Migne Patrologia Latina Tomus 129
Epistola ad Leonem III
Epistola ad Leonem III (Monachi peregrini in Monte Oliveti), J. P. Migne 129.1261A
Epistola ad Leonem III
129.1257A| Sanctissimo ac reverentissimo domino in Christo Patri LEONI summo pontifici et universali papae sedis sanctae apostolicae urbis Romae congregatio montis Oliveti.
Domine Pater, te dignatus est Dominus exaltare super omnes sacerdotes, et exaltata est sedes tua sancta super omnes sedes Christianorum, cui suo ore dignatus est Christus dicere: Tu es Petrus (Matth. XVI, 18), etc. Benignissime Pater, nos, qui sumus hic in sancta civitate Jerusalem peregrini, ullum hominem super terra non amamus plusquam vos, et in quantum valemus in istis sanctis locis pro vobis die noctuque Domino fundimus preces prostrati omnes servi tui super terram cum lacrymis. Itaque notam tibi facimus tribulationem nostram, quam 129.1257B| hic patimur. Joannes, qui fuit de monasterio S. Salae, quem Theodulus iguminus servus vester scit, ipse levatus est super nos dicendo quod Franci qui sunt in monte Oliveti haeretici sunt, et dixit nobis quia omnes Franci haeretici estis, et reprobat fidem nostram dicendo quia non est major haeresis. Et nos ei dicimus: Frater, sile. Quod si nos dicis haereticos, de sede sancta apostolica dicis haeresim. Et usque in tantum nos conturbavit ut in die natalis Domini in sanctam Bethlehem in sancto praesepio, ubi noster Dominus redemptor humani generis pro mundi salute nasci dignatus est, submitteret laicos homines qui nos foras projicere vellent, dicendo quod haeretici estis, et libri quos habetis haeretici sunt. Sed per vestram sanctam orationem et fidem confortavit 129.1257C| nos Dominus. Non enim potuerunt nos foras ejicere. Diximus omnes: Hic volumus mori. Nam foras nos non ejicietis. Unde et fecimus vocem nostram omnes nos servi vestri pariter dicendo ad sacerdotes qui sunt in sancta civitate: Videte, patres et fratres, de isto homine qui contra nos tanta et talia loquitur et contra fidem sanctam Romanam, quia talia verba nunquam audivimus de gente nostra. Et post haec die sancto Dominico congregati sunt sacerdotes cum clero et populo contra sanctum sepulcrum Domini et inter sanctum Calvariae locum, et interrogaverunt nos de fide nostra ipsi sacerdotes qualiter crederemus symbolum. Nos autem dicendo quod sic credimus sicut sancta Ecclesia Romana, diximus et dicimus 129.1258A| in nostra lingua quae vos non dicitis in Graeca, et in Gloria Patri non dicitis sicut erat in principio, et in Gloria in excelsis non dicitis. Tu solus altissimus, et Pater noster alio modo dicitis, et in symbolo nos dicimus plus quam vos, qui ex Patre Filioque procedit, unde dicit iste Joannes inimicus animae suae propter hunc sermonem eo quod haeretici simus. Quos Hierosolymitas rogavimus dicentes: Nolite [audire] odire hunc hominem, nec dicatis de nobis haereses. Quod si nos dicitis haereticos, de throno beati Petri dicitis haeresim. Et si hoc dicitis peccatum inducitis super vos. Et sacerdotes scripserunt nobis cartam de fide nostra quam licet crederemus, dicendo nobis: Creditisne sicut sancta resurrectio Domini? Nos autem diximus quod sic credimus quomodo 129.1258B| sancta resurrectio Domini et sedes sancta apostolica Romana. Post haec ipse archidiaconus in sancto Constantino una nobiscum ascendit in pergo et legit ipsam cartam in populo. Et nos servi vestri anathematizavimus omnem haeresim et omnes qui de sancta sede apostolica Romana dixerint haeresim. Et nunc, domine Pater benignissime, cogitare digneris de nobis servis tuis, qui etsi de longinquo simus, oves tuae sumus, et tibi commissus est omnis mundus, sicut vestra sanctitas scit, sicut ait Dominus Petro: Si diligis me, Petre, pasce oves meas (Joan. XXI, 16). Benignissime pater, dum essem ego Leo servus vester ad sancta vestigia vestra et ad pia vestigia domni Caroli piissimi imperatoris filiique vestri, audivimus in capella ejus dici in symbolo 129.1258C| fidei qui ex Patre Filioque procedit, et in homilia sancti Gregorii, quam nobis filius vester domnus Carolus imperator dedit, in parabola octavarum Paschae, ubi dixit: Sed ejus missio ipsa processio est, qui de Patre procedit et Filio. Et in regula sancti Benedicti, quam nobis dedit filius vester domnus Carolus, quae habet fidem scriptam de sancta et inseparabili Trinitate, dicit: Credo Spiritum sanctum Deum verum ex Patre procedentem et Filio. Et in dialogo quem nobis vestra sanctitas dare dignata est similiter dicit. Et in fide sancti Athanasii eodem modo dicit. Itaque per ipsum Joannem facta est nobis grandis confusio in sancta civitate, quoniam dicit quod Spiritus sanctus non procedit de Patre et 129.1259A| Filio, et de hoc misit grandem errorem per omnia monasteria, et requirebat fidem nostram et libros nostros, et de domino Gregorio dicit quod non sint recipiendi ejus libri. Unde iterum atque iterum, sancte Pater, in terram prostrati cum lacrymis postulamus et rogamus te per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui Trinitas inseparabilis unus dicitur, ut digneris inquirere tam in Graeco quam in Latino de sanctis Patribus qui Symbolum composuerunt istum sermonem ubi dicitur ex Patre Filioque procedit. Et in Graeco non dicunt sicut nos, sed dicunt qui ex Patre procedit, et vident istum sermonem gravem quem nos dicimus in Latino. Et mandare digneris domno Carolo imperatori filio vestro quod nos istum sermonem in ejus capella audivimus, qui ex Patre 129.1259B| Filioque procedit. Et nos hic servos vestros certos facere digneris, quia nulla species hujus sacramenti tam nobis amabilis videatur quam sanctus vester vultus et sancta oratio et deprecatio seu memoria vestra. Unde et poscimus, benignissime Pater, vestram sanctissimam pietatem ut hos servos vestros Joannem presbyterum, quando Deo gubernante ad sacrosanctam vestram gravitatem pervenerint, benigne suscipere dignemini et nobis servis vestris certum mandatum dirigere. Commendamus nos Dominicus, Theodorus, Arimundus, Gregorius, Joannes, Leo, et omnis congregatio de monte sancto Oliveti humilis servi vestri vestris sacris ac Deo dignis orationibus. Deus et Dominus noster te, sanctissime Pater, cum omnibus tuis ad exaltationem sanctae 129.1259C| suae Ecclesiae et ad salutem animae tuae et ad gaudium nostrum regere, protegere, et pia miseratione in omnibus et per omnia custodire dignetur, qui dicitur benedictus in saecula.
Leo Papa III Carolo Augusto.
Domino piissimo et serenissimo victori ac triumphatori filio amatori Dei et Domini nostri Jesu Christi CAROLO Augusto LEO episcopus servus servorum Dei. Omnia quae de singulis partibus nobis accidunt necesse est ut vestrae intimemus imperiali potestati. Praesenti siquidem anno direxerunt nobis epistolam monachi qui in sancto monte Oliveti morantur fidei contentionem continentem quam inter se habebant. Nos vero Symbolum orthodoxae fidei illis misimus, quatenus omnes secundum hanc nostram 129.1259D| sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam rectam et inviolatam teneant fidem. Quam vero epistolam vestrae imperiali potentiae misimus relegendam. Interea revertentes praesentes fideles servientes vestri, Agamus videlicet et Roculphus, a Hierosolymis detulerunt nobis epistolam Thomae Hierolosymorum patriarchae. Quam relegentes reperimus ut per nostram precatoriam epistolam vestrae pietati eos commendaremus. Qua de re precamur vestram imperialem potentiam ut, sicut soliti estis, super omnes fideles vestros impertire suffragium, ita cum eis misericordiam facere jubeatis. Ipsam vero epistolam quam nobis praedicti fideles vestri detulerunt vestrae serenitati misimus. His praelibatis, omnipotens 129.1260A| Deus sua vos protectione custodiat, atque a perfidis omnibus regnum vestrum sui extensione brachii defendat, vosque post longa annorum curricula ad gaudia aeterna perducat. Piissimum domini Caroli imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.
Incipit Symbolum, orthodoxae fidei Leonis papae.
LEO episcopus servus servorum Dei omnibus orientalibus Ecclesiis. Hoc symbolum orthodoxae fidei vobis mittimus ut tam vos quam omnis mundus secundum Romanam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam rectam et inviolatam teneatis fidem. Credimus sanctam Trinitatem, id est, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, unius substantiae, unius essentiae, unius 129.1260B| potestatis, Creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, Patrem a se ipso, non ab alio, Filium a Patre genitum, Deum verum de Deo vero, lumen verum de lumine vero, non tamen duo lumina, sed unum lumen. Spiritum sanctum a Patre et a Filio aequaliter procedentem, consubstantialem coaeternum Patri et Filio. Pater plenus Deus in se. Filius plenus Deus a Patre genitus, Spiritus sanctus plenus Deus a Patre et Filio procedens. Non tamen tres deos dicimus, sed unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, incommutabilem, qui totus est ubique praesens, non per partes divisus, sed totus in omnibus, non localiter, sed personaliter, qui sine commutatione sui mutabilia creavit et creata gubernat, semper 129.1260C| manens id quod est, cui nihil accidens esse poterit, quia simplici divinitatis naturae nihil addi vel minui potest, quia semper quod est, cui semper primum est, cui sempiternum est, cui idem est esse, vivere, et intelligere. Et haec tria unus Deus. Haec tria idem Deus et Dominus, vera et sempiterna Trinitas in personis, vera et sempiterna unitas in substantia, quia una est substantia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Haec vero sancta Trinitas nihil est in tribus personis simul nominatis quam in una qualibet persona semel dicta, quoniam unaquaeque persona plena est substantia in se, non tamen tres substantiae, sed unus Deus, una substantia, una essentia, una aeternitas, una magnitudo, una bonitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nec aliud est Pater in natura 129.1260D| quam Filius vel Spiritus sanctus, nec aliud Filius et Spiritus sanctus quam Pater in natura, quibus est una natura. Sed alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius Spiritus sanctus in persona. In Patre aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. Unum omnes in substantia et essentia, omnipotentia, et divinitate. Sicut enim eadem sancta Trinitas inseparabilis est in substantia, ita inseparabilis est in operibus, quamvis opera Dei quibusdam personis specialiter conveniant, sicut Patri vox illa quae de coelo sonuit super Christum baptizatum, et ad Filii personam humanitatis tantummodo pertinet susceptio, et Spiritus sancti personae proprie congruit illa 129.1261A| columba in cujus specie idem Spiritus sanctus descendit super eumdem Filium secundum hominem baptizatum. Tamen absque omni dubitatione illam vocem et illam columbam in Christi humanitatem tota sancta Trinitas operata est, cujus opera inseparabilia sunt. Credimus eumdem Filium Dei Verbum aeternaliter natum de Patre, consubstantialem Patri per omnia, temporaliter natum de Spiritu sancto et Maria virgine, duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem, qui etiam Filius Dei suae carnis conceptione conceptus est et suae carnis nativitate natus. Deum verum confitemur conceptum et Deum verum natum, eumdem verum Deum verum hominem unum Christum Filium Dei unigenitum, per primum et 129.1261B| perfectum in duabus naturis in unius personae singularitate impassibilem et passibilem, mortalem 129.1262A| atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra, eumdemque semper viventem in virtute sua, qui mortuus est carnis suae morte et sepultus, atque ab inferis, damnato et spoliato principe totius iniquitatis, rediens tertia die resurrexit, atque cum triumpho gloriae videntibus discipulis coelum ascendit, sedens in dextera Patris, id est, majestate divinitatis, inde jam venturus judicare vivos et mortuos, quem impii judicantem videbunt in ea forma qua crucifixus est, non in ea humilitate qua injuste judicatus est, sed in ea claritate qua juste judicaturus est mundum; cujus majestatis visio aeterna est omnium sanctorum beatitudo. Qui secundum hanc fidem rectam non crediderit, hunc damnat sancta, catholica et apostolica Ecclesia, quae fundata 129.1262B| est ab ipso Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula. Amen.
(no apparatus)