Jump to content

Epistola ad Florianum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Florianum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68

1 Domino sancto ac venerabili 2 et in Christi gratia spiritaliter 3 erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus S.
 
4 Qui meriti florem, maturis sensibus ortum,
     Nominis ore tui jam, Floriane, tenes;
5 Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti,
     E quibus in coelum vita pararet iter;
6 Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti
     Porrige de placido saepe favore manum.
7 Jejuno sermone quidem, sed pinguia gesta
     Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit.
8 Inter grandiloquos per mille volumina libros
     Maxima cum teneas, et breviora lege.
Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor,
     Concordent studiis celsa vel ima tuis.
9 Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones,
     Formicis, apibus praebuit ipsa sinum.
Et si respicias, dispenset ut omnia rector,
     Ingenium mites, vim meruere truces.
10 Ipsaque continuum virtus infracta laborem
     Deserit, et varias quaerit habere vices.
11 Loricam solitus membris imponere miles,
     20 Gymnasii gaudet nudus adire locum.
12 Et, qui ferratas acies atque agmina vincunt,
     Imbelles feriunt per sua tela feras.
13 Ergo gradum retinens, et prisca volumina linquens,
     Cede dies operi, quod pia causa juvet