Jump to content

Epistola ad Guidonem (Teraldus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Guidonem
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

documentacatholicaomnia


Epistola ad Guidonem

Epistola ad Guidonem

Epistola ad Guidonem (Teraldus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Terald.EpAdGu, cc_idno: 9739

Epistola ad Guidonem

138.0185B| TERALDUS GUIDONI fratri salutem.

Quaestionem ex officio solemnitatis Pauli apostoli atque Laurentii martyris quare scilicet cum antiphonis versiculi necterentur, quam mihi a te memini 138.0186B| ante annum propositam, jam nunc, prout auctor sensus dederit Dominus, charitati tuae persolvens reddam. Sciendum itaque quod omnes sancti qui omnipotenti Deo devoti exstiterunt, aut cum sola fide, 138.0187A| aut certe fide simul et operibus coluerunt. Verum plures fide tantummodo, non habentes locum vel tempus operandi, ei placuerunt, ac professionem nominis ejus passi sunt. Ex operibus autem absque fide nemo ei unquam aut placere potuit aut poterit, et ut aptius enuntiem quod dico, haec est illa geminae conversationis discretio, quam contemplativam et activam nuncupant vitam. Ad hanc quoque distinctionem pertinent duo quae in Psalterio crebro commemorantur, canticum videlicet et psalmus. Nam canticum, quod ex intelligentia sola vocis humanae profertur emissione, ad interioris hominis scientiam et fidei pertinet veritatem; psalmus vero, qui adhibito materiali organo consonanter peragitur, ad exteriora et corporalia refertur opera: in quibus nimirum 138.0187B| justitiae operibus, maximae justitiae opus, quod Graeco vocabulo eleemosynam appellant, eminet: et vas electionis Paulus apostolus et magister gentium cum fide esset firmissimus, doctrinaque perfusus, atque divino amore toto flagraret animo, quod omnibus commune est sanctis; et jam misericordiae operibus incomparabiliter sedulus insudabat; quod textus Epistolarum edocet, ubi discipulos sive auditores suos saepius ad eleemosynam exhortatur, collectamque pecuniarum quam Jerosolymam deferat, jubet facere, 138.0188A| asserens se pauperibus et egenis ibidem consistentibus ministrandi officium suscepisse. Nec non et Laurentius Romanae Ecclesiae archidiaconus, cum ot ipse esset fide stabilis, scientia providus, eleemosynarum largitati hilariter instans, thesauros ejusdem Ecclesiae sibi commissos, ut gesta passionis ejus loquuntur, fiducialiter erogavit pauperibus: unde et solemnitate ipsius lectio legitur apostolica quae tota in exhortatione sive laude eleemosynae facientis conscripta est, atque ad eamdem pertinentia causam alia nonnulla huic officio inseruntur. Haec igitur duo quae dixi, canticum videlicet ac psalmus, pariterque figuras eorum quas praefati sumus, sancti Patres divinorum officiorum ordinatores significare volentes, in hujus utriusque sancti festivitate cum antiphonis decantandis 138.0188B| statuerunt versiculo recitanda: quatenus per haec et sinceritas fidei eorum in Deo et misericordiae opera in proximis monstrarentur, ut antiphona loco cantici, per quod, ut dictum est, devotio mentis exprimitur, resonaret; versiculi vero tanquam psalmi recitarentur, quo aeque exterior actio, ac misericordiae opera, quae studiosissime hi duo sancti prae caeteris exercuerant, insinuarentur. Vale in Domino, charissime.