Jump to content

Epistola ad Iacobum Fratrem Domini

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Iacobum Fratrem Domini
I saeculo
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia
INCIPIT EPISTOLA CLEMENTIS AD IACOBUM FRATREM DOMINI.


Clemens Iacobo domino episcopo episcoporum, regenti Hebraeorum sanctam ecclesiam Hierosolimis, sed et omnes ecclesias, quae ubique dei providentia fundatae sunt, cum presbyteris et diaconibus et ceteris omnibus fratribus, pax tibi sit semper.

Notum tibi facio, domine, quia Simon Petrus, qui verae fidei merito et integrae praedicationis obtentu fundamentum esse ecclesiae definitus est, qua de causa etiam domini ore cognominatus est Petrus, qui fuit primitiae electionis domini, apostolorum primus, cui et primo deus pater filium revelavit, cui et Christus competenter beatitudinem contulit, qui et vocatus est et electus et conviva domini et comes effectus, tamquam bonus et probatissimus discipulus, qui occidentis obscuriorem mundi plagam velut omnium potentior illuminare praeceptus est, quique et integre potuit implere praeceptum - sed quousque sermonem protraham refugiens indicare, quod triste est, quod quidem necesse est, licet tarde, proferre. Hic denique ipse Petrus, qui pro immensa caritate, quam erga omnes homines gerebat, palam cum omni fiducia adversante etiam tyranno, totius mundi bonum praedicare non destitit et regem omnium saeculorum per orbem terrae et usque ad ipsius Romanae urbis huius notitiam, ut etiam ipsa salvaretur, invexit, hic, inquam, pro pietate patiendo volens praesentem vitam finivit.

In ipsis autem diebus, quibus vitae finem sibi invenire praesensit, in conventu fratrum positus appraehensa manu mea repente consurgens in auribus totius ecclesiae haec protulit verba: Audite me, fratres et conservi mei, quoniam, ut edoctus sum ab eo, qui misit me, domino et magistro Iesu Christo, dies mortis meae instat.

Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli meae praedicationis et doctrinae cathedram trado, qui mihi ab initio usque in finem comes in omnibus fuit, et per hoc veritatem totius meae praedicationis agnovit, qui in omnibus temptationibus meis socius exstitit fideliter perseverans, quem prae ceteris expertus sum deum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem, scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in verbo dei instituuntur, iniurias. Propter quod ipsi trado a domino mihi traditam potestatem ligandi et solvendi, ut de omnibus, quibuscumque decreverit in terris, hoc decretum sit et in caelis. Ligabit enim, quod oportet ligari, et solvet, quod expedit solvi, tamquam qui ad liquidum ecclesiae regulam noverit. Ipsum ergo audite scientes, quia quicumque contristaverit doctorem veritatis, peccat in Christum et patrem omnium exacerbat deum, propter quod et vita carebit. Ipsum autem, qui praeest ceteris, oportet medici vicem agere et non ferae bestiae furore commoveri.

Haec eo dicente ego procidens ad pedes eius rogabam excusans me et declinans honorem cathedrae vel potestatem. At ille respondens: Pro hoc, inquit, ne me rogaveris, hoc enim fieri statutum est mihi, et eo magis, quo excusas, quia haec cathedra eum, qui cupit eam et audacter expetit, non requirit, sed ornatum moribus et in verbis eruditum. Quod si esset alius melior, si quis mihi alius adiutor tam sedulus adstitisset, si quis tam plene doctrinae meae rationem cepisset, sed et ecclesiasticas dispositiones a me tam plene didicisset, habens alium talem, non te cogerem bonum opus suscipere nolentem. Superfluum est ergo alium quaerere, cum primitias eorum, qui ex gentibus per me salvantur, et praecipue huius urbis te primum obtulerim deo. Sed et aliud intuere, quia, si periculum peccati times suscipere refugiens ecclesiae gubernacula, certus esto, quia amplius peccas, qui populum dei velut in fluctibus positum et periclitantem, cum possis iuvare, subterfugis tui tantummodo habens considerationem et non, quod in commune omnibus expedit, providens. Sed certus esto, quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro salute omnium obsecrando cessabo. Quanto ergo mihi citius acquieveris, tanto me citius laboris et tristitiae meae merore relevabis. Novi etiam hoc, o Clemens, quod tibi tedia et molestias, pericula etiam et opprobria ineruditi vulgi indocilisque conciliem, quae tu tamen, scio, quod constanter et fortiter feres respiciens ad illam spem, quae tibi apud deum patientiae praeparat coronam. Sed et illud cupio te mecum iusta ratione perspicere, quando maxima opera tua indiget Christus. Nunc, cum inimicus adversus sponsam eius commovet bellum, an in futuro tempore, quando iam Christus post victoriam triumphabit nec ultra illius opera indigebit? Quis non etiam parvi sensus intellegat, quod istud est temporis, in quo operam tuam Christus requirit? Tota igitur mente in praesenti necessitate praebe operam tuam, et auxilium in proeliis exhibe regi optimo remunerationes magnificas post victoriam reddituro. Libenter ergo suscipe episcopatus officium eo maxime, quo ecclesiasticas dispositiones a me probabiliter didicisti, ut salus eorum, qui per nos confugerunt ad deum, nequaquam vacillet. Verumtamen et breviter te de ipsius dispensationis ordine coram omnibus commonere necessarium duxi.

Te quidem oportet irrepraehensibiliter vivere et summo studio niti, ut omnes vitae huius occupationes abicias, ne fideiussor exsistas, ne advocatus litium fias, neve in ulla aliqua occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim iudicem aut cognitorem saecularium negotiorum hodie te ordinare vult Christus, ut ne praefocatus praesentibus hominum curis non possis verbo dei vacare et secundum veritatis regulam secernere bonos a malis. Ista namque opera, quae tibi minus congruere superius exposuimus, exhibeant sibi invicem discentes, id est laici, et te nemo occupet ab his studiis, per quae salus omnibus datur. Sicut enim tibi impietatis crimen est, neglectis verbi dei studiis sollicitudines suscipere saeculares, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi, etiam in his, quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dederint. Te vero securum facere ex his, quibus debes, vacantem, omnes communiter elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intellegunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae sollicitudines derelinquant, quo ipsam, ut dignum est, dispensare sufficias, et veritatis verbo abundantius et studiosius deservire. Si enim mundialibus curis fueris occupatus et teipsum decipies et eos, qui te audiunt. Non enim poteris, quae ad salutem pertinent, plenius singulis quibusque distinguere, et ex eo fit, ut et tu, tamquam qui non docueris, quae ad salutem hominum pertinent, deponaris, et discipuli per ignorantiam pereant. Idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut opportune et sine intermissione doceas verbum dei, per quod salutem consequi possint. Illi vero cum tanta reverentia tua verba suscipiant, ut sciant legatum te et praeconem esse veritatis, et quodcumque ligaveris super terram, esse ligatum et in caelo, et quodcumque solveris, etiam ibi esse solvendum. Quoniam quidem et tu, ut dixi, quae oportet, ligabis, et, quae expedit, solves, et ad te quidem, qui praees, ista sint monita, et his similia.

Ad presbyteros vero sint ista: Ante omnia, ut pudicitiam studentes adolescentes nuptiis iungant, quo calorem ferventis aetatis coniugali lege praeveniant, sed ne in provectioribus quidem curam habere huiusmodi neglegant, quia in multis, etiam cum senuerit corpus, concupiscentia viget. Ne forte ergo fornicationis labes occasione accepta tamquam venenum pessimum serpat in vobis, cavere et antevenire necessarium est, ne quod in vobis adulterii occultum calescat incendium. Et quid in omnibus peccatis adulterio gravius? Secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi habent, qui aberrant a deo, etiam si sobrie vixerint. Propter quod vos, o presbyteri, ecclesiam excolite et adornate sponsam Christi ad pudicitiam, sponsam autem dico omnem ecclesiae congregationem. Quae si pudica fuerit inventa ab sponso suo, ingentibus ab eo donis et muneribus honorabitur et vos velut ministri sponsae et amici sponsi ingenti gaudio et laetitia perfruemini. Si vero sponsa haec reperta fuerit commaculata peccatis, ipsa quidem tamquam indigna tradetur regalibus thoris, vos autem poenas dabitis, si forte per vestram neglegentiam vel desidiam obrepserit contagio saeva peccati. Idcirco igitur ante omnia sobrietatis et pudicitiae sollicitudinem gerite.

Valde enim apud deum grave crimen ducitur fornicatio, cuius species quidem sunt plures, sicut vobis et ipse Clemens diligenter exponet. Verumtamen prima species adulterii est virum propria uxore solummodo non esse contentum, et mulierem non proprio tantum servare se viro.

Si ergo castus fuerit quis, potest et humanus et misericors fieri, per quod et ipse aeternam a deo misericordiam consequatur. Sane sicut adulterii venenum cunctis malis perniciosius est, ita amor fraternus et caritas totius boni fastigium tenet. Et ideo diligite omnes fratres vestros et cum religione ac misericordia respicite ad omnes, orfanis exhibete vosmetipsos parentes, viduis virorum curam impendite cum omni castitate, quae necessaria sunt, praebentes, iuniores tamen viduas nuptiis copulate. His, qui ignorant artificia, exquirite honestas aliquas occasiones, quibus victum necessarium quaerant. Artificibus vero opera praevidete, debilibus misericordiam facite. Scio autem haec omnia facturos vos, si caritatem prae ceteris et ante omnia in vestro corde figatis. Cuius caritatis et recipiendae et habendae maximum erit fomentum, si frequenter inter vosmetipsos communem cibum vestrum mensamque faciatis, et in quantum unusquisque praevalet, crebrius panes ac sales suos cum suis fratribus sumat. Per haec enim praecipue caritas comparatur et causa totius boni in huiuscemodi communione consistit. Ubi autem pax et bonitas, ibi et salus, propter quod communes facite cibos vestros cum his, qui secundum deum fratres sunt, quia per haec temporalia officia pacis et caritatis fructibus gaudia aeterna merebimini. Multo autem sollicitius esurientes reficite et sitientibus potum date, nudis vestimentum, aegros visitate et eos, qui in carcere sunt, prout possibile est, iuvate, peregrinos satis prompte in domibus vestris suscipite, et ne omnia nunc singillatim dicam, omne bonum ipsa per se, in vobis si fuerit, caritas facere vos docebit, sicut et e contrario eos, qui a salute alieni sunt, omne malum facere odium docet.

Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non iudicentur, sed apud presbyteros ecclesiae, quicquid illud est, dirimatur.

Super omnia autem avaritiam fugite, quae homines occasione praesentis lucri ab aeternis separat bonis. Pondera, mensuras, stateras pro locis quibusque aequissima custodite, deposita fideliter restituite.

Quae omnia et, si qua sunt his similia, ita demum sollicite et diligenter implebitis, si futurum dei iudicium sine intermissione in vestro corde volvatis. Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos suos dei iudicium ponat? Quod in fine mundi certum est agitandum, ut tandem, qui bene in hac vita egerunt, consequantur reposita bona, peccatores autem, ut consequantur praeparatas poenas, de quibus ita futurum dubitare omnino non possumus. Si quidem haec omnia ita esse ventura verus nobis propheta praedixerit.

Unde et vos, qui estis veri prophetae discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Quod si forte alicuius cor vel livor vel infidelitas ex his, quae superius memoravimus, latenter irrepserit, non erubescat, qui animae suae curam gerit, confiteri haec huic, qui praeest, ut ab ipso per verbum dei et consilium salubre curetur, quo possit fide integra et operibus bonis poenas aeterni ignis effugere et ad perpetua vitae praemia pervenire.

Diaconi vero ecclesiae tamquam oculi sint episcopi oberrantes et circumlustrantes cum verecundia actus totius ecclesiae et perscrutantes diligentius, si quem videant vicinum fieri praecipitio et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum et commoneri ab eo possit is, qui in praecipitium lapsurus est, uti revocetur et non corruat in peccatum. Neglegentiores quoque et eos, qui rarius ad audiendum verbum dei accedunt nec sollicite ad episcopi tractatum conveniunt, ipsi commoneant et hortentur. Si enim assidui sint ad audiendum, non solum vitae aeternae ex salubri commonitione capiunt lucra, verum et quaecumque illae sunt tristitiae vel merores, qui ex praesentis vitae necessitatibus et cladibus temporum veniunt, quaecumque sermonibus suis in corde velut iacula defixa circumferunt, abiciuntur omnia praedicatione veritatis et vitae aeternae doctrina et eruditione purgata. Alioquin si multo tempore auditum subtrahant a verbo dei et remaneant in cultu vitiorum, sine dubio spinis erunt ac sentibus occupati. Et quid aliud nisi ad ignem talis haec terra praeparabitur? De his ergo, ut diximus, diaconis cura sit. Sed et eos, qui secundum carnem aegrotant, sollicite perquirant et plebi, si forte ignorat, indicent de his, ut et ipsi visitent eos et, quae necessaria sunt, praebeant eis cum conscientia eius, qui praeest. Quod tamen etiam si clam fecerint, non peccabunt. Sed et de peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis et cetera his similia, quae ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent, diaconis cura sit.

Qui catecizant, id est, qui verbo instituunt incipientes, primo oportet, ut ipsi instructi sint. De anima enim agitur hominum, et oportet eum, qui docet et instruit animas rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semetipsum possit aptare et verbi ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo ipse adprime esse eruditus et doctus, irrepraehensibilis, maturus, pavidus, sicut ipsi probastis fore Clementem hunc post me. Multum est autem, si ego nunc de singulis, quae unusquisque habere debeat, prosequar, verumtamen illud est, quod prae ceteris ab omnibus vobis cupio in commune servari, ut concordiam teneatis, per quam solum potestis portum quietis intrare et civitatem regis summi, quae pax nominatur.

Similis namque est omnis ecclesiae status navi magnae, quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat ad unam potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis huius dominus ipse omnipotens deus, gubernator vero sit Christus. Tum deinde proretae officium episcopus impleat, presbyteri nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant, hi, qui catecizant, naustologis conferantur, epibatis autem totius fraternitatis multitudo sit similis. Ipsum quoque mare hic mundus habeatur, ventorum vero varietates et turbinum diversis temptationibus conferantur, persecutiones, tribulationes sive pericula fluctibus exaequentur, terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum seu pravae doctrinae verba docentur, promuntoria vero et loca confragosa hi, qui in potestatibus saeculi sunt iudices et pericula minantur ac mortes, bithalassa vero loca, quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et repromissionum veritate nutantibus conferantur atque his, qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt, hypocritae vero et dolosi piratis similes habeantur. Iam vero rapidus vertex et tartarea carybdis et saxis illisa naufragia ac mortiferae submersiones, quid aliud aestimanda sunt quam peccata? Restat igitur, ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, ita deo precem fundere, ut navigantes mereantur audiri. Audiri autem a deo ita demum merebitur quis, si orationes ipsae bonis moribus et bonis operibus adiuventur. Sed ante omnia cum quiete et silentio epibatae, id est laici, et in suis unusquisque resideant locis, ne forte per inquietudinem et inconditos inutilesque discursus, si passim vagari coeperint vel ab officio suo nautas impediant vel in alterum latus per inquietudinem eorum navis pressa demergatur. Naustologi de mercedibus commoneant et nihil omnino, quod ad diligentiam vel ad disciplinam pertinet, diaconi neglegant, presbyteri velut nautae aptent singula ad instructionem navis diligenter et instruant, quae in suo tempore requirenda sunt. Episcopus, tamquam proreta, vigilanter et sollicite gubernatoris verba custodiat Christi. Salvator dominus, gubernator ecclesiae suae, diligatur ab omnibus et ipsius solius praeceptis ac iussis credat et oboediat omnis ecclesia. Deo quoque indesinenter supplicetur a cunctis de prosperitate ventorum, ut navigantes omnem tribulationem et omne periculum superent, tamquam in mare profundum mundi istius et vitae humanae pelagus navigantes, in quo esuriendum sit et sitiendum, nuditatem quoque ferendam, morbos etiam corporis et aegritudines tolerandas, insuper et hominum insidias ac dolos saepe laborandum, quippe qui dispergendos se nonnumquam noverunt, sed aliquando etiam congregandos, vomitus quoque et sugillationes ferendas, cum ex confusione peccatorum et reiectione criminum, velut male congregati in visceribus fellis iactura facienda est, et abicienda prorsus e corde omnis intrinsecus, quae latet amaritudo peccati, si qua forte ex desideriis iniquis velut ex cibis noxiis congregata est, quam utique, cum evomuerit quis et abiecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo, si tamen post vomitum, quae ad sanitatem pertinent, sumat.

Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum.

Propter quod, o Clemens, tamquam omnibus praeesse te noveris, singulos, prout potueris, iuva et singulos releva, qui et singulorum onus ac sollicitudinem portas. Unde et ego nunc hanc tibi iniungens dispensationem, et scio, quia accipio gratiam, magis quam praesto. Sed esto confidens et fortiter ferens certus, quia laboris tui meritum recipies, cum ad portum quietis incolumem hanc provexeris navem, ubi mercedes et praemia pro omnium salute suscipies, si hic pro omnium incolumitate vigilaveris. Itaque si te multi e fratribus propter rigorem iustitiae odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed ex huiuscemodi odiis amor tibi conciliabitur dei. Et ideo satage magis et refuge, ne lauderis ab iniquis et ne a pessime agentibus diligaris, sed potius propter iustitiae dispensationem et aequissimam regulam disciplinae a Christo collaudari merearis.

Haec cum dixisset et his similia quamplurima, rursum respiciens ad populum dixit: Sed et vos, carissimi fratres et conservi mei, huic, qui praesidet vobis ad veritatem docendam, in omnibus oboedite scientes, quod, si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei credidit cathedram, non recipit, et qui Christum non susceperit, nec deum patrem suscepisse iudicabitur. Et ideo nec ipse suscipietur in regno caelorum. Propter quod satis agite ad omnem collectam et congregationem semper convenire, ut non velut neglegentes et desides a iudice Christo condemnemini. Convenientes vero semper ad Clementem date omnes operam pro ipso sentire et summo studio favorem vestrum erga ipsum dependere scientes, quia propter singulos vos ipsi magis soli infestat inimicus et in ipso maiora suscitat bella. Oportet ergo vos summo studio niti, ut omni erga illum vinculo amoris innexi plenissimo erga eum inhaereatis affectu. Sed vos quoque ipsi unanimes in omni concordia perdurate, quo facilius etiam illi oboedire omnes pariter consensu et unanimitate possitis. Propter quod et vos salutem consequi et ille possit obtemperantibus sibi vobis promptius impositi honoris pondus evehere.

Quaedam etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt, quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui, verbi gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis et voluntati eius absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis aversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliare ei, qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum oboedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis, qui exterminare dei ecclesiam volunt, et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic quam illi, qui foris sunt et evidenter inimici sunt. Hic enim per amicitiarum speciem, quae inimica sunt, gerit et ecclesiam dispergit ac vastat.

Et cum hoc dixisset, in medio coram omnibus manus mihi imposuit et in cathedra sua ingenti verecundia fatigatum sedere me compulit. Cumque sedissem, haec ad me rursum locutus est:

Deprecor te, Clemens, coram omnibus, qui praesentes sunt, ut postea quam, sicut naturale debitum est, vitae praesentis finem fecero, Iacobo fratri domini descripta breviter vel quae ad initium fidei tuae exspectant, vel etiam quos ante fidem animos gesseris, sed et qualiter mihi ab initio usque ad finem comes itineris et actuum fueris, quaeque per singulas civitates me disputante sollicitus auditor exceperis, quique in praedicationibus meis vel verborum fuerit ordo vel actuum, sed et qui me finis in hac urbe reppererit, sicut dixi, omnia, quam potes, breviter compraehensa ad ipsum te destinare non pigeat. Nec verearis, ne forte multum de meo exitu contristandus sit, cum me id pro pietate sustinere non ambigat. Erit autem ei grande solatium, si didicerit, quod post me non imperitus aliquis aut indoctus atque ignorans divini verbi ministerium, ecclesiastici ordinis disciplinam vel doctrinae regulam nesciens susceperit cathedram meam. Scit enim, quia, si indoctus istius officium doctoris accipiat, sine dubio discipuli et auditores ignorantiae tenebris involuti in interitum demergentur.

Unde et ego, mi domine Iacobe, cum haec ab eo praecepta susceperim, necesse habui implere, quod iusserat, indicans tibi et de ipsis simul et de illis breviter compraehendens, quae per singulas quasque urbes digrediens aut in praedicationis sermone protulerit aut in gestorum virtute perfecerit, quamvis tibi de his plurima iam et plenius ante descripta ipso iubente transmiserim sub eo titulo, quem ipse praecepit affigi.

Sed et nunc exponere iam, quae praecepit, domino opem ferente incipiam.

Poenitemini, inquit, et veram agite poenitentiam. Omnes ergo homines, qui christiano censentur vocabulo, patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum et dominum veraciter credere et confiteri, eumque toto corde et tota mente et tota virtute diligere et proximos suos tamquam semetipsos docibilesque usque ad perfectam doctrinam ad haec perficienda summopere oportet. Fides enim et dilectio totius bonitatis est fundamentum. Sine fide autem placere deo nemo poterit.

Christo itaque resurgente et ascendente in caelum misso sancto spiritu, collata apostolis scientia linguarum, adhuc in uno positi symbolum, quod fidelis nunc tenet ecclesia, unusquisque, quod sensit, dicendo condiderunt, ut discedentes ab invicem hanc regulam per omnes gentes praedicarent. Summam ergo totius fidei catholicae recensentes, in qua et integritas credulitatis ostenditur et unius dei omnipotentis, id est sanctae trinitatis aequalitas declaratur et mysterium incarnationis filii dei, qui pro salute humani generis a patre de caelo descendens de virgine nasci dignatus est, quoque ordine vel quando pertulerit, quomodo sepultus surrexerit et in carne ipsa caelos ascenderit ad dexteramque patris consederit et iudex venturus sit, ac qualiter remissionem peccatorum sacro baptismate renatis contulerit, et resurrectionem humani generis in eadem carne in vita aeterna futura sit, docuerunt. Symbolum enim graece, latine collatio dicitur, quia hoc praedicti sancti apostoli inter se per spiritum sanctum salubriter, ut dictum est, condiderunt. Dicitur et indicium, quod per hoc, qui recte crediderit, indicatur. Ergo cunctis credentibus, quae continentur in praefato symbolo, salus animarum et vita perpetua bonis actibus praeparatur. Ergo quod in primordio eiusdem symboli praeponitur: Credo in deum patrem omnipotentem, praeclarum fidei testimonium et fundamentum in prima fronte monstratur, quia salvus esse poterit, qui recte crediderit. Credere enim oportet accedentem ad deum, quoniam corde creditur ad iustitiam et ore confessio fit ad salutem. Unde ait propheta: Credidi, propter quod locutus sum. Et illud: Iustus ex fide vivit. Et: Nisi credideritis, non intellegetis. Ergo in rebus humanis nullum opus incipitur, nisi labor omnis ad effectum venire credatur, unde credendum est in deum, a quo tam praesens vita quam futura tribuatur.

Deus autem appellatio est substantiae sempiternae sive timoris divini, igitur deus sine principio, sine fine, simplex, incorporeus et incompraehensibilis. Patrem autem, cum audis, agnosce, quod habeat filium veraciter genitum, sicut possessor dicitur, qui aliquid possidet, et dominus, qui habet, cui dominetur. Deus ergo pater secreti sacramenti vocabulum est, cuius vero filius verbum et speculum et character et imago vivens patris viventis, in omnibus coaequalis. Nec quaeratur, quomodo genuit filium, quod et angeli nesciunt, prophetis incognitum est. Unde illud dictum est: Generationem eius quis enarrabit? Quam secretam originem cum proprio filio novit ipse solus, qui genuit. Nec a nobis deus discutiendus est, sed credendus, qui in nobis ipsis nescimus, quod sapimus, quomodo sapientia, ingenium aut intellectus consilium aut mens nostra generat verbum. Sed sufficit nosse, quia lux genuit splendorem, sicut ait propheta: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Et illud: Hic deus noster et non reputabitur alter ad eum. Et post: In terra visus est et inter homines conversatus est. Diligere ergo deum unumquemque ex toto corde et ex tota anima, ut praefixum est, et ex tota fortitudine oportet et proximum tamquam semetipsum, respondente domino cuidam scribarum ac dicente: Primum omnium mandatum est: Audi, Israel, dominus deus tuus deus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua, hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam temetipsum. Maius horum aliud mandatum non est. Quod maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis, unde et in veteri testamento scriptum habetur: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

Et dominus ait: Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Quibus utrisque mandatis, per unum malicia compescitur et per aliud benignitas propagatur, ut, ne malum quis inferat, sed bonum impendat. Primum, ut caveat laedere, secundum, praestare. Si enim fratrem, quem vides, non diligis, deum, quem non vides, quomodo potes diligere? Sic ergo docet nos exercere curam nostram, ut non amittamus curam vestram et sic diligere nos, ne neglegatur dilectio proximi,

quia dei dilectio morti comparatur, dicente sapientia: Valida est dilectio ut mors. Idcirco, quia, sicut mors violenter separat animam a corpore, ita dilectio dei violenter separat hominem a mundano et carnali amore. Qui enim, dominus inquit, diligit me, mandata mea servabit. Nam, qui dei praecepta contemnit, deum non diligit, unde scriptum est: Nolite vos putare, ut maneatis in dilectione mea, si non servaveritis praecepta mea. Neque enim regem diligimus, si odio leges eius habemus. Neque ex toto corde poterit ille deum diligere, qui noscitur in proximi corruere dilectionem, quia per dilectionem proximi pervenitur ad caritatem Christi, quoniam, ut praelibatum est, his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Docibiles ergo, qui perfecte docti non sunt, ad haec peragenda oportet omnes esse, ut et ipsi docti sint, et alios prudenter instruere et perfecte possint docere, iuxta Danielem prophetam, qui ait: Populus autem sciens deum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt plurimos. Omnes enim docibiles, ut iam dictum est, qui docti non sunt, esse oportet.

Sed sacerdotes doctiores ceteris populis necesse fore docebat, quia si caecus caeco ducatum praebet, ambo in foveam cadunt, sacerdotes vero sal terrae et mundi lumen docens praeceptis in splendore operum patrem glorificare deum, de quibus et dominus ait: Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona vestra opera et glorificent patrem vestrum, qui est in caelis.

Episcopos autem per singulas civitates, quibus ille non miserat, perdoctos et prudentes ut serpentes simplicesque sicut columbas iuxta domini praeceptionem nobis mittere praecepit. Quod etiam facere inchoavimus et domino opem ferente facturi sumus. Vos autem per vestras dioceses episcopos sacrate et mittite, quia nos ad alias partes, quod idem iussit, agere curavimus. Aliquos vero ad Gallias Hispaniasque mittimus, et quosdam ad Germaniam et Italiam atque ad reliquas gentes dirigere cupimus. Ubi autem ferociores et rebelliores gentes fore cognoverimus, illuc dirigere sapientiores et austeriores necesse habemus, qui cotidie non cessent divina seminare semina et multos Christo lucrare et ad rectam fidem et viam veritatis perducere, ut plures manipulos domino valeant praesentare.

In illis vero civitatibus, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni vel patriarchas, qui reliquorum episcoporum iudicia et maiora, quotiens necesse foret, negotia in fide agitarent, et secundum domini voluntatem, sicut sancti constituerunt apostoli, ita ut, ne quis iniuste periclitaretur, definirent.

In illis autem civitatibus, in quibus dudum apud praedictos erant ethnicos eorum archiflamines, quos tamen minores tenebant quam memoratos primates, archiepiscopos institui praecepit, qui non tamen primatum, sed archiepiscoporum fruerentur nomine.

Episcoporum quoque iudicia, ut superius memoratum est, et maiora ecclesiarum negotia, si ipsi reclamaverint, aut aliquem timorem aut istos vel alios suspectos habuerint, ad iam dictos primates vel patriarchas, ne aliquis nocenter periret, transferre perdocuit.

In singulis vero reliquis civitatibus singulos et non binos vel ternos aut plures episcopos constitui praecepit, qui non primatum aut archiepiscoporum aut metropolitanorum nomine, quia matres civitatum non tenent, sed episcoporum tantum vocabulo potirentur, quoniam nec inter ipsos apostolos par institutio fuit, sed unus omnibus praefuit. Hoc tamen praevidendum instituit, ne in villis aut castellis vel modicis civitatibus instituerentur episcopi, ne vile eorum nomen fieret. Episcopos ergo vicem apostolorum gerere dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat. Et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferre debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adiuvare debere et neminem ab adiutorio fratris se subtrahere instruebat.

Homicidas vero et adulteros ac cunctos criminalibus nexibus alligatos, et qui eis coaequales non erant, ab eorum vexatione et accusatione docente domino prohibebat, non nisi ab coaequalibus aliquid sibi inferre debere docebat, quia discipulum supra magistrum esse aut ullam ei iniuriam inferre nullatenus debere oportet. Infames namque omnes et quos primates leges saeculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione et vexatione semper repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos esse praecipiebat.

Cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque ac discretam a saecularibus et laicis hominibus esse et spiritales atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et iudicemur vel ab humano die.

Maiores vero a minoribus nec accusari nec iudicari ullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc divinas, sed et leges saeculi inhibere docebat. Omnes ergo legum divinarum libenter violatores et sacrarum institutionum voluntarie perturbatores ecclesiastica indignos regula et sancta communione iudicabat. Operatores vero earundem eisque oboedientes utrarumque ac ceterarum bonarum dignos esse dicebat, unde et prophetas in testimonium sumebat: Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, cognovit bos possessorem suum et asinus praesepae domini sui, Israel non cognovit me, populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Omne caput languidum et omne cor merens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni, regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili et derelinquetur. Vae, inquit, qui dicitis bonum malum et malum bonum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendunt fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum. Et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur. Exaltabitur dominus in iudicio et deus sanctus sanctificabitur in iustitia.

Carnales spiritalibus resistere prohibebat, et de his, qui cervices suas contra magistros et seniores suos erigebant in exemplum dicebat: Detracta est ad inferos superbia tua, cecidit cadaver tuum, subter te sternetur tinea et operimentum tuum vermes. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris, corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam super astra dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. Qui te viderint, ad te inclinabuntur teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?

Ebrietatem oppido prohibebat et ebriosos corpore et animo mortuos esse praedicabat, de quibus et in exemplum aiebat: Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cythara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. Et iterum: Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor domini in populo suo, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Nullum enim presbyterum in alicuius episcopi parrochia aliquid agere debere absque eius permissu docebat, cunctos presbyteros propriis episcopis in omnibus absque mora oboedientes instituente domino esse debere docebat. Nullum aliena concupiscere aut praesumere eorum, sed unumquemque suis sibique commissis contentos esse docebat. Neminem etiam alicui aliquid facere, nisi, quod sibi vult fieri, instruebat.

Sanctam ergo ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cuius claves episcopos esse dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere caelum et aperire portas eius, quia claves caeli facti sunt. Amovere autem eos neminem debere docebat, quia oculi domini sunt, et qui eos tangit, tangit pupillam oculi eius. Et quanta poena dignus sit, qui eos scandalizat, ipsum dominum docuisse dicebat, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Vae mundo ab scandalis, necesse est enim, ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te. Bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te. Bonum tibi est unum oculum habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Iterum dico vobis, quia, si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et iterum per prophetam loquitur dicens: Expavit, inquit, caelum super hoc et horruit amplius vehementer, dicit dominus: O intolerabilem malignitatem, o linguam loquentem iniquitatem contra deum et mentem in altitudinem cornu extollentem. Et iterum: Impone, homo, tuae linguae ostium et seram, cessa cornu in altitudinem extollens et loquens iniquitatem adversus deum et proximum tuum. Quousque insultas patienti Christo et fratribus? Sic autem peccantes in fratres et percutientes eorum infirmam conscientiam in Christum graviter peccatis et rei iudicio effecti infames efficiemini et iuste repellimini. Et iterum per prophetam loquitur dicens: Vos autem sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis et in gloria eorum superbietis pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum, propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego dominus diligens iudicium et odio habens rapinam in holocaustum, et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. Et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum. Omnes, qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit dominus: Gaudens gaudebo in domino et exultabit anima mea in deo meo, quia induit me vestimento salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat, sic dominus deus germinat iustitiam et laudem coram universis gentibus.

Eos autem a solo domino iudicandos aut removendos et non ab aliis esse dicebat, quia sui sunt et non alterius. Et quis est, qui alterius iudicet servum? Nam si ista non patiuntur homines, nec deus deorum et dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et prophetas sibi testes esse dicebat, per quos dominus loquitur dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis, propter me, propter me faciam, ut non blasphemer, et gloriam meam alteri non dabo. Audi me, Iacob et Israel, quem ego voco. Ego ipse, ego primus et ego novissimus, manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos. Ego vocabo eos, et stabunt simul. Me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt. Salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet. Audite me, qui scitis iustum populum, lex mea in corde eorum. Nolite timere obprobria hominum, et blasphemias eorum, ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generatione generationum. Et iterum: Abscondita est via mea a domino, et a deo meo iudicium meum transivit. Numquid nescis aut non audisti? Deus sempiternus, dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. Qui dat lasso virtutem et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitatem cadent. Qui autem sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem, accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus. Hos autem, qui eos vexant aut amovere vel damnare nituntur, ipsum dominum per prophetam damnare et usque ad satisfactionem eorum et ecclesiae damnatos esse docebat, ubi ait: Talia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est, unde et ego eligam illusiones eorum et damnationem adducam eis, quia locutus sum eis et non audierunt feceruntque malum in oculis meis, et, quae nolui, elegerunt. Audite verbum domini, qui tremetis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum: Glorificetur dominus, et videbimus in laetitia vestra, ipsi autem confundentur. Non enim laborabunt frustra in conturbatione praesules mei, quia semen benedictionum domini est. Antequam clament, ego exaudiam, et adhuc illis loquentibus ego audiam.

Ad glorificandum se et divina mandata seminanda et evangelizanda eos dominus elegit, et non, ut prohibeantur aut perturbentur, aiebat, quoniam, qui eos laedit, eum laedit, cuius legatione funguntur. Praedicare eos assidue et mandata domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus monstrare et conscientiam bonam coram deo habere insinuabat. Omnes principes terrae et cunctos homines eis oboedire et capita sua submittere eorumque adiutores exsistere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te, et erunt, quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos. Erunt, quasi non sint, et veluti consumptio hominis bellantis adversum te. Omnes ergo, qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat, et nisi converterentur, a liminibus ecclesiae alienos esse praecipiebat.

Homicidiorum vero genera tria esse dicebat et poenam eorum parilem fore docebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita et detractores eorum eosque odientes homicidas esse manifestabat, quia et, qui occidit, et, qui odit fratrem suum, et, qui detrahit, pariter homicidae esse monstrantur.

Omnes enim a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, abstinere et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat.

Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat et veram fraternitatem inter se habere docebat. Cotidiana enim illius praedicatio inter cetera divina haec erat: mandata, quam in eius exemplum etiam tibi, frater carissime, significare curavi. Bonorum, inquit, operum inter cetera semina ac negotia sunt, quantum unusquisque sapit et potest totis intimi cordis, ut praelibatum est, visceribus deum diligere et proximum velut seipsum. Abnegare seipsum sibi, ut Iesum Christum dominum nostrum sequatur, et nihil eius amori praeponere, veritatem corde et ore proferre debere et totam spem suam semper deo committere instruebat, actus vitae suae omni hora custodire et in omni loco deum se respicere firmiter scire, cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et sacerdotibus domini manifestare, os suum a malo vel pravo eloquio custodire et verba vana aut mendacia non loqui, quia os, quod mentitur, occidit animam, verba divina libenter audire et sacerdotibus suis obtemperare atque oboedientes esse docebat. Praedicationi et orationi ac lectioni frequenter incumbere et elemosynas veras perficere, desideria carnis non perficere, sed propriam frangere voluntatem, boni aliquid in se, cum viderit, deo applicet, non sibi, et malum a se factum cognoscat et sibi reputet. Multum loqui non amare, sed custodire labia sua, ne dolum aut malum loquatur, diem iudicii timere, gehennam expavescere et vitam aeternam omni concupiscentia desiderare, non occidere, non adulterare, non furtum facere, non rem proximi concupiscere, non falsum testimonium dicere, sed omnes homines honorare, corpus custodire, vanas et caducas non amplecti delicias, ieiunium et vigilias sanctas amare, pauperes recreare, nudos vestire, infirmos visitare, mortuos sepelire et diligenter eorum exsequias peragere, pro eisque orare et elemosynas dare, dolentes consolari et suis bonis refovere et a malis actibus se alienum facere; non esse superbum, non vinolentum nec multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmuratorem nec detractorem, quia, qui detrahit, non solum se, sed multos alios occidit, iram non perficere nec iracundiae tempus reservare, dolum in corde non tenere nec pacem falsam dare, caritatem non derelinquere, nec iurare, ne forte periurium, quod absit, fiat, malum pro malo non reddere, nec iniuriam facere, sed factam patienter sufferre, inimicos diligere, maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere et persecutionem pro iustitia sustinere, castitatem amare, et nullum odio habere, quia, qui odit fratrem suum, homicida est, elationem fugere, zelum malum non habere, invidiam non exercere, nec contentionem amare, cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire, et de dei misericordia numquam desperare, seniores venerari et iuniores diligere, episcopos, sacerdotes suos ac cunctos reliquos ecclesiae ministros atque omnem plebem sibi commissam verba divina et mandata instruere et amare hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere ut oculos suos, quia oculi sunt illorum, eorum praeceptis in omnibus oboedire, etiam si ipsi aliter, quod absit, agant, memores scilicet illius dominici praecepti: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite. Ipsi autem episcopi, si exorbitaverint, ab istis non sunt repraehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos, quoniam maior a minore nec argui nec iudicari potest.

Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos, quia discipulus super magistrum nec esse debet nec potest. Nullus velit dici sanctus, antequam sit, sed prius sit, quod verius dicatur. Praecepta domini doctorumque ac magistrorum factis cotidie adimplere et in Christi nomine pro inimicis orare oportet. Oboedientia enim et humiliatio, quae magistris agitur, domino exhibetur. Timor delectabitur et dabit laetitiam et gaudium in longitudinem dierum. Timenti domino bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur. Vae dissolutis corde, qui non credunt deo et resistunt mandatis eius et inoboedientes ac contumaces sunt his, qui eius legatione funguntur, et ideo non protegentur ab eo. Vae his, qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas, et quid facient, cum inspicere coeperit dominus? Qui timent dominum, non erunt incredibiles verbo illius et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. Qui timent dominum, inquirent, quae beneplacita sunt illi, et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus dei et non in manus hominum, secundum enim magnitudinem illius, sic et misericordia ipsius cum ipso est. Venite filii, inquit, audite me, timorem domini docebo vos. Currite, dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos compraehendant. Omnis, qui vult vitam et cupit videre dies bonos, prohibeat linguam suam a malo, et labia sua, ne loquantur dolum, divertat a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, quia oculi domini super iustos et aures eius in preces eorum, vultus autem domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Propterea nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, sed laetamini in domino et exultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde, quia multi veniunt dicente domino ab oriente et occidente ac a septentrione atque meridie, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob.

Propter quod deprecor te, frater carissime, ut doceas attentius hunc praedicationis ordinem et absolutionum dies, ut salventur animae hominum, quae occulta dei virtute, quem debeant diligere, priusquam doceantur, agnoscant. Operum vero ratio potestati et arbitrio uniuscuiusque permittitur, et hoc ipsorum est proprium desiderium vero habere erga doctorem veritatis, hoc a patre caelesti donatum est, sed salus in eo est, ut voluntatem eius, cuius amorem et desiderium deo largiente conceperis, facias, ne dicatur ille sermo eius ad nos, quem dixit: Quid autem dicitis me: domine, domine, et non facitis, quae dico? Est ergo proprii muneris, ut sit unusquisque, prout dominus noster dederit, perfectus in ecclesia mittensque semina divina, ut de nobis non praedictus sermo, sed ille dicatur, quem alibi dominus dixit noster: Ideo, inquit, omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nullus ergo, inquit, impediat ordinem aut locum occupet irrationabiliter, vel temporum permutet vices, sed primo, quae sit iustitia eius, quae voluntas requiramus, ut bonis operibus ac dei gratia repleamur. Deus enim his, qui recte sentiunt et bona agunt, praesto est, quoniam his manifestatur se ipsum. Nam si quis velit, antequam actus suos emendet, de his requirere, quae non potest invenire, stulta et inefficax erit huiuscemodi inquisitio. Tempus enim breve est, et iudicium dei gestorum causa agitur, non quaestionum. Ideoque ante omnia hoc quaeramus, quid nos aut qualiter agere oporteat, ut aeternam vitam consequi mereamur. Nam si exiguum hoc vitae tempus per inanes occupemus et inutiles quaestiones, inanes sine dubio et vacui ab operibus bonis pergemus ad deum, ubi iudicium operum nostrorum fiet. Unaquaeque etenim res suum tempus habet et locum. Operum hic locus, hoc tempus est, meritorum saeculum futurum. Curratur igitur per viam mandatorum domini, et ab eorum praeceptorum institutis et spiritus sancti doctrina non recedatur. Quapropter praeparanda sunt corda nostra ac corpora et sanctae mandatorum eius suorumque episcoporum atque praedicatorum oboedientiae militatura, ut suae gratiae iubeat vobis auxilium ministrare, et fugientes gehennae poenam ad vitam valeant omnes pervenire aeternam.

Haec itaque, frater carissime Iacobe, ab ore sancti Petri iubentis accepi, tibique, ut optabas, insinuare studui, ut servare omnia immaculata praecipias, quia ecclesiastica non oportet neglegenter, sed diligenter explere negotia.

Haec ergo praecepta nemo credat absque sui periculo neglegere vel dissimulare, quia iudicio dei ignis aeterni tormenta sustinebit, qui ecclesiastica decreta neglexerit. Qui vero te audierit, ut iusserit minister Christi Iesu, gloriam accipiet, qui autem te non audierit immo loquentem dominum per te, ipse sibi damnationem accipiet. Currendum ergo et attendendum est nobis omnibus, quod in perpetuum expedit, ut Christi passionibus per patientiam participemur atque regni eius mereamur esse consortes. Amen.