Jump to content

Epistola ad Ludovicum regem (Luidbertus Moguntinensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Ludovicum regem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Epistola ad Ludovicum regem

Epistola ad Ludovicum regem (Luidbertus Moguntinensis), J. P. Migne 129.1052C

Epistola ad Ludovicum regem 129.1051|

129.1051C| Domino piissimo, et amantissimo, atque in fide catholica florentissimo, regi LUDOVICO, LUIDBERTUS archiepiscopus, sanctae Dei Ecclesiae vernaculus, praesentem et perpetuam in Domino salutem.

Tacendi vel deliberandi inducias non habeo, neque enim silere me causa permittit, quam si relinquo, apud Dominum nostrum Jesum Christum, cujus interest, inexcusabilis ero, et vobis promissam humanitus fidem temerasse convineor, qui in specula, qua constitutus sum videns periculum vobis imminens, desidiosa vel infideli taciturnitate dissimulem, et Ecclesiae Dei, cujus indignus curam pastoralem ac sollicitudinem suscepi negligens effectus, mercenarius potius esse videar, quam pastor. Quatitur namque graviter et dehonestatur primatus et dignitas 129.1051D| ejus in sede sancti Petri, eo quod inaudita quadam et occulta persecutione, non ab infidelibus et Dominum nescientibus, sed ab eis (quod dolendum 129.1052C| et plangendum est) qui duces et rectores populi Dei esse debuerunt, injuriis appetitur, humana divinis praeferre conantibus; et necesse est dolorem qui constat in capite, nisi salubris et velox medicina succurrat, paulatim per membra diffundi. Igitur quamvis noverim prudentiam vestram humanis admonitionibus non egere, quae sincerissimam de gratia Spiritus sancti hausit doctrinam, mei tamen officii est, et acta patefacere, et agenda demonstrare. Scitis periculum populi Dei, quod terribiliter imminet; neque latere vos potest, quod ubique auditum; ipsa quoque (ut dicam) elementa tremiscunt, ut rectores, qui saluti infirmorum studere debuerant, relicto salutis tramite, eunt in praeceps, et sequentibus se foveam perditionis aperiunt. Unde prudentiam 129.1052D| vestram veritatis et justitiae amatricem exhortor, ut secundum datam vobis divinitus sapientiam, cum scientibus legem Dei, et justitiam ejus diligentibus, 129.1053A| tractare studeatis, quomodo, remotis dissensionum scandalis, quae zizaniorum Sator subdola machinatione spargere nititur, pax Ecclesiis et unitas optata reddatur, et celeriter vigilantiae profectus adhibeatur, ne vulneribus locum praebeat incauta securitas. Neque enim totum adhuc corpus Ecclesiae laesum est, quanquam capite injuriis pulsato membra quaedam debilitata esse videantur; et ideo cum illis quae sana esse constiterit infirmantibus, si forte medicinam suscipere patiuntur, succurrendum erit: alioquin imputanda erunt, secundum veri medici nostri praeceptum, ne totum corpus eat in perditionem (Matth. V). Quapropter necessarium mihi videtur 129.1054A| et utile, ut religiosus princeps Carolus, frater vester, legatis atque litteris a vobis destinatis, super hoc negotio mature conveniatur, ut tam ipse, quam sacerdotes regni ejus, qui hactenus ab hujusmodi sordibus mundi sunt, vobis et vestris episcopis adjungantur, eamdemque curam et sollicitudinem vobiscum participent, quatenus posteaquam cum auxilio Dei prospere et pacifice de itinere, quo ire disponitis, reversi fueritis, pari consensu et communi studio pacem et concordiam sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, orthodoxis dogmatibus, adjuvante Domino, reformetis.

(no apparatus)