Jump to content

Epistola ad Geraldum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Geraldum
Saeculo V

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

AnaMon.EpAdGe 149 Anastasius monachus Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Geraldum

Domino GERALDO abbati olim filio, nunc, Deo propitio, venerabili Patri, frater ANASTASIUS, Domini, qui est, quod habet.

De corpore et sanguine Domini jussisti, venerande Pater, ut quidquid parvitas mea sentit, imo quod credit, sanctitati vestrae patefaciat: haec breviter pro modulo meo, salva fidei puritate, accipiat. Credo sacrosanctum corpus Dominicum quod in altari quotidie ex sacerdotis officio consecratur, omni exsecrata dubitatione, veram ejus carnem esse quae passa est in cruce; et verum ejus sanguinem qui manavit ex latere, ut Veritas ipsa testatur: Caro mea, inquiens, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 52; Math. XXVI, 26; Marc. XIV, 22). Ad discipulos cum panem porrigeret: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (Luc. XXII, 19). His igitur, et hujuscemodi verbis Dominicis fidem praebens, sicut nullum corpus aliud pro nostra salute traditum praeter suum scio, ita ut, praefatus sum, nullam ejus aliam carnem quam quae nata est de Maria Virgine, et resurrexit de sepulcro, manducari in remissionem peccatorum credo: neque alium sanguinem bibi, quam qui profluxit de ejus latere non dubito. Qui vero autumant illud post consecrationem panem esse materialiter, et corpus Domini figuraliter tantum, et non veraciter, carnales carnaliter sapientes, non parum contra fidem desipiunt, eo quod magis suis corporalibus oculis quam veritatis attestationibus credunt. Quod autem panis, et caro, sacramentum, vel figura, tanta consecratio dicitur, non solum non reprobo, verum etiam fidei ratione colligens, catholice amplector et approbo. Panem namque orthodoxe dici nemo qui probe sapit dubitat, cum eadem Veritas dicat: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Et panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 51). Sacramentum vero, quia sub earum specie visibili quae videntur, secretius virtute divina caro consecratur, quatenus hoc sit interius in veritate, quod creditur fidei virtute. Figura autem, dum aliud intelligitur quam quod visu corporali et gustu sentitur. Quippe cum Agnus Dei Christus qui in Patris dextera gloriatur, quique jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, ob suae passionis memoriam in mysterio tantae immolationis immolatur. Ergo post tanti mysterii consecrationem, sic veram Dominici corporis Eucharistiam me credo sumere, ut tamen nullo modo negem in figura vel sacramento esse. Alioquin si absque sacramento, vel figura, Dei Agnum dentibus vorari crederem, in magnum, ut ait Pater Augustinus, facinus incurrerem. Atqui eo uberius veritate fruor, quo plenius figuram, vel sacramentum inesse, illustrante sancto Spiritu, intueor. Haec itaque, beatissime Pater, quae dico, quam pluribus sanctorum Patrum dictis devotissime fulcirem, ni, fateor, hujus epistolae prolixitatem formidarem. Tria solummodo eximiorum doctorum testimonia inseram; quatenus vobis satisfaciam me vel optime credere, vel solerti vigilantia et sagaci perquisitione haec indagasse, cautaque intelligentiae lance pensasse. Beatissimus namque Cyprianus ad populum, in eo opere ubi de hoc sapido gaudio loquitur: Hoc accipite, inquit, in pane, quod pependit in ligno; et hoc accipite in calice, quod manavit ex latere. Haec eadem verba et sensa egregius doctor Augustinus in sermonibus ad neophytos locutus est. Sanctus vero Ambrosius in eo libro quem de Sacramentis edidit, ait: Quia ipsa est caro Christi in sacramento, et sanguis, quae in cruce pependit, et fluxit e latere, et quae ex Virgine Maria sumpta, et non alia, inquit, sed ipsa. Ecce, Pater Geralde, habes veracissima veracissimorum testimonia. Si autem te scire delectat quomodo alii Patres nostri haec eadem sentientes concordent; quaere quae beatus Hilarius in octavo libro de Trinitate commendat: quae os aureum papa Gregorius in Dialogorum libro quarto confirmat; quae sanctissimus Cyrillus centum quinquaginta qui in Epheso sunt congregati praedicat; quae magnus Leo papa in sermone septimi mensis disputat; quae divinae legis interpres Hieronymus in expositione Exodi pronuntiat; quae venerabilis Beda in sermone suo ventilat; quae Paschasius vir catholicus de eodem sacramento clarificat, quae in libro de Verbis Domini, quae in expositione Joannis evangelistae sermone vigesimo sexto, quae in Natale Innocentum, quae in epist. ad Bonifacium episcopum, quae in libro quarto de doctrina Christiana, et quae in trigesimi tertii psalmi titulo praedictus Pater Augustinus examinando disputat, disputandoque examinat: si diligenter quaesieris, invenies procul dubio, ut dixi, omnes concordare, et nullatenus discordare. Revera quia ab ubertate domus Domini inebriantur, nihil mirum si eadem sancte et pure mellito gutture eructare gloriantur. Caeterum super his, quae te, Pater, jubente pro mea quantulacunque facultatula, pectore pleno fiduciae, dixi, humiliter obsecro non mireris, si garrula Aristotelicorum vel Cripsippeorum argumenta trutinare, vel ex flumine Tullianae eloquentiae rivulum ducere, non perpendis: sed memento quia simpliciter fructus carpimus in divinae paginae hortulo, quorum radices gloriose fixae sunt in coelo. Vale.