Migne Patrologia Latina Tomus 136
Epistola ad Fratres Augienses
Epistola ad Fratres Augienses (Gunzo Grammaticus Novariensis), J. P. Migne 136.1302A
Epistola ad Fratres Augienses
136.1283C| Sacrae congregationi in Augia constitutae, GUNZO purae devotionis obsequium.
Humanae perversitatis injuriam cuilibet illatam non populari judicio committendam puto, verum illorum quorum interest: quatenus non modo ponderatio quaeratur culpae, sed etiam comparatio regulae. Non enim una eademque res bona, licet aeque omnibus conceditur. Siquidem nuptiae, laicis concessae, sacris ordinibus denegantur. In vitiis quoque naturae quaedam aliquibus conceduntur, aliquibus minime. Nam gestantibus gladios permittitur 136.1283D| ut hostes reipublicae sine culpa prosternant. Non enim, ut ait Apostolus, sine causa gladios portant; ab hoc tamen permissu clericatus ordo longe videtur distare. Quapropter quaedam licent laico quae non licent clerico, praesertim monacho, cujus 136.1284C| regula quanto est strictior, tanto est transgressio damnabilior. Hinc de sacris ordinibus legitur, quanto gradus altior, tanto casus gravior, cui sententiae distichon quoque concinit Juvenalis:
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto major qui peccat habetur.
Verum ne mora praefatiunculae intelligentia vestra suspendatur, secundum artis praecepta benevolos, attentos docilesque vos expeto in querela injuriae a quodam cucullato in S. Galli coenobio mihi illatae. Cucullatum dico, quia absolute hominem vulpeculae 136.1284D| fraudibus corruptum non rite fateri possum, de qualibus Persius: Astutam vapido servas sub pectore vulpem.
Monachum quis dixerit, in quo nihil dignum hoc nomine reperitur? Non enim cuculla justificat, 136.1285A| quem fraternum odium maculat. O diram sortem! qua humana natura, relicta rationabilitatis dignitate, ad ferinam se conformat vitam, sicut scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Inde est quod in Evangelio Herodem Dominus vulpem appellat, Ite, inquiens, dicite vulpi illi. Et Psalmista: Partes, inquit, vulpium erunt. Canes, porcos, ut: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Tauros, vitulos, ut: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Nequam homines in divinis voluminibus appellatos invenimus eatenus, ut non solum nominibus animalium, verum etiam rebus insensibilibus comparentur. Scriptum quippe est: 136.1285B| Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Item: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi momentum et inane reputatae sunt ei. Ex quo liquido colligitur eos inter gentes computari, qui sine operibus Christiano nomine se insigniri gloriantur. Ergo ultroneitate arbitrii sibi concessa abutentes aut irrationabilibus animalibus comparantur, aut in nihilum rediguntur, quorum exitus unus est. Ne putetis me doctrinaliter velle loqui, excitare tamen mentes vestras volo, quo et cucullati lasciviam et me non qualem putavit cognoscatis. Narrationis itaque ordo ab hoc loco creditur ordinandus. Quod fateor vestras forsan pervenit ad aures.
Venerabilis rex Otto saepe apud Italiae principes 136.1285C| quibusdam moliminibus egit, quatenus ad haec regna evocarer. Sed enim quia non alicui ita subjiciebar, neque tam humilis fortunae habebar, ut cogi possem, versis ad me precum indiciis, promissionem ceu pignus veniendi accepit. Eoque factum est ut eo ab Italia redeunte, una venerim, negotio, ut vera fatear, ultra proprias vires suscepto. Quo non charitate impellimur? Quo non fraterna delectatione provocamur? Cordium scrutator Deus scit non eo me venisse ut alicui nocerem, verum quo multis prodessem. Neque processi veluti Britannus spiculis hirsutus reprehensionis, sed munere charitatis. Sciunt me revera fari, qui munia litterarum non mihi penitus abesse didicerunt. Munia litterarum dico, 136.1285D| non insidiari fraude, sed ex dilectione velle prodesse. Per abrupta igitur montium ac praecipitia vallium, perventum est tandem ad S. Galli monasterium. Porro adeo fatigatus eram, ut carerem pene officio manuum montano frigore perustarum, quatenus neque imponi, neque deponi equo possem, nisi alienis manibus deportarer. Advenienti tamen mihi spes erat securae quietis in loco monachicae habitationis. Videbam frequentes capitum inclinationes, per inter scapularia compositos jacere cucullos, incessus lenes, raros sermones, nihil mali suspicabar, nisi quia Juvenalis sententia latenter 136.1286A| mordebar, qua falsos philosophos culpat his verbis:
Rarus sermo illis, sed magna libido tacendi.
Quis hoc de monacho dictum crederet? Unde gentili homini cognitio cucullatae perversitatis? Ignorans vitam laetabar, atque exspectabam si forte inter raros susurros philosophici studii scintilla micaret. Nihil inde, sed fraudis molimina parabantur. Aderat siquidem pusio, interque principes morabatur, quem frequenter aspiciebat magister qualis qualis in hircos oculis reflexis, atque inter aspectus ringebat, quod delicias suas potentibus adhaerere cerneret, ut reor interesse non putans quidquam castitatem turturis et obscenitatem perdicis. Hic cum egrederetur et ingrederetur, committebat discipulo 136.1286B| quas parabat fraudes. Nox erat, et somnus curas marcore premebat, Jusque sibi in saturo poscebat ventre Liaeus. Cum fortuna fuit in sermonibus frivolis unius casus mutatione offenderim, ponendo videlicet accusativum pro ablativo. Tunc denique palam factum est, quod per totum diem magister improbabilis eruditionis docuerit discipulum in laudibus obsecutionis. Adfuit tamen quem supra pusionem dixi, culpans tam grave facinus mutationis unius casus, asserens me senem scholaribus dignum flagellis, et hoc lascivulis versibus, quasi in hoc sapiens mihi cucullatio videretur. Verumtamen quis ignorat versus lascivientis monachi? Otio vacans, os aperit, et poema emittit, ignorans oeconomiam carminis, purpureum 136.1286C| pannum qui bene splendeat unum et alterum inserere, mores aetates personare, observare dignitates in poesi nescit. Porrigit tantum labra et ejactat poema; quod Persius non mentem intrare dicit, sed lumbum: . . . . . . . cum carmina lumbum Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
Item ex persona qui molli pronuntiatione gaudent, inquit,
Quidnam igitur? tenerum et laxa cervice legendum,
Torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
Et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris. Horatius de Lucilio inquit:
Nam fuit hoc vitiosus in hora saepe ducentos,
136.1286D| Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Fateor me juvenem hoc vitio tactum. Pudet, non tamen ceu quidam monachus ovina sine moribus pelle tegebar. Ne putetis me haec proloqui ut poematis studium in contemptum ducere velim. Ecclesiasticos etiam viros poemate usos invenio; sed miror si nostro tempore queat veri poematis scriptor inveniri. Si quidem Cinna librum suum Smyrnam X annis elimavit, Horatius in nonum annum carmina sine publica ostentione producenda praecepit. Hinc Juvenalis de scriptore poematis ait: Magnae mentis opus, nec de lodice paranda. 136.1287A| Persius quoque. Non ego laudari metuam, si forte quid aptius exit, Quando haec rara avis est. . . . . Statius quoque librum suum alloquens inquit: O mihi bis senos Thebaei vigilata per annos Vive precor, nec tu divinam Aeneida tenta. Eamdem tamen Aeneidem, quam Statius appellat, in extremo vitae positus poeta inemendatam Vulcano committere voluit. Non parum videbatur illis, ut reor, operam dare carminibus. Nunc vero quis ructat et optima poemata jactat, quae tamen scurra vicatim producat, secundum Persium: Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungues. Vult medio terram finique reponere merdam, Quam lasciva sibi modicum victura fatiscat. Perpendite, quaeso, tandem quid prudens vir ille de 136.1287B| quo sermo est in reprehensione unius casus profecerit, aut quid magni de se ostenderit. Porro silemsis per casuum mutationes non solum apud versidicos, verum apud sine metris scribentes frequenter invenitur. Virgilius accusativum pro genitivo aut ablativo miranter posuit.
- Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
Occupat os faciemque adversam. . . . Pro eo quod est occupat Latagum ore aut Latagi os. Quae figura apud Latinos rarissime, apud Homerum frequens invenitur, ut est illud Ecrousen Achille ton poda, id est percussit Achillem pedem. Dicenda igitur quaedam de mutatione casuum, ne ignoscere sibi stultus monachus videatur. Apud Terentium genitivus pro nominativo, ut hoc villi edormiscam 136.1287C| pro hoc villum. Apud Virgilium, ut Quodcunque hoc regni pro regnum. Dativus pro genitivo, ut immitis Achilli pro Achillis. Ablativus pro accusativo, ut it clamor coelo pro in coelum. Dativus pro ablativo apud Juvenalem: Penelope melius levius torquetis Arachnae. Persius vocativum pro nominativo posuit. Censorem tuum vel quid trabeate salutas. pro trabeatus. Rursus ut nominativus pro vocativo inveniatur, superfluum puto inquisitum, cum divina volumina plena exemplis inveniantur.
Virgilius tamen inquit:
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum 136.1287D| pro fluvio. Si quis autem hoc pleniter scire desiderat, libros Prisciani de constructione legat. Animadvertite, quaeso, insaniam miseri homuncionis, qui in tam vili re integrum pene expenderit diem. Num saltem unam quaestiunculam quam proponeret habuit? Audiat iterum accusativum pro dativo in Psalmis: Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam, pro proximo et fratri. Vult fortasse complangebam. Esto. In prosa apud Sallustium ablativum pro genitivo. Dubitavit acie pars pro aciei. Item dativum pro genitivo, ad bellum Persi Macedonicum pro Persis. In Evangelio quoque accusativum pro nominativo secundum artigraphos invenimus. Jesum quem quaeris, non est hic, pro Jesus. Et: Sermonem quem audistis, non est meus, pro 136.1288A| sermo. Et in Psalmis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes pro lapis. Haec et mille talia scriptores artium vitio dantur, ut Donatus: Urbem quam statuo vestra est. Sed quis tam excerebratus, ut putet verba sacri eloquii stringi regulis Donati aut Prisciani? Legitur in divina historia: Moysi huic, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit ei. Quis modo sic loquitur? Nescimus quid acciderit Moysi huic ei? Et in Psalmis: Misit Moysen servum suum, Aaaron quem elegit ipsum. Licet quidam ex superfluo sibi velint, Virgilius hanc constructionem posuit ubi ait:
Olli subridens hominum sator atque deorum
Oscula libavit natae. Sed quia Servio aspera visa est, olli adverbium 136.1288B| temporis esse voluit, id est tunc. Nullus, inquit, dicit, oscula libavit illi natae. Pronomen enim non cum pronomine, sed loco nominis debet poni. Cum igitur ita sese divinarum series habeat Scripturarum, quis tam perditus est, ut tales elocutiones aut reprehendere audeat ut mutare? Falso putavit S. Galli monachus me remotum a scientia grammaticae artis, licet aliquando retarder usu nostrae vulgaris linguae, quae latinitati vicina est. Excedimus quoque aliquando aut negligentia aut humana imperfectione, de qua Priscianus: Nihil, inquit, in humanis inventionibus ex omni parte perfectum inveniri credo. Negligentia peccamus, sicut, de Homero Horatius ait:
. . . Quandoque bonus dormitat Homerus, 136.1288C| id est negligenter scribit. Qua Virgilium etiam notare possumus, ubi ait: Stratus humi bos. Pessimus versus est habens in fine monosyllabum nomen, nisi forte sit minorum animalium, ut in Horatio:
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Praeterea Servius majores nostros vitia dicit non in dictu esse voluisse, sed in significatione, ut est illud in Sallustio: Quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est. Legitur in arte, quod tam, magis, maxime, minus, minime, positivo tantum junguntur. Ergo sensui et significationi haec Sallustii sententia convenit, et non dicto. Cui rei Aristoteles in libro Peri Ermenias congruit his verbis: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum 136.1288D| notae. Omnis nota alicujus rei nota est. Prius ergo res est quam nota. Res ergo prius ponderanda est quam nota. Solent praeterea diversae res una eademque nota signari, ut puta leo Christum significat et diabolum. Quis demens dixerit eo loci ubi legitur: Vicit leo de tribu Juda, diabolum monstrari? aut Christum ubi legitur: Libera me de ore leonis? Patet profecto quia non verba tantum examinanda sunt quantum significatio. Quod in Moyse quoque comprobatur, qui omni sapientia Aegyptiorum imbutus, quos liberalium repertores artium fuisse constat, Domino se ad Pharaonem mittenti dixisse legitur: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius, et ex quo coepisti loqui ad servum tuum impeditioris et tardioris linguae sum. Fatebatur 136.1289A| utique se in sermone tardum, quem in philosophia nullus rite valet dicere imperitum, teste protomartyre Stephano, qui in Actibus apostolorum de eo ita loquitur: Erat Moyses eruditus omni sapientia Aegyptiorum. Quapropter si de verborum significationumque vi plura audire cupitis, etiam ea quae sequuntur aequo animo considerare debetis. Boetius vir eruditissimus in libro Peri Ermenias secundae editionis audite quid dicat: Adminiculari quis debet obscuris sensibus, patientia atque consensu, quod ad sententiam dicentis spectat, et si sermonum ratio se ita non habeat. Sufficiunt haec ad confutandam stultitiam fratris; an plura requiritis? Ni fallor, vera quoque me dicere probant verba ex corruptis composita, vel in compendium ducta, in quibus 136.1289B| brevi prolatu multa monstrantur, ut in nomine Verna, quod aiunt ex tribus corruptis compositum, quae sunt bonus, haereditarius, natus. Ex prima itaque parte nihil habetur nisi littera alterius loco posita, v videlicet pro b; ideoque quidam propriam litteram servantes Bernam dicunt. Eodem etiam modo unum verbum quamvis incompositum plura in se retinet, quale est illud Lucani:
Omnia majorum vertamus busta, licebit.
Dicunt in hoc verbo tres debere intelligi partes orationis, conjunctionem, nomen, et substantivum verbum, ut sit licebit, si licentia erit, quatenus si affirmativa sit conjunctio, non dubitativa. Praeterea si in dicto tantum et non in significatione oratio 136.1289C| constat, nihil in figmento fabularum nisi nudum accipitur mendacium; superflua putabuntur omnia quae ex his ad veritatis intelligentiam a prudentibus traduntur. Mythologiarum liber ille Fulgentii nihili habebitur. Divinarum Scripturarum mystici intellectus ceu supervacui contemnentur. Quid ergo erit inter Judaeum et Christianum sublata allegoria? Subauditiones insuper tam in divina quam in humana scriptura superfluae habebuntur. Delirus videbitur Terentius, dicendo:
Egone illam? Quae illum? Quae me non? Imperfectus etiam poeta, ubi ait:
Jam coelum terramque meo sine numine venti
Miscere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego! . . . 136.1289D| In Evangelio etiam mutila videbitur sententia, ubi legitur: Quia si cognovisses et tu. Patenter igitur monstratur prudentiam non tantum in verbis quantum in significatione constare, teste Apostolo, qui de se loquitur: Etsi imperitus sermone, sed non imperitus scientia. Notissimus quoque orator eloquentiam 136.1290A| sine sapientia obesse fatetur. Sapientiam sine eloquentia prodesse, nunquam nocere. Possem multa ex divinis humanisque libris exempla subjicere, sed nolo epistolae tenorem exemplorum copiis onerare. Verumtamen quia uniuscujusque rei exitus propriam habet causam, nihil enim, ut in libro Job legitur, in terra sine causa fit, volo animadvertatis quam putem in S. Galli monacho causam iniquae reprehensionis. Aestimo illum ingressum aliquando hortum viri prudentis, in quo degustavit refanum canino stercori innatum, quae est causa putidi ructaminis, id est malivolae reprehensionis. Adhibete quapropter viridariis vestris claustra, seras, custodes, ne olera vestra bene olentia turpi ructamine vitientur. Corrumpunt, ut inquit Apostolus, mores 136.1290B| bonos colloquia mala. Non tamen mirum videri debet si non metuit quis minoribus obligari, qui majoribus vitiis obnoxius habetur. Nonne hic de quo loquimur unus est ex illis qui proprium nuper abbatem pepulerunt, subrogatumque pro eo in exitium merserunt? Hoc ideo dicitur quia nisi is qui successit hortatibus perversorum minime cessisset, adhuc fortasse viveret. Notum est quod cum bonis operibus vita aliquando protenditur, et cum malis breviatur, sicut per quemdam sapientem dicitur: Noli esse justus multum, ne moriaris in tempore non tuo. In Job quoque de iniquo viro legitur: Antequam dies ejus impleantur peribit. Et Psalmista: Viri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. In divina etiam lege frequenter invenitur: 136.1290C| Si quis hoc vel illud fecerit, moriatur. Ergo non faciendo vivat. Quapropter mortiferum consilium dantem ex studio et accipientem uno modo obligatos tenet. Haud igitur miremini si fratrem verberat qui patrem necat. Laetor quia nihil tale de vobis audio. Ab impiis, ut scriptum est, egreditur impietas; siquidem jugiter armata est Pallas, id est sapientia, ubique munita. Si tamen diligenter advertitis, hospes noster necessitate peccavit. Quid hospitibus ferre posset in secessibus cuculli sui per totum diem quaesivit, in quibus nihil aliud quam fraudes quas absconderat invenit. Malus homo de malo thesauro profert mala. Quod ergo habuit erogavit; ne miremini me cucullum dicere, cucullam namque religionis dico, cucullum turpitudinis. Hinc Juvenalis 136.1290D| de scorto:
Illa jubet juvenem sumpto properare cucullo. Dignum nempe aestimo ex qualitate personae caeterorum accidentium qualitates aestimari. Scriptum quippe est: Omnia munda mundis. Si hoc recipitur, 136.1291A| restat e contrario ut omnia immunda sint immundis. Ideoque in divina lege cautum erat ut quaecunque immunda tetigissent, immunda forent. Verumtamen quia ab ecclesiastico, ut videbatur, viro injuriam tuleram, graviter ferebam, quoniam si inimicus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Indignabar quapropter vindictam quaerens motu humanae fragilitatis; verumtamen sciebam illum de quo sermo est in suo conclavi cornutum, ut locus mihi nullus defensionis haberetur; novitius siquidem eram, neque vera dicenti mihi fides adhiberetur, etiamsi contendere vellem; retardabar quoque praecepto Sapientis quo dicitur: Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, 136.1291B| ne efficiaris ei similis. Sed quia tempus est loquendi et tempus tacendi, respondeo nunc, monente eodem Sapiente: Responde stulto juxta stultitiam suam. ne sibi sapiens esse videatur. Haec mecum sollicita intentione perquirens scrutabar accidentia personae, quae fraudi convenirent; deprehendi tandem in ejus vultu colorem vilis metalli, quo solent pretiosa vitiari. Persius:
Ne qua sub aerato mendosum tinniat auro. Calamistratos capillos, nitidum ultra quam oporteret cucullum, pedes calceamentorum adhaerentes pedibus, ne follere possint: quibus indiciis B. Hieronymus sponsum monstrari docet, inquiens: Sunt quidam mei ordinis clerici quibus cura est de vestibus si bene oleant, si ungulae in digitis radient, 136.1291C| si capilli nitida compositione complaceant, si per laxa pelle non folleat. Hos tales cum videris, magis sponsos aestima quam clericos. Hinc ipse generalem sententiam proferens, inquit. Nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae conveniunt Christiano. His igitur perspectis, curiose rimari coepi utrum proprii quoque nominis nota factis consentiret. Quidni? Achar namque vocabatur, quasi ex praesagio furis nomen acceperit. Notum quippe est quod in excidio Jerichontinae urbis Achar furto auream sustulerit regulam, certique ponderis siclos cum coccineo pallio. Igitur quia conveniunt nomina, perscrutari liquet quomodo duorum congruunt facta. Primus Achar, qui anathema interpretatur, regulam auream sublegit, secundus iste Achar regulam bene 136.1291D| vivendi contempsit, regula namque ad hoc adhibetur ut rectitudo servetur. Quisquis etenim regulam bene vivendi spernit, auream furto normam subtrahit. In sacra namque Scriptura aurum plerumque ad splendorem sapientiae refertur. Hinc B. Gregorius: Aurum, inquit, Deo offerimus, si in conspectu illius luce sapientiae resplendemus. Quod furari convincitur quisquis acceptum a Deo ingenium vertit in usum pravae operationis. Ducentos quoque siclos idem Achar furatus dicitur, per quos gemina virtus 136.1292A| charitatis non immerito figuratur. Centenarius namque perfectus est numerus, non tantum quia decade solidatur, quantum quia divinis voluminibus sacratus invenitur, sicut in Evangelio ubi legitur: Aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Siclus namque ponderis species est, et omnia charitate ponderantur, sicut scriptum est: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Qui sicli bene argenti fuisse dicuntur: argentum quippe in divinis voluminibus ad eloquii claritatem refertur, teste Psalmista qui ait: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Verumtamen quia a reprobis charitas et animo et verbis contemnitur, merito Achar et verbis ut in argento, et mente ut in auro furtum fecisse narratur; 136.1292B| in auro, sicut scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est; in argento, ut est illud: Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis. Praeterea quia sunt quidam qui non solum se fratribus impertiri nolunt, sed exteriora quoque denegant, idcirco Achar cum aurea regula, atque ducentis siclis argenti, coccineum quoque pallium abstulisse memoratur. Coccus etenim ignei coloris est, et charitas ardere perhibetur, sicut in Evangelio legitur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Quid igitur decernitis? Nonne videtis quia in omnibus in quibus circumcisus Achar peccavit, cucullatus Achar culpabilis invenitur? Auream regulam sublegit, quando adversus fratrem malevolentiam 136.1292C| mente concepit; ducentos argenti siclos abstulit, in eo quod malevolentiam mente conceptam verborum indiciis patefecit: coccineum quoque pallium furtim rapuit, quando jura hospitalitatis in usum vertit pravae redargutionis. Si palingenesiam vel metempsycosim Pythagorae stulte quis accipere vellet, animam circumcisi Achar corpori istius nullatenus inesse dubitaret. Curtavit ille furto rempublicam, rempublicam multo magis iste curtare voluit, quando accepto itinere, me removere tentavit. Sciet forsitan et ipse quantum damnum reipublicae inferre voluit, cum postquam veni, quid utile egerim cognoverit. Amalec in via mihi occurrit, coeptumque iter intercludere voluit, cujus memoriam de terris se Dominus ablaturum comminando promisit. Amalec 136.1292D| quippe lambens populus interpretatur, cui merito comparantur qui litterarum superficiem lingunt, et ad gustus dulcedinem non perveniunt: quos hypocritis comparandos nullus fidelis dubitat, qui dum ficte Deum quaerunt, invenire non merentur, quos mundanae litteraturae scriptores servili conditioni deputant, ut est illud Juvenalis:
Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo Mirandum tamen est cur miserrimus inviderit bonum aliis, quod profuturum sibi noluit. Proh dolor! 136.1293A| diabolum imitatus est, qui bonum quod perdidit homini invidit. Humana facie tales belluina mente monstrantur, de quibus in Evangelio Dominus loquitur: In vestimentis ovium veniunt, intrinsecus autem sunt tupi rapaces. Utinam vellet is de quo loquor mecum in conspectu vestro conversari, quorum prudentiam ab antiquo spectatam audio! Nota sunt mihi Achar furta, nota ficti monachi fraudulentia; quam mala incude spicula ejus producantur non ignoro, quam invalida manu jaculentur expertus sum. Noverit Horatium pro me minantem. In malos asperrimus parata tollo cornua qualis Sicambe spretus infido gener, aut acer hostis Bupalo. An si quis atro dente me petiverit, inultus ut flebo puer? Dares Siculum attentavit Entellum lascivus 136.1293B| monachus Gunzonem Italicum.
Noverit incauto Entellus conanime lapsus,
Qua vi perculerit prostratum pene Dareta.
Causam querelae audivistis, quid etiam contra studium litteratoriae professionis hostis nescio aut hospes egerit oportet audiatis. Adveniens deferebam pene centum librorum volumina, arma scilicet pacis, quae vertit invidus hostis in studium furoris; inter quae erat Martiani in VII liberalibus disciplinis succincta veritas; quam contemnendam putant qui fabulae solummodo delectationibus oblectantur, qui non integre capitur, si veritatis qualitas ignoratur. Deportabatur quoque Platonis in Timaeo vix intellecta profunditas, Aristoteles in libro Peri Ermenias, aut nostris vix temporibus tentata aut non 136.1293C| perspecta obscuritas, Ciceronis Aristotelisque non contemnenda Topicoporum dignitas. In quibus aliisque cum me interrogandum putarem, nequaquam vilium rerum motu, sed desuper immissi impetus gravitate sollicitabar. Quis putaret se reprehendendum in unius casus mutatione, cui Deus plura concesserit? Non putabam Achar furem vivere, neque transitum animarum secundum Pythagoram in diversa corpora fieri; quae si reciperem, animam hominis corpori ipsius monachi inviderem. Sordibus quis foedatus porcum uniit, fraudibus gaudens, merito anima vulpeculae vivificatur. Ne putetis me odio loqui. Absit ut odio habeam quod humana effigies viventem hominem monstrat. Nam licet accidentem homini nequitiam odio habeam, diligo tamen 136.1293D| substantiam, quamvis ipsa quoque malitia contra votum se possidentis mihi profuerit. Nam et multorum fraudes patefecit, teste Marone, qui ait:
Accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno
Disce omnes. Atque multorum ignorantiam nudavit, apertissimo autem indicio se apud indoctos nutritum monstravit, qui pronuntiatione unius casus animi conceptiones deprehensas putavit. Saepe audivimus vilia quaeque ornatis dici verbis, econtra digna prolatu vili sermone notari, veluti si nomen diaboli aureis litteris quis scribat, Dei autem atramento. Praeterea quid de his hominibus dicendum est qui sine litteris vivunt? Nonne quidam acumine 136.1294A| ingenii quibusdam litteratis praeferuntur. Ulixes vigore ingenii omnibus qui Ilium oppugnavere praelatus est, adeo ut armis Achillis solus inventus sit dignus. Legimus quoque prudentiam Adae, qua omnibus creaturis nomina imposuerit, non tamen quod grammaticam sciverit, nisi forte S. Galli monachus ita velit primum hominem creatum ut omnium scientiam noverit artium, quam peccando amiserit. Quod si ita est, omnes homines scientiam naturaliter omnium habemus artium; corruptum sed enim in primo homine arbitrium legimus, non scientiam artium interclusam: viderit qui potest; nos tamen in re dubia ne controversemur, vilium rerum quapropter controversiam pertinaci cucullato relinquamus, quem putabam velle stipulari a me fundamenta 136.1294B| totius orationis: I. Quomodo ita se habeant, ut neque vocales, neque semivocales, neque mutae certis spatiis limitentur, sed confundi sic videantur, ut cuilibet stulto casu positae potius quam ratione habeantur. 2. Cur digamma post Latinas acceptum litteras non post v, veluti x, sed post c collocetur. 3. Liberales disciplinae secundum proprian vim an pro captu sese percipientium pernoscantur. Nam dubitant quidam utrum uti sunt praeceptae sint. 4. Donatus an Priscianus orationis partes ordinaverit. 5. Quis horum diffinitiones eisdem partibus et accidentibus eis dignius attribuerit: magnum siquidem laborem expenderunt antiqui in ordinandis et determinandis rebus.
De grammatica. Putat fortasse tumidus monachus 136.1294C| grammaticam ceu vile quiddam cucullo suo contineri; non tamen ita est, semel tergum ejus aspexit, et festinans ut faciem ei cerneret, impactione pedis cecidit, et vix ad sessionis ejus partes pervenit, ex quo et superbit. Haec femina aliter grammaticis, aliter Aristoteli cedit. Huic suadet per obliquos casus non posse nomina dici, illis etiam in obliquis posse nuncupari. Haec figuratas elocutiones aliquando sic commemorat, ut cui gener subjici debeant ostendat. Multa praeterea servat, in quibus stultorum temeritas errat. Habeant tamen hanc quibus contigit saltem in somnis vidisse Minervam, dummodo de ea quae subsequitur nihil praesumant. Nam reluctatur et fugit, quibusdam etiam tergi visum negat. Quibus tamen se videndam 136.1294D| praebet, non una eademque facie apparet. Alio etenim huic, alio illi vultu monstratur.
De dialectica. Quod ostenditur ex eo quod Aristoteli genus, speciem, differentiam, proprium et accidens, subsistere denegavit, quae Platoni subsistentia persuasit. Aristoteli an Platoni magis credendum putatis? Magna est utriusque auctoritas, quatenus vix audeat quis alterum alteri dignitate praeferre. Haec ita aliquando ambiguitate obfuscatur, ut quae res, cui generi subponi debeat difficile possit inveniri. Verbi gratia, si quis ita proponat: Cum omnia, quaecunque sunt, aut substantia aut accidens habeantur, quid de differentia dicendum est quae neque substantia, neque accidens dici potest? Substantia dici nequit, quia non 136.1295A| praedicatur in eo quod quid sit. Accidens idcirco vocari non potest, quia substantiam informat. Quod enim substantiam constituit in substantia praedicatur. Est autem haec tam subtilis prudentiae, ut x et VIIII modorum conclusionibus omnem pene logicen philosophiam concludi existimet. Quae Aristoteli adeo obsecuta creditur, ut ei nutrix credatur. Scit sophistica stultos cavillatione decipere, monstrat tamen qualiter ipsa cavillatio possit evitari. Falsa veris quando vult sic farcinat, ut uno eodemque tempore, eodemque loco rite convenire videantur. Esse etiam et non esse arcana quadam ratione simul concurrere fingit. Propositionum suarum quadraturam eo modo dispositam autumat, quatenus obliquorum laterum recursus aliquando 136.1295B| sine coactione redeat, aliquando coactione operiat. Huic non satis est ut dicatur malum esse quod est, sed quia bonum non est. Verba secundum se nomina esse putat. Nam et qui dicit auditum constituit, et qui audit quiescit, ipsaque non nisi in instanti tempore judicat dici posse. Ubique se vertit ad singulos, ac veluti ludens venena mordacitatis, quae venena monstrata cuti vitam non intercludunt. Quam bonus Deus, qui invidum cucullatum talibus privavit, quibus in fraudes possit valentior inveniri! Bene est. Caret enim maledicto, de quo per quemdam sapientem dicitur: Qui sophistice loquitur, Deo odibilis est, etc. Grator itaque huic, quod hac macula caret, licet non sponte. Vellet forsitan miserior esse quam sit, sed bonitate 136.1295C| Dei temperatur, neque intelligit. Sedens in conclavi monasterii cornutum se putat secundum proverbium Aristotelis quo ait:
Limax in suo conclavi cornupeta sibi videtur,
Seque putat cursu timidis contendere damis.
Unciolam tota cum vix expendere, quo coena valeat sese impertire sodalis. Ne imputetis vitio quod saepe idem repeto. Siquidem utor Juvenalis exemplo, quod de Crispino ait: Ecce iterum Crispinus et est mihi saepe vocandus Ad partes. . . .
Et Cicero in Verrinis saepe Verrem repetit. Verumtamen quia in liberalibus disciplinis multa inquisitu digna reperiuntur, paucis ex grammatica et dialectica praelibatis, rhetoricae potentiam breviter 136.1295D| in medium deducere tentabo.
Eloquiis haec se promittit solvere mentes
Quas velit, ut laetis convertere tristia possit
Tristibus, et doctae medicari famine linguae.
De rhetorica. Hujus materia tribus generibus divisa causam constitutionis informat. In hac multa inquisitu digna reperiuntur, aut quia nunc in usu non est, aut quia apud auctores diverso modo variabilis invenitur. Nam fuere quidam qui unum tantum genus hujus artis esse vellent; quidam, ut dixi, tria. Constitutiones vero plures tres esse voluerunt, cum partibus qualitatis. Pauci autem quatuor esse dixerunt. Totius artis summam multi quinquepertitam esse voluerunt. Verumtamen Cicero 136.1296A| in duobus libris tantum de inventione tractat. Causarum partes alii quatuor affirmant, Cicero vero duas addit, confirmationem videlicet et reprehensionem. In probabili quoque narratione, in qua ab aliis VII introducuntur, in quibus rei veritas solet inveniri, Cicero numerum variat, in quibus omnibus quanta necessitas inquisitionis habeatur palam ostenditur. Haec femina prudenti transgressione a genere in genera, a constitutione in constitutionem transitum facit. Nam Virgilio cum de Turno loqueretur, a qualitate in finem transmeabilem motum permisit. Haec in principio alterius vultus, alterius in medio, in extremo alterius se monstrare contendit. In progressu autem et in fine mutabilitates suas astutius prodit. Quae loquens nunquam sine 136.1296B| strepitu graditur, nisi forte aliquando tacens loqui videatur. Alumnam hanc Ciceronis nullus dubitaverit. Nam praesidio illius vallatus, conjuratores in rempublicam deprehendit. An aliud subvenit ei nisi haec, quando Catilinam de senatu ejecit gravitate sermonum et sententiarum, quibus Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit? Haec uno ductu diversos pingit colores, reditque ad proprium cubile quinquepertitis semitis, quatenus flexus viarum suarum brevi reductione colligat, circaque epilogum praesumptionem requirat. Excipit hanc quam sapientissimi regis sororem ferunt subtilitate vultus et sapientiae dignitate. Dicunt Hebraei Salomonem minutis formatum corporis lineamentis. Quod ex verbis quoque filii ejus colligitur, quibus 136.1296C| ait: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Ex quo potest aliud colligi, in eo videlicet quod in tenui corpore Salomonis larga sapientia fuit, datur intelligi, quod in pingui vix queat subtilitas sapientiae inveniri. Hinc Persius: . . . . Nugaris cum tibi calve
Pinguis aqualicalus propenso sexquipede exstet.
Statius quoque virtutum corporis enumerans de Tideo inquit:
Major in exiguo regnavit corpore virtus.
Haec quasi per digressionem, ad proposita recurram. Hanc ideo viraginem corpore tenuem memoravi, quia abstracta a rebus corporeis in natura sui nulla corporalitate crassatur. Vindicat sibi quapropter collegium divinitatis, non tamen ut accidens 136.1296D| haberi in Deo velit, sed substantiam. Unum namque in Trinitate personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantia est. Ergo Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate substantia est. In creaturis quoque secundum philosophos potest numerus quoquo modo substantia videri, nisi forte neget quis numerum esse. Aiunt prudentes Unum et Est idem esse, ut tandiu sit aliquid quandiu unum est: et cum desierit unum esse, jam non sit. Est substantiam monstrat, atque idcirco a sapientibus substantivum vocatur. Ergo et Unum quod idem habet, quod est, substantiae non irrationabiliter deputari potest, quamvis numerus omnis generi quantitatis assignetur. Haec de qua loquor 136.1297A| ita se in minoribus conformat, quatenus in majoribus mas velit haberi, ut jure quis eam Cenea aut Tyresiam credat, id est utriusque sexus capacem. Praeterea componit aliquando mirabile praestigium, quando sine judicio verborum aliquibus animi secreta pandit. Ex quo etiam stultus arguitur, qui in brevi sermone prudentiam sanae mentis se deprehendere posse arbitratur. Ecce iterum Crispinus et est mihi saepe vocandus
Ad partes.
Haec virago cuncta intra se eatenus contineri putat, ut recedens nihil post se relinquat. Quapropter cum tantae dignitatis sit, gravatur praesumptione quorumdam, quod de se plus quam oportet praesumant. Nam difficile est infinitum finito 136.1297B| limitari. Quod qui conatur haud injuria insanus creditur. Siquidem multa huic insunt, quibus variabilis potentia difficulter deprehenditur. Aliquando propriae magnitudinis figuram sic supergreditur, ut giganteae quantitati similis aestimetur. Aliquando ita infra se decidit, ut pigmaeae virgini non immerito assimilari possit. Tanto moderamine quandoque licet sese cohaereret, quo nihil majus, nihil minus in ea possit inveniri. Porro si quando pertusa ad compita venit, dominam se haberi poposcit, ruris magistram, moderatricem siderum atque dispensatricem sonorum, suo putat parcere magisterio. Nam si Platonis Timaeo creditur, mirabili hac compositione mundi anima conformatur, de qua Virgilius:
136.1297C| Principio coelum ac terras camposque liquentes,
Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totosque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
In hac quoque ut aliis multa egent inquisitione quae stulti quasi inutilia et non necessaria contemnunt. Debuit tamen saltem ordo inquiri, cur a Boetio in primo loco quadruvii liberalium disciplinarum haec posita sit, a Martiano autem secundo. Ideo forsitan nullus requirit quia aut casu hoc factum putat, aut Martianum in artibus nihil boni contulisse existimat. Meo tamen judicio utriusque divisionis aestimatio aut insano aut illitterato debetur. Sequitur hanc, quam praemisi, agrestis femina adeo masculae et infatigabilis virtutis, 136.1297D| ut coelo non ignota putetur, quae in medio mundanarum rerum eo modo sibi statuit domicilium, ut media extremaque possideat, cui merito carnem illud Virgilii conveniat. Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
Quo te metiatur solum et certis lineis dispertiatur polum, quae sine corpulentia corpus sibi assumit, longitudinem sine latitudine sibi inesse struit, quod neque in araneae filo reperitur. Junctis longitudini et latitudini arcana quadam potentia altitudinem subtrahit; quod corporalibus incongruum videtur: sed sibi theoremata haec digne deberi fatetur; linearum compositiones ita compaginat, ut aliquando rectis sibi angulis conveniant, aliquando obtusis, mistis 136.1298A| aliquando, sicque fit ut non aequa sibi semper mansura consocientur, sed dispari quantitate. Quondam etiam stantibus suppendiculares copulantur, et hoc non simpliciter. Possunt tamen inveniri quae nulla societate aliis copulari queant, non immerito alogas dicunt, quae in qualitate, quantitate, sectione positioneque consistunt. Haec planetarum circulos, zonarum gyros, zodiaci atque lactei connexionem circuli, propriis lineis complectitur, et quaecunque linearum ductis absolvuntur, suo juri attribuit. Patenter itaque monstratur quia sine hujus lineamentis nulla corporalis dimensio possit ostendi, quandoquidem qualiter corpus limitetur, incorporaliter ingenii sui potentia patefacere conetur. Non injuria quis hanc apostolorum dixerit: In omnem terram exivit 136.1298B| sonus eorum. Procedit dehinc quae Astrea vocatur, tanti acuminis femina, ut nunquam interpolatione noctis fuscetur, nunquam caliginem sentiat, nunquam nubium contractu furvescat; quae cum sanctas animas ad coelum evehit corporibus solutas, monet uti despiciant quam densis tenebris tegerentur, donec corporibus inhaeserunt. Eliae non immerito quis contubernalem dixerit, cui currum ex innocuo perspicuoque aetheris elemento paravit. Ligneo siquidem curru sublatus dicitur; porro est ignis exurens, est solummodo splendens. Haec quanto elatior terris est, tanto mortalibus minus cognita, quae in solo domicilium possidens, quasdam planetarum miro coactu impellit, nunc eas prae se agens, modo retrogradari compellens, modo stationi connectens 136.1298C| ipsumque domicilii sui circulum a luna secundum Platoni suasit, tertium Mercurii, Veneris quartum; Ciceroni vero et aliis longe aliter ordinis distantiam persuadendam putavit, ut secundus a luna Mercurii, tertius Veneris, quartus Solis, quintus Martii, sextus Jovis, septimus Saturni circus haberetur; quid igitur? Reprehendimus Platonem? Minime. Ciceronem ergo et alios? Absit. Haec tanta rapiditate coelestem sphaeram movet, quo et planetarum cursus cum ea rotet, et mirabili quadam ratione naturae eorum occursus celeritatem ejus retardet. Mensem lunaris accensionis aliter constare, aliter peragrationis zodiaci fatetur, eo modo quo XII menses lunaris accensionis XIII sint zodiacteae peragrationis. Per hanc invenitur quomodo a Capricorno in Cancrum ascendendo 136.1298D| pauciores dies explicet sol quam a Cancro in Capricornum descendendo. Oritur quoque magna inter philosophos de coelestibus corporibus quaestio, utrum animata sint an inanimata; et Plato quidem non solum animata, sed et rationabilia et immortalia putat. Aristoteles inanimata et immortalia. Ex quo secundum opinionem Platonis contrarium quiddam conficitur diffinitioni Porphyrii, qui differentias substantiales et divisivas affirmat generum, et constitutivas specierum. Sed irrationalis et immortalis differentiae secundum Platonem nullam speciem conformant. Licet Aristotelis opinio a Porphyrii diffininitione non dissentiat, Salomon tamen Platoni videtur favisse, ubi ait: Oritur sol et occidit, ad locum suum revertitur; gyrat per meridiem et flectitur 136.1299A| ad Aquilonem. Lustrans universa per circuitum vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Quae sententia ita solvi potest; quod ideo sol spiritus dicatur, quia calore ejus omnia nascentia vivificantur et crescunt. Inde est quod quidam gentilium naturam hoc modo diffiniendam putarent: Natura est ignis artifex, quadam via vadens in res sensibiles procreandas; sed quia hoc non adeo probabile est, sententia Apostoli, cum in uno modo ecclesiastici doctores conveniunt, consideranda est, qua dicitur: Scimus quia omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Et paulo post: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Nonne rectius in talibus deceret monachum occupari quae ad eruditionem pertinent Christianae religionis, 136.1299B| quam inservire fraudibus? Vile putat in liberalibus studiis immorari, planetarum absidas, positionem, discursus per zodiacum, circulorum inter se replicationem inquisitum ire nihili pendit. Saltem ea quae in divinis libris ex ipsis artibus inveniuntur considerare deberet, ut est illud in divina historia, quando Josue soli et lunae stationem indixit, utrum reliquae quinque planetae et intima mundi orbita stationi servierint, an proprios cursus servaverint. Quod si ita est, diaphoniam passa est coelestis illa harmoniae suavitas, mutilatis duobus nervis, eo praesertim quo primum tetrachordum terminantur, et secundum auspicium sumit. Si autem ultima sphaera simul cum planetis subsistit, superae dulcedo musicae conticuit. Forsitan inde est quod in Job legitur: Concentum 136.1299C| coeli quiescere quis facit? In qua quaestione tot emergunt, ut Lerneus anguis Herculeis iterum viribus compensari videatur.
De musica. Verumtamen quia musicae mentionem intuli, de inquisitu ejus pauca narrabo, quae tanta dignitate viget, ut Deo assistere jure credatur. Cujus rei exempla ita se frequenter offerunt, ut modo dictu supervacua putentur. Haec cum tanta majestate polleat, ut divino conspectui famuletur, in coelestibus corporibus ita sibi monarchiam vindicat, quod in his jugiter concentum struat, et Pythagorici dignitatem silentii non amittat, eoque fit ut personet et taciturnitatis modum servet; sicque in circulorum varietatibus sese moderatur, quatenus contra legem humanae modulationis, juxta quorumdam opinionem 136.1299D| laxioribus gyris acutos, brevibus graviores impertiatur sonos. Nascitur quoque perplexa quaestio in eo quod quinque planetae aliquando solari radio impelluntur, quandoque stationi deputantur. Statio motu caret, sonus autem sine motu esse non potest: stantibus ergo aliquibus planetis, non integratur jugis harmoniae concentus. Quapropter inquirendum est, quantum humanae scientiae conceditur quomodo coelestes planetarum motus et impositam sibi legem continue servent sonoritatis, et injunctam sibi quandoque necessitatem nequaquam praetereant stationis, inter quae de mundi etiam sphaera inquiritur utrum sonitu impellatur an silentio agitetur. Dicunt omne quod in motu est locum mutare, omne autem 136.1300A| corporale mutatione loci sonum efficere; coelestis autem orbita locum non mutat, quatenus in sese rotatur, nullum ergo sua volubilitate sonum reddit, et tamen ingenti strepitu dicitur agitari, sicut paulo ante exemplo Job coeli concentum praemisi. Sed potest forsitan illud de planetis tantummodo accipi. De his tamen viderit quicunque ille est, quantum sibi divina gratia ministraverit, dummodo in terrestris cognitione sonoritatis aliquantulum mihi liceat immorari; in hac namque multa reperiuntur quae frequenti indagine digna judicantur. In hac generaliter ipsius requirendae sunt partes, quas Virgilius VII esse monstrat, inquiens: Obloquitur numerus septem discrimina vocum; in cujus brevitate carminis totius harmoniae gravitas 136.1300B| continetur. Quaeritur etiam in hac quid infinitate terminet vocum, quis motus sit audiendi, quot symphoniae et quae prima dici queat; qualiter Plato consonantiam dici putet, quae voces stantes quaeve sint mobiles, utrum insuper partientibus numeris consonantiae possint reperiri; namque illud praetereundum videtur, utrum acumen et gravitas ex quibus voces consistunt in qualitate melius constare aut quantitate dicantur; continuae autem disgregatae voces harmoniae melius conveniant, utrum omne judicium sonorum auribus dandum sit an rationi, ratio metrorum quantum in musica valeat, hemitonii diversitas qualiter constet, quomodo ex supradictis quindecim troporum varietas conformetur. Haec strictim commemoravi, non quo artium prima 136.1300C| ponerem, sed ut stultitiam indocti monachi reprehenderem, cui cum scientia artium abesset liberalium, maluit fraude grammaticellus videri, quam scientiam artium saltem extrinsecus adipisci. Est enim ars intrinsecus, est et extrinsecus. Infelix, quia intrinsecus fortasse artes acquirere non potuit, quare non saltem extrinsecus acquisivit? Esto, sapientem se putavit, num tandem quid alii sentirent inquirere debuit? In rebus enim diversorum hominum diversa est opinio. Inde est illud Terentii: Quot homines, tot sententiae. De quo et Persius inquit: Mille hominum species et rerum discolor usus. Putat se fortasse omnia scire, quod summae dementiae 136.1300D| nullus ignorat. Nescit in hoc quid Cicero dicat: Unum vix pauci possunt, utrumque nemo. Et Maro: . . . Non omnia possumus omnes. Contemnit testimonia gentilium scriptorum, saltem Apostoli sententiam ad memoriam reducat, qua dicitur: Alius judicat sic, alius sic; alius diem inter diem, alius omnem diem. Item: Unusquisque in suo sensu abundat. Nonne igitur debuit diligenter inquisivisse an saltem parva intelligentia Scripturarum mihi inesset? Nimia jactantia elatus est, ut inter suos sapiens videri posset, veluti Cinero poeticus inter suos ultra hominem videri voluit. Rana in limo non dubitat se magnitudini vaccae comparari, eoque modo monachus uno casu vult doctus haberi; 136.1301A| sed dum sapiens videri voluit, stultum se monstravit, juxta illud Horatii: Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt, Est fortasse is de quo loquor tantum grammaticus, sed notum est non posse quemlibet unius liberalis artis scientiam integre percipere, nisi studuerit omnibus aliquam opellam dare. Cyclicae namque dicuntur, atque ita in se recurrunt, ut modo trium sonorum connexae reperiantur; non enim Achar ille sub lege positus, cujus anima secundum Ovidii dogma Achar iste vivificatur, ad radicem montis stetit, aut vocem loquentis Domini audivit; in eremo natus sub murmure crevit, servatque adhuc anima ejus ferinum morem, quo in eremo ille a Moyse decidit, et Josue non bene cohaesit. Ille in activa vita persistere 136.1301B| noluit, et ad contemplativam nequaquam pervenit; in itinere ergo defecit ac tepidus substitit. Jam illum fortasse humani generis aemulus suo cauterio inussit. Utinam aut calidus aut frigidus esset, nam melius fuerat ei, secundum Apostolum, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti! Hortarer vos ad exhibendam huic opem medicinae, sed vereor inveteratus sit morbus: Elleborum frustra cum jam cutis aegra tumebit, Poscentes videas, venienti occurrere morbo. [PERSIUS.] Haec vobis communicanda putavi, quibus et vanitatem stulti monachi, et me non per omnia qualem putavit cognoscatis. Nam sunt quidam stulti qui ad mensuram sui alios metiri volunt, veluti miserrimus 136.1301C| iste qui comparatione sui cum a pusionibus laudaretur, nihil alios aestimavit. Ergo in ipsa sui aestimatione deficiat, atque prudentium judicio tabescat, nisi palam monstraverit qualem se in conclavi monasterii monstrare voluit. Nobis tamen, quibus praecipitur ut pro inimicis oremus, procurandum est quatenus divinis mandatis obsequamur. Dignum 136.1302A| quapropter putavi epilogum hujus epistolae precibus terminari.
Conditor omnipotens rerum, qui cuncta gubernas,
Quique soluta ligas, et sparsa reducis in aequum.
Nec sinis in solido positum dissolvier unquam.
Cui nihil quod pereat, nihil est quod fine fatiscat
Cuncta tibi vivunt, famulari cuncta laborant.
Nil sub te moritur, vitae cum limina servas.
Quidquid adesse decet, nihil est quod constat abesse.
Da, Pater omnipotens, veniam, da, posco, regressum.
Qui cecidere suo demersi crimine, cede
Consurgant tenero sub nomine fonte renati.
Non illos extrema dies transmittat averno.
136.1302B| Portitor ille Charon limosa haud evehat unda.
Sors procul abscedat, Minois cesset et urna
Quos tribuit Christus medicabile pignus in unda.
Sentiat Ixion solitae vertiginis ictum.
Saxa rotent alii, jecur hic increscat opimum
Vulturis in rabiem, solvantur viscera siti
Vicina Eridani, cui non conceditur unda.
Ille cibos vacuis exspectet hiatibus amplos
Quem furtale malum prohibet contingere mensas.
Caetera poenarum vulgus gentile coarctent,
More rapit pecudum quod per diversa libido,
Dummodo qui sese Christi sub jure fatentur,
Effugiant laqueos inimicaque tela draconis,
Protecti clypeo et non deficiente lorica.
Inter quos si forte meam quis rodere vitam
136.1302C| Expetit, invidiae maculis noxaque remota,
Evolet alta petens liber, tricasque refutet,
Seque Deo extremo socians examine laetus
Dextra petat, quo praeclara jam laude beatus,
Gaudia percipiat lucrati pecunia nummi.
Euge feratque simul Domini sine fine beatum.
(no apparatus)