Dilectissimis fratribus et condiscipulis Hierosolimis cum carissimo fratre Iacobo coepiscopo habitantibus Clemens episcopus.
Communis vita, fratres, omnibus est necessaria et maxime his, qui deo irrepraehensibiliter militari cupiunt et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Communis enim usus omnium, quae sunt in hoc mundo, omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem alius hoc suum dicit esse, et alius illud, et sic inter mortales facta divisio est. Denique Graecorum quidam sapientissimus haec ita sciens esse ait communia debere esse amicorum omnia. In omnibus autem sunt sine dubio et coniuges. Et sicut non potest, inquit, dividi aer neque splendor solis, ita nec reliqua, quae communiter in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum dividi debere, sed habenda esse communia. Unde et dominus per prophetam loquitur dicens: Ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum, et reliqua. Istius enim consuetudinis more retenta etiam apostoli eorumque discipuli, ut praedictum est, una nobiscum et vobiscum communem vitam duxere, unde bene nostis, erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos. Omnes vero, qui domus vel agros possidebant, vendebant eos, et pretia eorum et reliquas res, quas habebant, afferebant ponentes ante pedes apostolorum, sicut nobiscum quidam vestrum cognoverunt et viderunt, et dividebantur singulis, prout cuique opus erat.
Ananias autem vir austerus, et Saphira uxor eius, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum, quos vendiderant, nobis praesentibus in conspectu omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui delati sunt ambo. Cetera, quae de talibus cognovimus et vidimus, nec recordatione nec demonstratione digna sunt. Quapropter haec vobis cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum oboedire praecipimus, quia hi, qui eorum mandata postponunt, non solum rei, sed et extorres fiunt, quae non solum vobis cavenda, sed omnibus praedicanda sunt.
Relatum est etiam nobis, quod quidam vestris in partibus commorantes adversantur sanis doctrinis, et prout eis videtur, non secundum traditionem patris, sed iuxta suum sensum docere videntur. Multas enim quidam, ut audivimus, vestrarum partium ingenium hominum ex his, quae legunt, verisimilitudines capiunt. Et ideo diligenter observandum est, ut lex dei, cum legitur, non secundum propriam ingenii intellegentiam legatur vel doceatur. Sunt enim multa verba in scripturis divinis, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque sponte praesumpsit, sed fieri non oportet. Non enim sensum, quem extrinsecus adulteris alienum et extraneum debetis quaerere, aut quomodo ipsum scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis scripturis sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo intellegentiam discere scripturarum, qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam servat, ut et ipse possit ea, quae recte suscepit, competenter asserere. Cum enim ex divinis scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis, quae forte in pueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi vera didicit, falsa et simulata declinet.
Incertum est enim etiam iuvenibus vitae tempus, senibus autem iam nec incertum est. Non enim dubitatur, quod quantumcumque est, quod putatur superesse, breve sit. Et ideo tam iuvenes quam senes oportet de conversione et poenitentia valde esse sollicitos et satis agere, ut de reliquo ornent animam suam ornamentis dignissimis, id est dogmatibus veritatis, decore pudicitiae, splendore iustitiae, candore pietatis aliisque omnibus, quibus comptam decet esse rationabilem mentem. Unde consilium dantes vestram prudentiam hortamur, ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem vitam ducentes et scripturas sacras recte intellegentes, quae domino vovistis, adimplere satagatis et oratione assidua, cum dei gratiam merueritis, tunc sine suspicione mali interitus vota possint celebrari festiva. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.