Jump to content

Epistola ad Elfegum Wentanum (Wolstanus Wintoniensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Elfegum Wentanum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia



Epistola ad Elfegum Wentanum

Epistola ad Elfegum Wentanum (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne 137.0114A

Epistola ad Elfegum Wentanum

Incipit ad dominum specialis epistola Patrem,
Elfegum, Wenta residet qui praesul in urbe,
De sancti Patris Swithuni insignibus, et de
Basilica Petri, reserat qui limen Olympi.
137.0107B| Domino pontifici, Wentanam principe Christo
Qui regit Ecclesiam, prospera cuncta canam
Conferat Aelfhego regni coelestis honorem,
Qui dedit hunc omni Pontificem populo.
Ipse tibi pacem tribuat sine fine perennem,
Est qui sanctorum gloria pax et honor.
Hoc cupit ore pio, cupit hoc animoque benigno.
Ultimus Anglorum servulus hymnicinum ( i. e. cantorum)
Sit licet aegra mihi sine dogmatis igne loquela,
Nec valeam tanto scribere digna viro:
Hoc tamen exiguum quod defero munus amoris,
Commendare tibi, magne Pater, studui:
In quo perstrinxi quae fecit Rector Olympi
Swithuni meritis coelica signa Patris:
137.0107C| Per quem magna suis miracula praebuit Anglis,
Millia languentum corpora sacrificans
Haec etenim cecini magnalia paupere cantu,
Praesumendo boni de bonitate Dei,
Grandia de minimis est qui pensare suetus,
Suscipiens viduae bina minuta libens.
137.0108B| Qua non paupertas, sed erat pensata voluntas,
Quae victum sprevit et sua cuncta dedit.
Haec igitur commendo tibi munuscula Patri,
Quae vovi Domino reddere corde pio:
Ut tua dignetur haec corroborare potestas,
Haec et ab infestis protegere insidiis:
Dignus apostolica resides qui praesul in aula,
Instruis et populum dogmate catholicum.
Hocque monasterium variis ornatibus ornas,
Intus et exterius illud ubique levans.
Quod quondam renovavit ovans antistes Adelwold,
Sollicitudo cui nocte dieque fuit
Christicolas augere greges, atque ore paterno
Hos cum lacte soli lacte nutrire poli.
Qui struxit firmis haec cuncta habitacula muris,
137.0108C| Ille etiam tectis texit et ipsa novis.
Et cunctis decoravit ovans id honoribus, hucque
Dulcia piscosae flumina traxit aquae:
Secessusque laci penetrant secreta domorum,
Mundantes totum murmure coenobium.
137.0109A| Istius antiqui reparavit et atria templi,
Moenibus excelsis culminibusque novis:
Partibus hoc Austri firmans et partibus Arcti.
Porticibus solidis, arcubus et variis,
Addidit et plures sacris altaribus aedes,
Quae retinent dubium liminis introitum.
Quisquis ut ignotis deambulat atria plantis,
Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Omni parte fores quia conspiciuntur apertae,
Nec patet ulla sibi semita certa viae.
Huc illucque vagos stans circumducit ocellos,
Attica Daedalei tecta stupetque soli:
Certior adveniat donec sibi ductor, et ipsum
Ducat ad extremi limina vestibuli.
Hic secum mirans cruce se consignat; et unde
137.0109B| Exeat, attonito pectore scire nequit.
Sic constructa micat, sic et variata coruscat
Machina, quae hanc matrem sustinet ecclesiam,
Quam Pater ille pius, summa pietate refertus,
Nominis ad laudem celsitonantis Heri
Fundavit, struxit, dotavit, et inde sacravit,
Et meruit templi solvere vota sui,
Regis Aedelredi visu cernente modesti,
In regni solio qui superest hodie.
Illum Pontifices sequebantur in ordine plures,
Complentes sanctum rite ministerium.
Quorum summus erat vultu maturus et actu,
Canitie niveus Dunstan et angelicus.
Hunc sequebatur ovans Anglorum lucifer idem
Praesul Adelwoldus, corde benignivolus.
137.0109C| Post alii septem, quos nunc addicere promptum est. cwig,
Carmine versifico cum pede dactylico,
Aelfstan Aethelgarus, rursumque Aelfstanus et Aes
Aelfhean, Aethilsinus, hic et Adulfus erant.
Post alii plures aderant proceresque, ducesque,
Gentis et Anglorum maxima pars comitum:
Quos e concilio pariter collegerat illo,
Quod fuerat vici regis in Andeferan,
Idem pastor ovans et saepe notandus Adelwold,
Sicut ei Domini gratia contulerat.
Et celebrant cuncti solemnia maxima templi,
Plaudentes Domino pectore laudifluo.
Laetanturque bonis super omnibus ille benignus
Quae statuit cunctis Praesul opima dari.
Fercula sunt admista epulis, cibus omnis abundat.
137.0109D| Nullus adest tristis, omnis adest hilaris.
Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis,
Et remanet vario mensa referta cibo;
Pincernaeque vagi cellaria saepe frequentant,
Convivasque rogant, ut bibere incipiant.
Crateras magnos statuunt, et vina coronant,
Miscentes potus potibus innumeris.
Fecundi calices, ubi rusticus impiger hausit
Spumantem pateram gurgite mellifluam:
Et tandem pleno se totum proluit auro,
Setigerum mentum concutiendo suum.
Sicque dies alterque dies processit in hymnis,
137.0110A| Et benedixerunt omnia corda Deum.
Omnibus expletis tandem solemniter hymnis
Quos in honore Dei vox sonuit populi,
Unusquisque suas alacer repedavit ad oras,
In Domino gaudens pectore et ore canens.
Nunquam tanta fuit talisque dicatio templi
In tota Anglorum gente patrata reor:
Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe,
In sancti Petri coenobio Veteri.
Quod Deus omnipotens sic protegat immaculatum
Ut juge dignetur ipse habitare in eo:
Et quicunque humiles hoc ingrediuntur asylum,
Exsultent plenae participes veniae.
His super Antistes sacro spiramine plenus
Adhibuit Domino plurima vota suo.
137.0110B| Nam fundamen ovans a cardine jecit eorum
Porticus ut staret aedificata Deo.
Erexitque novum jacto fundamine templum:
Ne tamen expleret raptus ab orbe fuit,
Pro meritis superam digne translatus in aulam,
Quorum multiplices nec numerantur opes:
Altithronum primo quibus exhilaravit ab aevo,
Donec Christo animam redderet ipse suam.
Vestra cui statim successit in arce potestas,
Et coeptum vigili pectore struxit opus:
Insuper occultas studuistis et addere cryptas,
Quas sic Daedaleum struxerat ingenium:
Quisquis ut ignotus veniens intraverit illas,
Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Sunt quibus occultae latitant quae hinc inde latebrae,
137.0110C| Quarum tecta patent, intus et antra latent,
Introitus quarum stat apertus, et exitus harum:
Quas homo qui ignorat luce carere putat.
Nocte sub obscura quae stare videntur et umbrae:
Sed tamen occulti lumina solis habent.
Cujus in exortu cum spicula prima resultant,
Lucifer ingrediens spargit ubique jubar:
Et penetrat cunctas lucis splendore cavernas,
Donec in Hesperium sol ruat Oceanum.
Machina stat quarum, sacram supportat et aram,
Sanctorumque pias ordine reliquias,
Multiplicique modo manet utile culmen earum,
Exteriora gerens, interiora tegens.
Talia et auxistis hic organa, qualia nusquam
Cernuntur, gemino constabilita solo.
137.0110D| Bisseni supra sociantur in ordine folles,
Inferiusque jacent quatuor atque decem.
Flatibus alternis spiracula maxima reddunt,
Quos agitant validi septuaginta viri.
Brachia versantes multo et sudore madentes,
Certatimque suos quique monent socios:
Viribus ut totis impellant flamina sursum,
Et rugiat pleno capsa referta sinu:
Sola quadringentas quae sustinet ordine musas,
Quas manus organici temperat ingenii.
Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas,
Exigit ut varii certa camoena soni.
137.0111A| Considuntque duo concordi pectore fratres,
Et regit alphabetum rector uterque suum.
Suntque quater denis occulta foramina linguis,
Inque suo retinet ordine quaeque decem.
Huc aliae currunt, illuc aliaeque recurrunt;
Servantes modulis singula puncta suis.
Et feriunt jubilum septem discrimina vocum,
Permisto lyrici carmine semitoni:
Inque modum tonitrus vox ferrea verberat aures,
Praeter ut hunc solum nil capiat sonitum.
Concrepat in tantum sonus hinc, illincque resultans,
Quisque manu patulas claudat ut auriculas,
Haud quaquam sufferre valens propiando rugitum,
Quem reddunt varii concrepitando soni:
Musarumque melos auditur ubique per urbem,
137.0111B| Et peragrat totam fama volans patriam.
Hoc decus ecclesiae vovit tua cura Tonanti,
Clavigeri inque sacri struxit honore Petri.
Insuper excelsum fecistis et addere templum
Quo sine nocte manet continuata dies.
Turris ab axe micat, quo sol oriendo coruscat,
Et spargit lucis spicula prima suae.
Quinque tenet patulis segmenta oculata fenestris,
Per quadrasque plagas pandit ubique vias.
Stant excelsa tholis rostrata cacumina turris,
Fornicibus variis et sinuata micant.
Quae sic ingenium docuit curvare peritum:
Quod solet in pulchris addere pulchra locis.
Stat super auratis virgae fabricatio bullis.
Aureus et totum splendor adornat opus,
137.0111C| Luna coronato quoties radiaverit ortu,
Alterum ab aede sacra surgit ad astra jubar:
Si nocte inspiciat hunc praetereundo viator,
Et terram stellas credit habere suas.
Additur ad specimen stat ei quod vertice gallus
Aureus ornatu grandis et intuitu.
Despicit omne solum, cunctis supereminet arvis
Signiferi et Boreae sidera pulchra videns.
Imperii Sceptrum pedibus tenet ille superbis,
Stat super et cunctum Wintoniae populum.
Imperat et cunctis evectus in aera gallis.
Et regit occiduum nobilis imperium.
Impiger imbriferos qui suscipit undique ventos,
Seque rotando suam praebet eis faciem.
Turbinis horrisonos suffertque viriliter ictus.
137.0111D| Intrepidus perstans; flabra, nives tolerans,
Oceano solem solus vidit ipse ruentem:
Aurorae primum cernit et hic radium.
A longe adveniens oculo vicinus adhaeret,
Figit et aspectum dissociante loco.
Quo fessus rapitur visu mirante viator,
Et pede disjunctus lumine junctus adest.
Plura quid his addam? tota virtute laboras
Ut decores totum undique coenobium.
Cujus nuper erat encaenia rite peracta,
Et celebrata satis ordine mirifico:
Octo quod egregii Domino sanxere Hierarchi,
Quos simul hic pietas fecit adesse Dei.
Primus erat quorum Sigericus onomate pulchro,
137.0112A| Victor honore potens, victor in arce nitens:
Ante retroque micans, habitu venerandus et actu.
Cujus ab eloquio dulcia mella fluunt.
Quem Deus e coelis tueatur ubique supernis:
Anglorum populis servet et incolumem.
Hunc Aelfstanus ovans, alter comitatur et Elfstan.
Pontifices ambo, plenus uterque Deo.
Aelfheah adest, Ordbirhtus adest, Wilfsinus et Aelfric,
Splendentes cuncti jure sacerdotii.
Incipiuntque omnes modulata voce canentes:
Pax sit huic domui, pax sit et hic fidei:
Pax fiat intranti, pax et fiat egredienti:
Semper in hocque loco, laus sit honorque Deo.
Sic in laude Dei resonant nova moenia templi,
Omnis et in Domino lingua resultat ovans.
137.0112B| Hinc adstant proceres, pueri hinc, juvenesque, senesque,
Et celebrant sancti gaudia coenobii.
Sic optata diu data nunc memoranda per aevum,
Votis plena piis fulsit in urbe dies;
In qua promeruit sua gaudia cernere Pastor,
Officioque sacro reddere vota Deo.
Hinc te Pontifices circumdant, inde ministri.
Te totum cinxit, hinc honor, inde favor.
Et simul hymnisona fratrum coeunte corona:
Quisque tuum votum, qua valet arte, canit.
Cimbalicae voces calamis miscentur acutis.
Disparibusque tropis dulce camoena sonat.
Insuper et cleri jubilat plebs omnis et infans:
Et Deitatis opem machina trina tonat.
Laetitiae augmentum quoniam cumulatur in omni
137.0112C| Istius antiqui parte monasterii.
Laetanturque cibis omnes epulisque refecti,
Potibus et variis omnibus atque bonis.
Sic hujus sancti nituit celebratio templi,
Nomine apostolico sanctificata Deo.
Haec est aula pii fulgens in onomate Petri,
Qui solet excelsos clave ligare polos:
Qui praestante Deo solvitque ligamina mundo,
Et reserat cunctis coelica regna piis.
Haec quoque, Paule, tibi committitur, aula tuenda,
Qui mundi cunctos ore domas populos.
Exsistatis ut hic speciales ambo patroni:
Est quibus unus apex, gloria parque polo.
Exaudire Deum rogitetis et omnipotentem,
Dignetur populi vota precesque sui.
137.0112D| Quisquis ut hoc templum beneficia poscere quaerit,
Impetret a Domino gaudia plena pio.
Qua vir apostolicus jacet almus et ille Birinus
Has lavacro gentes qui lavit occiduas.
Signipotens in ea pausat quoque demate [ l. corpore] Swithun
Qui precibus cunctum sublevat hunc populum.
In medio templi fulgent Byrnstanus et Aelfheah,
Jure sacerdotii cultor uterque Dei.
Summus et antistes, patriae decus, altor egentum,
Spes peregrinorum, splendor honorque Patrum;
Noster Adelwoldus pastor, pater atque magister,
Cujus in aeterna luce coruscat apex.
Cujus in Anglorum micat omni limine nomen,
137.0113A| Inque monasteriis, pluribus inque locis
Quae vovens Domino construxit, eique sacravit,
Centenos in eis accumulando greges;
Qui inter Pontifices minimus nullatenus exstat,
Cujus doctrinae splendet ubique jubar:
Inter apostolicos sed lucet in axe Hierarchos:
Per quem signa facit jam manifesta Deus,
Illustrans oculos tetra caligine mersos,
Et revocans nervis languida membra suis.
Ad cujus sacrum veniunt quicunque sepulcrum,
Cum precibus plenam percipiunt veniam.
Quique fide pleni quaerunt beneficia Christi,
Munera quae cupiunt coelitus inveniunt.
Comperit hoc nuper quidam vir nobilis Aelfelm,
Insomnis tumbam jussus adire sacram;
137.0113B| Cujus erant oculi nimio glaucomate clausi,
Nec valuit phoebum cernere nec radium.
Qui mox huc veniens, Sanctus mandavit ut idem
Percepit clarum luminis intuitum,
Et nullo ducente redit, miratur et in se
Qualis erat veniens, qualis et hinc rediens.
Sic etiam quaedam nimis infirmata puella.
Ducitur ad tumulum matre gemente sacrum.
Protinus obdormit vigilans sanissima surgit,
Incolumisque domum cum genetrice redit.
Talia quid mirum rutilant quod signa per illum,
Et quod post mortem clarus in aethre micat?
Cujus vita fuit virtutibus undique plena:
Qui jugiter studuit corde placere Deo;
137.0114A| Temporibusque suis clara atque exempla futuris
Praebuit, altithronum semper amando Deum,
Multiplici jubilo gaudens feliciter: unde
Exsultat Christi nobilis Ecclesia.
Est quoniam Dominus mirabilis et metuendus,
Qui facit in sanctis signa stupenda suis.
Sunt alii plures etiam hinc atque inde locati,
De quibus est scriptum quod canit Ecclesia:
Corpora Sanctorum sunt hic in pace sepulta,
Et vivunt eorum nomina in aeternum.
Quorum facta sequens et dicta fideliter implens,
Sedulus injunctum perficis officium.
Lumen apostolicum populis tua lingua ministrat,
Et verbum Domini te reserante patet.
Pauperibus victum, nudis largiris amictum,
137.0114B| Dividis et miseris munera larga pius:
Ut commissa tibi duplicata talenta reportans,
Introcas Domini gaudia vera tui.
Suscipe, quaeso, tibi quae defero munera patri,
Atque ea quae meritis debita solvo tuis.
Haec tibi vita diu rogo prospera cuncta ministret,
Luxque futura tibi prosperiora ferat.
Hic Domino multos solvas pia vota per annos,
Ut tibi commissae multiplicentur oves.
Et subeas regnum grege te comitante supernum
Cum sanctis semper laetus in arce poli.
Quod tibi concedat qui cuncta elementa gubernat
Unus ubique potens in Trinitate Deus. Amen.