Jump to content

Epistola de Filio hominis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Alexander Gemmeticensis
saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus

AleGem.EpDeFiH 205 Alexander Gemmeticensis Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Epistola de Filio hominis R. dilecto in domino fratri, fr. ALEXANDER, videre voluntatem Domini.

Secreta mihi meditatione aliquando quaerenti qualiter illud evangelicum: Quem dicunt homines esse Filium hominis? simplicioribus fratribus Gallico sermone exponerem, tanta obviavit difficultas, ut vel nimis remota interpretatione uterer, et quae vix ad litteram videretur accedere, vel quia hominibus, non litterae satisfaciens, aliud pro alio dicerem eorum de more qui sophistice disputantes, non ad orationem, sed ad hominem proferunt solutionem. Cum enim hoc nomen (Homo) non determinet sexum: Filium hominis, nec filium viri, nec filium feminae recte poteram interpretari.

Horum enim et alterum omnino falsum est, et neutrum de littera haberi potest. Non enim filius hominis determinate hoc exprimit quod filius feminae, vel filius Virginis, quamvis penitus idem sit filius hominis quod filius Virginis; sed neque aliud aliquid facile occurrebat quod hoc termino (filius hominis) determinate insinuaretur. Hac igitur difficultate coactus, ad profundiora meditationis subsidia recurrebam, et veluti ruminando quod ab aliis audieram, ad memoriam revocabam quidquid id est totum tibi, frater charissime, sine fictione effundo, ut cum cedulam nostram inspexeris, legisse in pectore nostro videaris. Aiunt igitur quod unus solus sit filius terrae, unus solus filius hominis, caeteri omnes filii hominum.

Adam solus filius est terrae, per carnalem concupiscentiam geniti omnes sunt filii hominum, sine qua genitus non hominum, sed hominis filius est solus Christus, quod quia illi solvi convenit, imo quia ipse sic voluit, pro descriptione ei assignatum est, quae illi et soli et semper convenit. Si vero objicitur quod et de Ezechiele scriptum hoc reperitur, improprie dictum putant, ut qui dicitur filius hominis, intelligatur et filius hominum, et haec est omnium fere de praedicta appellatione sententia.

Tu tamen qui non verborum superficie falso deliniri, sed interiore veritatis medulla refici quaeris, animadverte quod praedicta verba in parte quasi verum, in parte autem praetendunt subterfugium. Quod enim hac oratione filius hominis Christus appelletur, certo certius est, quod autem ideo dictum sit quia unius, et non plurium hominum filius est, non de verbis exponunt, sed verbis imponuntur. Sciendum est autem quod filius in sacra Scriptura quatuor modis accipitur; ratione creationis, ut in Luca Adam filius Dei; ratione successionis et generis, ut ibi de Christo filii David, filii Abraham; ratione legis, secundum quod Joseph dicitur filius Eli. Nam secundum carnem filius Jacob fuit, et fortasse in hac eadem significatione secundum legem mundanam dicuntur filii adoptivi. Quarto autem modo filius dicitur secundum propriam substantiae de substantia generationem, secundum quam Christus dicitur Filius Dei et filius hominis. Utrumque autem horum credere de substantia est fidei christianae; et ideo nec tropo nec figura usus est aliquando Jesus Christus, cum se Filium Dei et filium hominis nominaret; sicut enim in aliis sacramentis in quibus substantia fidei vertitur, qualia sunt eucharistia et baptismus. Quid enim manifestius esse possit eo quod dicit carnem suam manducandam et sanguinem suum bibendum? Quid apertius eo quod dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Ita luce clarius et sine omni involucro filium hominis se nominat, non hominum, viri scilicet et feminae, sed singulariter hominis, ut ex necessitate intelligamus, non masculi, sed feminae, cujus naturalis proprietas est concipere et parere. Ut igitur veritatem humanae naturae nobis credendam in se ostenderet, filium hominis sincera Veritas se vocabat et singulariter unius, ut singulari numero et virum excluderet, et tacite innuendo Spiritum sanctum intimaret. Unde sic intelligitur filius hominis, ac si diceret filius illius B. Virginis quae a principio in collegio Christi inveniebatur. Aliter fortasse autem hujus quaestionis solutio ex verbis Apostoli conjici poterit, ubi dicit Christum nequaquam decimatum fuisse in lumbis Abrahae, eo quod sine peccato Adae natus est de Adam, ut illius peccatum posset abolere.

Dicit autem beatus Hieronymus, quod ubi apud nos legitur filius hominis in Evangelio, in Hebraeo habetur filius Adae. Idem enim est Adam quod homo. Unde quia hoc nomen, homo, primum fuit veteris Adae, et nos ab illo per carnis propaginem derivamus, etiam ab illo vetere homine dicimus, juxta illud: Exuite vos veterem hominem, etc. (Ephes. IV.) Adam enim merito vetus appellatus est, quia et ipse primus inveteravit, et inveterandi aliis causam dedit. Cum enim peccasset, atque a primo statu suo in deteriorem statum declinasset, jure vetus atque inveteratus dictus est; novus siquidem beatus fuerat, sed inveterando, id est amissa gratia qua floruerat, et natura per peccatum debilitata, in sese deficiendo miserrimus inventus est. Quae miseria vetustatis nomine signata est, eo quod ab illo inveterato exordium habet. Filii autem nomine novitas signatur, quia cum filius auditur, novum aliquid indicatur: ideoque Christus filius hominis, id est novus ex veteri appellatur. Ex homine enim secundum carnem est Christus, quod est esse ex Adam, sed nulla vetustatis seu peccati contagia contrahens: licet veteris sit filius hominis totus, ideo est novus, quia sine peccato est totus. Quod autem Christus vere filius Adae fuerit, et ita filius quod etiam haeres, aperte ipse monstravit, dum ascendendo in coelum haereditatem ejus apprehendit.

Adae enim et semini ejus, nisi peccasset, ex decreto Dei haereditas in coelo debebatur, ubi construenda erat ecclesia ex duobus parietibus, hominum scilicet et angelorum, numero ac dignitate aequaliter sibi invicem respondentium; sed primus homo hanc haereditatem sibi et suis transgrediendo forisfecit, in quo quia omnes homines tunc fuerunt, eadem haereditate omnes privati sunt, qui ab eo cum causa seu poena peccati descenderunt propter eamdem causam. Omnes enim nascentes in mundo, de corrupto primo parente corruptionem trahebant, et cum corrupti concupiscentiis resistere non possent, omnes inobedientes Deo erant, sicut et pater eorum Adam. Erat autem decretum Dei, neminem intrare in coelum, donec tanta obedientia in uno homine inveniretur, quanta inobedientia fuerat in primo parente. Nemo igitur caeterorum proprie filius hominis, id est haeres Adae fuit, quia nemo haereditatem ejus obtinere valuit, nisi ille solus qui sine omni peccato et causa peccati conceptus est et natus. Obediens Deo Patri per omnia, quia nulla illi concupiscentia resistebat; potens omnino, quia Deus et Dei Filius, qui, cum per oblationem sui corporis Deum nobis reconciliaret, non habuit necessitatem primum pro suis peccatis offerre, deinde pro populo, sed tantum quae non rapuit, solvit. Inde est quod tanto praeconio, nunc haeres, nunc filius nominatur. Unde est illud: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). Et alibi: Tu es filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III). Et iterum: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX).

Postremo ipse est semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes. Non igitur aestimes me dicere eum filium hominis, seu Adae, ideo tantum quod ab eo secundum carnem descendit. Hoc enim habuerunt et alii; sed quia haeres est, quod alii qui quasi spurii in peccatis concepti sunt, nullomodo esse potuerunt. Hic est ille masculus quem peperit mulier in Apocalypsi, cui nocere non potuit draco nec matri ejus, eo quod raptus est ad Deum. Et quia non solus Adam, sed in eo totum humanum genus haereditate privatum est: etiam toti humano generi filius datus est, juxta illud: In eum gentes sperabunt (Rom. XV). Bene ergo in ejus appellatione ponitur hoc nomen, homo, quod non discernit genus, quia nulli discretive, sed omnibus datus est in commune qui voluerint ei adhaerere. In Christo enim Jesu, ut ait Apostolus, non est masculus, neque femina; non est servus, neque liber, nec acceptio personarum; sed qui timet Deum, acceptus est illi (Gal. III).

Reminisci autem te oportet quod Adam et homo eamdem habent etymologiam; utrumque enim interpretatur terrenus. Homo enim, ut dictum est, proprium Adae nobis factum est commune, in quo, sicut et in Christo, omnes sine generum fuimus discretione. Sed ut jam parcat oculis nimis evagata oratio, filium hominis credimus esse id quod est novus ex veteri, seu filius Adae, habito respectu ad eum statum in quo fuerat Adam ante peccatum.