Jump to content

Epistola de Judaicis superstitionibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De insolentia Judaeorum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Epistola de Judaicis superstitionibus (Agobardus Lugdunensis; Auctores varii), J. P. Migne

Epistola de Judaicis superstitionibus (0077A)

I. Christianissimo et gloriosissimo Domino nostro Ludovico imperatori perpetuo Augusto, Agobardus, Bernardus, et Eaor, indigni episcopi, supplices servuli vestri. Sicut in praemissa schedula in brevi significatum est, insolentia et importunitate Judaeorum in quorumdam simplicium Christianorum pectoribus tranquillitas fidei propulsata compulit nos mansuetissimae ac prudentissimae sollicitudini vestrae scribere de cautela Christianorum, qualis esse debeat erga Judaicam perfidiam, et superstitiones, atque (0078A)innumerabiles errores, in quantum extremitas nostra invenire potuit ex usu et institutione priorum Gallicanarum Ecclesiarum rectorum. Et quidem si, sicut nunc multa necessitas poscit, ausi essemus aut valuissemus auribus vestris ingerere damna animarum, quae per vasa diaboli, mentes videlicet Judaeorum, fidelibus inferuntur, adhiberi omnino juberet pietas vestra remedium. Nunc autem (quia periculosissimum nobis est dicere et innotescere, quod sicut tempore passionis suae Dominus noster Jesus Christus (0079A)pacificaturus omnia per sanguinem crucis suae, venditus est a falso discipulo, et comparatus a veris persecutoribus ad illudendum et crucifigendum, ita nunc comparetur ab impiis Judaeis quodam modo ad vituperandum licentius et blasphemandum) scribimus tantum pauca de exemplis et statutis Patrum, ac deinde de Actis apostolicis, sive de Evangeliis et Veteris Testamenti Scripturis, ad confirmandam piam gubernationis vigilantiam bonorum pastorum.

II. Beatus confessor Hilarius (de quo sanctus Hieronymus ita loquitur in epistola ad Laetam de instructione dicens: « Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii epistolas et Hilarii libros inoffenso currat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur (0079B)ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillat. Caeteros sic legat, ut magis judicet quam sequatur » ), qua cautela Judaeorum semper et haereticorum devitaverit profana consortia, Vita ejus scripta fatetur; quod ita scilicet hujusmodi hostes Ecclesiae fuerit exsecratus, ut non solum convivium, sed ne salutatio quidem ei exstiterit cum his praetereunti communis. De sancto quoque Ambrosio Vitae ejus sacra narrat historia, quod et hic inserere dignum est, et Christianis mentibus scire religiosum: « In partibus, inquit, Orientis in quodam castello a Christianis viris synagoga Judaeorum et lucus Valentinianorum incendio concremata sunt, propterea quod Judaei vel Valentiniani insultarent monachis Christianis. Valentinianorum enim haereses triginta deos (0079C)colunt. Sed de hujusmodi facto comes Orientis ad imperatorem relationem direxit, quia imperator praeceperat ut synagoga ab episcopo aedificaretur. Sed hujus praecepti tenor cum ad aures pervenisset venerabilis viri Ambrosii episcopi, direxit ad imperatorem epistolam (quia ipse in tempore excurrere non poterat) qua illum commonet, ut id quod ab eodem statutum fuerat revocaretur, servarique sibi deberi ab eo audientiam: qui si dignus non esset qui ab eo audiretur, dignus etiam non esset qui pro illo audiretur, vel cui preces suas aut cui sua vota committeret. Paratum etiam se esse pro tali negotio (0080A)mortem subire, ne dissimulatione sui praevaricatorem faceret imperatorem, qui tam injusta contra Ecclesiam praecepisset. Postea vero cum Mediolanum revertitur, posito Imperatore in Ecclesia, de eadem causa tractavit in populo: in quo Tractatu introduxit Domini personam loquentis (Sozom. Hist. Tripart. l. VII, c. 8; l, IX, c. 30). Ego te ex ultimo Imperatorem feci, ego tibi exercitum inimici tui tradidi, ego copias quas ille adversum te exercitui suo praeparaverat dedi, ego inimicum tuum in potestatem tuam redegi, ego de semine tuo supra solium regni constitui, ego te triumphare sine labore feci; et tu de me inimicis meis donas triumphos? Cui descendenti exedra Imperator ait: Contra nos proposuisti hodie, episcope. At ille respondens, ait, non (0080B)se contra ipsum, sed pro ipso fuisse locutum. Tunc Imperator: Revera, inquit, dura praeceperam contra episcopum de synagoga reparanda. In monachos vero vindicandum esse a comitibus, qui in tempore aderant, dicebatur. Quibus episcopus: Ego quidem cum Imperatore nunc ago. Vobiscum vero mihi aliter agendum. Atque ita obtinuit, ut illa quae statuta fuerant, revocarentur. Nec prius ad altare accedere voluit, nisi fide sua Imperator illum agere debere testaretur. Cui episcopus: Ergo ago fide tua. Respondit Imperator: Age fide mea. Qua sponsione iterata, jam securus peregit sacerdos divina mysteria. » Ecce duae maximae Ecclesiarum Dei columnae, Hilarius videlicet, et Ambrosius. Alter ex his suo nos docet exemplo non a cibis solummodo, verum etiam a (0080C)salutatione Judaeorum, quae ab omnibus in invicem communiter exhibetur, diligentius abstinere debere. Alter vero, pro eo quod exusta a Christianis synagoga Judaeorum, labore episcopi ab Imperatore jussa fuerat restaurari, morti se offerre non dubitat, et (quod leve forsitan putaretur, si hodie contingeret) vir sanctus in tantum exhorruit et abominatus est, ut mortem pro tali negotio susceptam martyrii loco non dubitaret sibi esse cessuram. Praevaricatorem etiam indicavit tam injusta contra Ecclesiam praecipientem; et nisi sibi locum audientiae reservasset, solitam pro eo intercessionem se intermissurum (0081A)testatus est. Quid hic igitur vir Dei credendus est fuisse facturus, si vidisset suo tempore Judaeorum infidelium causa canonica statuta convelli?

III. Nec sanctissimus Cyprianus, et homo Dei Athanasius, minore illos odio abominantur. Quin potius, sicut eorum litterae testes sunt, infidelitatis eorum obstinatissimam impietatem supra omnem gentilium exsecrantur errorem. Quorum religiosissimam fidem et Christo deditam devotionem, omnes Ecclesiarum Gallicanarum reverentissimi gubernatores secuti, totam Judaeorum ex integro pollutissimam societatem fugiendam penitus Christianis omnibus esse sanxerunt: quorum nos de hac re sententias ponere, et ex his quam sit exsecrabile ipsorum consortium decrevimus e vestigio demonstrare.(0082A)

IV. Alchimus Avitus Ecclesiae Viennensis episcopus, quam eximius doctor orthodoxus et facundus exstiterit, pene tota novit Ecclesia Christi. Sanctus Apollinaris episcopus Ecclesiae Valentinae, quantus fuerit et sit, non solum gesta de eo scripta, sed et crebra ejus miracula usque hodie sublimiter testantur. Sanctus Gregorius Lingonicae Ecclesiae episcopus, quantae sanctitatis et veritatis fuerit, Vita ejus scripta, et finis vitae atque honor ei ab Ecclesia delatus, usque hodie testes sunt. Viventiolus Ecclesiae Lugdunensis episcopus, cujus doctrinae fuerit, non solum ipsa, sed et aliorum de eo scripta testantur. Hi ergo cum aliis viginti reverentissimis episcopis in nomine Domini congregati pro defensione et statu Ecclesiae, de re superius memorata inter caetera (0083A)statuerunt: « Si superioris loci clericus haeretici cujuscunque convivio interfuerit, anni spatio pacem non habeat: quod juniores clerici si praesumpserint, vapulabunt. A Judaeorum vero conviviis etiam laicos constitutio nostra prohibuit; nec cum ullo clerico nostro panem comedet. quisquis Judaeorum convivio fuerit inquinatus. » Et in conclusione statutorum suorum, confisi de praesentia Domini, sicut ipse ait: « Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum, ita sanxerunt: Quocirca haec quae superna inspiratione communi consensu placuerunt, si quis sanctorum antistitum, qui statuta praesentia subscriptionibus propriis firmaverunt, necnon et quos eorum Deus esse voluerit successores, relecta integritate observationis excesserit, (0083B)reum se divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat. »

V. Sanctus Caesarius Ecclesiae Arelatensis episcopus, cujus meriti et doctrinae fuerit, multa ejus praeclara monimenta designant. Hic cum triginta quinque episcopis et vicariis episcoporum congregatis in unum in nomine Domini, pro defensione et confirmatione catholicae veritatis, inter caetera statuit ita: « Omnes deinceps clerici, sive laici, Judaeorum convivia evitent, et nec eos ad convivium quis accipiat: quia cum apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi, cum ea quae Apostolo permittente nos sumimus, ab illis judicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse catholici, quam Judaei, (0083C)si nos his quae ab illis apponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contemnant. »

VI. Priscus Ecclesiae Lugdunensis episcopus, Artemius Senonicae, Remedius Bituricae, et sanctus Siagrius Aeduorum episcopus, cum caeteris pluribus, statuta ecclesiastica renovantes, ita definierunt: « Ne Judaei Christianis populis judices deputentur, aut telonarii esse permittantur, per quod illis (quod Deus avertat) Christiani videantur esse subjecti. Ut (0084A)Judaeis a coena Domini usque prima Pascha, secundum edictum bonae recordationis domni Childeberti regis, per plateas aut forum quasi insultationis causa deambulandi licentia denegetur, et ut reverentiam cunctis sacerdotibus Domini vel clericis impendant, nec ante sacerdotes consessum nisi ordinati habere praesumant. Quod si facere fortasse praesumpserint; a judicibus locorum, prout persona fuerit, distringantur. Et ut nullus Christianus Judaeorum conviviis participare praesumat. Quod si facere quicunque, quod nefas est dici, clericus aut saecularis praesumpserit, ab omnium Christianorum consortio se noverit coercendum, quisquis eorum impietatibus fuerit inquinatus. Et licet quid de Christianis qui aut captivitatis incursu, aut quibuscunque fraudibus, Judaeorum (0084B)servitio implicantur, debeat observari, non solum canonicis, sed et legum beneficiis jampridem fuerit constitutum: tamen quia nunc ita quorumdam querela exorta est, quosdam Judaeos per civitates aut municipia consistentes in tantam insolentiam et proterviam prorupisse, ut nec reclamantes Christianos liceat ad pretium de eorum posse servitute absolvi; idcirco praesenti concilio, Deo auctore, sancimus, ut nullus Christianus Judaeo deinceps debeat deservire; sed datis pro quolibet bono mancipio XII solidis, ipsum mancipium quicunque Christianus, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium, licentiam habeat redimendi. Quia nefas est ut quos Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, persecutorum vinculis permaneant inretiti. Quod si acquiescere (0084C)his quae statuimus quicunque Judaeus noluerit; quandiu ad pecuniam constitutam venire distuleris, liceat mancipio ipsi cum Christianis ubicunque voluerit habitare. Illud etiam specialiter sancientes, quod si quis Judaeus Christianum mancipium ad errorem Judaicum convictus fuerit persuasisse, et ipso mancipio careat, et legali damnatione plectatur. »

VII. Sanctus Lupus cum aliis viginti et quatuor episcopis, vel vicariis episcoporum, similiter in nomine (0085A)Domini nostri Jesu Christi congregatis pro causis corporis ejus, quod est Ecclesia, inter multa haec etiam statuit: « Quia Deo propitio sub catholicorum regum dominatione consistimus, a die Coenae Domini usque in secunda sabbati in Pascha, hoc est, ipso quatriduo, procedere inter Christianos, neque catholicis populis se ullo loco, vel quacunque occasione miscere praesumant. »

VIII. In concilio Laodiceno (Capp. 37, 58) statutum est « quod non oporteat a Judaeis, vel haereticis, ea quae mittuntur munera festiva suscipere, nec cum eis festa celebrare, et quod non oporteat azymam a Judaeis accipere, et communicare impietatibus eorum. » Et in alio concilio (Conc. Aurel. I, cap. 19; Arvern. I, cap. 6): « Ut si quis Judaicae pravitati (0085B)jugali societate conjungitur, id est, sive Christiano Judaea, sive Judaeo Christiana mulier carnali consortio misceatur; quicunque horum tantum nefas admisisse noscuntur, a Christiano coetu neque convivio et a communione Ecclesiae protinus segregentur. »

IX. Et quia ecclesiastica statuta per apostolica acta firmanda sunt, et nova per vetera, videamus quid de beato Joanne, quem diligebat Jesus plurimum, apostolo et evangelista, antiquissimus et apostolicus doctor ac martyr Christi et Ecclesiae Lugdunensis episcopus Irenaeus dicat (Ap. Euseb., Hist. eccl., l. IV, c. 14. Vide Baron. ad an. 74). Ait ergo: « Et Polycarpus vero, non solum apostolorum in condiscipulatu eruditus, et conversatus cum multis qui Dominum viderunt, sed et ab apostolis collocatus (0085C)Asiae apud Smyrnensium Ecclesiam episcopus, quem et nos vidimus in prima nostra aetate (diu etenim mansit, et valde senectute prae caeteris longaevus gloriose et luculenter testatus obiit vita), haec docuit semper quae ab apostolis didicit, quae et Ecclesiae tradidit, quae et sola sunt vera; et sunt qui audierint eum quod Joannes Domini discipulus ad Ephesum dum pergeret lavatum, ut vidit intus Cerinthum, exsilivit a balneo non lotus, dicens quia timeret ne balneum corrueret, posito intus Cerintho veritatis inimico. Et ipse vero Polycarpus Marcioni quondam in faciem ipsi venienti et dicenti, Cognosce nos, ei respondit, Cognosco, cognosco primitivum Satanae. Tantum apostoli et discipuli eorum habuere reverentiam, ut ne verbo quidem communicarent cuiquam (0085D)incaraxanti veritatem. » Ad haec si forte aliquis (0086A)dicit Cerinthum haereticum fuisse, non Judaeum, noverit temporibus apostolorum non fuisse haereticos nisi ex Judaeis et Samaritanis. Sicut fuerunt Simon et Menander, Hebion et Nicolaus. Sed ex erroribus supradicti Cerinthi cognoscat quod omnia sint Judaica quae astruebat. (Vide Epiphan., l. I, haer. XXVIII, et Iren., l. I, c. 25.) Praedicabat Dominum nostrum Jesum Christum purum fuisse hominem, nec resurrexisse, et circumcidi oportere. Post resurrectionem dicebat terrenum futurum esse regnum Christi in Hierusalem, et homines in carne iterum concupiscentiis et vitiis subjectam conversationem habituros ad legales festivitates rursum celebrandas, et hostias carnales iterum jugulandas. Sed et ex suprascriptis statutis advertat (0086B)multo detestabilius exsecranda et vitanda consortia Judaeorum, quam caeterorum haereticorum. Quia si omnes propterea detestandi sunt, quoniam inimici veritatis existunt; multo illi magis qui majores exercent inimicitias. Re etenim (Aug. in Matth. l. I, c. 11) vera proprium est haereticorum in aliquibus communiter sentire cum Ecclesia, in aliquibus dissentire ab ea, hoc est, ex parte blasphemare, ex parte veritati consonare; Judaeorum autem ex toto mentiri, ex toto blasphemare Dominum et Deum nostrum Jesum Christum et Ecclesiam ejus, et nihil de eo verum credere nisi mortem: quanquam nec in eo verum credant, eo quod mortem ejus caeterorum hominum mortibus similem dicant, hoc est, ex necessitate naturae, non ex voluntate misericordiae. Propter hoc (0086C)maledicere eos Dominum et corpus ejus in omnibus orationibus suis, sicut et ante prophetatum est voce Domini dicentis ad Patrem: Maledicent illi, et tu benedices. Si ergo hostes catholicae fidei propterea exsecrandi sunt et cavendi, quia inimici sunt veritatis; super omnes infideles, incredulos, vel haereticos, detestandi sunt Judaei, quia nullum genus hominum invenitur cui ita libeat maledicere Dominum. Quod nobis non minime notum est, qui quoditie pene cum eis loquentes, mysteria erroris ipsorum audimus.

X. Dicunt denique Deum suum esse corporeum, et corporeis liniamentis per membra distinctum, et alia quidem parte illum audire ut nos, alia videre, alia vero loqui, vel aliud quid agere; ac per hoc humanum corpus ad imaginem Dei factum, excepto (0086D)quod ille digitos manuum habeat inflexibiles ac rigentes, (0087A)ut pote qui nil manibus operetur. Sedere autem more terreni alicujus regis in solio, quod a quatuor circumferatur bestiis, et magno quamvis palatio contineri. Cogitare etiam illum multa superflua et vana; quae quia ad effectum cuncta venire nequeant, vertantur in daemones. Sed et innumera infanda de Deo, ut diximus, suo praedicant, ac tale colunt simulacrum, quod ipsi sibi in cordium suorum simulacra finxerunt et statuerunt, non verum, inconvertibilem atque immutabilem Deum, quem penitus ignorant. Litteras quoque alphabeti sui credunt existere sempiternas, et ante mundi principium impetrasse diversa ministeria, quibus eas oporteat in saeculo praesidere. Legem vero Mosaicam multis annorum curriculis ante mundum fuisse scriptam. Nec (0087B)non affirmant plures esse terras, plura inferna, pluresque coelos: quorum unum, quod ipsi vocant Racha [ Rakiah, firmamentum], id est, firmamentum, molas Dei sustentare asserunt, quibus manna sumendum angelis molatur in escam. Alterum vero appellant Araboth, in quo Dominum astruunt residere, et hoc esse in Psalmo secundum illos: Iter facite ei qui caballicat super Araboth (Psal. LXVII, 5). Habere Deum propterea septem tubas, quarum una mille ei cubitis metiatur. Et quid plura? Nulla Veteris Testamenti pagina, nulla sententia est, de qua vel a majoribus suis non habeant conficta et conscripta mendacia, vel ipsi usque hodie nova semper superstitione confingant, et interrogati respondere praesumant. Nam et in doctrinis majorum suorum legunt, (0087C)Jesum juvenem quemdam fuisse apud eos honorabilem, et magisterio Baptistae Joannis eruditum, quamplures habuisse discipulos, quorum uni propter duritiam et hebitudinem sensus, Cephae id est Petrae nomen imposuerit. Et cum exspectaretur a populo ad diem festum, quosdam ei de schola sua pueros occurrisse, qui illi ex honore et reverentia magistri cantaverint, Osanna filio David. Ad extremum vero, propter plura mendacia accusatum, Tiberii judicio in carcerem retrusum, eo quod filia ipsius (cui, sine viro, masculi partum promiserat) lapidis conceptum intulerit. Inde etiam, veluti magum detestabilem, furca suspensum; ubi et petra in capite percussum atque hoc modo occisum, juxta quemdam aquaeductum sepultum, et Judaeo cuidam ad custodiam commendatum; (0087D)noctu vero subita aquaeductum inundatione sublatum, Pilati jussu per duodecim lunas quaesitum, nec usque inventum. Tunc Pilatum hujusmodi ad eos promulgasse legem: « Manifestum est, inquit, resurrexisse illum sicut promiserat, qui et a vobis per invidiam peremptus est, et neque in tumulo, neque (0088A)in ullo alio invenitur loco. Et ob hanc causam praecipio ut adoretis eum. Quod qui facere noluerit, partem suam in inferno futuram esse cognoscat. » Haec autem omnia ideo seniores eorum confinxerunt, et ipsi stulta obstinatione lectitant, ut talibus commentis tota et virtutis et passionis Christi veritas evacuetur, et ut adoratio non ei ut Deo veraciter exhiberi debeat, sed Pilati tantum lege illi delata sit. Sed et Petrum nequaquam per angelum, secundum fidem nostram, de carcere eductum, sed Herodis misericordia, apud quem plurimum ejus sapientia fuerit conlaudata. Denique et Christianos idola asserunt adorare, et virtutes quae apud nos sanctorum intercessionibus obtinentur, a diabolo fieri dicere non exhorrescunt. Pro quibus omnibus summo eos (0088B)odio dignissimos esse quis ambigat? sicuti et odiendos illos demonstrat scriptura, quae dicit juxta Hebraicam videlicet veritatem: Qui contradicunt tibi, scelerate elati sunt frustra adversaii tui (Psal. LXXXII, 3). Nonne et odientes te, Domine, odivi? Et contra adversarios tuos distabui? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22).. Quo zelo Dei fervens beatus Hieronymus in quodam loco sic de ipsis ait: « Si expedit odisse homines et gentem aliquam detestari, miro odio aversor concisionem. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Jesum Christum in synagogis Satanae. » Itemque alibi (Epist. 151, quaest. 10): « Quantae, inquit, traditiones Pharisaeorum, quas hodie deuteroseis vocant, et quam aniles sint fabulae, revolvere nequeo. (0088C)Pleraque tam turpia sunt, ut erubescam dicere. Dicam autem unum in ignominia gentis inimicae. Praepositos habent synagogis sapientissimos, quosque foedo operi delegatos, ut sanguinem virginis sive menstruatae, mundum vel immundum, si oculis discernere non potuerint, gustu probent. Praeterea, quibus jussum est ut diebus sabbatorum sedeat unusquisque in domo sua, et non egrediatur, nec ambulet de loco in quo habitat; si quando ea juxta litteram coeperimus arctare ut non ambulent, non jaceant, non stent, sed tantum sedeant, si velint praecepta servare; solent respondere et dicere, Rab Achibas et Simeon et Hillel magistri nostri tradiderunt nobis ut duo millia pedes ambulemus in sabbato, et caetera hujusmodi, (0088D)doctrinas hominum praeferentes doctrinae Dei. »

XI. Cum igitur tot tantisque immunditiis et sensuum et operum polluantur, impletur prorsus in eis sermo Aggaei prophetae, quo praecipiente sibi Domino ita interrogat sacerdotes: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, panem videlicet, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, nunquid (0089A)contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. Et respondit Aggaeus et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum (Aggaei II, 4). Quod autem horum omnium causa inter carnales Israelitas et spiritales Judaeos necessario divisionem fieri oportet, mystice Dominus per Zachariam prophetam designat dicens: Et praecidi virgam meam secundam, quae appellatur funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel (Zach. XI, 14). Nam, juxta Apostolum, quae pars fideli cum infidele? quae societas luci ad tenebras? quae conventio Christi ad Belial? In quo advertendum est quia sicut infideles sponte sequestrantur ab ecclesia stica communione, ut in nullis velint mysteriis participare (0089B)fidelibus, ita et fideles devote separare se debent et convictu et societate infidelium; et si locis necdum valent, donec tempore ut et locis segregentur, sicut idem fideles, quod est Ecclesia, ad Deum clamant dicentes: Judica me, Deus, discerne causam meam de gente non sancta; quod tunc perfecte implebitur, quando fiet illud quod Joannes Baptista Dominum praedicit esse facturum, sic loquens: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Ante passionem enim suam Dominus nolens adhuc sumere panem filiorum de mensa, et mittere canibus, aiebat discipulis: Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Et mulieri Chananaeae loquebatur: Sine prius saturari (0089C)filios. Ac si diceret: Offeratur primum panis qui de coelo descendit, filiis qui nutriendi sunt ad vitam; illisque assumptis, caeteri qui remanserint fastidiosi, cum dixerint: Durus est hic sermo: Quis potest eum audire? Quomodo potest hic dare nobis carnem suam ad manducandum? transeant ministri mensae Dominicae ad canes esurientes, id est, apostoli ad gentes, sicut beata Maria Dei genitrix repleta Spiritu sancto praedixerat: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 53). Et multo ante Anna genitrix Samuelis: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. Et inter has medius propheta Isaias ait: Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda omne robur (0089D)panis (Isa. III, 1).

XII. Quod tali ordine coepit impleri. Dixit primum Dominus praedicatoribus suis: In vias gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Ascensurus vero ad coelos ait: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, (0090A)tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Cumque hoc impleri coepisset, et jam tempus advenisset ut implerentur prophetiae de assumptione gentium et repulsione Judaeorum, praedicantibus Paulo et Barnaba, et concurrentibus audire verbum Domini, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Videntes turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lumen gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Audientes autem gentes, gavisae sunt, (0090B)et glorificabant verbum Domini; et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis. At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu sancto. Item in eodem libro: Instabat, inquit, verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum, mundus ego, ex hoc ad gentes vadam. Et migrans inde, intravit in domum cujusdam nomine Titi Justi. Item ibi: Ingressus (0090C)autem synagogam Paulus, cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei. Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos. In quibus verbis subtilissime pensandum est quia sicut paulatim crescebat numerus fidelium ex gentibus, et duriores fiebant Judaei adversus verbum Domini, desinebantque credere, sic paulatim ostensa est et segregatio praedicatorum ab eis. Nam et vestimenta sua et pedum pulverem excusserunt in eos; adimplentes praeceptum Domini, qui discipulos ad praedicandum mittens, ait: Et quicunque non receperit vos, nec audierit sermones vestros; exeuntes foras de domo vel civitate, excutite (0090D)pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Pulverem vero de pedibus jubentur excutere in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium, (0091A)qui Evangelium spreverint. Sic enim a doctoribus exponitur excussio pulveris, non solum in Evangelio, ubi praecipitur, sed et in Actibus apostolorum, ubi perficitur.

XIII. Et inde est quod in primis quidem, quando segregati sunt in opus Paulus et Barnabas, per singulas civitates leguntur intrasse synagogas Judaeorum, et sabbatis disputasse de regno Dei, id est, quando collectae fiebant Judaeorum. In secunda autem circumcisione [ F., circumitione] per singula iterum loca Paulus et Silas leguntur suscepti esse a fratribus, et mansisse apud fratres. Unde et ascendentibus Paulo et sociis ejus Hierusalem, ierunt cum eis aliqui ex discipulis a Caesarea, deducentes secum, ut hospitarentur, Mnasonem quemdam Cyprium (0091B)antiquum discipulum. Et cum venissent Hierosolymam, exceperunt eos fratres.

XIV. Atque istius regulae districtionem servat ubique Vas electionis, et magister gentium Paulus: quod diligenti cuique lectori, vel auditori facile est ex ipsis gestis ejus agnoscere. Denique et in Philippis cum praedicaret, nec in domum Lydiae purpurariae, licet colentis Deum, introisse legitur, aut mansisse, prius quam cum omni domo sua in Christum credens baptizaretur: nec in illius similiter domum qui custos erat carceris ingressus est, aut humanitatis ejus obsequiis usus est, donec etiam ipse credens Domino, cum omni domo sua baptizatus, dignus fieret tantum apostolum habere convivam. Sed et cum venisset Tyrum, non nisi cum discipulis septem (0091C)scribitur mansisse diebus. Similiter autem et apud Caesaream in domo Philippi evangelistae, cui quatuor erant filiae virgines prophetantes, hospitio functus esse memoratur, ubi et per aliquantum temporis, cum custodia detineretur, sui illi tantummodo leguntur ministrasse. Apud Sidonem quoque humane tractatus a Julio centurione, ad amicos tantummodo refertur isse, qui erant utique fideles, et sui curam egisse. Itemque cum venisset Puteolis, diebus septem apud fratres mansisse perhibetur. In ipsa autem Roma biennio in suo habitasse conductu. Sed et semper tam ipsi quam his qui secum erant, necessaria quaeque suis se fatetur manibus ministrare. Et cum apud alios prima verbi Dei jaceret fundamenta, ab Ecclesiis fidelium invenitur accepisse stipendia. (0091D)Necessaria vero, quae ipsi et suis a patre Publii caeterisque Mitilinensis insulae cultoribus imposita narrantur, quis non videat nequaquam ab infidelibus, sed a fidelibus, fuisse suscepta? Nam et patrem Publii salvavit, et tantas apud eamdem insulam infirmitatum curationes exercuit, ut dubium non sit plurimos (0092A)ex loci illius incolis Christi fidei subjugatos, ac salutis suae nuntium innumeris honoribus prosecutos. Et haec quidem ab apostolo Paulo ita constat esse servata.

XV. Si quis vero et principis apostolorum Petri gesta consideret, videbit etiam ingressum ipsum aliquando ad Cornelium, et eos qui cum ipso aderant, non prius apud illos mansisse aut accepisse cibum, quam sancto Spiritu repleti, et in Christi nomine baptizati, fidelium digni fierent convictu et societate. Sed et apud Joppen, in domo fidelis cujusdam Simonis coriarii hospitatum, esurientem gustare voluisse, ubi et vas linteum plenum diversis animantibus coelitus delapsum vidit, facta ad se voce: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Hoc autem (0092B)per ter factum esse narratur, ut per fidem sanctae Trinitatis, cunctarum gentium futura mundatio praesignaretur, sicuti jampridem apostolis a Domino praeceptum fuerat, ut euntes docerent omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Tales ergo jam erant et gentiles illi, credentes, baptizati et mundati; cum quibus, ne scandalizarentur hi qui ex circumcisione crediderant, illis absentibus edebat, praesentibus edere dissimulabat. Ubi et illud fideliter considerandum est quod si talis ac tantus apostolus, ne Judaeos fideles scandalizaret, qui adhuc carnalibus legis observationibus utebantur, a gentilium fidelium se convivio subtrahebat, ne contra morem, scilicet Judaeorum, videretur agere, cum gentibus convivando; quo studio (0092C)Christiani nunc a convictu se debent subtrahere infidelium Judaeorum, ne exemplo hujus illicitae communionis scandalizent socios et participes Christianae religionis, talique facto vel Judaicis videantur superstitionibus favere, vel ecclesiastica convincantur statuta dissolvere?

XVI. Sed et in libris Clementis Ecclesiae Romanae pontificis inveniuntur aliqua a supramemorato Apostolo de hujus rei observatione dicta, quae in his inserere non incongruum existimavimus. Nam licet iidem libri judicentur apocryphi, pleraque tamen ex his testimonia inveniuntur a doctoribus usurpata. Introducit ergo Clemens, cum necdum esset baptismi gratia purificatus, et ob hoc a mensa Petri cum caeteris similibus sequestratus, eumdem Apostolum loquentem (0092D)sibi his verbis: « Non pro superbia, o Clemens, convivium non ago cum his qui nondum purificati sunt. Sed vereor ne forte mihi quidem noceam, ipsis autem nihil prosim. » Et paulo post: « Nemo ergo vestrum contristetur, ait, a convivio nostro separatus. Parvo enim tempore sequestratur qui cito (0093A)voluerit baptizari, multo autem qui tardius. Et ideo in vobis est quando velitis ad nostram convenire mensam, et non in nobis, quibus permissum non est sumere cum aliquo cibum, nisi prius fuerit baptizatus. » Haec de scriptis Clementis necessario a nobis prolata sint, volentibus evidenter ostendere ab apostolis traditam hujus rei antiquissimam observationem. Vera enim et ista ducenda sunt, et eo maxime quo ab apostolicis actibus in nullo videntur discrepare.

XVII. An putandi sunt electi Christi apostoli cum Judaeis infidelibus communem habere voluisse mensam, aut potuisse cum eis gratum convivium ducere, de quibus magister gentium Paulus Thessalonicensibus ita loquitur: Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea in Christo (0093B)Jesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ne salvae fiant, ut impleant peccata sua semper, pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. Cum talibus ergo (quos occisores Jesu et prophetarum, persecutores apostolorum, Deo non placentes, omnibus hominibus adversantes, peccata sua semper implentes et sub ira Dei usque in finem saeculi gementes, Vas electionis appellat) vel apostoli credendi sunt commune habuisse convivium, vel fidelium quisque illud debet retinere consortium?

XVIII. Verum quoniam Ecclesiarum quae in Judaea erant in Christo, id est, eorum qui ex Judaeis crediderant, (0093C)fecit Apostolus mentionem; videndum etiam de illis, utrum et ipsi haec inter suos positi contribules observarent. Et facile hoc ex verbis sancti Lucae possumus agnoscere; quibus ait: Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam horum aliquid suum dicebat, sed erant illis omnia communia. Et paulo post: Quotquot, inquit, possessores domorum aut agrorum, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Et post aliqua rursum ait: Et erant omnes unanimiter in porticu Salomonis. Caeterorum autem nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus. Neque igitur communem cum eis ducebant victum, cum quibus non habebant ne (0093D)commune quidem habitationis consortium. Omnia vero quae ipsis erant communia, non undecunque quaesita, sed ex sola fidelium fuerant conlatione et oblatione suscepta. Sed et in maxima necessitate famis quae sub Claudio facta esse memoratur, a (0094A)Judaeis quidem incredulis, inter quos morabantur, neque expetisse aliquid neque accepisse referuntur, ab his vero qui ex gentibus ad fidem Christi venerant, ne eos ministri, oblationes fidelium pertulerunt. Jam enim tempus instabat ut diceretur fidelibus omnibus, de omnibus inimicis fidei Christianae: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, et Ave illi nolite dicere. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. Secundum quam sententiam, si is qui Ave illi dicit qui a doctrina apostolica exsistit alienus, communicat ab operibus ejus malignis, quanto amplius Judaicae communicat malignitati, qui cum his commune etiam convivium celebrat?

XIX. Et adhuc, ut ab inquinationibus haereticorum (0094B)vel Judaeorum Christiani fierent cautiores, dicebatur imo et semper dicitur eis: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint; quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur Spiritus Dei. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est; et hic est Antichristus. Itemque ibi: Quis enim est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. Ex quibus verbis evidentissime declaratur non solum mendaces sed et Antichristos esse Judaeos, qui cum negent Filium, frustra confitentur Patrem; non autem (0094C)confitentes Filium, nec Patrem habere merentur; super omnia vero Jesum, qui ex Maria virgine ortus est, Christum esse negantes, Antichristi sibi et nomen pariter et eloquium vindicarunt. Nam quid aliud Antichristus dicturus est, nisi Jesum quidem non fuisse Christum, se autem esse quod ille veluti falso creditus fuerit? In hoc ergo solo blasphemiam Judaeorum superat Antichristus, quod se praesumit nuncupare Christum. In hoc autem Judaei nequitiam aequiparant Antichristi, quod Jesum negare audent fuisse Christum. In tantum igitur Antichristi, in quantum blasphemiae ipsorum blasphemiis consonant Antichristi. Quis autem cum Antichristo mensam habeat communem, et Christo se asserat servare fidem? Aut quis non libenter eorum fugiat necessitatem, (0094D)quos suum videat blasphemare Salvatorem? et quibus ipsum terribiliter audiat denuntiantem: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cinere et in cilicio poenitentiam egissent. Verumtamen (0095A)dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die judicii. Et in Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque ad hanc diem. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi (Matth. XI, 21, 22).

XX. Corozaim namque, et Bethsaida, et Capharnaum, urbes Galilaeae, idcirco a Salvatore planguntur, quod post tanta signa, atque virtutes, non egerint poenitentiam. Praeferuntur autem eis Tyrus et Sidon, quod naturalem tantum legem calcaverint, istae vero post transgressionem naturalis legis urbes idololatriae et vitiis deditae. Et praeferuntur ideo, quod Tyrus (0095B)et Sidon et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt, parvi duxerunt. Et quia revera, licet et non audire veritatem et auditam contemnere perniciosum sit, multo tamen et incomparabiliter pejus est auditam et cognitam contemnere, et contemptam persequi insuper, et blasphemare. Quod apertissime beatus Petrus ostendit, de talibus dicens: Melius fuerat illis non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum reflecti. Hoc autem multo adhuc evidentius demonstratur verbis Domini per parabolam sic loquentis: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit (0095C)septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus: sic erit et generationi huic pessimae. Ex quo perspicuum est immundum idololatriae spiritum de corde quondam populi Judaici, cum ei lex data est, recessisse et ambulasse eum diu per loca arida, corda videlicet gentilium infructuosa, atque in his securam sibi voluisse facere mansionem. Sed et inde in adventu Christi, cunctis in eum credentibus nationibus, expulsum, ad pristinam domum reversum, quam invenit Deo quidem vacuam, carnalibus vero legis observationibus ornatam, a Pharisaicis traditionibus veluti mundatam. Et quia vidit eam sui habitatione dignissimam, septem alios nequiores se spiritus assumpsit; (0095D)et cum his intima ipsius penetrans, novissima ejus pejora fecit prioribus. Majori quippe nunc domus illa plebis Judaicae daemonum numero possidetur, blasphemans in synagogis suis Christum, quam in Aegypto possessa fuerat ante legis notitiam.

XXI. Frustra igitur fautores Judaeorum, nos contristantes, (0096A)et illos laetificantes, patriarcharum causa honorandos eos putant, et Christianis dicere audent meliores; cum legamus etiam Agarenos, qui nunc corrupto vocabulo Saraceni vocantur, Amalachitas quoque, et Madianitas, atque Afros, ex Abraham genus ducere, ideoque nec eos quisquam vel honorandos vel meliores Christianis debeat existimare. Non solum autem Judaei meliores nobis esse nequeunt, sed et his, quas supra enumeravimus, nationibus pejores inveniuntur: quia illae quidem nec legem acceperunt, isti vero post datam sibi legem, post missos ad se prophetas, etiam Dei filium occiderunt. Si vero, juxta Apostolum, non qui filii carnis, hi filii sunt Dei, sed qui filii promissionis, hi aestimantur in semine; ergo Judaei, quantum a promisso Abrahae (0096B)semine, id est, Christo, existunt alieni, tantum et filiorum Dei gloria probantur indigni; nec Hierusalem coelestem matrem sortiti sunt, sed Hierusalem terrestris et Agar ancillae, quae in servitutem generat, filii remanserunt.

XXII. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Expulsus ergo est de paterna domo Judaicus populus, atque ab haereditate filiorum Ecclesiae, quae per Christum libera effecta est, segregatus. Nam sicut Dominus ait, servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. Omnis autem qui facit peccatum, servus est peccati; nec potest a jugo servitutis istius absolvi, nisi per Dei filium meruerit liberari. Judaei igitur (qui, dicente (0096C)Domino: Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis, ipsi quidem non credunt, se autem semen Abrahae esse et nemini unquam servisse gloriantur) non solum a libertate spiritus efficiuntur extranei, sed et carnalis servitutis inveniuntur obnoxii. Neque hoc solum; sed et filii perseverant diaboli; sicut et Dominus ostendit, dicens eis: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. An non patris sui desiderio quotidie satisfaciunt, contemnentes legem, spernentes prophetas, persequentes Ecclesiam, atque ipsum Dei filium blasphemantes? Cum haec ergo ita se habeant, qua ratione servis Dei servi peccati, filiis liberae filii ancillae, haeredibus exhaeredati, Dei filiis filii diaboli praeferentur? Quos Dominus per Isaiam prophetam tanta a servis suis (0096D)divisione sejungit, ut et nomen pristinum eos amisisse, et inter mortuos ostendat jam deputatos esse, his verbis: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Ecce servi mei clamabunt prae exsultatione cordis, et vos ululabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, et (0097A)dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus tuus, et servos suos vocabit nomine alio; in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen; et qui jurat in terra, jurabit in Domino amen. Nomine itaque pristino populus Judaicus spoliatus, et incredulitatis suae gladio peremptus, electis Dei nomine alio vocatis, et Christiano vocabulo benedictis, atque in Christi sacramenta juratis, nec exaequari potest, nec corporali saltem victu sociari debet, quibus ne ipsa quidem servitutis appellatione meruit copulari.

XXIII. Si vero et hoc consideremus, quibus virtutibus tabernaculi Dei habitatio, et sancti montis ejus ascensio valeat comparari, non minimum inter eas virtus illa obtinet locum, qua vir justus ita dignus (0097B)est conlaudari: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem glorificat. Fideles itaque et timentes Deum glorificandi sunt in omnibus atque honorandi. Populus autem ille qui totus est positus in maligno, quique Dei virtutem et Dei sapientiam non cognovit, ac per hoc in malignitatis et erroris vetustate remansit, pro nihilo in conspectu omnium credentium est habendus; nec pecuniae aut divitiarum suarum causa cuiquam honorandus; sed ob earum potius cupiditatem lepra Naaman aspersus, ab omni fidelium populo per verum Eliseum aquis baptismatis expiato, ut vere sordidissimus atque immundissimus exsecrandus; insuper vero et anathema ei semper et ubique dicendum voce Apostoli, qui ait: Si quis non amat Dominum (0097C)nostrum Jesum Christum, sit anathema maranatha. Nam si is qui non amat Dei filium, anathema est; ergo qui odit, qui persequitur, qui blasphemat, multo adhuc detestabilius anathematizandus est. Si quis porro amicitiis libenter ipsius indulget, nec ferre illi impiae societatis auxilium erubescit, merito et ipse audiet quod Josaphat rex per prophetam Domini increpatus audivit; Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram Domini mereris. Et quidem rex ille in caeteris omnibus justitiae testimonium accepit; sed in hoc solummodo offendit, Deique iram promeruit, quod impiis et Deum odientibus auxilium praebere et amicitias non exhorruerit copulare: quos utique non esse alios quam eos qui a domo David se ipsos (0097D)exciderant, evidenter Scriptura designat; sicut et hi impii, et inimici semper Dei filio Judaei, a veri David domo, quae est Ecclesia, se ipso segregant, et a regno Christi abscisi, regnum exspectant ac desiderant Antichristi, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Non solum autem ipsum, sed et istos qui voluerunt regnare super se, secundum Evangelii parabolam, accepto coelorum regno, regrediens jubebit interfici se praesente.

XXIV. Erepti igitur de potestate tenebrarum Christiani, et translati in regnum filii charitatis Dei, nullatenus debemus eorum convictu et societate pollui, a quorum erroribus omni genere probamur (0098A)absoluti. Meminisse etenim nos oportet quomodo et propheta ille, qui de Juda missus fuerat in Bethel, ubi ab Jeroboam rege Samariae vitulus aureus colebatur, a Deo prohibitus ne illic comederet vel biberet, etiam invitanti se regi responderit: Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non manducabo panem, neque bibam aquam in loco isto. Insuper et munera oblata sibi ab eodem rege suscipere recusavit. Verum quia postea seductus a pseudopropheta quodam, contra praeceptum Domini in eodem loco comedit et bibit, Dei judicio leoni traditus, et ab eo interemptus occubuit. Nam quod in Veteri Testamento religiosi Judaei diligenter abstinuerunt a cibo et potu infidelium, ubi illis praeceptum sit a Domino non facile advertitur; documenta (0098B)tamen exstant de exemplis sanctorum, sicut de Daniele scriptum est: Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus; et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur. Concessumque est Danieli, Ananiae, Azariae, et Misaheli, cum caeteri pueri Israelitae vescerentur cibo regio. Quae observantia in tantum inolevit apud Judaeos, ut tempore adventus Domini generalis esset omnium; ita ut dicerent impii Judaei discipulis Domini: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? et non solum hi, sed etiam infideles disceptarent adversus Petrum, qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducastis cum illis? Quibus reddita ratione subjunxit, respondisse sibi (0098C)vocem de coelo secundo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ex quo tempore coepit declarari quod beatus Paulus scripsit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15). Quo testimonio licet plerique in contrarium utantur, id est, ut propter hoc putent sibi licitum infidelium sumere cibos, tamen nostram omnino confirmat observantiam, ut immundorum immundas noverimus esse mensas, quia inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Quomodo autem immundae non erunt mensae, quorum maledicta sunt horrea et apothecae?

XXV. Sed quia ad maledictiones infidelibus Judaeis a Deo impositas scribendo pervenimus, paulo diligentius a superioribus eas repetamus. Ait itaque (0098D)Moyses omni populo Israelitico trans Jordanem in solitudine campestri: En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem; benedictionem, si obedieritis mandatis Domini; maledictionem, si non audieritis mandata Dei vestri. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal, qui sunt trans Jordanem. Quae verba cum permagnificis sensibus plena sint, non ante potuerunt impleri, nisi Jordane transito, id est, baptismi sacramento corpore Christi tactis aquis Jordanicis dedicato. Garizim namque, qui interpretatur divisio, significat apostolicam plebem divisam ab infidelium synagoga, (0099A)sicut Paulus de se ipso ait: Cum autem complacuit ei qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret filium suum in me , non adquievi carni et sanguini. Hebal autem, qui interpretatur vorago vetus, significat carnalem et infidelem Synagogam, quae non acquievit transire ad novitatem spiritus vivificantis, sed maluit remanere in vetustate litterae occidentis. Ibique eis perseverantibus, supervenit immensus fluvius maledictionum, juxta quod scriptum est: Facti sunt principes Juda, quasi adsumentes terminum. Super eos effundam, quasi aquam, iram meam. Et sicut omnes omnino promissiones et benedictiones requieverunt super apostolicam plebem, sic omnes comminationes et maledictiones confirmatae sunt super synagogam Satanae, ipso ordine rei quo (0099B)Moyses praedixerat verbis dicens: Maledictus eris in civitate, id est, Hierusalem; maledictus in agro mundi dispersus; maledictum horreum tuum. Quod alia translatio sic dicit: Maledictae apothecae tuae, et omnes reliquiae tuae, maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae. Maledictus erit ingrediens, nascendo in hanc vitam; et maledictus egrediens (Deut. XXVIII, 17, 18, 19), moriendo videlicet, de hac vita. Et post multa: Advena, inquit, qui tecum versatur in terra, id est, populus gentium, ascendet super te eritque sublimior, effectus videlicet filius patriarcharum, et socius radicis olivae et pinguedinis factus. Tu autem descendes, et eris inferior, abscisus ab olea, et siccus in terra jacens, igni destinatus. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Et nunc veniunt (0099C)quidam per se eos conantes levare in caput unde ceciderunt, quasi non debeant esse in caudam: quod utique semper erunt, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat, omnis videlicet salvandus. Nam istorum qui nunc sunt infidelium augebit Dominus plagas, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimus et perpetuas: quod alia translatio dicit, plagas verissimas, et infirmitates veras. Item ibi: Et convertet in te omnes afflictiones Aegypti quas timuisti, et adhaerebunt tibi. Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, (0100A)donec te conterat. Hoc profecto est quod supra de Evangelio posuimus: Erunt novissima hominis illius, id est, ad quem spiritus immundus cum aliis septem se ipso nequioribus ingressus fuerit, pejora prioribus. XXVI. Et haec quidem breviter diximus, ac de multis pauca libavimus; strictim scilicet volentes ostendere quantis benedictionum muneribus dignam praeparaverit Deus apostolicam plebem, quantisque e contrario maledictionibus suis meritis repletam infidelem repulerit synagogam; quatenus et in electis impleretur quod praedictum fuerat; etenim benedictiones dabit qui legem dedit, benedicens eos videlicet juxta Apostolum in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo. Et illis qui nec Moysi (0100B)litteris, nec verbis Christi crediderunt, ac per hoc justo Dei judicio reprobati sunt, illa maledictio superveniret, quae ab ipso Moyse ita fuerat praenuntiata: Maledictus omnis qui non permanserit in verbis legis hujus, ut faciat ea, nolens audire quod in ea scriptum est: Juxta te est verbum valde in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illud. Quod Apostolus sic exponit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quoniam si confessus fueris in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo quod Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. XXVII. Breviter ergo ista a nobis perstricta sint. Nam et cedendum est majoribus, subtilioribus, ac facundioribus, quibus perfacile est altiora et occultiora (0100C)hujus rei pandere: quod jam jamque fieri oportet, frigescente multorum charitate, abundante ubique iniquitate, incredulorum convalescente improbitate, Antichristi fallacia appropinquante. Atque utinam juberet religiosissimi Imperatoris industria alicui de suis ut colligeret omnia quae a magistris Ecclesiarum in Seripturis sanctis de Antichristo intelligenda, vel exposita, vel signata sunt. Valeret profecto ad cautelam fidei, ad erectionem spei, ad roborandam et commendandam dulcedinem dilectionis Christi. Amen.