(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Epistola ad Hebraeos
Epistola ad Hebraeos (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0670B
ARGUMENTUM. 114.0643A|
In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Haec causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebraeorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non praetulit. Hanc autem epistolam ad Hebraeos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Graeco 114.0643B| sermone composuit.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in praesenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahae, Isaac, Jacob et caeteris, ac eisdem saepe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.
VERS. 2.-- In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. 114.0643C| Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Haeredem universorum, id est possessorem omnis creaturae. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Israel: sed omnes prorsus nationes mundi.
VERS. 3.-- Qui cum sit splendor gloriae, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coaeternum et coaequalem Patri, ejusdemque cum eo substantiae, sed alterum in persona.
Figura substantiae. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed aequalis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV). Attende quod haec nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. 114.0643D| Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.
114.0644A| Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae, quae virtus si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret.
Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus 114.0644B| altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem.
VERS. 4.-- Tanto melior. In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis (Psal. VIII). Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiae consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiae plenitudine, 114.0644C| de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt.
Differentius nomen. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit prae illis, id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.
114.0644D| VERS. 5.-- Hodie. Ne praeterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum: quia quidquid aeternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei, quam fides sincerissima et catholica praedicat.
114.0645A| Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.
VERS. 6.-- Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quae assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad haereditatem, ubi jubetur adorari.
Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.
VERS. 7.-- Angelos. Spiritus, naturae nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, 114.0645B| mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiae, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.
VERS. 8.-- Ad Filium. Hic per dignitatem simul 114.0645C| et potestatem commendat Christum. In saeculum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem aeternum, et illi in vitam aeternam (Matth. XXV).
VERS. 9.-- Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Graeco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.
VERS. 10.-- Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad aeternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. 114.0645D| Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.
VERS. 11.-- Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturae. Tu autem permanebis. Ut sicut aeternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quae tamen in melius mutabitur.
VERS. 12.-- Et velut amictum. Significat mutationem coeli. Unde: Vidi coelum novum et terram novam (Apoc. XXI). Mutabis eos, etc. Quia facta Dei sub aeternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem, ex toto immutabilis.
VERS. 13.-- Ad quem angelorum. Agere instituit 114.0646A| de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum. Per pedes stabilitas aeterna signatur, id est, in aeternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiae consistit.
VERS. 14.-- Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostrae saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicae functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus praecepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
CAPUT II.
114.0646B|
VERS. 1.-- Propterea. Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. Abundantius, quam quae de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit.
Pereffluamus. Fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in aeterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi 114.0646C| per poenam quae erit negligentibus.
VERS. 2.-- Et omnis praevaricatio. Dicit omnis, ut pro singulis peccatis sit poena; non enim solum omnis praevaricator qui multorum reus est, poenam luet. Justam mercedem. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem, hoc ad poenae quantitatem refertur, quae aequalis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit poena. Quod vero ait: mercedis, hoc ad qualitatem poenae refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne aeterni incendii crucietur.
VERS. 4.-- Et Spiritus distributionibus. Per hoc affluentiam designat gratiarum, quae non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia 114.0646D| per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.
VERS. 6.-- Quid est homo. Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius 114.0647A| autem hominis, coelestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem praesens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiae suae praesentia illustrat. Visitas eum: hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater.
VERS. 7.-- Gloria. Claritate immortalitatis honore, eo quod sic flectitur omne genu. Super opera manuum, digniora, scilicet, angelos et homines, quae per excellentiam dicuntur opera manuum.
VERS. 8.-- In eo autem. Exponit sensum David. Ait David (Psal. VIII): Omnia subjecisti: In eo autem quod Scriptura subjecit, id est, subjecta ostendit omnia, nihil dimisit, id est, nihil excepit de omnibus.
VERS. 9.-- Eum autem, etc. Majores angeli homine 114.0647B| dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quae condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est (Joan. XIV); qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum patrem praeferebat, quae sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori.
Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non 114.0647C| pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.
VERS. 10.-- Auctorem. Christum. Salutis eorum, id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus haeredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos, inquit, filios, hic conjunxit: auctorem salutis eorum, hic discrevit. Per passionem. Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Caetera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in 114.0647D| aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset praedestinatio de adducendis filiis. Consummare. Hoc in resurrectione incoepit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus (I Cor. XV).
Qui enim, etc. (AUG.) Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse.
Ex uno omnes. Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ei naturae est fraternitas nostra, 114.0648A| sed misericordiae. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.
VERS. 14.-- Quia ergo. Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quae per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse, Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judaeos liberos faceret per gratiam qui timore poenarum servi erant legis. Per mortem. Mirum quid? Mors erat arma per quae vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.
114.0648B| VERS. 16.-- Nusquam. Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apprehendit. Apostolus dixit: apprehendit, non autem assumpsit, quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanae naturae dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicae, sed humanae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.
VERS. 17.-- Per omnia. Quia natus, educatus, 114.0648C| crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternae substantiae.
VERS. 18.-- In eo enim. Id est, in carne quam suscepit multa saeva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. Qui tentantur. Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.
VERS. 2.-- Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit prae Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam 114.0648D| quaesivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judaeorum et gentium.
VERS. 3.-- Amplioris. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore prae Moyse, id est, quam Moyses, vel prae Moyse exsistens in merendo.
VERS. 4.-- Omnis namque domus, etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit, et domum. Deus est. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.
114.0649A| VERS. 5.-- Et Moyses. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.
VERS. 7.-- Quapropter. Cum supra prae angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quae ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso prae Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per praecones: si tunc duri modo estote molles.
114.0649B| VERS. 8.-- Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.
VERS. 9.-- Probaverunt; id est, curiositatis causa exquisierunt.
VERS. 10.-- Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella.
VERS. 11.-- In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt.
VERS. 12.-- Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.
114.0649C| VERS. 13.-- Donec hodie; id est, tempus gratiae, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo praestatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo praesente corporaliter. Fallacia peccati, id est diaboli, qui est causa peccati.
VERS. 14.-- Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in haereditate: hac tamen conditione, si initium substantiae, id est fidei, quae est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinae substantiae participamus, usque ad finem, firmum retineamus.
VERS. 16.-- Quidam enim audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia 114.0649D| et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.
CAPUT IV.
VERS. 2.-- Non profuit, etc. Egressi enim de Aegypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terrae. Quae audierunt. Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, fidei sumptae ex his quae audierunt.
VERS. 3.-- Et quidem. De prima requie quod significet, hic agit. Operibus. Quia dixerat nuntiatum 114.0650A| esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiae Spiritu sancto dicente in David: hodie, etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius verae requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.
VERS. 4.-- Et requievit die septima. Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quae ideo significat requiem. Sic et sexta aetate homo Christus natus est mundo ad laborem, 114.0650B| sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.
VERS. 5.-- Et in isto. De secunda requie, quae significatur per figuram requiei terrae promissionis.
VERS. 7.-- Diem quemdam hodie. De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quae per Christum credentibus promissa est. Post tantum temporis. In hoc autem patet quod haec est alia requies de qua David dicit hodie, quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quae per illam Palaestina signabatur.
VERS. 8.-- Eis, filiis Israel, quibus prius nuntiatum 114.0650C| est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem praestitisset nunquam, id est nullo tempore; posthac, id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die, id est tempore gratiae, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, praeter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie, etc.
VERS. 9.-- Sabbatismus; id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenae quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in 114.0650D| fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?
VERS. 11.-- In idipsum exemplum. Vel, in poenam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.
VERS. 12.-- Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animae, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animae. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quae actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, 114.0651A| id est quae sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius coelestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est.
Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius 114.0651B| Dei; scilicet quomodo et inter se cohaereant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiae sensualitatis. Medullarum. Medulla quae interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quae diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulae tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel coelestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit 114.0651C| conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.
VERS. 14.-- Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quae sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.
VERS. 15.-- Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, 114.0651D| secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.
VERS. 16.-- In auxilio opportuno. Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire poenitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchae venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.
114.0652A|
VERS. 1.-- Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quaedam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quaedam altiora pertinentia ad solum Christum. Quaedam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.
VERS. 2.-- Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.
VERS. 4.-- Nec quisquam, etc. Percutit cupidos, qui non vocantur, sed ingerunt se.
VERS. 5.-- Non seipsum clarificavit. Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). 114.0652B| Quae clarificatio longe ante per Prophetam praedicta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II).
VERS. 6.-- Tu es sacerdos. Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coaeternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitae, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.
VERS. 7.-- Preces supplicationesque. Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, 114.0652C| preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. Exauditus est. Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.
VERS. 8.-- Didicit, etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.
VERS. 9.-- Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quae salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed aeternae; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi 114.0652D| poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse caeteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.
VERS. 11.-- Ininterpretabilis. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.
VERS. 12.-- Etenim cum deberetis. Interserit increpationem 114.0653A| de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quae sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.
VERS. 13.-- Omnis enim, etc. Qui non capit hoc: Verbum caro factum est, quomodo capiet: In principio erat Verbum? Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.
CAPUT VI.
114.0653B|
VERS. 1.-- Quapropter. Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Inchoationis Christi sermonem, quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. Non rursus, id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, non rursus jacientes, ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Fundamentum. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est aedificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quae 114.0653C| sunt: inchoatio seu poenitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit poenitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii praestolari.
VERS. 4.-- Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui haec bona habuerunt. Nedum penitus malos.
VERS. 6.-- Renovari, per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: Rursum crucifigentes. Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturae. Qui putat secundo baptizari, 114.0653D| secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.
VERS. 7.-- Saepe venientem. Dicit saepe venientem, quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Imbrem. Doctrinam sanctam, rorem coelorum, quem sitienti terrae pluunt coeli, id est praedicatores verbi veritatis. Generans herbam. Significat eos saepe bibisse per legem et prophetas verbum coelestis doctrinae, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. A quibus colitur. Cultores terrae sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia praecidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt 114.0654A| illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: Et fecerunt fructum nativitatis, quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.
VERS. 9.-- Confidimus. Quia de praesenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quae per praeterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quae fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per poenitentiam et alia bona sequentia reviviscent.
VERS. 10.-- Operis. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod 114.0654B| omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quae informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.
VERS. 11.-- Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.
VERS. 13.-- Abrahae namque, etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta.
VERS. 14.-- Nisi benedicens, etc. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.
VERS. 17.-- In quo abundantius volens. Quasi diceret: 114.0654C| Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?
VERS. 18.-- Confugimus. Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.
VERS. 19.-- Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet.
(AUG.) Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.
VERS. 20.-- Praecursor. Ad hoc Christus praecucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII). 114.0654D| Et alibi: In via peccatorum non stetit (Ibid. I). Et praecursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.
CAPUT VII.
Sacerdos Dei summi. (CHRYS., hom. 35, in Gen.) Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia aetate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Noe, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt.
VERS. 3.-- Neque initium, etc., neque finem vitae habens. Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.
114.0655A| VERS. 4.-- Intuemini autem, etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; praeferens eum ipsi Abrahae patri omnium et omnibus Levitis.
VERS. 5.-- Et quidem de filiis Levi, etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam praesumerent sumere decimas.
VERS. 8.-- Contestatur. Ut ego, vel, idem in multis locis. Vivit. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura praecessit, discernitur sacerdotium Christi a 114.0655B| sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in aeternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriae potestatis.
VERS. 11.-- Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quae dicitur consummare. Haec translatio praefigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.
VERS. 12.-- Translato enim, etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: In quo enim haec, etc. Per ritum ibi: Et amplius, etc. Translato enim sacerdotio. Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data 114.0655C| sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur.
VERS. 14.-- Manifestum est enim, etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.
VERS. 16.-- Non secundum legem. Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent aeternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. 114.0655D| Illud temporale, hoc aeternum.
VERS. 22.-- In tantum. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Melioris. Quia meliora, id est aeterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia.
VERS. 24.-- Hic autem, etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in aeternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.
VERS. 25.-- Unde et salvare. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, 114.0656A| commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.
VERS. 26.-- Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis.
VERS. 27.-- Qui non habet, etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad aeternitatem.
VERS. 28.-- Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus 114.0656B| est.
CAPUT VIII.
VERS. 1.-- Capitulum. (CHRYS.) Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis.
Talem habemus. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In coelis. Vel super materiales coelos. Vel, super thronos et dominationes.
VERS. 2.-- Sanctorum minister. Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam aeternam ministrat. Vel, in coelis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Minister tabernaculi veri. Id est veritatis, quam tabernaculum vetus praefigurabat; scilicet justitiam in praesenti Ecclesia, gloriam in 114.0656C| futura. Quod, verum tabernaculum, fixit Deus, ut in aeternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; et non homo: hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.
VERS. 3.-- Quod offerat. Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel coeleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo coeleste est quod offert.
VERS. 4.-- Cum esset, etc. Si ergo esset, etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, 114.0656D| venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima aetate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum.
VERS. 5.-- Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.
VERS. 6.-- Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri praeferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.
VERS. 7.-- Nam si illud prius. Probat quod Testamentum 114.0657A| Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum praecipit sine gratia, et praevaricatores facit. Inquireretur, a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.
VERS. 9.-- Quod feci patribus eorum. Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. Quod feci in die, id est tempore legis, quae post exitum de Aegypto data est. Quod ergo ante legem Abrahae dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII), postmodum complevit in Evangelio. Illa enim 114.0657B| promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Non permanserunt in Testamento. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quae quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: Hoc est Testamentum, etc.
VERS. 10.-- Dando leges meas in mentes. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo praesente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quae est plenitudo legis. Siquidem justi 114.0657C| non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges: Ecce Testamentum. Superscribam. Quasi: Quae debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Haec est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.
VERS. 11.-- Non docebit. Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient (Jer. XXXI); sicut in Evangelio dicitur: Tunc aperuit eis sensum (Luc. XXIV), etc. Majorem. Majores intellige vel tempore: ut priores 114.0657D| qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.
CAPUT IX.
VERS. 1.-- Habuit. Hucusque differentiam Testamentorum 114.0658A| ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum, non spiritale, sed: Saeculare. Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum saeculare, quia tabernaculum primum et secundum.
VERS. 2.-- Tabernaculum enim sanctum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figurae; intus significat Novum
VERS. 5.-- Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiae; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis 114.0658B| nostris.
VERS. 7.-- In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum (Psal. XXI). Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.
VERS. 8.-- Nondum propalatam. Coelum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in coelum accessus. Sanctorum viam. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur 114.0658C| in interiora coeli.
VERS. 9.-- Quae parabola. Quod autem haec de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quae parabola est, etc.
VERS. 10.-- Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiae, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub paedagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.
VERS. 11.-- Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, coelum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est coelum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi 114.0658D| perfecta beatitudo.
VERS. 12.-- In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est coelestia.
VERS. 13.-- Si enim sanguis. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis, id est, ut caro emundata sit propter legis praeceptum; sed in Christo est perfectio.
VERS. 14.-- Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: 114.0659A| quasi pontifex nobis est dator legis novae. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus.
Ac operibus mortuis; id est peccatis, quae qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in coelum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum praevaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissae haereditatis, et ita Testamentum factum est firmum.
VERS. 15.-- Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa 114.0659B| sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed aeterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.
VERS. 16.-- Ubi enim. Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanae legis.
VERS. 19.-- Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.
VERS. 22.-- Et sine sanguinis effusione, etc. Haec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quae fiebat de cinere vitulae rufae, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione 114.0659C| vitulae. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quae Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.
VERS. 23.-- Ipsa autem coelestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quae in tabernaculo usum ministrationis praestabant, sanguine mundata sunt.
VERS. 25.-- Neque ut saepe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam coelestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia 114.0659D| illae saepe iteratae sine consummatione, haec semel oblata ad patriam reducit.
VERS. 26.-- Alioquin, etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati saepius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione saeculorum. In consummatione. Id est, in ultima aetate in qua sunt omnia adimpleta quae ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.
VERS. 27.-- Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, 114.0660A| imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturae amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.
VERS. 28.-- Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die irae hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.
CAPUT X.
VERS. 1.-- Umbram enim. Probavit quod Christus 114.0660B| fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quaedam est substratio. Vel substratio est umbra quaedam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.
VERS. 2.-- Cultores semel, etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si 114.0660C| fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur.
VERS. 3.-- Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.
VERS. 5.-- Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, coeperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis praesentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut 114.0660D| illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Praecepit tamen haec sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.
VERS. 6.-- Non placuerunt. In figuris illis veritas praenuntiabatur. Celebrant figuras, figurae rem multi scientes, sed plures ignorantes quae cessare debent re exhibita.
VERS. 7.-- Tunc. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio, ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio 114.0661A| ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et praefiguratum de me in consilio Deitatis, quae est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.
VERS. 8.-- Superius dicens. Quasi diceret: Non solum notat haec auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti, addit: Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.
VERS. 10.-- Sanctificati, etc. Facta peccatorum 114.0661B| purgatione, reconciliati sumus Deo.
VERS. 11.-- Et omnis, etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.
VERS. 12.-- Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.
VERS. 13.-- De caetero. Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et poena malorum. Scabellum. Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt poenis.
VERS. 15.-- Contestatur autem nos, etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in aeternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quae corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges, quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, quod pertinet ad sanctificationem.
VERS. 16.-- Superscribam. Non dicit scribam, sed superscribam, quia leges illae super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiae. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione.
114.0661D| VERS. 18.-- Ubi autem, etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiae non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio.
VERS. 20.-- Per velamen. Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
VERS. 22.-- In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quaeritur. Abluti aqua, id est baptismo.
VERS. 23.-- Fidelis enim. Sicut Deus fidelis in 114.0662A| promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.
VERS. 24.-- Et consideremus, etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quae conveniunt fidei.
VERS. 25.-- Sicut consuetudinis. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suae; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.
VERS. 26.-- Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest 114.0662B| Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc praesenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est saepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per poenitentiam renoveris.
VERS. 28.-- Duobus vel tribus testibus. Convictus. 114.0662C| Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?
VERS. 29.-- Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et poenitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et poenitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit.
Et spiritui gratiae. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se 114.0662D| abjicit.
VERS. 30.-- Mihi vindicta, etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium praestat. Haec igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum.
114.0663A| VERS. 31.-- Rememoramini. Invitat eos per antefacta
(CHRYS.) Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, rememoramini, etc.
Pristinos, etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. Magnum certamen, etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur.
VERS. 33.-- Et in altero quidem, etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hae sunt duae partes certantium contra nos passionum. Spectaculum. Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur.
114.0663B| VERS. 38.-- Vivit. (AUG.) Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.
VERS. 39.-- Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quae res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos 114.0663C| consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona aedificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quae non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchae, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiae per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiae, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod aetate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.
114.0663D| VERS. 3.-- Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.
VERS. 4.-- Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiae ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiae. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia praecedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam.
(AUG.) Neque Henoch et Elias per tam longam aetatem 114.0664A| senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.
VERS. 6.-- Quia est. Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.
VERS. 7.-- Fide Noe, etc. Et justitiae, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non praecepisset.
VERS. 8.-- Fide qui vivit. Hic ad patres Judaeorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi: « Exi de terra tua, et de cognatione tua. » Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldaeorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra 114.0664B| sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.
VERS. 11.-- Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.
VERS. 12.-- Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Sarae uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et 114.0664C| multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenae. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judaei, non tamen in gentilitate.
VERS. 13.-- Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione praeveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautae longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. 114.0664D| Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quaerunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.
VERS. 17.-- Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.
VERS. 19.-- Et in parabolam. Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries haerens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judaeos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata.
114.0665A| VERS. 20.-- Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judaeis factam et promissam.
VERS. 21.-- Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.
VERS. 22.-- De ossibus suis mandavit. Adjurans filios Israel, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et caeteri et patres, ubi et 114.0665B| Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra praeviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.
VERS. 26.-- Improperium Christi. Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Daemonium habes (Joan VII). Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Aegyptium (Exod. II) Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.
VERS. 27.-- Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset 114.0665C| causa jactantiae, si in apertum periculum se praecipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judaeis, qui et suis praecepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X).
VERS. 28.-- Fide celebravit Pascha. Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.
VERS. 29.-- Transierunt mare Rubrum, etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Aegyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.
VERS. 30.-- Circuitu dierum septem completo a Levitis arcam Dei portantibus, et aeneis tubis clangentibus.
114.0665D| VERS. 31.-- Excipiens exploratores cum pace, etc. Quasi: Ita et vos debetis duo Testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis.
VERS. 32.-- De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthaeos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.
114.0666A| VERS. 33.-- Qui per fidem. Etsi recusat dicere quae fecerint singuli, dicit tamen quae quidam operati sunt fide. Repromissiones. Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multae sunt factae David, ut Abrahae. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quaedam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.
VERS. 35.-- Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo 114.0666B| Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.
VERS. 38.-- Quibus dignus non erat mundus. Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus, ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:
VERS. 40.-- Deo pro nobis melius aliquid providente. Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.
CAPUT XII.
114.0666C|
VERS. 1.-- Ideoque et nos. Post fidei commendationem, ad illud quod incoeperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et praecipue ipsius Christi exemplo. Nubem. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in aestu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.
VERS. 2.-- Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis aeterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbae rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.
VERS. 3.-- Deficientes. Deficere est timore tribulationis 114.0666D| fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.
VERS. 6.-- Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus aequalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna 114.0667A| perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.
VERS. 8.-- Ergo adulteri. Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.
VERS. 9.-- Reverebamur. Revereri est cum timore honorem impendere.
VERS. 10.-- Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.
VERS. 11.-- Disciplina. Haec graece dicitur παιδεία, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. 114.0667B| Est et disciplina quae scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Graece ἐπιστημὴ dicitur.
VERS. 12.-- Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quae soluta est refrigerata charitate.
VERS. 13.-- Gressus. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.
VERS. 14.-- Sanctimoniam. Id est castitatem mentis 114.0667C| et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam (Matth. V), etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quae tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.
VERS. 15.-- Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei praesto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quae non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad coelum.
114.0667D| VERS. 16.-- Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et haec erat magna dignitas, quia et de substantia et de haereditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.
VERS. 18.-- Non enim accessistis. Dixerat, ne 114.0668A| quis desit gratiae his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiae, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quae per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quae est major quam turbo, et est tempestas quae quocunque impellit. Haec est servitus peccati secundum operationem quae per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.
114.0668B| VERS. 19.-- Tubae sonum. Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. Vocem verborum. Hujusmodi vox est legis praeceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola praeceptio erat, sine gratia adjuvante.
VERS. 20.-- Non enim portabant. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda praecepta. Et si bestia, etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiae profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem praecipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.
114.0668C| VERS. 22.-- Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quae accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quae ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum praemium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.
VERS. 23.-- Qui conscripti sunt. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt, id est, cum eis qui in coelis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.
VERS. 26.-- Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam 114.0668D| fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam coelum, quod inferius est, scilicet aereum: unde dicuntur aves coeli. Totus autem pene aer iste ventosus, quem coelum vel coelos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.
VERS. 27.-- Quae sunt immobilia. Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt.
VERS. 28.-- Itaque regnum immobile. Quia Deus 114.0669A| coelum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiae.
Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.
VERS. 29.-- Deus noster ignis. Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.
CAPUT XIII.
VERS. 1, 2.-- Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite 114.0669B| oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.
VERS. 3.-- Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.
VERS. 5.-- Sint mores. Postquam sua Hebraei perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.
114.0669C| VERS. 6.-- Non timebo, etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.
VERS. 7.-- Mementote, etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.
VERS. 8.-- Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod haec promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in praeterito, adjuvit Josue, hodie, id est in praesenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia saecula.
VERS. 10.-- Habemus altare, etc. Non studendum 114.0669D| escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatae preces et operationes sunt acceptae Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quae nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.
VERS. 11.-- Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim 114.0670A| corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.
VERS. 12.-- Portam. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.
VERS. 15.-- Per ipsum ergo. Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium. (AUG.) Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.
114.0670B| VERS. 16.-- Beneficentiae. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiae, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quae habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.
VERS. 17.-- Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus aestusque toleravit.
Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi 114.0670C| praepositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur praelati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.
VERS. 18.-- Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judaeos et 114.0670D| gentiles, de quorum praeteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.
VERS. 21.-- Faciens, in vobis, etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo praeveniente et subsequente.
VERS. 22.-- Etenim perpaucis, etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit.
Salutate omnes propositos vestros. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus praelatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.