Epistola ad milites Corotici

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21

1

Patricius peccator indoctus scilicet Hiberione constitutus episcopum me esse fateor. Certissime reor a Deo accepi id quod sum. Inter barbaras itaque gentes habito proselitus et profuga ob amorem Dei. Testis est ille si ita est. Non quod obtabam tam dure et tam aspere aliquid ex ore meo effondere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi excitavit, pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem. Si dignus sum vivo Deo meo docere gentes etsi contemnor aliquibus.

2

Manu mea scripsi atque condidi verba ista danda et tradenda militibus mittenda Corotici, non dico civibus meis necque civibus sanctorum Romanorum sed civibus daemoniorum ob mala opera ipsorum. Ritu hostili in morte vivant, socii Scottorum atque Pictorum apostatarumque, sanguilentos sanguinare de sanguine innocentium Christianorum, quos ego innumerum numerum Deo genui atque in Christo confirmavi.

3

Postera die qua crismati neophyti in veste candida - flagrabat in fronte ipsorum dum crudeliter trucidati atque mactati gladio supradictis - misi epistolam cum sancto presbytero quem ego ex infantia docui cum clericis ut nobis aliquid indulgerent de praeda vel de captivis baptizatis quos ceperunt: cachinnos fecerunt de illis.

4

Idcirco nescio quid magis lugeam: an qui interfecti vel quos ceperunt vel quos graviter Zabulus inlaqueavit. Perenni poena gehennam pariter cum ipso mancipabunt quia utique qui facit peccatum servus est et filius Zaboli nuncupatur.

5

Quapropter resciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et a Christo Deo meo pro quo legationem fungor, patricida, fratricida, lupi rapaces devorantes plebem Domini ut cibum panis, sicut ait Iniqui dissipaverunt legem tuam, Domine, quam in supremis temporibus Hiberione optime benigne plantaverat atque instructa erat favente Deo.

6

Non usurpo. Partem habeo cum his quos advocauit et predestinavit euangelium praedicare in persecutionibus non parvis usque ad extremum terrae, etsi invidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur nec sacerdotes ipsius, quos elegit et indulsit illis summam divinam sublimem potestatum, quos ligarent super terram ligatos esse et in caelis.

7

Unde ergo quaeso plurimum sancti et humiles corde adulari talibus non licet nec cibum nec potum sumere cum ipsis nec elemosinas ipsorum recipi debeat donec crudeliter paenitentiam effusis lacrimis satis Deo faciant et liberent servos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus.

8

Dona iniquorum reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Divitias inquit quas congregavit iniuste evomentur de ventre eius, trahit illum angelus mortis, ira draconum multabitur, interficiet illum lingua colubris, comedit autem eum ignis inextinguibilis ideoque vae qui replent se quae non sunt sua, vel quid prodest homini ut totum mundum lucretur et animae suae detrimentum patiatur?

9

Longum est per singula discutere vel insinuare, per totam legem capere testimonia de tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. Non concupisces rem proximi tui. Non occides. Homicida non potest esse cum Christo. Qui odit fratrem suum homicida adscribitur vel qui non diligit fratrem suum in morte manet. Quanto magis reus est qui manus suas coinquinavit in sanguine filiorum Dei, quos nuper adquisivit in ultimis terre per exhortationem parvitatis nostrae?

10

Numquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione veni? Quis me compulit? Alligatus sum spiritu ut non videam aliquem de cognatione mea. Numquid a me piam misericordiam quod ago erga gentem illam qui me aliquando ceperunt et devastaverunt servos et ancillas domus patris mei? Ingenuus fui secundum carnem; decurione patro nascor. Vendidi enim nobilitatem meam - non erubesco neque me paenitet - pro utilitate aliorum ; denique seruus sum in Christo genti exterae ob gloriam ineffabilem perennis vitae quae est in Christo Iesu Domino nostro.

11

Et si mei me non cognoscunt propheta in patria sua honorem non habet. Forte non sumus ex uno ovili neque unum Deum Patrem habemus, sicut ait Qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit. Non convenit: Unus destruit, alter aedificat. Non quaero quae mea sunt. Non mea gratia sed Deus qui dedit hanc sollicitudinem in corde meo ut unus essem de venatoribus sive piscatoribus quos olim Deus in novissimis diebus ante praenuntiavit.

12

Invidetur mihi. Quid faciam, Domine? Valde despicior. Ecce oves tuae circa me laniantur atque depraedantur et supradictis latrunculis iubente Corotico hostili mente. Longe est a caritate Dei traditor Christianorum in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia optime crescebat, et filii Scottorum et filiae regulorum monachi et virgines Christi enumerare nequeo. Quam ob rem iniuria iustorum non te placeat; etiam usque ad inferos non placebit.

13

Quis sanctorum non horreat iocundare vel convivium fruere cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domus suas, de rapinis vivunt. Nesciunt miseri venenum letale cibum porrigunt ad amicos et filios suos, sicut Eva non intellexit quod utique mortem tradidit viro suo. Sic sunt omnes qui male agunt: Mortem perennam poenam operantur.

14

Consuetudo Romanorum Gallorum Christianorum: Mittunt viros sanctos idoneos ad Francos et ceteras gentes cum tot milia solidorum ad redimendos captivos baptizatos. Tu potius interficis et vendis illos genti exterae ignoranti Deum; quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum vel qui te consentit aut qui te communicat verbis adulationis? Deus iudicabit. Scriptum est enim: Non solum facientes mala sed etiam consentientes damnandi sunt.

15

Nescio quid dicam vel quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: Flete cum flentibus Et iterum: Si dolet unum membrum condoleant omnia membra. Quapropter Aecclesia plorat et planget filios et filias suas quas adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati in longa terrarum, ubi peccatum manifeste graviter impudenter abundat, ibi venundati ingenui homines, Christiani in servitute redacti sunt praesertim indignissimorum pessimorum apostatarumque Pictorum.

16

Idcirco cum tristitia et maerore vociferabo: O speciossissimi atque amantissimi fratres et filii quos in Christo genui enumerare nequeo, quid faciam vobis? Non sum dignus Deo neque hominibus subvenire. Praevaluit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei facti sumus. Forte non credunt unum baptismum percepimus vel unum Deum Patrem habemus. Indignum est illis Hibernionaci sumus. Sicut ait: Nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisquae proximum suum?

17

Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mei; sed iterum gaudeo intra meipsum: non gratis laboravi vel peregrinatio mea in vacuum non fuit. Et contigit scelus tam horrendum ineffabile, Deo gratias, creduli baptizati, de saeculo recessistis ad paradisum. Cerno vos: Migrare coepistis ubi nox non erit neque luctus neque mors amplius, sed exultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti et conculcabitis iniquos et erunt cinis sub pedibus vestris.

18

Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus. Aeterna regna capietis, sicut ipse testatur inquit: Venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. Foris canes et venefici et homicidae, et mendacibus periuris pars eorum in stagnum ignis aeterni. Non inmerito ait apostolus: Ubi iustus vix salvus erit peccator et impius transgressor legis ubi se recognoscet?

19

Unde enim Coroticus cum suis sceleratissimis, rebellatores Christi, ubi se videbunt, qui mulierculas baptizatas praemia distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transeat? Sicut nubes vel fumus, qui utique vento dispergitur, ita peccatores fraudulenti a facie Domini peribunt; iusti autem epulentur in magna constantia cum Christo iudicabunt nationes et regibus iniquis dominabuntur in saecula saeculorum. Amen.

20

Testificor coram Deo et angelis suis quod ita erit sicut intimavit imperitiae meae. Non mea verba sed Dei et apostolorum atque prophetarum quod ego Latinum exposui, qui numquam enim mentiti sunt. Qui crediderit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur, Deus locutus est.

21

Quaeso plurimum ut quicumque famulus Dei promptus fuerit ut sit gerulus litterarum harum, ut nequaquam subtrahatur vel abscondatur a nemine, sed magis potius legatur coram cunctis plebibus et praesente ipso Corotico. Quod si Deus inspirat illos ut quandoque Deo resipiscant, ita ut vel sero paeniteant quod tam impie gesserunt - Homicida erga fratres Domini - et liberent captivas baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo vivere et sani efficiantur hic et in aeternum. Pax Patri et Filio et Spiritui Sancto.

AMEN.