Jump to content

Epistola ad Philemonem (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Philemonem
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Philemonem

Epistola ad Philemonem (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0642C

ARGUMENTUM. 114.0641B|

Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum.

CAPUT UNICUM.

VERS. 1.-- Paulus vinctus. Non dicit, Apostolus: quod est nomen dignitatis, sed vinctus, quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quae humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolae suae faceret. Sicut enim peccati 114.0641C| causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiae vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.

VERS. 5.-- Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.

VERS. 6.-- Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuae evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostrae; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium 114.0641D| bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuae, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quae est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni aeterni, ut illud exspectetur in praemium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet praemium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.

VERS. 7.-- Viscera sanctorum. Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt.

VERS. 10.-- Obsecro te. Magnum est non de humili, 114.0642B| sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex. Seni magis aetatis similitudine debet obsequi.

VERS. 11.-- Qui tibi aliquando, etc. (CHRYS.) Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino.

VERS. 12.-- Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum 114.0642C| recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.

VERS. 15.-- Forsitan enim. Ideo dicit forsitan, quia humana sunt dubia, et potuit alia esse causa, quare sic Deus disposuerit.

VERS. 16.-- Maxime mihi. Mihi magistro tuo: frater Onesimus, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur, in tantum, ut non solum domino suo aequalis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et ne Philemon (quia dominus) contra servum inflaretur, humiliat eum dicens: Fratrem et in carne, quia ex uno Adam omnes, et in Domino per fidem.

114.0642D| VERS. 18.-- Hoc mihi imputa. Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel laesit, vel debet aliquid.

Ita frater ego te fruar in Domino. Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera, etc.

Confidens in obedientia. Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se praebeat.

VERS. 22.-- Simul autem. Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.