Jump to content

Epistola ad Philippenses (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Philippenses
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Philippenses

Epistola ad Philippenses (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0608B

ARGUMENTUM. 114.0601A|

Philippenses sunt Macedones. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hoc collaudat scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus. More solito salutationem praemittit; 114.0601B| deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit. Timotheus. Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quae scribit ab eo recipiant. Servi. Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura. Christi. Ut contra pseudo stent.

VERS. 3.-- Gratias ago Deo meo. Quasi dicat: Agite quae agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo.

114.0601C| VERS. 5.-- Communicatione. Per quam vestra communia fecistis, in Evangelio exaltando.

VERS. 6.-- Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam.

Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.

VERS. 7.-- Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.

VERS. 8.-- Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo 114.0601D| amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.

VERS. 10.-- Ut probetis potiora. Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quae sunt mala et bona, sed etiam inter bona quae sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.

VERS. 11.-- Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiae, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII).

114.0602A| VERS. 12.-- Scire autem volo, etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quae tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.

 114.0602B| VERS. 13.-- Ut vincula, etc. Quia namque patienter quaelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat.

VERS. 14.-- Auderent, etc. Constantia enim ejus multos ita animavit, ut non timerent evangelizare.

VERS. 17.-- Quidam autem, etc. Convicti in contentione a me, praedicant secundum quod eos convici debere praedicare. Ex contentione. Ex privato odio, quod aliquando mecum contulerunt, et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit: Non puro animo.

VERS. 18.-- Quid enim? Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. 114.0602C| Sed et gaudebo. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus.

VERS. 21.-- Mihi autem vivere Christus est, etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia Christus mihi vivere, id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in aeternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.

  VERS. 22.-- Quod si vivere, etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem praemium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.

  114.0602D| VERS. 24.-- Permanere autem, etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quae prae omnibus eligenda est.

  VERS. 25.-- Et gaudium fidei, etc. Id est: Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia.

  VERS. 28.-- Et hoc a Deo, etc. Etiam quod patimini non a vobis est, sed a Deo: quia pro merito Christi qui Patri obedivit, haec inter alias gratias data est vobis.

  VERS. 29.-- Non solum, etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.

  VERS. 30.-- Quale et vidistis in me. Quando nudus 114.0603A| verberatus sum pro muliere pythonissa a qua spiritum malignum exclusi, quae magnum quaestum praestabat dominis suis.

CAPUT II.

VERS. 1, 2.-- Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quae orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis 114.0603B| erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiae. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.

  VERS. 3.-- Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.

VERS. 4.-- Non quae sua sunt. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.

VERS. 5.-- Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: 114.0603C| Unusquisque non quaerat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.

VERS. 6.-- Qui cum in forma. Praemittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se aequalem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum praesumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate.

  (Aug., Ench. c. 35 et 36). Exinanivit autem se 114.0603D| formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum.

  Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrare.

  VERS. 7.-- Factus. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu. Id est conversatione.

  VERS. 8.-- Humiliavit, etc. (CHRYS.) Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit.

  VERS. 9.-- Propter quod. Ostensa humilitate 114.0604A| Christi quae maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.

VERS. 10.-- Ut in nomine. Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum.

VERS. 11.-- Quia Dominus, etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest.

  114.0604B| VERS. 13.-- Deus enim. Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.

  VERS. 14.-- Omnia autem. Adjungit patientiam humilitati.

  VERS. 15.-- Nationis pravae, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. 114.0604C| Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhaerentes coelo sacrae Scripturae non obscurat mundana iniquitas.

  VERS. 20.-- Neminem enim, etc. Hoc tempore multi cum Apostolo mercenarii, filii vero vel pastores nulli nisi Timotheus.

  VERS. 21.-- Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quae et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa praedicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.

CAPUT III.

114.0604D| VERS. 1.-- De caetero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de caetero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.

VERS. 3.-- Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, 114.0605A| sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quae Graece dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.

  VERS. 4.-- Quanquam et ego, etc. Ne videatur Apostolus contemnere in aliis quod non habet, et non posse fidere in carne, subdit: Quanquam, etc.

  VERS. 5.-- De tribu Benjamin. Tribus Benjamin adhaesit Judae, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quae erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quae erat sacerdotalis, remanserunt simul, non 114.0605B| recedentes a Jerusalem et a templo.

  VERS. 7.-- Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant haec omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.

  VERS. 8.-- Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, praeeminentem, caeteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quae inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant praemium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa aestimem ut stercora.

  114.0605C| VERS. 9.-- Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suae obtemperare praecepit. Sed et tua est, quia de lege praesumis tua voluntate te legem posse implere aestimans.

  (CHRYS.) Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quae ex nostro studio profecta sunt.

  Sed illam, etc. (AUG.) Quae impetrat a Deo, quae tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.

VERS. 10.-- Ad cognoscendum. Subdit commendationem 114.0605D| fidei, per multa quae facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quae nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.

  VERS. 11.-- Occurram. Deo tribuens quae mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quae non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, 114.0606A| soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis.

Non quod jam acceperim. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem, etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitae moribus, ut possim esse perfectus justitiae possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiae viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et 114.0606B| alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim. Et si ita de me. quid me qui de aliis?

VERS. 13.-- Quae quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.

  VERS. 14.-- Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernae vocationis. Id est aeternae vitae, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.

VERS. 15.-- Perfecti sumus. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae 114.0606C| capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit aequalitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa praemium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde praesumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinae sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes 114.0606D| idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula. Id est, opere compleamus.

  VERS. 18.-- Inimicos crucis. Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.

  VERS. 19.-- Quorum deus venter est. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem aeternam.

  114.0607A| VERS. 20.-- Nostra conversatio. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, praeter commoda quae jam habemus, etiam Dominum exspectamus.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Gaudium, et consolatio. Id est per quos in praesenti laetificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.

VERS. 2.-- Evodiam rogo, etc. Omnes moneo, sed specialiter Evodiam et Syntichen: quia hae mulieres religiosae praedicatores suscipere solebant.

VERS. 3.-- Nomina. Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in aeterna domo. Unde: 114.0607B| In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Libro vitae. Praedestinatio in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitae continemini.

VERS. 4.-- Gaudete, etc. Laetatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat.

VERS. 5.-- Modestia. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus 114.0607C| est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quae vultis impetrare.

VERS. 6.-- Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Haec notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.

  VERS. 7.-- Et pax Dei, id est Deus qui est pax 114.0607D| summa, quae nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Exsuperat omnem sensum. Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, superat omnem sensum: praeter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli.

VERS. 8.-- De caetero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudopraedicatores monuit. De caetero autem in conclusione, quae ad perfectionem sunt exponit. Quaecunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quaecunque sunt amabilia, id est, amari digna, 114.0608A| ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi.

Bonae famae. (AUG.) Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.

VERS. 10.-- Gavisus, etc. Hic commemorat, quod sibi saepe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo coelesti condendos. Aliquando, etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis. Ministrando mihi necessaria. Quae ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitae aeternae provenit. Pro me. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem 114.0608B| viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis, sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.

VERS. 11.-- Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.

VERS. 12.-- Scio et humiliari. Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Abundare. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam 114.0608C| sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.

VERS. 17.-- Non quia quaero. Datum est res ipsa quae datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam, sed addidit: in nomine justi vel prophetae. Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetae hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum. Id est bonam et rectam voluntatem bonae operationi adjunctam. 114.0608D| Non enim tam gaudet subventum esse suae necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.

VERS. 18.-- In odorem. Quae missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quae est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI).

VERS. 19.-- Impleat omne desiderium vestrum. Non in terrenis, sed in gloria. Vel gloria Christi implentur desideria sanctorum, ut ipse Christus inde sit gloriosus.