Migne Patrologia Latina Tomus 68
Arator.EpAdPa3 68 Arator Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Parthenium
267 Domino illustri, magnificentissimo atque praecelso Parthenio magistro officiorum atque patricio, Arator subdiaconus. Si tibi, magne, velim fasces memorare parentum, Vix daret in tergo pagina lecta modum. 268 A proavis atavisque potens, tu stemmata vincis Moribus, et meritis cedit origo tuis. Optime Partheni, positum cui nomen ab aevo Laus magis est animi, qua, verecunde, places. Nuntia venturum signavit lingua pudorem, 269 Utque decus geminis, quod vocitaris adest. Cingula plura geris, sed quae tu grandia reddis, 270 Nam tibi quisque datur, mox sibi crescit honos. Quis bona tanta canat? breviter loquor, omnia tecum, Quae faciunt magnos singula, solus habes. Tu, facunde, sonas Rhodani Rhenique catervis; Regia dulcisonum te probat aula virum. Te multis opulenta quidem Germania doctum Suscipit, et patrio gaudet amore tibi. 271 Gloria de tanto cui maxima fulget alumno, Qualem Romuleo dat toga densa foro. Vidi ego te, vidi juvenem sermone diserto Hesperios proceres aequiparare senes, Quo directus eras, legati munere functus, Ut libertatis posceres actor opem. Mulsisti Geticas verbis felicibus aures, Juveruntque tuum publica vota solum. Nil auditor ovans potuit rex ille negare, Cujus in arbitrio tunc ea causa fuit. 272 Haec ubi fama volans celeri dispergere cursu Coepit, et assidua sustulit aure caput; Exiit in populos solidae pinguedo loquelae, Stipabatque tuos anxia turba gradus; Ut quoties motis aperires flumina labris, Curreret aestivam ceu positura sitim. Has ego divitias avidus contingere linguae, Qua velut unda Tagi, tu pretiose, fluis, 273 His quoniam Laribus tenebamur in urbe Ravennae, Hospes hians aderam nocte dieque tibi. Quos mihi tu libros, quae nomina docta sonabas! Quanta simul repetens codicis instar eras! Caesaris Historias ibi primum, te duce, legi, Quas ut ephemeridas condidit ipse sibi. Cantabas placido dulcique lepore poetas, In quibus ars fallax, pompa superba fuit: Sed tamen ad visos remeabas, optime, vates, 274 Quorum metra fides ad sua jura trahit. Qualis in Hyblaeis Ambrosius eminet hymnis, Quos posito cunis significastis, apes. Qualis in haec eadem Decentius arte manavit, 275 Arvernisque canis, Sidoniana chelys. Cura mihi dudum fuerat puerilibus annis, Versibus assiduum concelebrare melos. Scribere quas etiam simulavit fabula partes, Et per inane fretum sub levitate rapi. Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo, Et mihi, chare, tuus saepe faveret amor; O utinam malles, dixisti, rectius hujus Ad Domini laudes flectere vocis iter! Et, quia nomen habes, quo te vocitamus, Arator, Non abstrusa tibi sit, sed aperta seges Constitui, fateor, si quando forte mererer Ingenii fructus ad meliora sequi, Quo te cunque loci contingeret esse, virorum Maxime, transmitti, quod modularer, opus. Jam stimulat promissa dies, ut debita tandem Contractusque meos solvere, docte, velim. Sume, quod ex nitido libavimus aequore carmen, Et licet exiguas suscipe gratus aquas. Oceanus rerum spatio manet altus in illo, De quo vix laticem traximus ore brevem. Namque ego, Romanae caulis permixtus amoenis Ecclesiae, tonso vertice factus ovis, 276 Pascua laeta videns, et aprica volumina Christi, Quaerebam gustu tangere cuncta meo. Et nunc, Davidicis assuetus floribus, odas Mandere, nunc Genesin mens cupiebat edax. Cumque simul violas et lilia carpere mallem, Quae vetus atque novus congeminavit odor, Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus, Messis apostolicae plenus in orbe liber. In quo nos Dominus, Petro piscante, levavit De gremio salsi caeruleique maris. Ostensaque dedit coelestis imagine navem, Gentibus assumptis, exsaturare famem. Hujus ab historia produxi carmina tiro, Pastorique meo sedulus ora dedi. Largius auxilio qui fert nova verba canenti, De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui. Quae Patri egregio patuerunt tradita papae, Scriniaque Ecclesiae condita rite gerunt. Eia age! susceptos celebret collatio libros. Mercedis pretium causa superna dabit. Sunt quia pontifices in relligione magistri, Gallia quos multos dat studiosa bonos. Est ubi Firminus, venerabilis ille sacerdos, Pascere qui populum dogmatis ore potest. 277 Hujus ad Italiae tendit laudatio fines, Atque ultra patriam gloria nomen habet. Ne dubita, quin grata forent documenta probatis. Sedis apostolicae quae placuere viro. Nec te nempe putes cariturum munere famae, Haec, praelata operi, scripta quod edis ibi. Ibimus ambo simul, quo pagina venerit ista, Partheniumque decus semper in ore feret.