Epistola ad Episcopos Regni Francorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Episcopos Regni Francorum
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus

EPISTOLA GREGORII PAPAE IV AD EPISCOPOS REGNI FRANCORUM.

[0297C]

Romano pontifici scribentes, contrariis eum in praefatione nominibus appellastis, [b]

[0297D] Fratrem ex veteri more, cujus retinentissimus est Cyprianus: nec aliter concilia Africae, aut ipse Augustinus. Sed vetustiora erant exempla, quam ut hisce temporibus potuerint esse valida. Baronius porro ad annum 419 loquens de libris Augustini adversus Julianum agnoscit morem illum qui antiquitus obtinebat, ut singuli episcopi Romanum appellarent fratrem, nihil detrahere de dignitate ac majestate ejus. Et omnino mihi placet Erasmi observatio, qui in Commentario ad epistolam Cypriani ad Antonianum suspicatur fratris cognomen hic non arguere dignitatis aequalitatem, sed societatem communionis. fratrem videlicet et papam; dum congruentius esset solam ei paternam reverentiam exhibere. Adventu quoque ejus [0298C] comperto, [c]

[0298C] Laetari vos dicitis. Ita omnino codex vetus. Sed quoniam vox laetari sic scripta est [la et ari] existimavit amanuensis omissam fuisse aliquam litteram, et pro laetari legendum esse lamentari, quemadmodum habet editio Massoni. Necessariam porro esse hanc emendationem patet ex iis quae infra ait Gregorius: Deinde, postquam dixistis vos laetatos esse de adventu nostro, etc. Rursum paulo post editio Massoni habebat, Principi scilicet subjectis futurum, nullo sensu. Rectius itaque codex regius, in quo scriptum diserte est profuturum. laetari vos dicitis, credentes omnibus principi scilicet subjectis profuturum, et optasse: [d]

[0298C] Occursum v. n. n. negandum. Moris quippe tum erat, ut quoties Romanus pontifex ad comitatum veniebat, episcopi Francorum ei obviam procederent, [0298D] honoris causa. Verum quia Gregorius non veniebat ut hospes, sed ut hostis, adeoque absque consensu Ludovici, prohibiti sunt a principe, ne obsequio illo officioque defungerentur erga pontificem. Unde et postea Romam reversus est inglorius, et non cum tali honore sicut antecessores sui fecerant, ut admonuit Hincmarus. occursum vestrum nobis non negandum, nisi sacra jussio imperialis praeveniret. Quae verba reprehensibilia [0299A] sunt: uno quidem modo, quia jussio apostolicae sedis non minus vobis sacra videri debuerat, quam illa quam dicitis imperialem; deinde, quia veritate caret, quod dicitis illam praevenisse: non enim illa praevenit, sed nostra, id est, pontificalis. Neque ignorare debueratis, majus esse regimen animarum, quod est pontificale, quam imperiale, quod est temporale. Beatus Gregorius Nazianzenus non hoc timuit coram imperatoribus in Ecclesia praedicare. Sic enim ipsis imperatoribus loquitur, dicens (De Jerem. dictis): «Suscipitisne libertatem verbi, libenter accipitis quod lex Christi sacerdotali vos nostrae subjicit potestati, atque istis tribunalibus subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit principatum, multo perfectiorem principatibus vestris. [0299B] Aut nunquid justum vobis videtur, si cedat spiritus carni, si a terrenis coelestia superentur, si divinis praeferantur humana? » Quare igitur vos, sicut veri sacerdotes, divini videlicet cultus ministri, non humani, non respondetis imperatori, cujus sacra vos dicitis jussione praeventos, sicut idem beatus Gregorius alloquitur imperatorem praesentem, dicens: «Patienter, quaeso, accipe libertatem nostram. Scio te ovem esse gregis mei a Christo mihi summo pastore annumeratam, et a sancto Spiritu consignatam; scio te inter sacra altaria cum veneratione subjici manibus sacerdotis; scio te beatae Trinitatis cultum fidemque non tua, sed nostra praedicatione servare. » Et post aliqua: «Memento semper quod una tibi natura est eademque substantia cum omnibus [0299C] qui tibi subjecti sunt. Tu tamen animo esto cum Deo, et non tam dominari te mundo, quam dominari tibi Christum, gloriare. » Quare etiam nunc commorantes cum imperatore, intermittentes stultissimas adulationes, non ei praedicatis cum beato Augustino dicentes (De Civitate Dei, lib. v, cap. 24): «Felices dicimus imperatores, si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerint; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius [0299D] vindicant, et ignoscunt; si eamdem vindictam pro [0300A] necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exserunt; si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si quod aspere coguntur plerumque decernere misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant; si luxuria tanto eis castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus quam quibuslibet gentibus imperare. Et si haec omnia faciunt, non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt; tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod exspectamus advenerit. » Vos autem e contrario, [0300B] quia non vultis esse veri aedificatores, estis procul dubio veri deceptores, sicut scriptum est: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Deinde, postquam dixistis vos laetatos esse de adventu nostro, iterum intulistis quorumdam relatione magno moerore affectos: quod utique facit instabilitas mentis. Verum est omnino quoniam qui haesitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur. Sed inter has haesitationes nimis stolide nos judicatis immemores esse pastoralis officii et districtissimae moderationis. Deinde, sicut scriptum est: Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata (Sap. XVII, 10); adjungitis quod omni verecundia dignum est, dicentes nos venire propter quamdam praesumptuosam et omni ratione carentem [0300C] [a]

[0299D] Excommunicationem. Ea tum fama erat venire Gregorium, ut tam Ludovicum quam episcopos ei faventes excommunicaret, nisi prompta obedientia implerent mandata ejus. Sed invenit Gregorius episcopos haud ignavos, suique gradus memores. Itaque palam edixerunt, irritam fore eam excommunicationem, et in auctorem recasuram. Insignis est ea de re locus, a viris doctis saepe laudatus, in Vita Ludovici Pii, in qua sic scriptum est: « Cum vero rumor usquequaque diffusus sereret de caeteris quod verum erat, de papa vero Romano, quod ideo adesset, ut tam imperatorem quam episcopos excommunicationis vinculis irretire vellet, si qui inobedientes essent suae filiorumque imperatoris voluntati; parum quid subripuit episcopis imperatoris praesumptio audaciae, asserentibus nullo modo se velle ejus voluntati succumbere; sed si excommunicaturus adveniret excommunicatus abiret, cum aliter se habeat antiquorum canonum auctoritas. » Recte profecto. Nam excommunicatio illa caritura erat omni ratione, imo contra rationem facta fuisset. excommunicationem faciendam; et admonetis nos nimis involutis et confusis sermonibus et sensibus, ut neque nostra voluntate neque alterius hortatu praesumptione prorumpamus; eo quod, ut dicitis, pertineat ad injuriam ac dehonestationem imperialis potestatis, et ad [b]

[0300D] Minorationem. In editione Massoni legitur domini rationem, nullo, ut arbitror, sensu. Codex regius habet diminurationem: ex quo veram lectionem nos confecimus; quam tamen si quis non probat, pro minorationem reponere potest diminutionem. Alterutrum enim legi necesse est. minorationem et reprehensionem nostrae auctoritatis. Dicite, quaeso, quae sunt ista portenta verborum? Et quid potius pertinet ad dehonestationem imperialis potestatis, opera digna excommunicatione, an ipsa excommunicatio? Sed quia haec verba vestra exaggerare laboriosum est, eo quod plena sint nauseae; tantum illud flagito, ut dicatis quomodo potest fieri, ut [c]

[0300D] Manente apost. sed. honore. Jam tum ergo distinguebant inter sedem et sedentem, id est, inter cathedram Romanam et pontificem huic sedi praesidentem. Neque nova est haec distinctio. Illius enim manifesta claraque indicia exstant apud Leonem Magnum in epistola 53: « Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes. » Item in epistola 62: « Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, tamen jura permanent sedium. » Ita sentiebant episcopi in synodo Parisiensi congregati anno 824. Scribentes enim ad Ludovicum et Lotharium imperatores, loquentesque de [0301C] Romano pontifice, quem fama erat favere eorum opinioni qui adorandas putabant imagines, aiunt: « Credimus sane, quia quanquam aliqua ex parte superstitiosam sibi consuetudinem forte vindicare velint, nullatenus tamen ab eadem sede aliter quam auctoritas et veritas se habet, mandare in aliquam partem praesumet. Verebitur siquidem potestatem vestram, auctoritatem sedis, et testimonia veritatis. » Auxilius, qui sub Formoso papa floruit, libro II De ejus Ordinationibus, cap. 18: « Aliud sunt pontificales sedes, aliud praesidentes. » Discrimen illud agnovit etiam Baronius in causa Marcellini papae, dum ait lapsum ejus, quantumlibet evenisse putetur, nullum praejudicium afferre catholicae veritati; affertque locum Tertulliani, ex libro de Praescriptione haereticorum, ubi sic scriptum est: « Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? » Quae Baronii scriptio absurda vanaque esset, nisi constaret jura sedium permanere, tametsi interdum diversa sint merita praesidentium, id est, nisi sedes distingueretur [0301D] a sedente in ea. Hinc Ferrerius, Francorum regis in Tridentina synodo legatus, conquerens de Pio IV papa, dignitatem tamen et auctoritatem Romanae sedis disjungit a Pio. Haec sunt ejus verba: « Sedem apostolicam, summum pontificem, sanctam Romanam Ecclesiam, pro cujus dignitate augenda majores nostri sanguinem fuderunt, et adhuc hodie in Gallia acriter pugnatur, veneramur, reveremur, suspicimus, et maximis ad coelum laudibus efferimus. Pii autem quarti imperium detrectamus, quaecunque sint ejus judicia et sententias rejicimus, respuimus et contemnimus. » manente apostolicae [0300D] sedis honore, mea tantum persona in causa reprehensionis [0301A] et vituperationis remaneat? Nullo modo enim fieri potest, ut si is qui locum beati Petri tenet, exhonoratur, [a]

[0301D] Sine crimine duntaxat. Ita omnino vetus codex. Pro quo Massonus sic edidit: Exhonoratur sine crimine, dum taxatur, cathedra ejus, etc. Sed praeterquam quod audacia illa Massoni in re tanti momenti tolerari non potest, manifestum est sensum etiam ipsum auctoris repugnare huic emendationi. Ludit enim auctor epistolae in vocibus honoratur et honorata. Ait enim: Nullo enim modo fieri potest, ut si is qui [0302C] locum beati Petri tenet, exhonoratur, cathedra ejus honorata permaneat. Sed addit hanc clausulam, quae est magni momenti, sine crimine duntaxat; ac si diceret: Praesertim quando sine crimine est is qui exhonoratur. Nam etiamsi malus esset pontifex, honoranda tamen semper est cathedra, et propter cathedram sedens in illa: quod probat exemplo Caiphae. sine crimine duntaxat, cathedra ejus honorata permaneat. In tantum autem honoranda est cathedra pontificalis, et propter cathedram sedens in illa, ut etiam de Caipha crudelitate et incredulitate impio dicat Evangelista: Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. Unde constat etiam impium Caipham propter cathedram honoratum esse prophetia. Vos autem fidelem et cultorem pietatis pontificem dehonestandum praedicatis absque injuria sedis: quod omnino falsum est. Bene autem subjungitis, memorem me esse debere [b]

[0302C] Jurisjurandi causa fidei. Contendebant ergo episcopi Francorum, Gregorium papam in initiis pontificatus sui fecisse Ludovico sponsionem fidei, interposito etiam jurejurando. Neque vero id negat pontifex, neque fatetur verum esse. Sed nos ostensuri mox sumus valde probabile esse id factum a Gregorio. Hunc porro locum male de Agobardo interpretatur vir alioqui eruditissimus Franciscus Florens, ad titulum 6, De electione et electi potestate. jurisjurandi causa fidei facti [0301B] imperatori. Quod si feci, in hoc volo vitare perjurium, si annuntiavero ei omnia quae contra unitatem et pacem Ecclesiae et regni committit: quod si non fecero, perjurus ero, sicut et vos, si tamen juravi. Vos tamen, quia procul dubio jurastis et rejurastis, promittentes ei erga illum omnia fideliter vos agere, et nunc videntes illum agere contra fidem, et praecipitari in perniciem, non revocatis eum quantum ex vobis est, [c]

[0302C] Perjuri estis. Quid? Juramentum fidelitatis, quod episcopi tum praestabant principi, hoc etiam caput complectebatur, ut intelligerent episcopi se jurejurando obstrictos esse ne quid adversus Christi fidem [0302D] fieri paterentur a principe? Joannes Saresberiensis in epistola 170: « Nunquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his quae adversus Domini justitiam praesumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego nunquam domino regi (Sic omnino legendum; non autem, Dominum et) amicum reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitae dispendium afferat. » Et videndae omnino Jureti observationes ad epist. 35 Ivonis Carnutensis. perjuri estis: quia pro ejus salute secundum fidem promissam non laboratis. Deinde promittitis mihi venerabilem receptionem, si tamen ita ad illum venero, ut ejus voluntas [0302A] est. Haec non in libris divinis, sed in vestris conscientiis legitis, quia omnia facitis propter temporalem retributionem, eo quod sitis arundines vento agitatae, et omnes aurae vos flectant. Pensate, pensate fratres, quam longe est mens vestra ab illa petitione, qua in celebrationibus missarum soletis dicere Deo, non voluntate, sed voce: Da nobis pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla ejus adversa formidare. Nam si ex corde haec peteretis, jam dedisset ille qui dicit: Petite, et dabitur vobis. Deinde dicitis illam primam divisionem regni, quam inter filios suos fecerat imperator, nunc juxta [d]

[0302D] Rerum opportunitatem. In veteri codice, itemque in editione Massoni, scriptum est, juxta regum opportunitatem. Verum hunc locum esse depravatum vel sensus evincit. Praeterea paulo post, cum ista retractantur, ait Gregorius: Ista enim commutatio, quam vos dicitis juxta rerum opportunitatem factam, etc. Itaque visum est emendari debere. rerum opportunitatem esse mutatam, quod omnino dupliciter falsum est: uno quidem modo, quia non est opportunitas, sed importunitas, eo quod sit [0302B] causa et origo conturbationis et dissentionis, commotionis et depraedationis, et omnium malorum quae per singula dicere longum est, extra perjuria innumera et fidei ac pacis expulsiones: alio vero modo, quia necdum scitis, utrum sit commutata, an per verum regem et Dominum maneat illibata. Ista enim commutatio, quam vos dicitis juxta rerum opportunitatem factam, inde cognoscitur quia non fuerit per Deum, quia multorum peccatorum origo existit. Illud namque quod per voluntatem Dei fit, plerumque causa est pressurae et persecutionis; sicut factum est adversum sanctos apostolos. et martyres, [0303A] qui non propter aliud passi sunt, nisi propter defensionem et confirmationem evangelicae veritatis. Causa autem peccatorum et scelerum esse non potuit, sicut vestra divisio est, quam dicitis fuisse opportunam. Deinde, quando grandi supercilio dicitis, quia si reverenter venerimus ad imperatorem, per ipsum cognoscemus omnem rei veritatem, quare opportune et utiliter mutata sit divisio: hoc loqui cogit vos magnitudo superbiae, aestimantes solos vos posse rerum cognoscere causas. Vere dico vobis, quia non solum stultus, sed et infelix est, qui non intelligit quantos et quales fructus malorum protulit vestra commutatio, et de cujus thesauro maligni cordis processit et pro qua re vos laudatores et defensores estis hujus malignitatis. Deinde subjungitis, [0303B] quia nisi secundum voluntatem vestram venero, non habeo Ecclesias vestras consentaneas, sed in tantum contrarias ut nihil mihi [a]

[0303C] In vestris parochiis, id est, dioecesibus, uti pluribus diximus in notis ad Lupum Ferrariensem. Porro, quis non hic miretur libertatem episcoporum Gallicanorum Romano pontifici minitantium impedituros se ne quid agat in suis dioecesibus, si se ab eorum communione subtrahat? Sed et illud valde notatu dignum est, quod etiam dicere palam et aperte ausi sunt, et quidem Romano pontifici scribentes, non toleraturos se, si papa Gregorius aliquem principi subjectum aut fidelem velit excommunicare. Qui locus utilis esse potest ad defendendam Galliam a sententia [0303D] interdicti, si eam ferri contingeret. in vestris parochiis agere vel disponere liceat, nec quempiam excommunicare vobis obsistentibus. Vere verum est quod Veritas dicit: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quare mihi contrarii cum Ecclesiis vestris esse debetis [b]

[0303D] In legatione pacis. Sic enim aiebat Gregorius, seu vera seu falsa promeret, venisse se in Galliam, ut concordiam Ludovicum inter et filios revocaret. Verum istud persuaderi non potuit episcopis partis Ludovici, qui omnino putabant Gregorium in partes filiorum transisse contra patrem: quod et sequens quoque aetas verum putavit. in legatione pacis et unitatis, quod Christi donum et ministerium est? An ignoratis angelorum cantu promissam esse pacem in terra hominibus bonae voluntatis, per Apostolum autem tribulationem et angustiam in omnem animam hominis operantis malum? Hic apparet quod congruat vobis illud quod Scriptura dicit: Arma et gladii in via perversi. Vos conamini [0303C] obsistere perversitatibus vestris nobis, qui legatione fungimur pacis. Nam quicunque inter vos membra Christi sunt, non eum potestis abscindere a corpore capitis, quod est Christus. Nam etsi vos datis operam [0304A] separandi a corpore vos ipsos, tamen sicut semper fuit, est, et erit; ut unguentum illud (Aug. , contra litt. Petil. , c. 104), Spiritus videlicet sanctus (qui descendit a capite Christi in barbam, quae est apostolorum chorus; et de hac barba in ora vestimenti, quae est capitium tunicae, Ecclesiae scilicet Christi, quod capit caput, ut inhabitet Christus per fidem in corde ejus), in omnibus ubique fidelibus servet unitatem spiritus in vinculo pacis. Haec idcirco dicimus, ut noveritis non vos posse dividere [c]

[0303D] Eccl. Gallic. et Germanicam. Utramque Ecclesiam conjungit ob eam causam, quod cum regnum Francorum ex utraque gente constaret, quoties synodus congregabatur, ad eam episcopi ex utraque gente conveniebant. Quod contigerat in synodo e qua missa est epistola episcoporum partis Ludovici ad papam Gregorium, cujus ista responsoria est. Ecclesiam Gallicanam et Germanicam ab unitate tunicae quae subjacet capitio, sublimioribus videlicet membris Ecclesiae, qui proximiores sunt barbae, apostolis scilicet, ac per hoc apostolicis sedibus, sicut barba non potest esse nisi in capite. Deinde [0304B] dicitis, rem ridiculam subinferentes, et quod potius tacere quam dicere maluimus; si autem non egeritis, assensum consilio nostro non praebueritis, honoris vestri periculo subjacebitis; si potius maluistis, id est, magis voluistis tacere quam dicere, quare non tacuistis? Consuetudo est in vobis ut id quod minus est, vincat quod majus est. Major voluntas exstitit in vobis tacere, minor autem dicere; et tamen minor vicit majorem. Credendum est omnino, quoniam in discordiarum amatoribus victrix est cupiditas, victa continentia. Illud vero quod minari vos cognoscimus [d]

[0303D] Periculum gradus, id est, depositionem ac dejectionem e Romana cathedra. Recte vero miratur Gregorius hanc episcoporum Gallicanorum confidentiam, Romano pontifici minitantium depositionem. periculum gradus, quis explicare poterit quantum sit absurdum, quantumque inconveniens et stultum; cum vestra comminatio non sit propter crimen, [e]

[0304C] Propter homicidium. Respicit ad canonem 25 apostolicum; in quo, ut quidem citatur a Gregorio Turonensi, sic legitur: « Episcopus in homicidio, adulterio et perjurio deprehensus, a sacerdotio divellatur. » Sed apud Dionysium Exiguum aliosque veteres collectores nihil de homicidio. Unde Marca coactus est suspicari corruptum fuisse hunc canonem ad premendum Praetextatum episcopum Rothomagensem, qui se designati homicidii reum esse, spe veniae professus est in synodo Parisiensi. Et fieri potest ut haec quoque clausula, quod aequissima sequentibus temporibus visa fuerit, recepta dein vulgo sit [0304D] in novis editionibus canonum apostolicorum, addito etiam nomine sacrilegii. Nam hanc quoque clausulam habuisse videtur Gregorius in suo codice. Itaque graviter errant correctores Romani, qui clausulam de homicidio primum adjectam putant ab episcopis in synodo Triburiensi congregatis anno 895, eamque fuisse causam cur Gratianus, qui post ea tempora vixit, eam quoque clausulam addiderit huic canoni apostolico, dist. 81, cap. Presbyter. homicidium scilicet, sacrilegium, aut furtum, [0304C] vel aliquid hujusmodi; sed nisi ita venerimus, sicut ipsi vultis: cui rei in argumento adjungitis juramentum; et non recordamini erubescentes, quia [f]

[0304D] Perjuri pejeratum. Jure apud omnes ubique gentes recepto, episcopi qui fidem principi jurejurando obligatam violant, deponendi sunt. Nam episcopus in perjurio deprehensus, deponi jubetur in canone 25 apostolico. Prudentissime enim justissimeque viderunt prisci illi legum Christianarum conditores, «in episcopos, qui suum transgressi sunt juramentum, tanto gravius esse vindicandum, quanto majori praeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii possunt ad similia provocari; » ut verbis utamur Urban. [0305A] III ad archiepiscopum Pisanum scribentis in libro tertio Decretalium. Quod si episcopis nunquam licet pejerare, multo minus licet fidem principibus jurejurando obstrictam violare, quos colere nos jussit Deus et honore prosequi. Itaque nunquam dubium fuit, quin episcopus violate in principem fidei reus, a gradu suo dejiciendus esset. Eo porro jure tenebatur etiam episcopus Romanus, quandiu papa tantum urbicus fuit, hoc est, ante quam dominum Romanae urbis in eum transfunderetur. Unde et ordinationes episcoporum Romanorum, non secus ac aliorum, fieri antiquitus non poterant absque consensu eorum [0305B] qui variis temporibus apud Romam imperitarunt. Multum enim interest principum, ut in civitatibus imperio eorum subjectis tales instituantur episcopi, qui populos verbo et exemplo doceant jura majestatis non esse violanda. Hinc ex jure quoque ubique recepto sequebatur ut novus pontifex Romanus sponsionem fidei faceret principi: id quod ab ipsis factitatum esse veteres loquuntur historiae. Ad Francorum reges quod attinet, exstat illustre hujus rei testimonium in epistola 84 (Patrol. tom. XCVIII, col. 907) Alcuini, quae est Caroli Magni ad Leonem III papam Romanum. Is, postquam factus est pontifex, ordinationis suae Carolum monuit per litteras, in quibis etiam continebatur juramentum fidelitatis. Haec sunt verba Caroli: «Perlectis excellentiae vestrae litteris, et audita decretali chartula, valde, ut fateor, gavisi sumus, seu in electionis unanimitate, seu in humilitatis nostrae obedientia, et in promissionis ad nos fidelitate. » Sed ante Leonem, Constantinus quoque [0305C] papa, qui post Paulum I Romae sedit, sic scripsit ad Pippinum regem: «Nos quidem, ita testis nobis Deus noster cui occulta cordis manifesta sunt, ut plus etiam quam praefati nostri praedecessores pontifices, in vestra a Deo protecti regni vestri Francorum charitate et dilectione, atque sincera fidelitatate, cum omni nostro populo firma constantia erimus permansuri. » Hinc factum ut Paschalis I timens ne si vera ostenderentur quae de ipso ad imperatorem Ludovicum Pium perlata erant, scilicet eo auctore Theodorum Romanae Ecclesiae primicerium et Leonem nomenclatorem fuisse occisos ob fidelitatem Lotharii, quem Ludovicus nuper fecerat imperii consortem; timens, inquam, ne si vera haec ostenderentur, ipse de gradu suo dejiceretur, placandum statim censuit principem; ad eumque legatos mittens, expurgaturum asseveravit suspiciones de se injectas: id quod paulo post praestitit Romae coram legatis Ludovici, ab interfectorum nece, inquit auctor [0305D] Vitae Ludovici Pii, se cum plurimis episcoporum purgans, id est, adhibitio, ut Theganus tradit, 34 episcoporum juramento, qui testarentur Paschalem caedis illius reum non esse. Quam historiam narrat etiam auctor Annalium Bertinianorum. Mortuo tandem Paschali successit Eugenius II qui juramentum fidelitatis Ludovico et Lothario Augustis praestitit more majorum, atque insuper clerum populumque Romanum eo inter alia jurejurando teneri voluit, hauddubie ex pactis: «Et quod non consentiam ut aliter in haec sede Romana fiat electio pontificis, nisi canonice et juste, secundum vires et intellectum meum: et ille qui electus fuerit, me consentiente consecratus pontifex non fiat, priusquam tale sacramentum faciat in praesentia missi domini imperatoris et populi, cum juramento, quale Dominus Eugenius papa sponte pro conservatione omnium factum habet per scriptum; » ut docet continuator Pauli Diaconi, editus a Marquardo Frehero. Existimandum tamen non est, tum primum inventum esse hoc jusjurandum. [0306A] Antea enim fieri solitum patet ex Eginhardo ad an. 817, ubi sic legitur: «Cui (id est, Stephano papae) Paschalis successor electus, post completam solemniter ordinationem suam, et munera et excusatoriam imperatori misit epistolam; in qua sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum renitenti, pontificatus honorem velut impositum asserebat. » Excusavit videlicet praecipitationem ordinationis, quod ea peracta esset inexspectato misso sive legato imperatoris. Verum quia Eugenius eadem praecipitatione fuerat ordinatus, occurrere huic audaciae volens imperator, exemplumque statuere in futurum, «Lotharium [0306B] filium imperii socium (verba sunt Eginhardi), Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice atque Romano extra conscientiam principis, praestiumque ab Eugenio papa juramentum fidelitatis. Valde autem probabile est sequentes tum pontifices, qui vivo Ludovico vixere, non omisisse hanc partem sui obsequii, adeoque verum esse quod Gregorio IV objiciebant episcopi Gallicani, eum in initiis sui pontificatus fecisse Ludovico sponsionem fidei, interposito etiam jurejurando; tametsi ille factum illud neque fateatur, neque neget: nam in ambiguo relinquit. Sed cur agimus conjecturis in re manifesta? Ecce quomodo loquuntur Annales Bertiniani de electione et ordinatione ejusdem Gregorii: «Eugenius papa mense Augusto decessit. In cujus locum Valentius diaconus a Romanis electus et [0306C] ordinatus, vix unum mensem in pontificatu complevit. Quo defuncto, Gregorius presbyter tituli sancti Marcelli electus; sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit, et electionem populi qualis esset examinavit. » Et manifestum est, ni fallor, non consenisse legatum ordinationi Gregorii, donec is scripto juramentum fecisset de fide erga principem, juxta exemplum Eugenii. Itaque cum defensionem suam titubare ex eo capite intelligeret Gregorius, ac tamen gradum suum retinere vellet, ad alias artes confugit, nimirum ad incompetentiam judicum. Nam, quod in primis observandum est, non ait degradari se non posse ob violatam fidem principi obligatam; sed episcopos illos, qui perjuri sunt, esse judices incompetentes. Episcopos enim partis Ludovici perjuros esse contendebat Gregorius. Itaque di nihil naevi fuisset in illis episcopos, non negasset Gregorius quin ad illos pertinuisset cognitio criminis quod ei objectabatur. Adeo autem verum [0306D] est jus illud principum fuisse constantissimum, ut etiam centum triginta post annis Joannes XII ob violatae fidei Ottoni imperatori praestitae crimen depositus fuerit in synodo Romana, ut docet continuator Luitprandi, lib. VI, cap. 10. At posteaquam imperatorum auctoritas eviluit, in nomenque illi Germanorum transiere, tum vero Romani pontifices movere coeperunt lacertos, et a capite suo summoverunt potestatem principium: quod non contigerat imperantibus Francis. Paulatim dein intravit in Ecclesiam regnum, et qui per multum aevi fuerant subjecti principibus, eis postea illuserunt, calcantes etiam pedibus colla dominorum. Rerum humanarum Euripum! Sed antequam discedam ab hoc loco, res postulare videtur, ut quoniam diximus ordinationes Romanorum pontificum fieri olim non potuisse extra praesentiam legatorum imperatoris, hanc quoque observationem probemus aliquot exemplis posteriorum temporum. Illustre hujus rei testimonium exstat in Annalibus Bertinianis ad annum 844: «Gregorius [0307A] Romanae Ecclesiae pontifex decessit. Cui Sergius succedens in eadem sede substituitur. Quo in sede apostolica ordinato, Lotharius filium suum Hludouvicum Romam cum Drogone Mediomatricorum episcopo dirigit, acturos ne deinceps decedente apostolico quisquam illic praeter sui Jussionem, missorumque suorum praesentiam, ordinetur antistes. Qui Romam venientes, honorifice suscepti sunt. Peractoque negotio, Hludouvicum pontifex Romanus unctione in regem consecratum cingulo decoravit. » Gravis tamen semper duraque Romanis visa est haec lex; [0307B] ideoque eam variis temporibus infringere tentarunt. Itaque non multo post haec tempora, cum mortuo Nicolao I Romana sedes vacaret, ei Adrianus II substiturus est invocatis inconsultisque missis imperatoris: qui tum erat Ludovicus hujus nominis secundus, Pii nepos. Quod audientes missi Ludovici imperatoris, moleste tulerunt, indignati scilicet quod dum praesentes essent, non fuerunt invitati, nec optate a se futuri praesulis electioni interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa contemptus Augusti, sed futuri temporis prospectu omissum hoc fuerit (ne videlicet legatos principum in electione Romanorum praesulum exspectandi mos per hujusmodi fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus sedaverunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt. «Apud Gratianum Dist. 63. cap. Cum Adrianus; et apud Ivonem parte V, cap. 16. Sed, ut hoc quoque obiter moneam, sublestae ac valde dubiae fidei apud me est ista narratio. Nam quomodo fieri potuit ut legati omnem indignationem medullitus sedaverint, quod dicerent Romani ita factum esse ne praesentia missorum imperatoris verteret in necessitatem, cum hic esset querelae eorum fundus? An existimamus viros in aula [0308A] educatos, et longo Caesarum sacremento imbutos, adeo jurium majestatis incuriosos ac desertores fuisse, ut ea tam facile sinerent convelli et oblitterari? Probabilius est excusasse Romanos praecipitationem ordinationis, quod raptus potius fuerit Adrianus quam electus, neque modum potuisse poni ardori cleri ac populi. Addiderunt haud dubie scire se jus quod imperator haberet in electione, neque contemnere, et provisuros ne deinceps talia attentarentur, tolerarent modo missi electionem Adriani, ad eumque [0308B] salutandum venirent. His verbis, obsequii et reverentiae in Augustum plenis, crediderim delinitos missos, ad Adrianum salutandum accessisse. Tum Ludovicum imperatorem, ne schisma in Ecclesia Dei faceret, hanc electionem approbasse ac laudasse. Haec est mea conjectura. Verum quia Romani frequenter post ista tempora silentio transmiserunt missos imperatorum in electione pontificum, placuit eam audaciam reprimere in concilio Ravennatensi habito anno 904, quod a Baronio editum est, in quo Joannes IX pontifex Romanus hoc decretum promulgavit: «Quia sancta Romana Ecclesia, cui praesidemus, plurimas patitur violentias, pontifice obeunte: quae ob hoc inferuntur, quia absque imperatoris notitia, et suorum legatorum praesentia, pontifices fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab imperatore directi intersunt nuntii, qui violentiam et scandala in ejus consecratione non permittant fieri; volumus ut id deinceps abdicetur; et constituendus [0308C] pontifex, convenientibus episcopis et universo clero, eligatur, expetente senatu et populo qui ordinatus est, sic in conspectu omnium celeberrime electus ab omnibus, praesentibus legatis imperialibus, consecretur. » perjuri pejeratum degradare non possunt, [0305A] etiamsi essem. Denique vos non me scitis esse pejeratum. De vobis autem nemo qui dubitet hoc esse. In hac re memor esse debuerat solertia vestra, quia quicunque cloacam commovet quanto amplius commoverit, [0306A] tanto ampliorem fetorem exhalari facit. Quod autem de sequentibus me fratribus et coepiscopis similiter promittitis agendum, et additis, irretractabiliter, miranda in hoc praesumptio vestra [0307A] cognoscitur. Nunquid quod in parte agitur, retractari apud universitatem non poterit? Nunquid quod apud homines a rectitudine deviantes agitur, apud meliores, recti videlicet tenaces, retractari non debet? Aut quod in praesenti malitiose judicatur, Dei [0308A] judicio retractandum non erit? Quod vestrae minae continent, nunquam adhuc ab initio Ecclesiae factum est. Nam etiamsi ego fuissem perjurus, aptandum vobis erat illud evangelicum: Neque tu times Deum, cum in eadem damnatione sis?