Jump to content

Epistola ad Galatas (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Galatas
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Galatas

Epistola ad Galatas (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0588A

ARGUMENTUM. 114.0569D|

Galatae sunt Graeci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judaeis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul 114.0570D| per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Caeteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.

VERS. 2.-- Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meae, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.

VERS. 3.-- Et Domino Jesu Christo. Quem injuriose 114.0571A| aequatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.

VERS. 4.-- Qui dedit. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De saeculo. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit.

Praesenti saeculo nequam. Tanto plus capit, cum aeterna non videantur. Saeculo nequam. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. 114.0571B| Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quae in eis fiunt.

VERS. 5.-- Cui est gloria. Quasi: Haec testantur praesentes boni, et futuri testabuntur. In hac salvatione praelibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert.

VERS. 6.-- Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et 114.0571C| cum haec praedicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.

VERS. 8.-- Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret.

Praeterquam quod. (AUG.) Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi praejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in 114.0571D| via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus praeceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de coelo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III). Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. 114.0572A| Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema (Num. XXI). Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, id est promissae et redditae sursum ponebantur in templis: et est dictum: ἀπο τοῦ ἀναθήναι, id est sursum ponere.

VERS. 9.-- Sicut praediximus. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem 114.0572B| magis pseudo excommunicandi sunt.

VERS. 10.-- Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei praedicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judaeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quae si negligentius agitur, laedit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo (II Cor. X). Item: Sine offensione estote Judaeis et Graecis Ecclesiae Dei (II Cor. VIII). Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 114.0572C| (Matth. V). Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quaeramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.

  VERS. 14.-- Et proficiebam in Judaismo. Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite.

  114.0572D| VERS. 15.-- Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I). Qui ergo praescit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisaei, de numero quorum separatus est.

CAPUT II.
  VERS. 1.-- Deinde post annos quatuordecim. A 114.0573A| passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat.

  VERS. 2.-- Et contuli cum illis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum, etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judaea (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.

  VERS. 4.-- Subintroductos. A Judaeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quae libertas est nobis in fide Christi, 114.0573B| non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem praedicationis suae conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judaeorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.

  VERS. 5.-- Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judaeorum 114.0573C| cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judaeae incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.

  VERS. 6.-- Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quae modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; 114.0573D| nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.

  VERS. 9.-- Columnae. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia aedificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas praedicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinae monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in praedicatione 114.0574A| gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.

  VERS. 11.-- Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.

  VERS. 12.-- Prius enim quam venirent, etc. Qui dam aemulatores legis, qui aequo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.

  VERS. 14.-- Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.

  VERS. 15.-- Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiae 114.0574B| post Christum non sunt observandae. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.

  VERS. 16.-- Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

  VERS. 17.-- Quod si quaerentes. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi 114.0574C| nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiae.

  VERS. 19.-- Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.

  VERS. 20.-- Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?

CAPUT III.
114.0574D|
  VERS. 1.-- O insensati. (AMBR.) Verba irascentis. Erant autem insensati Galatae qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. Fascinavit. Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quaedam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant daemones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, Fascinatio malignitatis obscurat bona 114.0575A| (Sap. IV). Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatae fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. Ante quorum oculos. Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra praesentia ille tantus qui est. Jesus Christus proscriptus est. Id est, exhaeredatus: et hoc in vobis, in aliis non deberetis pati ut regnum et haereditatem suam amitteret, nedum in vobis.

  VERS. 2.-- Hoc solum a vobis. Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere, quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere 114.0575B| queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quae auditus facilitate venit?

  VERS. 4.-- Sine causa. Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quae in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.

  VERS. 5.-- Qui ergo tribuit. Quia vos non ex operibus quae nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De 114.0575C| eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet.

  VERS. 6.-- Ad justitiam. Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonae vitae observantiam.

  VERS. 8.-- Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuae fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Praenuntiavit, id est, ostendit. Vel, praenuntiavit, id est, ostendit praenuntiatum esse, quod benedicentur in aeterna beatitudine. In te. In tuae fidei imitatione, etc.

  VERS. 10.-- Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quae ad mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: caetera onus sunt, quod probat 114.0575D| auctoritate Scripturae, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio (Deut. XXI): Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa praecepi quae omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatae transeunt a gratia ad maledictum?

  VERS. 11.-- Justificatur apud Deum. Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.

  114.0576A| VERS. 12.-- Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur aeterna: sed id non est, quoniam Judaei ex timore poenae illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum praemisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quae in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit praemium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit praesentissimum praemium. Non igitur ex fide vivit, quisquis 114.0576B| praesentia quae videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.

  VERS. 13.-- Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad poenam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri haeretici negent ejus veram mortem.

  VERS. 17.-- Hoc autem dico. Hoc promisit Deus Abrahae, hoc autem testamentum confirmatum per juramenta dico et affirmo, quod lex non facit irritum, de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum 114.0576C| ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahae, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. Lex non facit irritum. Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.

  VERS. 19.-- Propter transgressiones. Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret 114.0576D| excipere promissionem quae est Christus. Ordinata per angelos. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personae, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, ordinata: quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiae antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. In manu. Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo 114.0577A| extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.

  VERS. 20.-- Mediator. Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judaeorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quaeratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei.

  VERS. 21.-- Lex ergo, etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, 114.0577B| ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, aeterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur:

  Sed concludit Scriptura. Judaeos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quaerant misericordiam.

  VERS. 23.-- Priusquam. Ante fidei adventum utilis erat lex Judaeis. Veniret fides. Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur. Non liberi, sed servi. Conclusi. Ut sic assueti 114.0577C| duceremur. In eam. Id est, tam bonam fidem. Quae. Tempore Christi erat. Revelanda. Tempore Christi multa aperta sunt, quae prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut paedagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum.

  VERS. 24.-- Paedagogus noster fuit in Christo Jesu. Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel in Christo, id est, in exsequendis praeceptis Christi.

  VERS. 26.-- Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judaei tempore fidei paedagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? 114.0577D| Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.

  VERS. 27.-- Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra aestus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitae sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.

  VERS. 29.-- Ergo Abrahae semen estis. Semen Abrahae dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones 114.0578A| dictae sunt Abrahae, et semini ejus. Hic autem semen Abrahae dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahae, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahae, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Dico autem, etc. Modo vos gentiles et nos Judaei sumus Christi, et semen Abrahae et haeredes. Sed olim nos Judaei sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut haeres futurus, et a patre substitutus.

  VERS. 3.-- Sub elementis. In elementis neomenias, 114.0578B| id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi. Quia lex non coelestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.

  VERS. 4.-- Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series praeconum praemittenda erat.

  Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI). Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per 114.0578C| ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Ibid. I). Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). Quaerendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quae digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebraeae locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahae signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. 114.0578D| Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus.

  Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinae gloriae. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostrae naturae, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

  VERS. 6.-- Misit Deus. Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis 114.0579A| qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Spiritum Filii. Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem. (AUG.) Si forsitan aliquis quaerat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus.

  Clamantem. Notandum quod clamor in Scripturis non magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur, et dogmatum magnitudo.

  Abba pater. Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeorum verbum ad Hebraeos, Graecum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad 114.0579B| ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet.

  Qui natura non sunt, etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: Conversi estis servire Deo vivo et vero (I Petr. II).

  VERS. 9.-- Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam (Psal. LXII), id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis praestat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab aeterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat.

  114.0579C| Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiae facit. Egena elementa dicuntur quae sui invicem egent ad regendum mundum.

  VERS. 10.-- Dies. Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. Menses. Qui cursus lunae perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. Tempora. Ut cum dicunt: Modo est initium veris. Et annos. Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.

  VERS. 11.-- Timeo vos, ne forte, etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt 114.0579D| vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.

  VERS. 12.-- Estote sicut ego. Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judaeus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia, etc., sicut vos, etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro. Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me. Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quae in aliis ecclesiis praedicabat.

  VERS. 13.-- Tentationem vestram. Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur 114.0580A| Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.

  VERS. 14.-- Sed sicut angelum Dei, etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Tanta est charitas capitis erga corpus suum.

  VERS. 15.-- Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et 114.0580B| urere, quia non quaerit sua, sed quae Christi. Non quaerit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendae necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.

  VERS. 16.-- Verum dicens vobis. Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.

  VERS. 17.-- Aemulantur. Ego non sum inimicus, sed illi aemulantur, etc. Aemulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere aemulatione perversa.

  114.0580C| VERS. 19.-- Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.

  VERS. 20.-- Vellem autem. Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad praesentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in praesentiam commutare. Scriptura enim divina aedificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.

  VERS. 21.-- Dicite, etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos 114.0580D| iterum parturis, etc. Legem non legistis. Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.

  VERS. 22.-- Scriptum est, etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his praefigurari. Unum de ancilla et unum, etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans 114.0581A| consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.

  VERS. 24.-- Per allegoriam. Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am, multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina. Talis loci mentione Apostolus significat quod Judaei contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab haereditate.

  VERS. 25.-- Mons. Per omnia est conjunctus, et 114.0581B| similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore poenae serviunt. Per haec omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quae sursum, quae libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

  VERS. 26.-- Quae sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiae: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem 114.0581C| futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Sarae promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quae est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

  VERS. 27.-- Scriptum est. Quod libera sit et mater auctoritate Isaiae probat subdens: Laetare. Laetari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris. Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis, quia necdum conatum habuit. Laetare, in corde. Erumpe. Laetitiam mentis extra ostende. Clama. Gaudium tuum aliis praedica. Quia multi filii. Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens 114.0581D| tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quae tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertae. Plures filii sunt Ecclesiae olim desertae, quam Synagogae generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quae habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quae et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, coelestis vero civitatis cives 114.0582A| parit a peccato naturam liberans gratia. Quae habet virum. Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quae statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos (Isa. LIV).

  VERS. 28.-- Isaac. Risus, id est qui in laetitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.

  VERS. 29.-- Persequebatur. Non puto nos de facili 114.0582B| invenire posse ubi Ismael persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae luderet cum Isaac, indignata sit Sara.

  VERS. 31.-- Qua libertate. Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.

  VERS. 2.-- Si circumcidamini. Circumcisio et caetera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius 114.0582C| quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quae cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.

  VERS. 3.-- Debitor est. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quae in lege scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judaei, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.

  VERS. 4.-- A gratia excidistis. Quae ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit.

  114.0582D| VERS. 5.-- Nos enim. Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Spem justitiae. Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam aeternam, vel, quae speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiae est Christus, ex quo speratur justitia ipsa.

  VERS. 6.-- Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendae sunt, et vitia fugienda. Media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et praeputium, quae nihil valent in Christo 114.0583A| Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est daemonis. Nam et daemones credunt et contremiscunt (Jac. II). Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam daemones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse daemones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

  VERS. 7.-- Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.

  VERS. 10.-- Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo 114.0583B| ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiae. Quocirca arbitrandum est haec de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judaea venerat, vel ex Pharisaeis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae perturbatae.

  VERS. 11. Ego autem. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem praedicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet.

  114.0583C| Quid adhuc persecutionem. (HIER.) Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judaeis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi.

  Scandalum crucis. Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.

  VERS. 12.-- Utinam abscindantur. Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Vos enim 114.0583D| vocati estis a Deo in libertatem.

  VERS. 13.-- Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.

  VERS. 14.-- Omnis enim lex. Nam et illa quae ad bonos mores pertinent, et illa quae in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum. Hoc scriptum est in Levitico (Levit. XIX), in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint praecepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetae, 114.0584A| quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc praecepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) Cum igitur utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X).

  VERS. 15.-- Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianae religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione 114.0584B| charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiae et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.

  VERS. 16.-- Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

  114.0584C| VERS. 17.-- Caro enim concupiscit, etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiae causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.

  VERS. 18.-- Quod si Spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege. Hoc commodum jam habetis, ideo haec pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, 114.0584D| quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se praesumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Haec lex timorem incutit, non amorem.

  VERS. 21.-- Regnum non Dei consequentur. Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.

  VERS. 22.-- Charitas. Caput praemisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, 114.0585A| nisi ea fide quae per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic saepe commendat, quasi sola sit praecipienda, quae non potest haberi sine caeteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiae. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus (Isa. XLVIII).

  VERS. 24.-- Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostrae devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere 114.0585B| Christianus, ut sit fixus clavis et praeceptis justitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.

  VERS. 25.-- Si spiritu vivimus. Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim.

  VERS. 26.-- Inanis gloriae. Inanis gloriatio est velle vincere ubi praemium non est. Invidentes. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiae tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur 114.0585C| successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis est armata.

CAPUT VI.
  VERS. 1.-- Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiae locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad praelatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum 114.0585D| quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Praeoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.

  VERS. 2.-- Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam praecepit ut nos invicem diligamus.

  VERS. 3.-- Nihil. Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiae.

  VERS. 4.-- Probet. Diligenter inspiciat. Opus autem 114.0586A| suum. Non peccatum alterius, ut pharisaeus qui dixit: Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII), qui non re, sed fallaciter erat justus. In semetipso Id est intus in conscientia sua pura. Gloriam habebit. Id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: Et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, in semetipso, etc. Et sic in se. Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi praeponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum 114.0586B| cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.

  VERS. 5.-- Unusquisque enim. Non inquinatur quis alieno peccato. Onus. Alia sunt opera participandae infirmitatis, de quibus supra: Alter alterius onera portate; alia reddendae Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: Unusquisque enim, etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui laesit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et 114.0586C| sic: Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet.

  VERS. 6.-- Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria ille cui praedicatur, quae boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; praevidens autem quosdam obtendere paupertatem, et praeceptum velle eludere, addidit:

  VERS. 7.-- Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest 114.0586D| fallere.

  VERS. 8.-- Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. (AMBROS.) Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiae, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.

  VERS. 9.-- Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. 114.0587A| Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad praemium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo praestat.

  VERS. 10.-- Dum tempus. Tempus seminandi est praesens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari (Joan. IX). Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo praeponendi sunt justi qui sunt ex fide. 114.0587B| Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros (Luc. VI); quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.

  VERS. 11.-- Videte autem. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiae teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolae manus suae annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit.

  VERS. 12.-- Hi cogunt. Isti erant pseudo, qui sic Christum praedicabant ut et legem servandam docerent. Crucem praedicabant, ut a fidelibus quaestum haberent; legem, ut Judaeis placerent. Ut crucis 114.0587C| Christi persecutionem, etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Caesar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judaei, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis caeremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam 114.0588A| gentilium quam Judaeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judaei persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.

  VERS. 14.-- Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, ideo et se 114.0588B| mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV).

  VERS. 17.-- De caetero. Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Graeco legitur: De caetero nemo mihi laborem exhibeat vel praestet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim praestat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigmata. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quae in persecutionibus quas patior mecum decertant.

  VERS. 18.-- Gratia Domini nostri Jesu Christi. Conclusio epistolae et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut praedicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.