Jump to content

Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Hugonem monachum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a



Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HerLob.EpAdHuM, cc_idno: 9798

Epistola ad Hugonem monachum

139.1129A| Frater Hugo, si interrogeris cui potius credere debeas, quandoquidem dissentiunt, Evangelio an Dionysio, responsurum te non diffido quia potius Evangelio. Sed Evangelio in veritate constante, Dionysius invenitur multum dissentire. Habet enim veritas Evangelii quia anno decimo quinto imperii Tiberii Caesaris baptizatus sit Christus, incipiens quasi annorum triginta. Secundum vero chronica Eusebii, vel etiam Hieronymi, qui nisi probasset, non ita transtulisset, anno XVIII Tiberii venit ad passionem, qui potuit esse annus XXXIII incarnationis ejus. Iterum habet veritas Evangelii XIV luna, id est feria V, celebrasse eum pascha legale, nec illud vel anticipasse, vel distulisse; feria autem VI, id est luna XV, crucem ascendisse; Sabbato, id est 139.1129B| luna XVI, in sepulcro quievisse; Dominica vero, id est luna XVII, resurrexisse. Ergo aperto circulo Dionysii, si ita inveneris, anno XXXII incarnationis ejus, vel XXXIII, vel XXXIIII, qui sunt post circulum magnae reversionis DLXIIII, vel DLXV, vel DLXVI, age Deo gratias, sicut Beda praecipit, quod tamen ironice dixit. Ideo autem tres numeros annorum posui, quia alii putaverunt eum anno XXXII, alii XXXIII, fuisse passum, alii autem XXXIIII: quibus Beda magis assentire videtur. Secundum autem veritatem Evangelii, vel revelationem Joannis, vel prophetiam Danielis, tribus semis annis praedicavit, et alii praedicationis ejus annorum primum putaverunt, nativitatis ejus esse XXX, ut statim post baptismum et jejunium coeperit praedicandi exordium. Scimus 139.1129C| autem Joannem evangelistam, post reditum de exsilio, non solum propter haereses quae se absente emerserant confutandas, verum etiam quia caeteros evangelistas legeret multa de miraculis Christi, pauca vero de divinitate dixisse, quaedam vero insigniora praetermisisse, utpote de nuptiis in Cana Galileae, de Nicodemo, de caeco nato, de languido ad piscinam, de muliere ad puteum, de Lazaro suscitato, de pedum lavatione, et alia multa. Ipsa vero quae dixerant confuse et inordinate, id est priora 139.1130A| posterius, posteriora prius posuisse. Igitur aggressus est numerum annorum praedicationis Christi per dies festos paschae distinguere, et quampulchre ab ipsis diebus voluit exordium sumere, Miserunt Judaei ab Jerosolymis (Joan. I, 19); altera die, Vidit Joannes Jesum venientem ad se (ibid. 29); altera die, Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo (ibid. 35); die tertio, Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae (Joan. II). Igitur primo anno praedicationis suae, cum esset Jerosolymis in Pascha, ejecit vendentes et ementes de templo; secundo anno in die festo Paschae sana vit languidum ad piscinam; tertio anno, post miraculum de quinque panibus factum, erat proximum Pascha, dies festus Judaeorum; quarto anno venit ante sex dies Paschae Bethaniam, ubi Lazarum 139.1130B| suscitavit, quando et passus est. Nam si anno XVIII Tiberii passus est, qui forte fuit dimidius super tres praedicationis suae annos, ergo primus praedicationis ille fuit, qui decimus quintus Tiberii exstitit, quo et baptizatus est. Sed forte, secundum supputationem Bedae, initium decimi noni Tiberii Caesaris anni potuit esse quartus praedicationis, qui fuit et passionis, id est XXXIIII incarnationis, praecedentibus III annis, id est XXXI, XXXII, XXXIII. Sive ergo XXXIII, sive XXXIIII secundum cyclum Dionysii, ab incarnatione sua passus sit anno, nullo modo consentit evangelicae veritatis relatio; nam anno XXXIIII luna in Pascha, non XVII, ut dictum est, sed provenit XXI, nec XIIII luna in feria V, sed provenit in die Dominica. Passio vero non VI feria, nec in X 139.1130C| Kalendarum Aprilium, secundum Graecos; nec in VIII Kalendas, secundum Latinos; sed nec resurrectio in VIII Kalendarum Aprilium, secundum Graecos, nec in VI Kalendas, secundum Latinos, ullo modo proventura est. Jam vero quam inconsentaneum sit in XXXIII ab incarnatione sua passum esse, vel resurrexisse, palam liquebit, cum haec omnia potius occurrant in Aprili quam in Martio. Evangelio autem praescribente, scimus quia in aequinoctio autumnali praenuntiatus sit Joannes Baptista; 139.1131A| in mense autem sexto, id est Martio, post dimidium annum, eisdem Kalendis, annuntiatus est Christus, quo conceptus est et passus, secundum illud: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19); id est, non eo die Christum interficias, quo conceptus est, quod, licet vetuerit, praesciebat tamen Judaeos non obaudituros; sicut et Adae lignum scientiae boni et mali vetuit, quod tamen eum non observaturum praescivit, propter quod dicit Psalmista: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). O quam periculosum est vel a Deo, vel ab aliquo sancto viro talia praemonendo audire, cui quia Spiritus inest prophetiae, raro contingit quae prohibet non evenire! Languido enim ad piscinam sanato tristis praemonuit: Vade jam, et noli peccare, 139.1131B| ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V, 14). Deterius quippe ei contigit, quando in passione Christo alapam dedit. Igitur his in veritate constantibus, liquet Christum uno eodemqe die et conceptum et passum. De Kalendario autem, vel annis Dominicae incarnationis, propter inscitiam temporum, magna est consultatio chronographorum. Qui enim scire potuit abbas Dionysius a suo tempore retro computans annos imperatorum usque ad quadragesimum secundum Augusti Caesaris annum, qui fuit annus primus nativitatis Christi, secundum chronica Eusebii? Quomodo, inquam, indubitate scire potuit qui integris annis regnaverint, qui aliquot menses vel dies superhabuerint, quanta interregna fuerint, id est, uno defuncto et altero substituto, quantum 139.1131C| temporis intercesserit? Sed Graecis, auctore Nicaeno concilio et beato Cyrillo Alexandrino episcopo, magis assentiendum, qui et finitimi Orientalibus et vicini apostolicorum virorum fuere temporibus. Omnis enim antiquitas, ut ait orator maximus, quo proprius aberat ab ortu et divina progenie, eo melius quae erant vera cernebat. Hi itaque VIII annos ab Incarnatione Domini minus quam circulus Dionysii supputant; ergo, secundum illos, primus ab Incarnatione Domini annus is est qui est in circulo Dionysii nonus. Is autem est XXXIIII, qui est in circulo Dionysii XLII, habens VII concurrentes, XIIII epactam, terminum in XI Kalend. Aprilis, feria scilicet V, quando et Coena facta est, et vespere Pascha 139.1131D| celebrari coepta est, sicut dicit Dominus; die XIIII ad vesperum Pascha Domini est, et in XV sub luna solemnitatem celebrabitis, quando et passus est, id est X Kalendas Aprilis, et Sabbatum quando requievit in sepulcro, luna XVI, IX Kalendas Aprilis, et Dominicum diem Resurrectionis VIII Kalendas Aprilis, luna XVII. Praeclare: nam in quaestionibus Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus de libro Exodi agitatis, deprehensum est aequinoctia et solstitia in XII Kalendarum, potius quam in octavis, etiam ratione horologica esse adnotandum. Constantino quippe Augusto XVIII imperii sui anno baptizato, scandalum ortum est per Ecclesias Orientales noviter aedificatas, aut renovatas, non solum de simultatibus inter Alexandrum Alexandrinum episcopum, 139.1132A| et Arium presbyterum suum, sed etiam de Pascha celebrando, quod prius ab Orientalibus agebatur quam ab ipsis Judaeis. Judaei enim, annos lunares sequentes, in quibusdam embolismis uno mense antequam nos, et hoc ante aequinoctium celebrant; sed hic error ex libro Bedae De temporibus facile decutitur. Orientales vero, qui successores apostolorum jactabant se consectari, sed concordiam solarium et lunarium annorum non usquequaque perscrutati, utroque claudicabant pede. Quapropter rogatu Sylvestri papae missus est ab imperatore Osius Cordubensis episcopus, qui utrumque corrigeret, et pacem inter Alexandrinos componeret, sed reversus est sine effectu. Igitur rogatu Sylvestri, et jussu Constantini congregata synodus 139.1132B| apud Nicaeam, per duos menses celebrata est, ubi error Arii facile deprehensus, cito fuit damnatus. Sed de paschali observatione quaestiones difficiles et pene inextricabiles diu sunt agitatae. Ad ultimum quaestionibus Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus recitatis, XIIII quoque lunis paschalibus secundum Pachomium confirmatis, sancitum est ut quicunque deinceps Pascha cum Judaeis, id est ante aequinoctium, celebrasset, anathema esset. Sed in XIIII lunis Pachomii invenitur ante aequinoctium, quod in VIII Kalendas Aprilis putabatur XIIII luna paschalis, V die, id est in XII Kalendas Aprilis; aut IIII die, id est in XI Kalendas Aprilis, ubi et terminus et aliquoties ipsa solemnitas reperitur; aut III die, id est in X Kalendas Aprilis, ubi solemnitas tantum; aut 139.1132C| pridie, id est IX Kalendas Aprilis, ubi utrumque; aut in ipsa VIII Kalendarum die, ubi identidem adnotatur. Itaque, aut anathemati subjacendum, aut sicut in Nicaeno concilio sancitum est, Pascha est celebrandum. Conclusum est igitur et Aegyptiaca disciplina, qui peritiores in arte calculandi sunt, utpote apud quos nunquam pluviae, nunquam nubila fuere, et horologica ratione aequinoctium vernale in XII Kalendarum potius esse. Et quam congruenter, quam apte; feria quippe IIII dum crearentur sidera, ipso momento, dividentibus sphaeram coelestem sole et luna, et sole quidem Arietem, luna autem obtinente Libram, patuit in XII Kalendarum aequinoctium vernale fuisse. Ergo in XIII Kalendarum, feria III, 139.1132D| apparuit arida; in XIIII Kalendarum feria II, factum est firmamentum; in XV Kalendarum, id est feria I, affigitur primus dies saeculi, et ingressio solis in Arietem. His ita in veritate constantibus, feria V, id est XI Kalend. Aprilis creati sunt pisces et aves; feria autem VI, id est X Kalend. Aprilis, factus est homo, et producta est de latere ejus Eva. Et ubi auctoratius, ubi sanctius per crucem Christi redimeretur homo, et de sanguine profluenti e latere Christi baptizaretur Ecclesia, quam in ipso die et eodem Kalendario? Et sicut Deus ab operibus suis requievit in die Sabbato, id est VIIII Kal. April., ita et Christus in sepulcro. Successsit Resurrectionis ejus dies Dominica, id est VIII Kalend. April., quae non solum prima, sed etiam 139.1133A| inscribitur pro octava. Ut autem transcenso aequinoctio, utque in tertia hebdomada, utque Dominica die, sicut angelus per pastorem mandavit Victori papae Romano, facile est inveniri apud Bedam in libro De temporibus de ipsorum sacramento. Nam Judaei quocunque die post Sabbatum, id est una vel prima Sabbati, quae modo dicitur dies Dominica, aut secunda Sabbati, aut tertia Sabbati, aut quarta Sabbati, aut quinta Sabbati, luna XIIII occurrisset, eodem die, facto vespere, et XV luna incipiente, habebant Pascha, et quot dies superessent usque ad Sabbatum, protrahebant illud usque ad Sabbatum, et ipsum Pascha aliquoties V diebus, aliquoties IIII et deinceps, aliquoties uno tantum die vel duobus ante Sabbatum, sicut contigit in passione Domini, 139.1133B| quando feria V advesperascente, et luna XV incipiente, ipsam noctem et sequentem diem habebant pro Pascha, sicut dicit evangelista: Erat pascha, et azyma post biduum (Marc. XIIII, 1). Sabbatum autem subsequens, non solum propter semetipsum, sed et propter solemnitatem paschalem, quasi duplex festum dicebatur Sabbatum Sabbatorum. Quid autem distet inter Pascha et azyma, vel si indifferenter dicatur, sicut apud alium evangelistam: Prima autem die azymorum, quando pascha immolari solet (Math. XXVI, 17), vel quot diebus Judaei antequam nos, vel quot nobiscum celebrent Pascha, apud Bedam inventu facile est. Liquet igitur quia prius Orientales quam ipsi Judaei celebrabant. Judaei enim, licet de aequinoctio aliquoties errarent, 139.1133C| tamen XIIII lunam sequebantur. Orientales vero, lunaris circuli penitus ignari, aequinoctium autem in VIII Kalendas Aprilis tenentes, sicut et multi nostrorum, utpote Augustinus, Fulgentius, Joannes Chrysostomus, et ipse Plinius, quo etiam die conceptionem Christi et passionem adnotabant, Pascha in VI Kalendas Aprilis celebrandum praefixerant, quocunque die hebdomadis evenisset, sicut et Natale Domini in VIII Kalendas Januarii. Victor vero papa Romanus, ab angelo per pastorem monitus quocunque die hebdomadis ipsa VI Kalendarum Aprilium dies provenisset, in Dominicum diem Pascha differendum statuit. Et de Dominica bene, ut ipse utique quo Dominus resurrexit dies nunquam permutaretur, 139.1133D| et ut post aequinoctium semper Pascha celebraretur. Ut vero post XIIII, id est in III hebdomada hujus saeculi omnino adhuc aut ignorabatur, aut ne legebatur, donec in Nicaena synodo et aequinoctium XII Kalend. April. praefixum, et dies paschales, juxta XIIII lunas Pachomii, deinceps sunt observati. Hoc vero certissime sciendum quod si eo tempore aequinoctia et solstitia in XII Kalendarum, sicut modo essent praefixa, nunquam conceptiones et natales beati Joannis et ipsius Christi in VIII Kalendarum, sed potius in XII essent assignatae. Nam qui ipsa aequinoctia in VIII Kal. putaverunt, ipsi easdem festivitates ibidem assignaverunt, propter illud quod dixit Joannes: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). 139.1134A| Sed veritas cum Graecis scienda. Consuetudo autem Ecclesiarum, si non est contra fidem, nullo modo permutanda, nec eis qui in VIII Kalend. putaverunt, omnino abrogandum, cum Graecis vero et Aegyptiis de XII sentiendum. Quod dictum adversus haeresim quae nuper exorta est valet plurimum, domno Gerberto illam ex Toletano concilio praerogante. Nam cum sint V dies a XII Kalendis usque ad VIII, si dies Dominicus paschae, aut Sabbatum sanctum, aut Parasceven, aut coena Domini praepedierint quominus annuntiatio beatae Mariae matris celebrari possit in quolibet ex ipsis V diebus, anticipari valebit, et rescriptum nostrum adversus haec, si petieris, impetrare valebis. Haec, frater dilectissime, summatim breviterque quia per memetipsum infirmitate interpellante, 139.1134B| et oculorum acie jam caligante, scribere non potui. Minus de leporis urbanitate curavi, sciens eos qui ante nos de artibus scripsere, ut tantum intelligerentur elaborasse, eloquentiam vero omnino neglexisse. Volo autem pro talionis recompensatione vicem reposcere, ut quia multa sunt in Scripturis divinis quae nostrum videntur intellectum offendere, vobis orantibus, et Scripturarum campos percurrentibus, possint lucidiora esse.

Primo qualiter tantam diversitatem quae est in homilia Bedae de Palmarum die valeam discernere. « Agnus, inquit, paschalis, cujus immolatione populus Israel est ab Aegyptia servitute liberatus, ante V dies Paschae, id est XIIII luna ad vesperum jussus est immolari. Significans eum qui nos sanguine 139.1134C| suo redempturus ante V dies Paschae, idem hodierna die, magno praecedentium sequentiumque populorum gaudio ac laudatione deductus, venit in templum Domini.

Secundo de epistolis decretalibus Jacobi et Clementis ad alterutrum missis, in quibus ita Clemens ait de beato Petro, sicut jam passo. Igitur Petro vivente manifestum est eum non scripsisse. Et Jacobum VIII annis manifestum est ante passionem Petri decessisse. Post passionem vero beati Petri Linus XII annis et Anacletus totidem, cooperatores Clementis, qui Petro vere successerat, exstitere. Multo minus igitur istorum tempore potuit Jacob rescribere. Post decessum vero ipsorum, cum Clemens 139.1134D| solus VIIII annis Romanae praesideret Ecclesiae, multo adhuc minus credendum est potuisse rescribere completo a passione Jacobi XXXII annorum tempore.

Tertio de nostris Treverensibus Euchario, Valerio, Materno, qui dicuntur missi fuisse ab apostolo Petro, et locus quidem in Elisatio pago nomen habens Eligia concordat cum eorum historia; sed a passione beati Petri qui est XIII annus Neronis, qui si forte Eucharium, Valerium et Maternum Treveribus misit, ante aliquot annos passionis suae hoc fecit, computantur anni CCLXIII usque ad annum XXV Constantini, quando obiit sanctus Sylvester, cujus jussu Arelato facta est synodus, ubi legitur interfuisse sanctus Maternus Agrippinensis episcopus, 139.1135A| cum Maurino archidiacono suo, ubi et adfuit sanctus Agricius Treverensis episcopus.

Quarto, quomodo Decius, qui uno tantum anno vel paulo plus praefuit, et Cornelium papam martyrizavit, Xistum papam cum Laurentio archidiacono suo interficere debuerit, cum Stephanus et Lucius, antecessores Xisti, a successoribus Decii Gallo et Volusiano vel Valeriano et Gallieno martyrizati sint.

Quinto, de Constantino Augusto, quod ab Eusebio Nicomediense baptizatus sit, Ariano dogmate. Dicunt autem haeretici baptismum eum, ut in Jordane baptizaretur, differre voluisse, sed in Nicomedia praeventum morte noviter ab Eusebio Ariano 139.1135B| baptizatum esse. Verior autem est historiae Graecorum assertio, ubi habetur ab haereticis, propter invidiam Christianorum, quod de concubina sit natus, et rebaptizatus, confictum esse, cum et baptisterium ejus quo a Sylvestro baptizatus est adhuc Romae 139.1136A| appareat, et pragmatica ipsius omnem veritatem contineat.

Sexto, de sancta cruce, quam quidam putant nisi post conversionem Constantini et tempore S. Sylvestri non esse inventam; sed Sylvestro antecessit Melchiades, Melchiadi Eusebius, qui inventionis ejus celebritatem praecipit in decretalibus suis observandam, utpote suo tempore inventam V Nonas Maii.

Septimo, de probroso Arii interitu, quasi tempore Constantii filii Constantini secundum historiam ecclesiasticam exstitit, sub Alexandro episcopo suo esse non potuit. Obitus enim Alexandri obitum praecessit Constantini annis VIII. Athanasius namque, qui Alexandro successit, primum exsilium apud 139.1136B| Treverim, jussu Constantini, non Constantii, pertulit, quando cum Maximino episcopo Treverorum et Servatio Tungrorum et aliis multis Coloniensi synodo interfuit, ubi Ephrata ejusdem civitatis episcopus damnatus fuit.