(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Epistola canonica B. Jacobi
Epistola canonica B. Jacobi (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0679A
ARGUMENTUM. 114.0671A|
Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura coelestium praeceptorum, et regula catholicae observantiae, et de invictae patientiae majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Jacobus. Iste ecclesiae Hierosolymitanae, post apostolos ad praedicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Praecipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit praecipue, 114.0671B| et quia ipse a caeteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.
VERS. 2.-- Omne gaudium. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianae veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in coelo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.
VERS. 3.-- Probatio fidei, etc. (BED.) Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.
VERS. 6.-- Qui autem haesitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de praemiis coelestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei 114.0671C| statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.
VERS. 10.-- Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quae fructum exspectat, radix justi charitas quae immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.
VERS. 11.-- Dives in itineribus. Viae divitis temporalia 114.0671D| sunt, quibus beatificari quaerit, quae cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.
VERS. 12.-- Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine praemii: 114.0672A| Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quae sunt viles et transitoriae, et amatores earum puniendi.
VERS. 13.-- Nemo, cum tentatur. (BED.) Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare.
Quoniam a Deo tentatur. Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua saepe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus.
VERS. 14.-- Unusquisque tentatur. Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super 114.0672B| fundamentum, lignum, fenum, stipulam aedificamus, diabolus superponit incendium. Aedificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem.
Generat mortem. Sicut qui tentatus superat, praemia vitae; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.
VERS. 17.-- Omne datum, etc. (BED.) Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi.
Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quae supervenientia obumbrant peccata.
114.0672C| VERS. 18.-- Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinae voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiae creaturarum ejus.
VERS. 19.-- Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiae non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.
114.0672D| VERS. 21.-- Propter quod abjicientes, etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animae. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum. Quod vestris cordibus praedicando imponimus, vel 114.0673A| verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.
VERS. 23.-- Consideranti vultum. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis aevi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem poenitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiae comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio 114.0673B| Scripturas audit, cum neuter impleverit.
Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animae, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima.
VERS. 26.-- Non refrenans linguam suam, etc. (AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo.) Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio, etc.
VERS. 27.-- Et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Per saeculum intelligit mundum, seu omnia quae sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitae.
CAPUT II.
114.0673C| VERS. 1.-- Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in aeternum. Domini gloriae. Dominum gloriae nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.
VERS. 5.-- Audite. (BED.) Diligentius attendite, quia non qui ditiores in saeculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni praeclaros reddidit et nobiles.
Nonne Deus. (BED.) Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri 114.0673D| vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.
VERS. 6.-- Nonne divites. Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo praeferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus.
VERS. 7.-- Blasphemant. Haec apostolorum temporibus plures gentilium et Judaeorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur.
VERS. 8.-- Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinae, quae omnes diligi praecipit, 114.0674A| ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter praedictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quae dicit: Diliges proximum (Matth. XXII), benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi.
Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quae dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis (Levit. XIX), et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est (Deut. I).
VERS. 10.-- Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem 114.0674B| in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quae est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, caetera, quae completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.
VERS. 12.-- Sic loquimini. (BED.) Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quae spontaneos vocat ad poenitentiam et peccata dimittit.
Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt 114.0674C| in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit poenas impietatis.
VERS. 13.-- Superexaltat autem. (BED.) Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.
VERS. 14.-- Quid proderit, etc. (ID.) Hic latius disputat de operibus misericordiae, ut quos praecedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.
114.0674D| VERS. 18.-- Sed dicet quis. Non solum propter praedictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: Tu fidem, etc.
VERS 19.-- Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et daemones credunt, et contremiscunt. (BED.) Scriptum est, etc., usque ad daemonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.
114.0675A| VERS. 20.-- Vis autem scire, o homo inanis? (BED.) Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.
VERS. 21.-- Abraham pater noster, etc. (ID.) Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare? Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre.
VERS. 22.-- Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus, etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem 114.0675B| implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum.
Similiter et Raab meretrix. (BED.) Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judaea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quae veris praedicatoribus non parvum laborem quaestionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant 114.0675C| veros praedicatores.
Majus. (BED.) Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.
VERS. 2.-- In multis. Vere periculosum est reliquis praeesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes praedicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita 114.0675D| quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant praelationem: quia eum qui cupit praeesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in praedicando non offendere.
In verbo non offendit. (BED.) Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiae, jactantiae, sed et otiosae et superfluae locutionis, hic perfectus est vir.
VERS. 3.-- Si autem frenos equis in ora mittimus. (BED.) In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: Sicut autem frenos equis, et 114.0676A| conjungitur sic ad sequentia: Sicut autem frenos equis in ora mittimus, ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat.
VERS. 5.-- Et magna exaltat. (ID.) Praemia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere praesumebant. Magna ergo exaltat lingua quae caeterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.
Ecce quantus ignis. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, 114.0676B| cum fere sit impossibile vitari peccatum linguae etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.
VERS. 6.-- Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quae maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis.
Inflammat rotam, etc. (BED.) Contaminat totum 114.0676C| procursum vitae temporalis, etc., usque ad per caetera membra ad effectum perducere cogit.
VERS. 7.-- Omnis enim natura bestiarum, etc. (ID.) Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Aegypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.
VERS. 10.-- Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.
114.0676D| VERS. 11.-- Nunquid fons. Oportet praedicatorem aliquando amara praedicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.
VERS. 12.-- Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis praedicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.
VERS. 13.-- Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitae sanctitatem, nec linguae 114.0677A| continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.
VERS. 14.-- Et mendaces esse adversus veritatem. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis.
VERS. 17.-- Quae autem. Haec est mansuetudo quam superius habendam esse praecepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis 114.0677B| consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum praebet.
VERS. 18.-- Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter praedicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et praeparatur in pace aeternae beatitudinis fructus, id est merces justitiae, quae pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente 114.0677C| aspergit, justum est ut habeat aeternam pacem, quasi fructum hujus seminis.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Unde bella, etc. (BED.) Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quae inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit praeferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit.
VERS. 2.-- Propter quod. Propter haec, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.
VERS. 4.-- Adulteri, nescitis, etc. (BED.) Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per 114.0677D| hoc inimici Dei constituimini.
VERS. 5.-- An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.
VERS. 6.-- Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiae non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiae saeculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non 114.0678A| det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori poena plectuntur, qui Deo subdi poenitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.
VERS. 11.-- Detrahit legi, judicat legem. Quae detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quae injurias fratrum jubet oblivisci.
VERS. 13.-- Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo praecellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem 114.0678B| detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitae, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suae potestatis aestimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.
VERS. 15.-- Quae est enim vita vestra? etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in praesenti: quam tamen in futuro mors aeterna sequetur.
114.0678C|
VERS. 1.-- Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras poenas fletibus et eleemosynis redimite.
VERS. 3.-- Et aerugo. (BED.) Non solum immisericordes divites visibilis genennae ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur.
In testimonium. Id est ad augmentum poenarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius saeviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suae tenaciae accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et caeteras res, sic aerugo vestras carnes.
114.0678D| VERS. 4.-- Ecce merces. (BED.) Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?
VERS. 5.-- Epulati. (ID.) Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et caeterorum scelerum quae fecerant Judaei.
VERS. 7.-- Patientes (ID.) Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam (Rom. VI).
VERS. 10.-- Prophetas. (ID.) Prophetae, qui tam 114.0679A| sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.
VERS. 11.-- Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed aeterna sicut Christus novus homo.
Et finem Domini. (BED.) Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica praedicatione didicistis.
VERS. 13.-- Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, 114.0679B| ut Deus consolationem mittat.
VERS. 15.-- Et si in peccatis. (BED.) Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.
VERS. 17.-- Oratione oravit. Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum 114.0680A| una oratione orando tam longo tempore continuerit coelos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit.
Et rursum. (BED.) Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?
VERS. 19.-- Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolae quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius aeterna. Si enim magnae mercedis est a morte eripere corpus quandoque 114.0680B| moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in coelesti patria sine fine victuram?
VERS. 20.-- Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitae coelestis sibi conquirit.