim tuae onerosa foret etiam vera laudatio, et ipse contra disputationem meam facerem, si cui ab humana gloria continentiam suasissem, ad eamdem te tuis praeconiis incitarem. Ipsa ergo aulam tuae mentis ingredere: et in secretario purissimae conscientiae tuae, qualia tibi reposita sint ornamenta circumspice: et quidquid ibi splendidum, quidquid pulchrum pretiosumque repereris, divini operis et muneris esse ne dubites, ita ut in omnibus bonis opulentiae tuae, et gratiam donatoris, et jus proprietatis agnoscas. Accepisti enim quae habes, et quidquid tibi diligentia tui laboris accrevit, per ipsum tibi est auctum, per quem fuerat inchoatum. Itaque utendum tibi est his quae largitus est Deus: et ab eodem semper est petendum ut donis ejus fideliter et scienter utaris. Quid enim nobis boni potest esse sine ipso; quandoquidem etiam ut recte oremus, ex ipso est, dicente Apostolo: Nam quid oremus sicut oportet nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus, quoniam secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27). Et ne dubium esset de quo spiritu loqueretur, jam supra dixerat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Itaque ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quoniam sumus filii Dei. Si autem filii, et 280 haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 15-17).
CAP. XXIII. Omnem rectum affectum, cogitatum et sermonem nostrum esse a Deo. --Implet igitur Spiritus sanctus organum suum, et tamquam fila chordarum tangit digitus Dei corda sanctorum. Qui ideo cum die Pentecostes in apostolos plebemque credentium, sicut a Domino fuerat promissus, influeret, in specie linguarum apparuit ignearum, et loquelis omnium nationum eos super quos insederat fecit effari; ut dubium non esset per ipsius inspirationem, utilem affectum, rationabilem sermonem animis fidelium ministrari; sicut ipse Dominus discipulis suis insinuavit et dixit: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris qui loquitur in vobis. (Matth. X, 19.) Quod ne in solo magnarum tribulationum tempore credamus fieri, non autem in pace praestari, audiamus Apostolum definientem quod ipsae quoque cogitationes nostrae, nisi a Deo nobis insitae fuerint, rectae esse non possint. Fiduciam, inquit, talem habemus per Christum ad Deum; non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 4, 5).
CAP. XXIV. Quidquid virtutis et charitatis sancti habent in hac vita, a Deo habent: quoniam et in coelo quidquid habituri sunt, ab illo erit; ab eo portio a quo erit plenitudo. --Unde cum sanctorum animis ex Deo sit utilis meditatio, justa petitio, efficax actio, ex Deo sit in fide firmitas, in tribulatione patientia, in persecutione victoria, magna est in vera humilitate felicitas, cui Deus dilectio, Deus sapientia, Deus consilium, Deus fortitudo est. Nec dubio ista subjectio jam ex magna parte in illius futurae beatitudinis est constituta consortio, ubi Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); 281 quod ideo in hac vita ad plenum non potest obtineri, quia nondum mortale nostrum induit immortalitatem, nec corruptio transiit in incorruptionem; caro adhuc contra spiritum, et contra carnem spiritus concupiscit; nec invenitur in ullo hominum tanta concordia, ut legi mentis lex quae membris est insita non repugnet. Propter quod ex omnium sanctorum persona accipitur quod Joannes apostolus ait: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Cum tamen idem ipse dicat: Qui natus est ex Deo peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est (I Joan. III, 9). Utrumque ergo verum est, quia et nemo sine peccato est, in eo quod nemo est sine lege peccati; et qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quia per legem mentis, id est per charitatem quae Dei semen est, peccatum 282 non facit. Charitas, enim operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); et sine ea nullum prodest bonum, per quam deletur omne peccatum. Dum igitur corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), non quidem obtinetur ut jam omnia in omnibus Deus sit, quia nullus est sine tentationis stimulo et sine mutabilitatis incerto: sed quia omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17), sine dubio inde habetur virtutum omnium portio, unde habebitur plenitudo; et tanto quisque est beatior, Deoque conjunctior, quanto plus in eo fuerit divinae gratiae quam actionis humanae. Benedic itaque Domino in omni tempore, et laus ejus in tuo ore sit semper (Psal. XXXIII, 1); anima autem tua non acquiescat nisi in Domino laudari. Superbi quidem refragabuntur, sed mansueti haec audient, et laetabuntur (Ibid., 3).