Migne Patrologia Latina Tomus 48
AnaI.EpAdJoH 48 Anastasius I Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Joannem Hierosolymorum 1.
Probatae quidem affectionis est hoc, ut de sacerdote sacerdos laudabiliter loquaris. Pro tanto igitur praeconio, quod immerito in me effusissimum contulisti, ut amori tuo gratias ago, ita splendorem tuae sanctitatis, et eas quas in Domino habes virtutes, subinde quodammodo parvitatis nostrae favorabilis sermo prosequitur: tam enim, vir omnium praestantissime, laudum tuarum fulges nitore conspicuus, ut par esse meritis sermo non possit. Porro autem tanto titulorum tuorum rapior incitamento, ut etiam, quod implere nequeo, audere non desinam.
2. Jam hoc de laudibus tuis est, quod tantum me de coelestis istius animi serenitate laudasti. Tui etenim episcopatus ordo perspicuus per universum orbem velut radians, etiam ad nos splendoris tui detulit claritatem: in me quippe totum amicitiae ipse tribuis, examini nihil relinquis, aut si jure me laudas, tu quoque simili tenore laudandus es. Obsecro igitur ob utrumque, ut meipsum apud me laudare jam desinas: duplex etenim te causa constringit, ne consacerdotis tui sensibus, aut dolorem falsa laus ingerat, aut pudorem vera succendat. 3. Sed ut ad causam revertar: Rufinus, de quo me consulere dignatus es, conscientiae suae divinam habet arbitram majestatem, apud quam se, integro devotionis officio, ipse viderit qualiter debeat approbare. 4. Origenes autem, cujus in nostram linguam composita derivavit, antea et quis fuerit, et in quae processerit verba, nostrum studium nesciit; quod vero sit animi mei propositum, cum tua paulisper super hoc conferam sanctitate. 5. Hoc igitur mente concipi, illum qui urbis nostrae populis opera translata Origenis, lectione patefecit, quamdam puris mentibus veluti nebulam caecitatis injicere, fidemque apostolorum et majorum traditione firmatam, velut deviis anfractibus voluisse dissolvere. 6. Dicere hoc loco libet: Quid aget, in Romanam linguam ista translatione? Approbo, si accusat auctorem, et exsecrando factum, exosum populis prodit, ut justis tandem odiis teneatur quem jamdudum fama constrinxerat. Si vero interpres ipse tantorum malorum erroribus consensum praestat, et legenda impia dogmata prodit ad populos, nihil aliud sui opera laboris exstruxit, nisi ut propriae voluntatis arbitrio, haec, quae sola, quae prima, quae apud catholicos Christianos vera fide, jam inde ab apostolis in hoc usque tempus tenentur, titulo assertionis everteret. 7. Absit hoc ab Ecclesiae Romanae catholica disciplina, numquam profecto eveniet aliqua ut haec admittamus ratione, quae jure meritoque damnamus: quapropter illa, quae toto orbe diffusa est, Christi Domini nostri providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse, quae Ecclesiam maculent, quae probatos mores evertant, quae aures circumstantium vulnerent, et jurgia, iras dissensionesque disponant. 8. Qua re moti, Origenis quidem scripta et errores damnavimus; interpretem vero, cum non satis, neque sua praefatione ad libros Origenis, neque apologia ad nos missa, se purgaverit, immo forte iisdem erroribus reipsa consentiat, Romam ad judicium sedis apostolicae vocavimus, et renuentem venire eadem sententia involvimus. Damnationis autem epistolam fratribus nostris Venerio et Chromatio scripsimus. Quam epistolam ad fratrem et coepiscopum nostrum Venerium, diligentiore cura perscriptam, parvitas nostra transmiserit, ex subditis poteris comprobare. 9. Unde igitur habeat secum ille qui transtulit, servetque sibi hanc conscientiam, non superflua laboro formidine, neque inani timore sollicitor. Mihi certe cura non deerit, Evangelii fidem circa meos populos custodire, partesque corporis, per spatia diversa terrarum diffusas, quantis possum litteris convenire; ne qua profanae interpretationis origo subrepat, quae devotas mentes, immissa sui caligine, labefactare conetur. 10. Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui: beatissimorum nostrorum principum manasse responsa, quibus unusquisque Deo serviens ab Origenis lectione revocetur; damnatumque sententia principum, quem lectio reum profana prodiderit, hactenus sententiae meae forma praecesserit. 11. Quod te vero vulgi de Rufino querela sollicitat, ut quosdam vagis suspicionibus persequaris, hanc tuam opinionem constringam divinae lectionis exemplo. Sic enim scriptum est: Non sic homo, ut Deus; nam Deus videt in corde, homo in facie (I Reg. XVI). 12. Itaque, frater charissime, omni suspicione seposita, Rufinum scito quod propria mente Origenis dicta in Latinum transtulit ac probavit, nec dissimilis a reo est qui alienis vitiis praestat assensum. Illud tamen tenere te cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut, quid agat, ubi sit, nescire cupiamus. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.