Epistola ad Palchonium

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Palchonium
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 41

AviPre.EpAdPa2 41 Avitus presbyterfl. 400 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Palchonium

Beatissimo dilectissimoque semper in Domino papae Palchonio, atque universo clero et plebi Ecclesiae Bracharensis, Avitus presbyter, salutem in Domino aeternam.

Memores esse mei vos cupio et deprecor; sicut et ego, in quantum valeo, memoriam vestri habere non cesso, tribulationibus vestris meo dolore compatiens, et pro discidio patriae vestrae in locis sanctis incessabiles lacrymas fundens: ut aut vobis Dominus restituat libertatem, quos admonere voluit; aut illis tribuat mansuetudinem, quos praevalere permisit. Et ego quidem, beatissimi fratres (teste Domino nostro Iesu Christo loquor), frequenter volui venire ad vos, ut vobiscum vel mala tolerarem, vel bonis fruerer: sed impeditum est desiderium meum, per totas iam Hispanias hoste diffuso. Veritus enim sum, ne et sancta loca relinquens, et ad vos forte non perveniens, ubicumque interceptus, irrationabilis audaciae poenas luerem. (PL 41 0806) Sed quoniam misericors Deus, meo voto vestroque merito provocante, dignatus est indulgentiae suae gratiam, primum ut dilectissimus filius et compresbyter meus Orosius usque ad has partes ab Africanis episcopis mitteretur, cuius mihi charitas et consolatio vestram omnium praesentiam reddidit ; deinde ut in diebus ipsis, quibus iam ipse reditum incredibili desiderio parabat, beatus et vere sanctus, corona gloriae nostrae in Christo Iesu, primus martyr Stephanus se revelare et manifestare signis et virtutibus evidentissime sequentibus dignaretur, quem ego tantarum rerum ordinatoris Dei occasione perceptum, dignius duxi Charitati vestrae praemittere, ut ipse praesens advocatus et patronus obsequentium sibi petitionibus dignetur assistere, qui, cum pateretur, etiam pro inimicis orare dignatus est: itaque, beatissimi dilectissimique fratres, memoriam vestri incessabiliter agens, et tam congruentem ordinantis Dei dispositionem videns, promptus fui de presbytero, cui revelatum fuerat, partem aliquam inventi corporis promereri, quam festinato expetitam secretoque perceptam ad vos dirigere non distuli. (0807) Quamobrem misi vobis per sanctum filium et compresbyterum meum Orosium reliquias de corpore beati Stephani primi martyris, hoc est, pulverem carnis atque nervorum, et quod fidelius certiusque credendum est, ossa solida atque manifesta sui sanctitate novis pigmentis vel odoribus pinguiora. (0808) Ut autem nulla possit esse dubitatio, ipsam ad vos subditam scriptis meis, sancti presbyteri, cui haec revelata sunt, epistolam conscriptionemque transmisi, quam me pro fide veritatis plenius cognoscendae rogante et expetente dictavit graeco primum ipse sermone, sed per me postea in latinum versa est. Quae et vos, sancti et beati fratres, quam veraciter gesta sunt, tam fideliter suscepta habeatis imploro. Certus sum enim quia, sicut ipse beatus Martyr dignatus est nuntiare et pro salute mundi periclitantis se manifestare, auxilio et praesentia tanti patroni, si vos tale pignus digno studio diligatis, tuti ex hoc quietique vivatis. Gratia Domini nostri Iesu Christi et sancti Spiritus vobiscum, dilectissimi in Domino. Amen.