Jump to content

Epistola ad monachos (Valerianus Cemeliensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad monachos (Valerianus Cemeliensis)
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 52

Epistola ad monachos (Valerianus Cemeliensis), J. P. Migne

Epistola ad monachos

(0755D)30 Impositae mihi votorum circa me vestrorum sarcinae, etsi interim corpore, ut scriptum est, absens, praesens tamen spiritu ac mente succedo (I Cor. v, 3; Coloss. II, 5). Nec parum, ut reor, dilectioni vestrae officii atque amoris exhibeo, quia vos quoque in spiritu, non in carne agere confido, dicente Apostolo: Quicumque in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9). Nec sane incognitam spiritalibus viam teneo, si aedificationis (0756D)vestrae sollicitudinem sermonibus eloquii epistolaris expromo; praecipuum beatissimi Pauli exemplum prae manibus habens, quem sequi cupimus, etsi consequi non valemus. Etenim etsi nos comparatio illius in nullo recipit, vobis tamen obedientia eorum est coaequanda quos edocet. Ut doctrina ordine constituto, cum ROMANIS (Rom. I, 8) praedicari credulitatem vestram in toto orbe cupientes, cum CORINTHIIS (II Cor. VI, 6) secunda emendatione correcti, pace integra, charitate non ficta invicem (0757A)vos, ut scriptum est (I Cor. XVI, 20; II, XIII, 12), sancto osculo salutetis. Cum GALATIS (Gal. IV, 10, 30, 31) mensium, temporum dierumque observatione rejecta, repudiantes mundum ac sequentes Deum, non ancillae vos filios intelligatis, sed liberae. Ut in verbo veritatis cum EPHESIIS (Ephes. I, 13; IV, 5) permanentes, unum Dominum, unam fidem, unum Deum patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis est, noveritis. Cum PHILIPPENSIBUS (Philipp. II, 14, 15), irreprehensibiles et simplices, omnia sine murmuratione et haesitationibus facientes, in medio gentis pravae sicut luminaria luceatis. Cum COLOSSENSIBUS (Coloss. III, 16) verbo Christi in vobis abundanter habitante, invicem vos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus doceatis. Cum THESSALONICENSIBUS (0757B)(I Thess. IV, 1, 3; V, 17) voluntatem Dei abstinentes a fornicatione sectemini, orantes sine intermissione, omnia probantes, quae bona sunt retinentes. Dehinc praecepti ordinem cum omni labore sectantes: ut si quis operari non vult, nec manducet (II Thess. III, 10). Ipse enim est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 51, 59); cui admisceri neminem decet, nisi opera quibus ille delectatur exerceat. Ut TIMOTHEUS vobis forma sit, etiam post diuturnam aquam vino modico uti praeceptus, ad sustinendum stomachum (I Tim. V, 23), non ad opprimendum: quia quamvis geminis commonitionibus erudiatur, nisi quis sobrius fuerit, ministerium suum implere non poterit (II Tim. IV, 5). Ut TITI vos informet exemplum, non solum sobrios esse debere, sed etiam continentes; (0757C)quia omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit I, 8, 15). Denique haec apostolicae conclusio tota doctrinae mystici (0758A)numeri summam abstersi corporis purificationem complevit, quia nihil est tam Deo proximum quam hominem non esse corruptum. Attendamus quippe post haec circumspectius quid sequatur. Fugitivus quondam domino famulus redit, et conditio conversione mutatur ( Philem. ). Apostolicis vinculis genitus, ad utilitatem inutilis proficit; nec solum in fratrem, sed etiam in charissimum fratrem, gradum conjunctorum nominum fastigio transcendit animarum; nec tantum appellationis meretur vinculum, sed etiam amoris affectum. Ad hoc enim Domini dignatione perducitur pura castitas sobrietate nutrita, ut quod parcitas vini curavit in Timotheo, quod abstinentia et continentia purgavit in Tito, id ad indulgentissimam libertatem accrescat in ONESIMO. Haec et exsequenda (0758B)doctis, et agnoscenda sunt imperitis; quia sicut scriptum est, et ignorantia mors est (I Cor. XIV, 38), et fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Gemina vobis ratio adhibendae observationis incumbit, sciendi cura, cum labore complendi; quoniam ea quae in divinis eloquiis praecipiuntur, non solum non facere, sed etiam ignorare peccatum est. HEBRAEOS denique in exemplum consummatae perfectionis assumens, contemptum praesentium rerum ob amorem coelestium insinuo praemiorum. Ut si forte quispiam vobis, aut persecutionis pondus intulerit, aut diripuerit universa quae vestra sunt, vos quoque nobile illud ac singulare testimonium quod in eximia eorum laude venerando Paulus ore deprompsit, non dispari sanctae imitationis prosequatur affectu, quo ait: Nam (0758C)et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X, 34).