Migne Patrologia Latina Tomus 121
Epistola de Cynocephalis
Epistola de Cynocephalis (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne 121.1156B
Epistola de Cynocephalis
121.1153B| Divinae gratiae muneribus honorato, plurimumque in Christo diligendo RIMBERTO venerabili presbytero, RATRAMNUS sempiternam in Domino Jesu Christo salutem.
Quod nostrae petitionis memores effecti, scripsistis nobis illa quae de Cenocephalorum natura potuistis cognoscere, non modice me laetificastis. Quod vero ad ea quae postulastis minime rescripserim, noveritis negligentiae torpore nequaquam hoc contigisse, verum quia delatoris praesentia non affecerat, suspensum fuisse. Nunc autem veniente fratre Sarwardo ad nos et ad vos remeante, data occasione, solliciti fuimus, breviter intimare quae nobis videbantur super inquisitione vestra. Quaeritis enim quid de Cenocephalis credere debeatis, videlicet 121.1153C| utrum de Adae sint stirpe progeniti, an bestiarum habent animas: quae quaestio compendiose ita potest determinari. Si hominum generi deputandi sunt, nulli dubium debet videri quod primi hominis de propagine descenderint. Neque enim fas est humanam credi aliunde deduci originem quam primi de parentis substantia. Quod si bestiali generi connumerantur, nomine tantum hominibus, non natura communicant. Inter haec sciendum vero si contenti fuerimus opinione nostrorum, videlicet ecclesiasticorum doctorum, inter bestias potius quam inter homines deputandi sunt, siquidem et forma capitis et latratus canum, non hominibus sed bestiis similes ostendit. Hominum denique est rotundum vertice coelum aspicere, canum vero oblongo capite rostroque 121.1153D| deducto terram intueri. Et homines loquuntur, canes vere latrant. Verum quo litterae a vestra charitate 121.1154B| nobis directae, dum naturam illorum diligentius significarunt, nonnulla docuerint quae humanae rationi potius quam bestiali sensibilitati convenire videntur: scilicet quod societatis quaedam jura custodiant, quod villarum cohabitatio testificatur; quod agri culturam exercent, quod et frugum messione colligitur; quod verenda non bestiarum more detegant, sed humana velent verecundia, quae res pudoris est indicium; quod in usu tegminis, non solum pelles, verum etiam et vestes eos habere scripsistis: haec enim omnia rationalem quodammodo testificari videntur eis inesse animam. Nam cum dicatur civitas esse coetus hominum eodem sub jure pariter degentium, istique simul cohabitare per villarum contubernia dicantur, civitatis distinctio talibus 121.1154C| convenire non abs re creditur. Siquidem et collectione sua multitudinem faciunt, et pariter habitare nonnisi sub alicujus jure conditionis poterant. Ubi vero jus aliquod servatur, consensu quoque animorum una continetur. Neque jus aliquod potest esse, quod consensus communis non decreverit. Verum talem praeter moralitatis disciplinam nec constitui, nec custodiri aliquando potuit. Jam vero agros colere, terram proscindere, sementem rurali fenori concredere, artis peritiam demonstrat. Quae res nisi ratione praeditis haudquaquam favere cognoscitur. Etenim rationis est causam requirere singularum actionum, ubi causa: quae res pingues efficiat terras, quae causa sementis ubertatem producat; quarum sine scientia agricultura nunquam 121.1154D| digne poterit exerceri. Porro tegumenta nosse conficere, vel pelle, vel lana linoque, studium est rationalis 121.1155A| animae. Nisi enim artificio quodam haec parari non possunt, et artis scientia nonnisi rationali conceditur animae. At pudenda velari, honestatis est signum, quod non quaeritur nisi ab animo inter turpe et honestum habente distinctionis judicium. Erubescere namque nemo potest de turpitudine, nisi cui contigit quaedam honestatis cognitio. Haec autem omnia rationalis animae esse propria, nemo nisi ratione carens negabit. Inter honestum turpeque discernere, artisque scientia pollere, jura pacis concordiaeque condere, nec sine judicio rationis nec praeter acumen ingenii, fieri possunt. Qua de re cum talia dicitis apud Cenocephalos videri, rationalem eis inesse mentem reipsa testificamini. Homo vero a bestiis ratione tantummodo discernitur. Quae, quod 121.1155B| videtur inesse his de quibus loquimur, homines potius quam bestiae deputandi videntur.
Huic intelligentiae non parum suffragari videtur libellus de martyrio sancti Christophori editus. Quemadmodum autem in eo legitur, hoc de genere hominum fuisse cognoscitur, cujus vita atque martyrium claris admodum virtutibus commendatur. Nam et baptismi sacramentum divinitus illum consecutum fuisse, nubis ministerio eum perfundente, sicut libellus ipse testatur, creditur. Fama quoque vulgante, plura feruntur quae hujusmodi hominum genus rationis compos insinuare videntur. Isidorus quoque cum de portentorum ex humano genere defluxorum varietate loqueretur in libris Etymologiarum, inter reliqua sic ait: « Sicut autem in singulis 121.1155C| gentibus quaedam sunt monstra hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cenocephali, Cyclopes, et caetera. » Hoc dicens manifeste signavit quod Cenocephalos ex primi hominis propagine originem duxisse fuerit opinatus. Nam sicut in singulis gentibus quaedam contra legem naturae videntur procreari, ut bicipites, trimani, pumiliones, hermaphroditae, sive androgynae, vel alia perplura, quae tamen contra naturae legem non fiunt, sed propria quodammodo dispositione proveniunt, siquidem lex naturae Divinitatis est dispositio. Sic quoque universi generis humani ordini naturali videntur monstruosam inferre procreationem illa, quae superius commemorata sunt, hominum, prodigiosa portenta, vel alia plura, 121.1155D| quae longum est commemorare, ut Pigmaei, Anticaudae, quorum aliis cubitalis dicitur inesse statura corporis, aliis plantarum conversio post crura, et in plantis octoni digiti: Hippodes, qui humanam formam pedibus miscent equinis; Macrobii, humanam staturam pene duplo superantes; gensque feminarum in India quinto anno concipiens, et octavum vitae annum non excedens, et alia complura fatuque incredibilia. Et quamvis ferantur ista ex humano genere duxisse originem non tamen mox neque temere homines ratione praeditos esse firmandum. De Gigantibus 121.1156A| vero qui inter haec portenta numerantur, homines fuisse de hominibus natos nemo fere qui dubitet, quandoquidem divinarum auctoritate litterarum, hoc astrui non ignoremus. Quibus Cenocephali dum connumerantur, hoc etiam et de istis sentiendum esse putatur, maxime si illa constiterint quae de sancto Christophoro leguntur, ut quae fama de eis vulgaris dispergit. Nec tamen ista dicentes vel sentientes, consequitur ut quidquid de homine procreatur, hominem quoque esse humanaeque rationis ingenio praeditum. Verbi gratia, cum legatur vitulus ex muliere procreatus, aut serpens editus de femina. Proinde tamen neque vitulum, neque serpentum illum, humanam animam vel rationalem habuisse consenserim. Monstruosus quoque partus 121.1156B| ille tempore regis Alexandri de muliere profusus, cujus superior pars hominem proferebat, inferior vero bestiarum formas diversarum viventiumque protulerit. Nec tamen bestias illas, licet humano semine procreatas, rationalem habuisse animam, nisi rationis expers, unquam puto praebebit assensum. Qua de re nec hos de quibus res agitur, propterea quia duxerant originem ex hominibus, eos continuo rationali pollere mente crediderim, si non vel ea quae scripsistis, vel quae leguntur et feruntur de iis talia, quomodo sentirem, moverent. Nunc autem tanta tamque fortia videntur esse quae super his dicuntur, ut his vel fidem non adhibere, vel contradicere velle, pervicacia potius videatur esse quam prudentia. Accedit ad haec, quod scripta vestra testantur, 121.1156C| domesticorum omne genus animalium, quae nostris in regionibus habentur, apud illos haberi. Hoc vero fieri posse, si bestialem et non rationalem animam haberent, nequaquam video. Siquidem homini animalia terrae fuisse divinitus subjecta, Geneseos lectione cognoscimus. Ut vero bestiae alterius a se generis animantia, et maxime domestici generis, curent, et eis diligentiam adhibeant, suisque cogant imperiis subjacere et usibus parere, sicut nec auditum, ita nec creditum cognoscitur. At vero Cenocephali, cum domesticorum animalium dicuntur habere multitudinem, eis minime convenit bestialis feritas, quorum animalia domestica lenitate mansuefiunt. Haec sunt quae de Cenocephalis arbitror sentienda. Caeterum an et aliis sic sentire placuerit, an e diverso, 121.1156D| non erit nostri judicii. De libro vero beati Clementis quod interrogastis, non inter doctos viros plenae auctoritatis habetur, quamvis non usquequaque repudietur. Leguntur enim quaedam in illo, nostro, id est ecclesiastico, dogmati non usquequaque respondentia. Verum quae de gestis Pauli apostoli scribuntur in illo, recipiuntur, ut pote nihil quod doctrinae Christianae vel contradicat vel repugnet, continente. Valere beatitudinem vestram semper in Christo gaudemus, et ut memor sis nostri deprecamur.
(no apparatus)