Jump to content

Epistola ad Petrum (Gregorius Nyssenus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Petrum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


Epistola ad Petrum (Gregorius Nyssenus; Dionysius Exiguus), J. P. Migne

(0347A)Si pecuniarum pretiis eos oporteret honorare qui virtutibus eminent, parvus utique, sicut Salomon ait (Prov. post. v. 40 apud LXX), totus mundus divitiarum videretur, qui tuis possit adaequari virtutibus. Sed quia multo gratia melior quam divitiarum opulentia quae tuae venerationi debetur, existit, exigit autem et sanctum Pascha charitatis munificentiam consuetam; offerimus excellenti prudentiae tuae munus, o homo Dei, parvum quidem, quanquam dignum videatur tibi deferri, sed nostris impar viribus non habetur. Hoc autem munus sermo est, veluti vestimentum pauperrimum, ex inopi nostra intelligentia non sine labore contextum: sermonis vero materia forsitan audacior plurimis esse videbitur, verumtamen haud absurda vel indecens aestimatur. Solus (0347B)quidem digne creaturam Dei consideravit, qui secundum Deum creatus est. Et vere ad imaginem Dei conditus formatusque Basilius, communis pater noster atque praeceptor, qui sublimissimum creaturae totius ornatum multis intelligibilem sua contemplatione perfecit, et in vera Dei sapientia formatum mundum his qui per ejus prudentiam huic aptantur inspectioni, notissimum esse constituit. Nos autem quamvis admirari de eo, ut dignum est, minime valeamus; tamen ea quae desunt his quae ab hoc magistro perspecta sunt, adjicienda credidimus, nullatenus occasione praesenti laboris ejus attenuantes industriam (nec enim fas sublime ejus eloquium nostris obumbrari sermonibus); sed ne ea quae videtur magistro deesse gloria, discipulis imputetur. Nam cum Hexaemero (0347C)ejus de conditione hominis expositio desit, si nullus auditorum illius aliquod afferret studium, quo minus id quod desiderabatur impleret, adversus magnam gloriam ejus vituperationi forsitan praestaretur occasio, veluti qui neglexerit ad habitum quemdam perspicacis intelligentiae suorum discipulorum mentes imbuere. Nunc ergo juxta vires nostras id, quod minus deest, exponere aggressi, si quid tale reperitur in nostris quod ejus doctrinae non sit indignum, (0348A)id ad magistrum jure referatur; si vero magnificentiam contemplationis ejus nostra non assequatur oratio; ille quidem praeter accusationem manebit, qua putatur effectum dexterioris eventus noluisse suis insinuare discipulis, notam causationis effugiens. Nos autem apud eos qui vituperationibus student, consequenter erimus obnoxii, veluti qui parvitate cordis nostri tanti magistri sapientiam capere nequeamus. Est autem non parva ad contemplationem proposita nobis intentio, nec alicui eorum miraculorum, quae in mundo sunt, postponenda; fortassis autem et praeferenda est omnibus, quae notitiae nostrae subjecta sunt. Nihil enim eorum quae videntur, simile est Deo, sicut est humana conditio: ita ut a benignis auditoribus de his quae dicturi sumus venia (0348B)nobis in praesenti petenda sit, si sermo noster inferior quam rei dignitas exsposcit appareat. Oportere autem existimo nihil eorum quae circa hominem prius effecta creduntur, et quae complenda sperantur in posterum, quaeque nunc in praesenti cernuntur, indiscussum prorsus omittere, ne minor promissione nostra haec expositio forsitan arguatur, si homine in contemplatione proposito praetermittatur aliquid eorum quae ad causam pertinere monstrantur. Sed et quae videntur erga eum accidisse contraria, et cur non illa quae ab initio facta sunt, in ejus natura reperiantur, per quamdam consecutionem necessariam, quae tam Scripturarum auctoritate quam rationis excogitatione collecta est, decentius explicantur: ita ut sibi consonet universa materia, cum (0348C)ordo ac series quae putatur adversa, ad unum terminum eumdemque conveniat, sic divina ope atque virtute spem contra spem et facultatem nobis ex difficultate praestante. Manifestationis autem gratia optimum fore credidi praesentem sermonem tibi capitulis explicare, quo possis in brevi totius operis effectum per singula coeptorum nostrorum argumenta cognoscere.