Jump to content

Epistola de baptismo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de baptismo
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 105



Epistola de baptismo (Jesse Ambianensis), J. P. Migne Epistola de baptismo (0781B)Sacris sacerdotibus, et in Christo omnibus dioecesi nostrae digne militantibus, Jesse humilis episcopus in Domino salutem.

Quoniam quidem dubitor me loqui vobis, cum saepius fore cognosco de divinis libris ac sacerdotalis officii mysteriis, quanquam mihi causa impossibilitatis impediat ac absentiae. Ideo breviter vobis, in quantum temporum adfuit spatium, qualiter a sacri baptismatis unda per gradus perveniri debeatur, scribendo perstrinximus. Scio vero quia multi ex vobis ejus bene noverunt mysteria, sed propter exercitationem et ignorantiam, causam convenientius mihi omnibus scribere videtur, quam aliquibus insciis. Unde et rogo ut vos qui capaciores sensu estis, instruatis et adhortetis eos qui minoris sunt ingenii, in spiritu mansuetudinis ac lenitatis, ut intente quae in eo latent, perquirant, et ad fructum (0781D)sanctae Dei Ecclesiae, Domino favente, inquisita perducant. Semper culmen beatitudinis vestrae prospere in Christo opto valere.

De Catechumeno primo dicendum est, quia ipse primus efficitur in ordine.

INTERR. Catechumenus cur dicitur, et in qua lingua dicitur, et quo tempore vel ordine efficitur si necessitas non invenerit, et quot personae qualesve ad illud ministerium sunt adhibendae?

RESP. Catechumenum ab audiendo vel ab instruendo dictum fore legitur. Audit namque doctrinam percipiendae fidei, instituiturque qualiter ad sacri baptismatis lavacrum pervenire debeat; unde et auditor vel instructus interpretatur. Catechumenus (0782B)enim Graece, Latine audiens, sive instructus dicitur. Fit enim hoc tempore, vel isto ordine.

(0782C)Tertia hebdomada in Quadragesima, II feria, hora tertia veniant ad ecclesiam, et antequam ad ecclesiam introeant, scribantur nomina infantum, et eorum qui eos suscepturi sunt, ab acolytho, et tunc vocentur ipsi infantes ab acolytho infra ecclesiam, nominentur per ordinem, sicut scripti sunt, et statuantur masculi seorsum ad dexteram partem, feminae vero seorsim in laeva: et tunc veniens presbyter faciat in singulorum frontibus crucem cum pollice, ita dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Deinde ponat manum super capita eorum, dicens orationem hanc: Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Deinde vertens se ad feminas faciat similiter. Et postea benedicat sal hoc modo: Exorcizo te, creatura (0782D)salis, et reliqua. Benedicto autem sale, mittat de ipso in ore infantum per singulos, ita dicendo: Tu ille accipe sal sapientiae propitiatus in vitam aeternam. Hoc expleto exeant foras ecclesiam, exspectantes horam quando revocentur. Interim incipiat clerus antiphonam ad introitum eo die pertinentem, qua finita, dicat sacerdos: Oremus. Da, quaesumus, Domine, electis nostris, et reliqua. Finita hac oratione, sedeat in sede sua. Deinde dicat diaconus: Catechumeni procedant. Et vocentur infantes ab acolytho per nomina, et ordinem, ut scripti sunt, et statuantur sicut prius. Postmodum vero admoneantur a diacono dicente: Orate, electi, flectite genua. Et postquam oraverint, dicat: Levate. Complete orationem vestram in unum, et dicite Amen; et respondeant (0783A)omnes, Amen. Ita dicat diaconus: Signate illos; accedite ad benedictionem, et signent ipsos infantes in frontibus eorum susceptores viri vel feminae, id est patrini vel matrinae de pollice dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et imponat primum manum super viros, postea super feminas, dans orationem excelsa voce his verbis: Deus Abraham, et reliqua. Post haec vertens se ad feminas faciat sicut supra et dicat; Deus coeli, Deus terrae: et iterum annuntiet diaconus dicens: Orate, electi, et reliqua. Et signent susceptores ut prius, et sequatur acolythus alius faciens per omnia sicut ille primus fecit, et dicat: Audi, maledicte Satana, super viros primum, deinde super feminas separatim, et iterum dicat: Deus Abraham, et Deus Isaac, (0783B)et reliqua. Item dicat diaconus ut orent electi, et signent eos susceptores ut prius. Post haec tertius acolythus faciat sicut illi priores fecerunt dicendo orationem hanc: Exorcizo te, immunde spiritus, primum super viros, postquam super feminas, qua expleta, iterum annuntiet diaconus, ut orent electi, etc., et faciant sicut prius. His omnibus expletis, veniens presbyter faciant crucem in frontibus singulorum, ponetque manum supra capita eorum data oratione hac: Aeternam ac justissimam pietatem tuam, et reliqua. His vero consummatis, iterum admoneantur a diacono ita: Orate, electi; flectite genua, et post pusillum dicat: Levate; complete orationem vestram in unum, et dicite, Amen. Signate illos, state cum disciplina et silentio. Post haec revertatur (0783C)sacerdos ad sedem suam, et lectio legatur, et psallatur graduale pertinens ad ipsum diem. Postea vero taliter a diacono admoneantur, Catechumeni recedant. Si quis catechumenus est, recedat. Omnes catechumeni recedant foras, et egrediantur electi exspectantes pro foribus quousque completa fuerit missa. Deinde legatur evangelium, et offerantur oblationes a parentibus, vel a susceptoribus infantum, et ponat ipsas sacerdos super altare, dicatque orationem hanc secrete: Miseratio tua, Deus, ad haec percipienda mysteria; et reliqua At ubi dixerit, Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, recitentur nomina virorum ac mulierum qui ipsos infantes suscepturi sunt. Item in fractionem [Infra actionem], Hanc igitur oblationem expletam, recitentur (0783D)nomina virorum electorum, et postquam recitata fuerint, dicat, hos fonte baptismatis innovandos, et reliqua. Missa finita communicent omnes praeter ipsos infantes. Iterum denuntiet presbyter, ut ipsa hebdomada, feria quali voluerit, veniant omnes ad ecclesiam, qualem eis denuntiaverit. Venientes autem ad ecclesiam condictam, faciant scrutinium alterum per ordinem, sicut prius fecerunt. Similiter faciendum est de scrutinio tertio, quarto, vel quinto in illis tribus hebdomadis usque in quarta feria ante Palmas. In eadem autem IV feria sequente veniant ad ecclesiam, qualemcunque dixerit, et tunc faciunt scrutinium sextum per omnem ordinem, sicut illa quinque fecerunt, usque ad locum, ubi dicit, (0784A)Signate illos: state cum disciplina et silentio, et legatur, in aurium apertione, lectio Isaiae prophetae: Haec dicit Dominus, Audite audientes me, et comedite bonum, usque, quoniam multus est ad ignoscendum. Sequitur responsorium, Venite, filii. Item alia lectio ad Colossenses, Fratres, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, usque, gratias agentes Deo Patri per Jesum Christum Dominum nostrum. Sequitur responsorium, Beata gens. Post haec procedant quatuor diaconi de secretario cum quatuor libris Evangeliorum, praecedentibus eis duobus candelabris, cum thuribulis et incenso, et ponant ipsa Evangelia in quatuor angulis altaris, et antequam aliquis eorum legat, tractet presbyter his verbis: Aperituri vobis, filii charissimi, Evangelia, (0784B)id est gesta divina, prius ordinem insinuare debemus quid est Evangelium, et unde descendat, et cujus in eo verba ponantur, et quare quatuor sunt qui haec gesta scripserunt, vel qui sunt; et reliqua ad haec pertinentia. Tunc iterum dicat: Ideo praemisimus, ne sine hujus ordinis ratione stuporem mentibus vestris relinqueremus: et quia ad hoc venistis, ut aures vobis aperiantur, ne sensus vester hebetando obtundatur.

Hoc facto iterum annuntiet diaconus dicens: State cum silentio, et audientes intendite. Tunc accipiens unus ex diaconibus de angelo [ Forte, angulo] altaris, qui est ad laevam primus, librum Evangelii, praecedentibus duobus candelabris cum thuribulis, ascendat ad legendum, et legat: Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum, usque, ipse enim salvum faciet (0784C)populum suum a peccatis eorum. Quo lecto suscipiat ab eo subdiaconus Evangelium in linteo, et deferat in secretarium. Deinde tractet presbyter his verbis: Filii charissimi, ne morulam vobis innectamus, exponere vobis cupimus quam rationem figuramque unusquisque evangelista in se contineat. Et exponat singulorum evangelistarum rationem, et cur ita figurentur. Expleta autem narratione sacerdotis, iterum annuntiet diaconus: State cum silentio, audientesque intendite, et legatur Evangelium secundum Marcum, usque ad locum ubi dicit: Ego vos baptizo aqua, ille vero baptizabit vos in Spiritu sancto; et similiter exponat sacerdos de Marco, sicut de Matthaeo. Post haec iterum annuntiet diaconus sicut supra, et legat, Initium sancti Evangelii secundum Lucam, usque, (0784D)parare Domino plebem perfectam; et faciat sacerdos verbum de Luca sicut fecit de aliis. Iterum autem annuntietur a diacono, ut supra, et legat, Initium sancti Evangelii secundum Joannem, usque, plenum gratiae et veritatis: et exponat sacerdos de Joanne, sicut exposuit de aliis.

Post hanc iterum vero expositionem, annuntietur eis a sacerdote praefatio symboli his verbis, Dilectissimi nobis, accepturi sacramentum baptismatis, et reliqua. Qua expleta tunc accipiat acolythus unum ex ipsis infantibus masculum, tenens eum in sinistro brachio, ponatque manum super caput ejus, dicatque presbyter, Annuntia fidem illorum, et qualiter confiteantur Dominum Jesum Christum: et dicat (0785A)symbolum decantando. Hoc finito faciat alius acolythus super unam de feminis. Deinde subsequatur presbyter his verbis: Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi nobis, et reliqua. Et postea annuntietur a diacono, ut supra; et tunc dicat presbyter orationem Dominicam ita: Dominus et Salvator noster, et reliqua. Diximus autem superius quae vel quot personae ad hoc opus deputatae sunt, scilicet specialiter: quatuor sunt personae, secundum numerum librorum quatuor Evangeliorum, unde paulo superius mentio facta est, exceptis subdiaconibus, reliquisque ministris, ac caeteris. Sunt enim susceptores infantum, acolythi, subdiaconi ac presbyteri. Catechumenus enim mysterium fidei jam accipiens, signaculum crucis in fronte portans, in Christum se (0785B)credere profitetur, sed nondum lavacri unda regeneratus, corpus et sanguinem Domini meretur percipere. Unde bene beatus Augustinus in sermone evangelico ex verbis Domini ad Nicodemum ait: « Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi qui crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis; tales sunt omnes catechumeni. Ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit illis. Intendat et intelligat charitas vestra. Si dixerimus catechumeno: Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se, jam crucem Christi portans in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui: ecce credit in nomine ejus. Interrogemus eum: Manducas carnem filii hominis, (0785C)et bibis sanguinem filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credit eis. »

De competente. INTER. Inter catechumenum et competentem quae differentia est?

RESP. De catechumeno, quid sit, super satis dictum est: sed de competente, quid sit, breviter est dicendum. Competens est qui diligenter instructus de fide, et attente de credulitate imbutus, post traditam sibi doctrinam Christianitatis, et mysterium Symboli, et traditionem orationis Dominicae, petit et rogat ut possit consequi mysterium sacri baptismatis, et gratiam Christi, et particeps fieri sanctae Dei Ecclesiae, et in servitio cum fidelibus esse Christi: unde a petendo competens vocatur.

De sale. (0785D) INTER. Cur catechumenus accipit sal?

RESP. Adhibetur ergo sal, et mittitur in ora catechumenorum, videlicet sal condimentum omnibus cibis praebet pulmentum, fatuitatem expellit, aviditatemque excitat, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex illo enim totus victus delectatior et suavior efficitur gustu hominis. Congruenter autem sal ad officium Christianitatis assumitur, de materia enim aquae conficitur, et undecunque sit, in aqua resolvi potest. Sicut enim in lege mel in sacrificiis prohibetur offerri, et sal per omnia jubetur; ita oblaturis Domino, et hostia effecturis sal tribuitur, ut omnia quae ad Christi honorem cultumque offerimus, (0786A)sal rationis ac discretionis sine oblatione mellis semper habeant. Ideo et ori catechumeni sal corpore vere sacerdos imponit, ut significet sale divinae Sapientiae fluxa ac voluptuosa ejus peccata ab illo depelli, et omnia ejus eloquia condita esse ac perornata, Paulo attestante, qui ait: Sermo vester in gratia Dei sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere: Sal ergo in igne exsilit: nam quamvis sit in eum, ignem tamen fugit, naturam enim sequitur; quia ignis et aqua inimica sunt sibi. Bene autem baptizandis, et ab igne aeterno elapsis sal tribuitur, ut relicta vanitate, ex qua infideles liberos suos per ignem lustrantes daemonibus offerebant, ad aquam regenerationis perducti oblatique Deo ac consecrati, infidelitate rejecta, efficiantur (0786B)filii Dei, et Christum, qui est pax vera, suscipiant, dicente ipso: Sal habete in vobis, id est, pacem. Et: Vos estis sal terrae. Bene autem convenit quod sacerdotes Dei, qui sunt condimentum populi, sal ad officium Christianitatis apponant, ut vitiis exclusis parvulos sale Sapientiae bonae conditos Deo pacificos offerant.

Exorcizatur, sive catechizatur infans. INTER. Exorcismus cujus lingua est, et quid interpretatur? et quid catechizare?

RESP. Exorcismus Graece, Latine conjuratio sive increpatio dicitur. Increpatio, Nec te latet, Satana, imminere tibi poenas, et reliqua. Conjuratio simul et increpatio damnati et damnandi: Da honorem Deo vivo, da honorem Jesu Christo, da honorem Spiritui (0786C)sancto, et recede ab hoc et ab hac famula Dei, in nomine nostri Jesu Christi, et reliqua. Est enim contra diabolum dictum: ut discedat, et relinquat quem tenebat, sicut in Zacharia propheta manifestatur dicendo: Ostendit Jesum sacerdotem stantem coram angelo Domini, et Satanas stabat a dextris ejus, et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, qui elegit Hierusalem: hoc est, exorcismus, increpare et conjurare. Non enim creatura Dei in illis, qui non sunt, exorcizatur, sed malignus spiritus, ut relinquat Dei creaturam.

De exsufflatione. Ideo enim et exsufflatur, non homo, sed sub quo sunt omnes qui sub peccato nascuntur, quia ipse est auctor mali et princeps peccatorum. Recte enim (0786D)exsufflatur et projicitur, tanquam pulvis a facie venti, confusus in sua nequitia diabolus, ut eo fugato homo renovandus, et vivificandus, calefactus flatu divino perducatur ad gratiam Christi, et in illo Christo, Deo nostro dignus patefiat introitus. Catechizare enim est docere, vel castigare, unde et Apostolus: Communicet autem is qui catechizatur verbum ei qui se catechizat in omnibus bonis. Catechizatur qui discit, catechizat qui docet. Praecipit enim ut doctori adhaereat, et communicet discipulis.

INTER. Quare de saliva tanguntur nares et aures?

RESP. De saliva tangitur ante baptismum homo, ut postea ad baptismum perducatur; Dominus autem (0787A)quando caecum a nativitate illuminavit, exspuit in terram, et fecit lutum de saliva sua, et unxit oculos caeci, et misit illum ad piscinam, et lavit, et vidit. « Quando inunxit, Augustino dicente, catechumenum fecit. Quando lavit, baptizatus est in Christo. Inunctus erat, et non videbat: lavit, et vidit. Quando enim in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit: sputum enim, quod ex capite suo descendit, Dominus terrae commiscuit, ut divinam ejus naturam, quae ex Deo est, atque humanam, quae ex hominibus assumpta est, designet, ut Verbum caro factum est et habitavit in nobis. »

Tanguntur autem nares et aures digito, ut dona sancti Spiritus, hi qui a via veritatis aberraverant, audiant, et corde percipiant: et percepta, quam (0787B)audierunt, in fide perdurent, ut dicere possint: In auditu auris obedivit mihi, unde et Dominus: Qui habet aures audiendi, audiat, id est, qui habet intellectum intelligendi, intelligat, Nam et Dominus surdum et mutum apprehendens de turba seorsum misit digitos suos in auriculas. Prima salutis janua, est infirmum, apprehendente Domino, seorsum de turba educere, id est, de conversatione gentili ad fidem provocare. Digitos in auriculas mittit, cum ad suscipienda et intelligenda per dona sancti Spiritus verba salutis, aures cordis aperit. Nares etiam tanguntur, ut per invocationem sancti Spiritus odorem bonorum operum, rejectis operibus scurrilibus et fetidis, percipiant, et delectatione florum virtutum, aspirante Domino, frui mereantur. Unde et catechumenum (0787C)faciendum preces funduntur ita: Aperi ei, Domine, januam misericordiae tuae, et signo sapientiae tuae imbutus, omnium cupiditatum fetoribus careat, atque ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in ecclesia tua deserviat. Et effectis, secundum Apostolum, Christo bonus odor dicamus: In odore unguentorum tuorum currimus.

De unctione pectoris et scapularum ex oleo. Tangitur etiam de oleo sancto pectus, ut immundo spiritui prohibeatur introitus. Scapulae enim eodem signantur oleo, ut undique munitione crucis firmetur, et ad gratiam Christi perductus, participare mereatur et adhaerere Christo Domino, qui unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Inter (0787D)scapulas tangitur, ut consecratus humerus cum scapulis totum se subjiciat potestati Dei et dominationi, cujus principatus et regnum super humerum esse ejus ostenditur: unde et crucem suam ipse portavit, habens nomen super omne nomen. Namque et nos humerum et cervices inclinemus, credontes et adorantes illum cui omne genu flectitur. Portemus enim crucem, et sequamur illum, quia jugum ejus et onus suave et leve est; ut audire credentes mereamur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Perducamus ad orationem opera nostra, ad fidem cum desiderio currentes; quia in humero et scapulis opus, in pectore ratio intelligitur: fides enim quae capitur auditu, corde creditur, ore promittitur ad salutem, secreto mentis est collocanda, et ipsis est (0788A)nostri pectoris vitalibus committenda. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde et Dominus tetigit linguam muti, et loquitur ac confitetur mutus. Linguam quippe muti Dominus tangit, cum ad confessionem fidei ore catechizatorum instruit, dicente ipso: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Hoc est, dilata confitendo, et ego illud ipsius confessione replebo sacramento, sermone mystico ditabo, ut et tu respondere possis: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

De abrenuntiatione diaboli et pompis ejus. Praelibato hoc ordine officio, perducitur infans ad baptismi sacramentum, et interrogatur de credulita te Christi, et abrenuntiatione diaboli; pompas autem, (0788B)quas, diabolo nuntiante et suadente, susceperat homo, abrenuntiat, ut rejectis diaboli operibus et vitiis veternosis, renovandus exspolietur, qui pan nis sordidis et conscissis mundatur, induatur albis et novis vestibus currat cum desiderio ad fontes. Pompae diaboli sunt vitia mortifera, quae primo ho mini, ipso consentiente, immisit, id est, superbia, vana gloria, et caetera, quae ad omnes homines pervenerunt, secundum Apostolum: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit.

Ad imaginem quippe Dei homo factus est, et indutus stolam mortalitatis, quam consentiendo diabolo admisit: nunc abjiciat, imaginem ejus ut ha (0788C)beat mundatus coelestem. Unde et Apostolus dicit: Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem coelestis. Sicut enim nummus habet imaginem imperatoris mundi, sic qui facit opera recto ris tenebrarum portat imaginem ejus, quam rejiciunt omnes in Christo baptizati, ut Christi portent imaginem vexillo Christi signati. Iste est enim fons sacri baptismatis, ubi haedi descendunt fetidi et coenosi, et ascendunt agni immaculati. De hoc enim baptismate Apostolus loquitur: Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti cum illo per baptismum. Mori enim oportet nos peccato, ut possimus consepeliri cum Christo. Mortuo enim sepultura debetur. Qui (0788D)enim vivit peccato, consepeliri non potest cum Christo. Exspoliantes ergo, secundum Apostolum, veterem hominem cum actibus ejus, abrenuntiando pompis et operibus malis, induamus novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate; quia semel vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Dominus autem in sepulcro novo sepultus, et in sindone munda obvolutus est; et quicunque consepeliri vult Christo per baptismum, abjecta vetustate et immunditia, mundatus et novus induatur sindone nova, Apostolo praecipiente: Renovamini spiritu, novitate mentis vestrae; et induite novum hominem. Ibi etiam nominatur infans, sicut Joannes in Apocalypsi dicit, et dabo illi calculum candidum, (0789A)id est, corpus baptismo candidatum, et in resurrectione incorruptionis gloria refulgens, et in calculo nomen novum scriptum, ut filii Dei nominemur et simus. Unde et idem Joannes: Scribam super eum nomen novum, hoc est nomen Christianum, ut a Christo Christianus deinceps vocetur: et renatus, novus qui effectus, omissis vitiis et pompis diaboli, nomen novum, id est, Christianum portet, et opera sequatur.

De symbolo. Symbolum itaque Graece, Latine signum vel cognitio interpretatur. Discessuri apostoli ad evangelizandum gentibus, hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. Continet autem credulitatem Trinitatis, et unitatem Ecclesiae, ac omnis (0789B)Christiani dogmatis sacramentum; quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. Sicut namque in bono symbolum Ecclesia tradit nostrae saluti profuturum, ita infideles in malo, testante in Apocalypsi Joanne apostolo: Qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus, id est, mysterium iniquitatis, mercandi aut vendendi in unitate malitiae licentiam habet. Hoc signum Antichristi est, in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter. Aliis enim dicitur non licere vendere aut emere, nisi illo charactere signatis. Symbolum autem sacramenti divini nobis commissum, ideo non est committendum chartis, non scribendum litteris, quia chartae et litterae magis curam quam gratiam (0789C)proloquuntur. Ubi vero Dei gratia, donatio divina consistit ad pactum, fides et altitudo cordis sufficit ad secretum, ut hoc salutis symbolum, hoc in te semper pactum testis falsus ignoret. Symbolum enim inter duos firmat semper geminata conscriptio, et in stipulationibus cautum reddit humana cautela, ne vi subrepat, neque decipiat perfidia contractibus semper inimica, sed hoc inter homines inter quos fraus aut a quo facta est laedit: inter Deum vero et homines symbolum fidei sola fide firmatur: non litterae, sed spiritui creditur, quia divinum creditum humanam non indiget cautionem. Deus vero facere fraudem nescit, pati non potest. Sed forte dicitur, qui falli non potest cur exigit placitum? quid symbolum? Quaerit illud propter te, non propter se: (0789D)non quia ille dubitat, sed ut tu credas. Quaerit symbolum, quia te modo non ad rem convocat, sed ad fidem; et per praesens placitum, futurum pertrahit ad lucrum, ex fide in fidem.

De trina mersione. Abrenuntiatis operibus diaboli, et mysterio credulitatis accepto, mergitur infans in aqua, et baptizatur. Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur; sub Trinitatis enim designatione fit, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, dicente Domino ad apostolos. Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Convenienti ergo in ratione sub trina mersione homo ad imaginem revocatur sanctae Trinitatis, qui ad eamdem (0790A)Deo cooperante in principio est creatus; et bene qui lapsus est in mortem tertio gradu delicti, id est consensu, tertio a lavacro receptus recuperetur ad vitam. Quod autem per aquam baptismus datur, haec ratio; voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruens, et profecto contractabile, et visibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat easdem, ex ipso accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima delictis coinquinata mundetur. « Baptismus enim talis est (sicut Augustinus dicit) qualis ille est, in (0790B)cujus potestate datur; non qualis ille est, per cujus ministerium datur: non enim nocet si aliquis a malo homine baptizetur, si tamen recte baptizetur. »

De unctione capitis. Baptizato autem facit presbyter signum crucis de chrismate cum pollice in verticem capitis. Sicut enim in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur. Nam et in Veteri Testamento sacerdotes et reges ungebantur, sicut Aaron a Moyse unctus est, et David a Samuele. In capite ungitur quia ex ipso omnes sensus procedunt, et ipse sensus capit. Nam mulier super caput Jesu unguentum fudit nardi pistici, ut fidem Ecclesiae et gentium ostenderet per unctos (0790C)chrismate salutis.

De velamine capitis. Pannus ornatus super caput baptizati ponitur. Saepe enim nomine capitis mens solet intelligi. Unde et in Apocalypsi, circumamicti vestimentis albis in capitibus suis coronas aureas habere dicuntur, id est: bonis operibus induti perenni memoria mentis gaudia superna quaerant. Jam tunc equus albus effectus, et sessor super illum habens arcum, id est, Ecclesiae, quae super nivem gratia baptismi dealbata est, Dominus praesidet, vexillum crucis habens.

De confirmatione episcopi. Post haec confirmet eum episcopus in fronte de chrismate. Ideoque manus impositio fit, ut per benedictionem (0790D)advocatus invitetur Spiritus sanctus super eos descendat, juxta exemplum apostolorum: Cum audivissent, inquit, discipuli, qui Hierosolymis erant, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Joannem, qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum; nec dum enim in quemquam illorum supervenerat; sed baptizati tantum erant in nomine Domini nostri Jesu Christi. Tunc imponebant manus super eos, et accipiebant Spiritum sanctum. Sciendum est quod Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem fuerit: si enim apostolus esset, ipse manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum: hoc enim solum pontificibus (0791A)debetur. Nam presbyteri cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet; sed si ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis episcopis debetur, quo tradant Spiritum paraclitum baptizatis: Postquam enim ascendit Dominus de aqua, vidit coelos apertos, et Spiritus sanctus tanquam columba descendit super eum. Hoc mysterio expleto, si servaverit fidem Christianus, profecto beatus erit. Beatus, in Apocalypsi, qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). Resurrectio prima est in baptismo, ut Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Non autem solum episcopis et presbyteris dictum est, sed omnes qui servaverint, quo renati sunt, christi dicuntur, propter mysticum (0791B)chrisma, et sacerdotes nominantur, quia membra sunt Christi, qui est sacerdos summus et sanctus. De illis ait Petrus: Gens sancta, regale sacerdotium. Fidelis vero Christianus a Christo dicitur, si nomen factis sequatur: fidelis est qui veraciter credit id quod non videt: et inde dicta est fides si fiat quod dictum est aut promissum inter duos. Inter duos enim placitum factum, et ea quae sunt inter Deum et hominem, verae fidei sunt, ideo quod promisit homo servare debet: quia et Deus quod promisit homini, si promiserit servare, non fraudabit.

De confirmatione corporis et sanguinis Christi. Novissime autem corpore et sanguine Christi confirmatur infans, ut ejus possit esse membrum, qui pro eo passus est et resurrexit, ipso Domino attestante, (0791C)qui dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo: quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Unde et Augustinus: « Si, inquit, in Christi corpore homo fuerit, accipiat Christi Spiritum. Sicut autem corpus nostrum sine spiritu vivere non potest, sic non habet spiritum vitae, nisi qui in Christi corpore fuerit munitus: ideoque qui vult venire accedat, credat, vivat Deo: Deo incorporetur, ut vivificetur. »

Item traditio baptisterii. Primo paganus, postea catechumenus fit. Accedens ad baptismum renuntiat maligno spiritui et omnibus damnosis ejus pompis. Exsufflatur etiam ut, fugato diabolo, Domino praeparetur. Exorcizatur, (0791D)id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat, et excedat, dans locum Deo vero. Accipit catechumenus salem, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiae sale, divino munere, mundentur. Deinde symboli apostolici traditur ei fides, ut vacua domus, et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et praeparetur habitatio Dei. Tunc fiunt scrutinia, ut experiatur saepius quam firmiter post renuntiationem Satanae, sacra verba data fidei radicitus corde defixerit. Tanguntur et nares, ut quandiu spiritum naribus trahat in fide accepta perduret. Pectus quoque eodem perungitur oleo in sanctae crucis signo, ut diabolo claudatur ingressus. Signantur et scapulae, (0792A)et undique muniuntur: item in pectoris et scapulae unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia; et in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizatus: ut recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus, per invocationem ejusdem sanctae Trinitatis, ad eamdem renovetur imaginem, et qui tertio peccati gradu, id est operatione, cecidit in mortem (cecidit homo per cogitationem, delectationem et operationem) tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Tunc albis induitur vestimentis, propter gaudium regenerationis, castitatem vitae et angelici splendoris decorem. Tunc sacro chrismate caput perungitur, et mystico tegitur velamine, ut intelligat diadema regni, et sacerdotii dignitatem portare, juxta Apostolum: Vos (0792B)estis genus regale, offerentes vosmetipsos Deo vivo, hostiam sanctam et Deo placentem. Sic corpore et sanguine Dominico confirmatur, ut illius sit membrum, qui pro eo passus est, et resurrexit. Novissime per impositionem manus a summo sacerdote septiformis gratiae Spiritum accepit, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis, qui fuit in baptismo per gratiam vitae donatus aeternae. Videtis quam fideliter seu rationabiliter et prudenter haec omnia nobis tradita sunt observanda. « Nemo catholicus contra Ecclesiae auctoritatem; nemo sobrius contra rationalem consuetudinem; nemo fidelis contra pietatis intelligentiam certare audet, » et ne schismaticus inveniatur, et non catholicus. Sequamur pro baptismate sanctae Romanae Ecclesiae auctoritatem, (0792C)ut unde catholicae fidei initia accepimus, inde exemplaria salutis nostrae semper valeamus; ne membra a capite separentur suo, ne claviger regni coelestis abjiciat quos a suis diversos intelligit doctrinis.

Item de baptismo officioque ejus, auctoribus nominatim venientium ad fidem. Oratio, quasi oris ratio, eo quod ex ore et ratione procedat, super electos, id est, advocatos, qui de gentilitate ad Christi fidem veniunt. Cathecumenus Graecum est, audiens interpretatur sive docens [ Forte, discens]. Omnipotens, quia omnia potest, et omnia creavit absque malo et mendacio, sempiterne Deus, id est, quia sempiternus est, nec initium habet, (0792D)nec finem; respicere dignare, id est, respectum misericordiae habere; super hunc famulum, quem ad rudimenta, id est, ad novitatem, fidei vocare, id est, appellare, dignatus, caecitatem, id est, obscuritatem vel tenebrosum; cordis expelle, projice, disrumpe, frange, laqueos, id est, captiones vel muscipulam; Satanae, Graecum est, quod interpretatur adversarius, quia semper est adversum nos colligatus, id est constrictus; aperi ei, Domine, januam pietatis tuae, id est, ostium fidei, sicut Veritas in Evangelio ait: Ego sum ostium, si quis per me introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet, ut signo sapientiae tuae, id est, ut signum Christi possit intelligere, quomodo incarnatus, quomodo natus, quomodo (0793A)passus, quomodo crucifixus, quomodo mortuus, quomodo descendit ad inferna, quomodo surrexit, quomodo in coelum ascendit, imbutus, id est, instructus vel doctus, fetoribus, id est, in spurcitiis vel inquinamentis, quae ad cupiditatem saeculi pertinent, careat, habere non velit; praeceptorum, id est, mandatorum, laetus, id est, hilaris, clarus vel laetabundus, tibi in Ecclesia tua deserviat. Est et alia ecclesia haereticorum, quia non debet credere in ecclesia haereticorum, sed in Ecclesia catholicorum. Propterea dixi, In Ecclesia tua deserviat et proficiat, sive crescat, in fide, vel inaugmentum faciat, de die in diem, omni tempore vitae praesentis, ut idoneus, id est, dignus vel sufficiens, sive purus, efficiatur, id est, possit accedere, id est, appropinquare, perceptae, (0793B)id est, receptae, medicinae, id est, sanitati. Exorcizo te, id est, increpo te, vel conjuro te, ad tutelam, id est, ad defensionem vel ad sanitatem. Sal elementum est, et postquam sanctificatum est, fit sacramentum, in nomine Dei Patris omnipotentis, id est, per Patrem, et in charitate Domini nostri Jesu Christi, id est, per Filium, et in virtute Spiritus sancti, id est, ad comparationem deorum mortuorum; et per Deum verum, id est, ad comparationem falsorum.

Prima enim adnotatione percunctare curavimus, quid sit canon, vel quid contineatur in canone? Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur: regula autem dicta eo quod recte ducit, nec aliquando sine rectitudine stat. Canones tempore Constantini imperatoris exordium habere coeperunt, (0793C)propter Arium blasphemantem Dei Filium, nam coaeternum Patri esse denegabat; ex qua re in Ni caea civitate provinciae Bithyniae CCCXVIII episcopi convenerunt, ibique fidem catholicam exposuerunt quam tota complectitur Ecclesia. Secunda synodus Constantinopoli congregata est CL episcoporum sub Theodosio seniore contra Macedonium Spiritum sanctum Deum esse negantem. Tertia synodus Ephesina prima CC episcoporum sub juniore Theodosio adversus Nestorium, qui duas personas in Christo asserebat. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX episcoporum sub Martino imperatore adversus Eutychen Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem. Istae igitur quatuor synodi principales, quasi quatuor flumina paradisi emanant, et (0793D)irrigant corda fidelium. Si qua vero alia concilia sanctorum Patrum, pro necessitate causarum, plena Spiritu Dei in unum congregata sanxerunt, custodienda et recipienda. Synodus Graecum est, in Latinum interpretatur comitatus vel coetus. Nunc diximus quid sit canon, restat ut dicamus quid contineatur in canone. Canon enim (ut dictum est) regula nuncupatur, id est, a recte vivendo, recte operando, recte in fide tenenda divinitatem et humanitatem Domini nostri Jesu Christi veraciter confitendo, haereticorum pravitatem calcandam, et sanctorum orthodoxorum Patrum normam tenendam denuntiat. Docet enim canon quomodo juste vivere (0794A)quis debeat, vel qui declinat a via recta qualiter corrigendus sit. Est enim quodammodo lex legum, quia omnes praeeminet leges quae humano arbitrio compositae sunt.

Post cognitionem fidei canonicae, adnotandum est qualiter fides catholica et credatur et observetur ab omnibus, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum tres personas confiteri; sed Trinitas est in vocabulis personarum; unitas vero nunquam separetur a majestate, ab essentia et ab aeternitate, ita ut sit consubstantialis Pater videlicet, et Filius, et Spiritus sanctus et coaeternus, et cooperator secundum fidem quae exposita est in Nicaena synodo a CCCXVIII episcopis constituens hunc modum: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium (0794B)visibilium et invisibilium, factorem coeli et terrae, et reliqua; fidem etiam sancti Athanasii episcopi in hoc opere censuimus observandam, et Symbolum apostolorum cum traditionibus et expositionibus sanctorum Patrum in his sermonibus adnotatis.

Cap. I. Primo omnium admonendi sunt de recti tudine fidei suae, ut eam et ipsi teneant, et intelligant, et sibi subjectis populis, vivo sermone annuntient, et unusquisque eos, quos habet in suo ministerio cognoscat, sive viros, sive feminas et pueros, ut noverit singulorum confessiones et conversationem, quia pro omnibus redditurus est rationem Deo.

Cap. II. Secundo, ut ipsi sacerdotes talem ostendant suam conversationem subjectis sibi populis, (0794C)quae imitabilis sit, videlicet, sicut Apostolus dixit: In castitate, in sobrietate; ut non deserviant gulae et cupiditatibus hujus saeculi; ut quod alios monent observare, in seipsis ostendant; ut caveant se ab omni avaritia et cupiditate, quia multi diu noctuque laborant, ut acquirant temporalia, videlicet, mancipia, vinum, et annonam cum usura, a qua et Deus prohibet, et omnis Scriptura divina, et sancti canones: nec non mulierum declinent consortium, et secum habitare non permittant, ut auctoritas est canonica.

Cap. III. Tertio, ut orationem Dominicam, id est, Pater noster, et Credo in Deum omnipotentem, sibi subjectis insinuent, et reddi faciant tam viros et feminas, quam pueros.

(0794D)Cap. IV. Quarto, et ipsi presbyteri a comessationibus et potationibus, ut Apostolus monet, se subtrahant. Nam quidam illorum cum quibusdam vicinis suis . . . . . . . usque ad mediam noctem et eo amplius cum ipsis bibendo morantur, et qui religiosi et sancti esse videntur non quidem tunc ibi manent, sed tamen saturati vel ebrii revertuntur ad ecclesias suas, et neque in die, neque in nocte officium Deo in ecclesia sibi credita persolvunt: nonnulli vero in eodem loco, ubi ad convivium pergunt, dormiunt.

Cap. V. Quinto, ut ipsi presbyteri tales scholarios habeant, id est, ita nutritos et insinuatos, ut si forte eis contingat non posse occurrere tempore (0795A)competenti ad ecclesiam suam officii gratia persolvendi, id est, tertiam, sextam, nonam et vesperam, ipsi scholarii et signum in tempore suo pulsent, et officium honeste Deo persolvant.

Cap. VI. Sexto, ut diligenter resciatis post ordinationem uniuscujusque presbyteri, quantum quisque profecerit in suo ministerio: quia qui ante ordinationem pauperes fuerunt, post ordinationem vero de rebus, cum debuerant ecclesiis servire, emunt sibi alodium, et mancipia, et caeteras facultates, et neque in sua lectione aliquid profecerunt: neque libros congregaverunt, aut ea quae pertinent ad cultum religionis augmentaverunt, sed semper conviciis, et contentionibus, et rapina vivunt.

Cap. VII. Septimo, ut domesticos suos, id est, (0795B)eos qui cum ipsis sunt in sua mansione, sive scholarios, (0796A)sive alios servientes diligentissime praevidere studeant ab omnibus vitiis, et maxime de ebrietatibus, et luxuriis, et variis immunditiis: nam sicut dicit Apostolus: Qui domesticorum suorum curam negligit, aliorum non prodesse poterit conversationi.

Cap. VIII. Octavo, ut hospitales sint, quia multi qui sciunt hospitem supervenire ad ecclesiam suam, fugiunt: sed quod Apostolus jubet et caetera Scriptura divina sectari, sequi illi e contrario fugiunt, et pauperibus subvenire metuunt.

Cap. IX. Nono, jubet Apostolus omnibus fidelibus, ut sermo eorum in gratia sit, semper sale conditus, id est, ut ea loquatur Christianus quae religione conveniunt, unde aliorum mentem condire possit, et a putredine peccatorum emendare . . . . . . . . . . . . Reliqua (0796B)desunt.

(no app