Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Epistola ad Heldricum (Bruno Lingonensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.BruLin.EpAdHe5, cc_idno: 9772
Epistola ad Heldricum
139.1533A| Venerabili HEL omnique congregationi sibi commissae BrUNO, gratia Dei Lingonensium episcopus, verae religionis exercitium et aeternae beatitudinis emolumentum.
¶
Loquor inscius philosophis vanitatibus saeculi irretitus, contemplatione coelestium mundanis illecebris 139.1534A| expeditis: vigeat igitur aequitas, nec culpetur vitio levitatis quod incomposite familiaribus nostra pronuntiet scedula. Dat enim ausum loquendi cum conjuncti officii auctoritas, tum amicitiae apud quam, Boetio teste, quemquam inscium inter suos garrire non dedecet. . . . . . . .