Migne Patrologia Latina Tomus 13
LuCaHiP.EpAdEu 13 Lucifer Calaritanus; Hilarius; Pancratius presbyter Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Eusebium
Domino honorificentissimo Eusebio Episcopo Lucifer Episcopus, Pancratius Presbyter, et Hilarius.
Calcato capite diaboli, et suggestionibus pravis, domine sancte, gratiam tibi a Domino nostro concessam, rogamus, noli negligere, sed ut quantocius invadente effugetur Arianorum dogma, jam accelerare dignare. Scit enim Dominus et Christus ejus, quia sicut in adventu beatissimorum Apostolorum glorificatur Dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso in adventu tuo, dissoluta blasphemantium Arianorum machina destruatur. Nos, domine sanctissime, a prima die, qua Vercellas venimus, religionem tuam usque in hodiernum cupimus, et Dominum rogamus, ut in hac Ecclesia restaurationem perpetuam laudent sancti omnes, tuamque spiritualem virtutem debita laude prosequantur. Quod credimus perventurum, quia passionem salvatoris superari non posse confidimus. Christus dominus te gloriosum conservet, sanctissime ac beatissime.