Jump to content

Epistola de corpore et sanguine Domini ad Frudegardum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de corpore et sanguine Domini ad Frudegardum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 120


Epistola de corpore et sanguine Domini ad Frudegardum

Epistola de corpore et sanguine Domini ad Frudegardum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1364D

Epistola de corpore et sanguine Domini ad Frudegardum

120.1351A| Dilectissimo fratri et commilitoni FRUDEGARDO, PASCHASIUS senex tuus et Monachorum omnium peripsema, plurimam et sempiternam salutem.

Perlectis litteris tuis, cum occuparer quorumdam hospitum negotiis, minime potui adimplere quae mandasti. Interdum tamen tuo repletus amore, et litterarum tuarum dulcedine, cogitare non distuli, quia librorum nulla nobiscum pars est, in quibus invenirem quod requiris, ut responderem cui negare non possum, quae exigis, etiam si adimplere nequeo injungis. Quaeris enim de re ex qua multi dubitant. Quam si forte ad plenum non intelligunt, utique credere debuerant verba Salvatoris, qui non mentitur verax Deus, cum ait: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non 120.1351B| habebitis vitam in vobis manentem. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI); et ad discipulos, cum panem porrigeret: Accipite, ait, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter et de calice: Bibite ex hoc omnes, quia hic est sanguis Novi Testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ergo cum ait: hoc est corpus meum, vel caro mea, seu hic est sanguis meus, non aliam puto insinuasse, quam propriam et quae nata est de Maria virgine, et pependit in cruce, neque sanguinem alium quam qui profusus est in cruce et tunc erat in proprio corpore. Nemo igitur qui sane sapit, credit Jesum alium carnem aut sanguinem habuisse, quam quae nata est de Maria Virgine, et passa est in cruce. 120.1351C| Ipsa namque eademque caro quocunque modo sentienda est, ut credo, cum ait: hoc est corpus meum quod tradetur pro multis, vel: hic est sanguis meus. Et ne putares quia in sacramento loquebatur, quod de alio diceret quam de proprio, in eodem mysterio demonstrative dixit: hoc est corpus meum. Nam cum ait meum, et hoc est; non qualecunque vult intelligi corpus, sed illud quod tradendum erat, ut ipse mox adjecit, et non alium sanguinem, quam qui fundendus erat in proprio corpore in remissionem peccatorum. Alias autem qualitercunque intelligitur, si alius esset sanguis, et alia esset caro in hoc mysterio, non in eo esset remissio peccatorum. Et si in eo vita non esset, nequaquam funderet vitam. Alioquin non qualiscunque cibus nisi de vivo Domino 120.1352A| et aeterno vitam praestaret aeternam accipientibus se in salutem. Quoniam ut ipse ait: Qui non manducat hanc carnem, neque bibit hunc sanguinem, non habet vitam aeternam in se manentem. Et ideo sacramentum quod vitam tribuit, in se habet quod tribuit digne accipientibus se, et vita in eo est caro vere viventis, et sanguis in quo vere vita aeterna est. Quod dicis te sic antea credidisse, et in libello meo quem de sacramentis edidi ita legisse; sed profiteris postea te in libro tertio de doctrina Christiana beati Augustini legisse, quod tropica locutio sit, ut corpus Christi et sanguis esse dicatur. Quod si figurata locutio est, et schema potius quam veritas, nescio, inquis, qualiter illud sumere debeam. Deinde addis: Et si credam ipsum esse quod assumpsit ex Maria 120.1352B| virgine genitrice sua, e contrario etiam ipse egregius doctor hoc magnum facinus esse proclamat. Quod sane dictum, horrore percipientibus nimium videtur incutere, si non credant illud esse in sacramento, quod veritas esse testatur in aperto. Et si crediderint hoc ita esse ut quidam credunt, nihilominus illud incurrunt facinus, eo quod falso credunt, quia sic dictum est ut fas sit eum dentibus vorari. Unde facinus esse si credat quis, sicut illi tunc crediderunt quibus dicebat: Nisi manducaveritis carnem filii hominis; et non potuerunt ferre, quia male sapuerunt. Et ideo si quis dicit hanc carnem et hunc sanguinem sic ipsa esse absque mysterio et sacramento, nec in figura ex parte sumendam, ut illi tunc carnales carnaliter sapientes senserunt, 120.1352C| totum dissipat. Et ideo forte beatus Augustinus hoc ita sapere, magnum facinus esse dicit. Alioquin quomodo ipse idemque doctor tam egregius contra se diceret, ut recolo, in sermonibus ad Neophytos. Hoc accipite, inquit, in pane, quod pependit in ligno; et de calice: Hoc accipite, ait in calice, quod manavit ex Christi latere. Non credo quod aliud pependerit in cruce, quam caro; neque aliud profluxerit de latere Christi, quam sanguis et aqua. Et si hoc ita est, hoc accipiunt credentes, id est carnem et sanguinem cui admiscetur aqua, in quibus renati sunt sacramentis, et ideo haec duo miscentur in calice. Aqua, in qua renati; sanguis quoque, in quo redempti sunt fideles. Et sicut sanctus testatur Cyprianus, nec aqua in calice sine 120.1353A| sanguine esse debet, nec sanguis sine aqua; quia per aquam populus ablutus unda baptismatis significatur, et per sanguinem Christus, qui ex eo nos redemit: ac per hoc intelligitur et formatur Christus et Ecclesia unum corpus. Itaque nec Christus sine Ecclesia pontifex in aeternum, nec Ecclesia sine Christo Deo Patri offertur. Haec quippe mystica sunt in quibus veritas carnis est et sanguinis, non alterius quam Christi, in mysterio tamen et figura. Nec igitur mirum si figura hoc mysterium est, et hujus mysterii verba tropica locutio appellantur; cum ipse Christus ab apostolo Paulo character vel figura dicitur, quamvis ipse sit veritas. Ait namque: Novissime locutus est nobis, scilicet Deus Pater, in Filio suo, qui cum sit splendor gloriae et figura, vel character, sicut alii codices habent, substantiae ejus. Ecce 120.1353B| ut audis, summa veritas ipse Christus, character appellatur et figura; tamen in eo nihil fictum fuit, nihil vacuum a veritate, sicut nec characteres vel figuras vacuas esse dicimus litterarum a vi et potestate earum, cum easdem figuras tropice litteras vocemus. De quo sane intellectu in eodem libello meo, quem te legisse testaris, proprium capitulum edidi, ut hoc mysterium et veritas intelligatur, nec tamen figura esse negetur. Quia impraesentiarum sicut ex parte scimus, quidquid scimus de Deo, et ex parte teste Apostolo (I Cor. XIII), prophetamus de futuro et de coelesti regno, ita ex parte praegustamus non palato oris, sed palato cordis, et per fidem Christi corpus et sanguinem esse credimus; 120.1353C| quatenus ex eo vivamus, et in eo a quo, et in quo, et per quem redempti sumus et renati, necessarium est in novam creaturam transformati et innovati, ex hac nova creatura vivamus. Dicit enim beatus Augustinus (Epist. 23), cujus te commoveri sententia dixisti, de hac re ad Bonifacium episcopum in epistola sua: « Sicut et nos, inquit, solemus dicere de die passionis Christi per singulas solemnitates Paschae; hodie, inquimus, resurrectio Christi est, quae ante plures annos semel facta est, licet per tot curricula annorum ipsa eademque revoluta esse dicatur, ut et esse ipsa credatur, et nonnisi semel facta intelligatur. Et ideo vere non mentitur qui dicit, hodie Christi resurrectio est, quia ipsa eademque est quodammodo propter revolutionem temporis. » 120.1353D| Deinde addidit praefatus doctor, ut modum loquendi intelligeremus, non quod sibi contrarius esse credatur, aut praemissam sententiam suam ad neophytos velit referre, sed ut intelligere possemus, quod alibi tropice dictum esse monstraverat. « Neque mentitur, inquit, qui interrogatus fuerit, si eum, id est Christum, hodie responderit immolari; quia ex ipsa similitudine rerum earum quarum sacramenta sunt, accipiunt nomina. Alias autem nisi aliquam similitudinem haberent ejusdem rei cujus sunt sacramenta, sacramenta non essent. » Ergo dum immolatur ille qui jam non moritur, neque mors ei ultra dominabitur (Rom. VI), in sacramento fit. Unde ait idem doctor: « Secundum quemdam modum 120.1354A| sicut sacramentum corporis Christi, corpus est Christi: sic sacramentum sanguinis Christi, sanguis est Christi. » Ecce ipse in hoc contrarius sibi non est, ut quidam putant, neque beato Ambrosio, cujus sententia haec plenissima, inquam, et verissima in eo est libro, quo ait quia ipsa est caro Christi in sacramento quae in cruce pependit, et quae de Maria virgine sumpta est, et sanguis qui fluxit ex latere. Ita et beatus Cyprianus confirmat in eo opere ad populum ubi de sacramento corporis Christi et sanguinis loquitur. Quos secutus subtilissimus disputator praefatus Pater Augustinus, ut dixi: « Hoc accipite, inquit, in pane quod pependit in ligno, et hoc accipite in calice quod manavit ex Christi latere. Et alibi de Judaeis: Hoc, inquit, postea biberunt in 120.1354B| calice credentes, quod fuderunt in cruce saevientes. » Hinc quoque Eusebius Emissenus: « Recedat ergo, inquit, omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est veritatis. Nam invisibilis sacerdos, visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et edite, hoc est enim corpus meum; et sanctificatione repetita: Accipite et bibite, hic est sanguis meus. Ergo sicut, inquit, ad nutum praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum: pari potentia in spiritalibus sacramentis, ubi praecipit virtus rei servit effectus. » Et post pauca: « Sacrum Domini tui corpus et sanguinem fide respice, mente continge, honora, 120.1354C| mirare, cordis manu suscipe, et maxime haustu in teriori assume. » Ac deinde: « Nec dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiae, praesentia majestatis, in Dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat, artificio coelestis miseridordiae, Christi corpus effectum. » Haec sanctorum fides, charissime, quamvis multi ex hoc dubitent quomodo ille integer manet, et hoc corpus Christi et sanguis esse possit. Qui non crederent, si vidissent duodecim cophinos fragmentorum, et septem sportas, quinque aut septem panes esse (Matth. XIV; Luc. IX; Joan. VI). Non enim aliud in fragmentis erat quam ipsi panes, et aliud in esu comedentium. Nam ex ipsa Christi benedictione manavit tanta ubertas; et non aliud fuit quod comestum 120.1354D| est, et quod sublatum, nisi ipsi quinque panes aut septem. Quanto ergo magis, qui Verbum caro factum est (Joan. I), pullulat Verbi caro, et manat in sacramento ubertas Christi et sanguinis? Et non alia quam caro Christi est, et tamen manet integer Christus. Nihil ergo dissentit in his omnibus, ut opinor, beatus Augustinus a reliquis sanctis Patribus, qui in quamplurimis hoc ita esse, ut Salvator ait, senserunt, et credunt quod credit sancta Dei Ecclesia. Quia sic est, inquit idem egregius Pater ad praefatum Bonifacium: « Corpus Christi et sanguis, sicut sacramentum fidei fides est. Nihil enim est aliud credere, ait, quam fidem habere propter fidei sacramentum, quia et ipsa responsio quando 120.1355A| interrogati confitemur Christum quotidie in mysterio immolari, ad celebrationem pertinet sacramenti, quod semel factum est quando immolatus est pro salute mandi in seipso. Ac per hoc quia sic credimus spiritualiter fieri, nec istud est sine ipso quod tunc gestum est sacramento; nec illud reiteratur in facto ut moriatur Christus, sed immolatur pro nobis quotidie in mysterio, ut percipiamus in pane quod pependit in cruce, et bibamus in calice quod manavit ex Christi latere. Per fidem enim ambulamus et non per speciem. Et ideo in Spiritu spiritualiter ista credere debemus, et non carnaliter, ne facinus incurramus. » Quia sicut ipse doctor dicit, sacramentum fidei fides est: sic corpus Christi et sanguis in hoc sacramento vera caro et sanguis est. 120.1355B| Nihil est autem aliud, inquit, credere, quam fidem habere propter fidei sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Ex quo datur intelligi, quia non omnes qui beatum Augustinum legunt, intelligunt. Cujus rei sacramenta beatus Gregorius in Dialogorum libro quarto (cap. 58) ita confirmat dicens: « Debemus itaque praesens saeculum, vel quia conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias immolare. » Haec namque singulariter victima, ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI), tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum 120.1355C| in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse? summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum ex visibilibus atque invisibilibus fieri? Sed et de hoc sacramento sanctissimus Cyrillus cum centum quinquaginta qui in Epheso sunt congregati, inter caetera fidei documenta: 120.1355D| « Necessarie, inquiunt, et hoc adjicimus: Annuntiantes enim, secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Christi Jesu, et resurrectionem ejus, et in coelos ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus sacrificii in Ecclesiis servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum redemptoris effecti. Non ut communem carnem percipientes, quod absit, nec ut viri sanctificati et verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem, sed vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni 120.1356A| unitus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos: Amen, amen, dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus. Quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit? Sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos filius hominis et factus est et vocatus. » Quapropter, charissime, non recte sapiunt quicunque carnaliter de hoc mysterio sapiunt. Sane quia spiritalia sunt in eo sacramenta, a quibus animalis quisque homo jejunat, eo quod intellectu spiritali non capit, neque vult credere quae non intelligit. Habes ad praesens, dilectissime, quae occurrere potuerunt, quoniam pars animae meae es mihi, celare non debui 120.1356B| quae loqui ut oportuit minime potui. Tu autem velim relegas libellum nostrum de hoc opere, quem olim te legisse dicis, et si quid in eo reprehenderis, aut dubitaveris, relegere non pigeat. Quia etsi nil in eo legentibus dignum scripsi, quem cuilibet puero dedicavi, tamen ad intelligentiam hujus mysterii plures, ut audio, commovi, ut sciant et intelligant digne cogitare de Christo, cujus dum corpus non corrumpitur quia spiritale est, et totum spiritale est quod celebratur in hoc sacramento, quia spiritus est qui vivificat et operatur in eo credentibus et digne percipientibus vitam, non credentibus vero et indigne illud manducantibus, vere judicium damnationis. Facit enim hoc corpus et sanguis, quod ipsum fecisse Christum in cruce legimus, dum uni eorum qui erant cum eo in patibulo confitenti 120.1356C| paradisi praestitit regnum; alteri vero, scilicet blasphemanti mortis judicium determinavit. Addidi autem huic responsioni nostrae expositum, quod de coena ex hoc mysterio in Matthaeum exposueram, ut ex ipso considerare queas, quid intelligibilius credendum sit, vel quid in me reprehendendum cum charitate. Verumtamen, quid horum censeas, quaeso, hanc epistolam et hoc expositum in eodem libello adjungas: quatenus ex his lectori amplius augeatur sensus, et confirmetur Patrum auctoritas.

EXPOSITUM PASCHASII RADBERTI ABBATIS CORBEIENSIS, In illud Matthaei: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum, etc. (Matth. XXVI.) 120.1356D|

Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum, etc. Audiant qui volunt extenuare hoc verbum corporis, quod non sit vera caro Christi, quae nunc in sacramento celebratur in Ecclesia Christi, neque verus sanguis ejus. Nescio quid volentes plaudere aut fingere, quasi quaedam virtus sit carnis et sanguinis in eo admodum sacramento, ut Dominus mentiatur, et non sit 120.1357A| vera caro ejus, neque verus sanguis, in quibus vera mors Christi annuntiatur, cum ipsa Veritas dicat: Hoc est corpus meum; similiter et de calice: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus, Novi Testamenti, non qualiscunque, sed qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Nec itaque dixit cum fregit et dedit eis panem, haec est, vel in hoc mysterio est quaedam virtus vel figura corporis mei; sed ait non ficte: Hoc est corpus meum. Et ideo hoc est quod dixit, et non quod quisque fingit. Ubi Lucas addidit: Quod pro vobis tradetur (Luc. XXII), vel sicut alii codices habent, datur. Sed et Joannes ex persona Domini: Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est, non alia quam dabo pro mundi vita; ac deinde: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem 120.1357B| meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI). Unde miror quid velint nunc quidam dicere, non in re esse veritatem carnis Christi vel sanguinis, sed in sacramento virtutem quamdam carnis, et non carnem; virtutem fore sanguinis, et non sanguinem; figuram, et non veritatem; umbram, et non corpus; cum hic species accipit veritatem, et figura veterum hostiarum, corpus. Unde Veritas ait, cum porrigeret discipulis panem: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI), et non aliud quam quod pro vobis tradetur; et cum calicem: Hic est calix Novi Testamenti, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Marc. XIV). Necdum itaque erat fusus, et tamen ipse porrigitur in calice sanguis qui effundendus erat. Erat quidem jam in calice, qui adhuc tamen fundendus 120.1357C| erat in pretium. Et ideo idem ipseque sanguis jam erat in calice, qui et in corpore, sicut caro vel corpus in pane. Erat autem integer Christus, et corpus Christi coram oculis omnium positum, necnon et sanguis in corpore fuit, sicut et adhuc hodie integerrimum est et manet, qui vere dabatur eis ad comedendum, et ad bibendum in remissionem peccatorum. (AUG. ser. 2, de Verbis Domini.) Dicat similiter aliquis, si in alio aliquo remissio est peccatorum, quam in Christo. Constat ergo quia non est, et quia in hoc corpore ac sanguine remissio est peccatorum, vere Christi caro est et sanguis. Unde qui digne manducant et bibunt vere vitam aeternam manducant et bibunt, et integra manet vita. Et tunc erit unicuique corpus Christi et sanguis vita si, quod in sacramento 120.1357D| sumitur, in ipsa veritate, sicut aliquando dixisse me memini, spiritualiter manducetur, et spiritualiter bibatur. Quia, sicut dicit apostolis (Joan. VI), caro nihil prodest: quanto magis panis sine Spiritu qui cernitur? sed Spiritus est qui vivificat. Haec idcirco prolixius dixerim et expressius, quia audivi quosdam me reprehendere, quasi ego in eo libro quem de Sacramentis Christi edideram, aliquid his dictis plus tribuere voluerim, aut aliud quam ipsa Veritas repromittit; timentes forte hoc quod ipsi tunc timuerunt quibus loquebatur, quod partes facere voluerim, et ejus per singulos membra dividere concisa vel dispersa, sicut tunc illi putarunt qui scandalizati dicuntur, et abierunt retrorsum. Quibus Salvator 120.1358A| ait: Hoc vos scandalizat? Si videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? Ac si diceret: Si hoc intelligere possetis, sciretis utique quod qui integer ascendere potest ubi erat prius, unus idemque Christus, consumi non potest dentibus, nec dividi per partes. Hoc quippe videre multum est, quia in spiritu est. Hoc cognoscere vel credere, quomodo unus Christus ascenderit filius hominis ubi erat prius, quis hoc sensu explicet? et quod descendit de coelo filius hominis qui est in coelo, quae hoc ratio capit? Necnon et quod Verbum caro factum est, quae hoc verba eloquuntur, et quod incommutabile est, factum dicatur; vel quomodo qui homo erat filius hominis in terra coram oculis eorum positus, in coelis esse dicatur. Quomodo ergo de coelo venit unde 120.1358B| nunquam abfuit? Ascendit descendens, quia in nullo resolvitur Christus. Est qui erat, et quod est non erat. In omnibus ergo istis et in aliis quamplurimis locis excedit humanas mentes divina potestas, nec subjacet humanis sensibus ratio coelestis et divina; quia natura inferior causam et rationem naturae potioris et immensae non capit nec intelligit. Et ideo de talibus rebus quae divina virtus operatur, dubietas auferenda est, et cunctatio removenda; quia scientia earum in fide est, ratio in virtute, effectus in rebus ex potestate est, causa in voluntate; ita ut nihil habeat homo quod conqueratur de singulis quae Deus dixit et voluit, quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, CXLVIII), ut voluit. Sublimia quidem sunt et divina in hujusmodi 120.1358C| rebus sacramenta, quae pro salute humani generis aguntur, et quotidie mystice in hoc mysterio, tradita sunt apostolis, celebrantur. Et ideo in coenaculo hoc pascha agitur, quia nisi qui ascenderint ista non capiunt, ut comedant et bibant quod effusum est in remissionem peccatorum, et tamen integrum manet. Hinc quoque ipsa Veritas: Bibite, inquit, quia hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quod si effusus est, jam quomodo nunc rursus effunditur? et si caro consumpta est, quomodo adhuc manet integra et comeditur? Ecce quod bibitur quotidie et effunditur, et quod semel immolatum est adhuc quotidie immolatur. Non ergo immolatur nisi quod unum est. Bibitur quidem in remissionem peccatorum et effunditur. 120.1358D| Si autem quaeris quomodo effunditur ut maneat quod effusum est, intellige quomodo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris et manet integra charitas (Rom. V), scilicet Spiritus sanctus: sic forte cognoscere poteris quod est ineffabile quidquid Spiritus sanctus operatur. Et si charitas Dei in nobis diffusa est in se manens, vere sanguis Novi Testamenti Dei diffunditur admodum in cordibus in remissionem peccatorum. Quo effuso, remittuntur in eo omnia peccata nostra, quoniam ipse pontifex Christus est, qui porrigit nobis hunc panem, suum videlicet corpus, et effundit hunc in calicem. Non enim discedit ab officio suo. Et si manet in nobis, bibit eum etiam ipse nobiscum novum, eo quod est in toto 120.1359A| corpore suo, et in omnibus nobis; quia sine eo sumere non possumus, neque de pane illo manducare, vel de calice bibere. Nec mireris, frater, qui forte ista non credis, quia non nostra sunt quae dicimus. Omnipotens enim est Dei Verbum, et efficax ad omnia quae vult secundum multitudinem virtutum suarum, cum sit ipse unus omnium virtutum virtus. Cujus verba non alicujus quam unius verbi, quod ipse est, sunt verba, et ideo plena sunt veritate, quia Spiritus et vita sunt, nec habent aliud in se praeter quod ipsa per se profitetur veritas. Accipite, inquit, hoc est corpus meum; et de calice: Hic est sanguis meus. Poterant enim apostoli tunc, si non crederent verba vitae et veritatis, respondere, vel quaerere, quomodo panis ille vel calix vini corpus et sanguis 120.1359B| esset Christi, cum ipse integer Christus in corpore suo coram oculis eorum erat. Sed quia crediderunt quod dixerat, silentio confitentur et accipiunt quae nobis postea tradiderunt. Tradiderunt autem non aliam quam ipsam eamdemque coenam quam ipsi tunc manducaverunt, et biberunt. Unde volo perpendat fidelis animus, quid intersit inter illud typicum pascha quo agnus immolatus est et in eadem coena comestus, et istud, quod secundum ordinem Melchisedech in pane et vino continuo celebratur. De quo sane paschate dixit eadem horam omnibus suis: Desiderio desideravi manducare hoc pascha vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII). Quod si nihil amplius habet hoc mysterium praeter figuram corporis et sanguinis Christi, et non hoc est quod ipse 120.1359C| dixit: quid necesse fuit iterare in facto, quia hoc totum praefiguratum erat in agno? Unde et Lucas (ibid.) duos calices datos esse discipulis in eadem coena commemorat: unum prius post agni comestionem, antequam panem acciperet; alium vero, postquam benedixit ipsum panem ac fregit, et dedit discipulis suis. Similiter, inquit, postquam coenavit dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine qui pro vobis effundetur. Ubi datur intelligi quod agnus ille legalis cum suo calice in figura praecessit passionis Christi. Deinde corpus et sanguis in calice ad expletionem factum est veritatis, ut quod in Melchisedech praecesserat, totum compleretur in Christo. Nam quod calix passionem Christi demonstret, nemo qui hoc Evangelium legit, ambigit. Et 120.1359D| ideo aliquos movet, utrumne duos calices Lucas voluerit significare Jesum accepisse, an unum eumdemque, quia anticipaverat de eo dicere, rursus recapitulando bis eum commemoret. Ita quidem nonnulli sentiunt non duos esse calices, sed unum qui et ante dividendus, et postea bibendus commemoratur, datum esse discipulis. Sed alii melius, ut praemisi, duos porrectos affirmant discipulis, ut in uno eorum, id est in primo, passionem suam voluerit exprimere; in alio vero fidelium suorum passionem praefigurare. Rursus alii contendunt in utroque calice illud ostendere quod in Veteri Testamento praeceptum est, ut qui Pascha non primo mense agnum comedendo ageret, in secundo mense in haedi comestione 120.1360A| perageret; ac propterea duos calices discipulis Dominum tradidisse (Exod. XII). Et astruunt vere in utroque calice quod utrumque debeat intelligi testamentum, ac per hoc unus eorum pertineat ad agnum, alius vero ad mysterium corporis. Sed sive hoc sive illud quisque sentiat, nullus tamen eorum a vera fide invenitur extraneus, tantum ut intelligat in hoc facto quod de figura et umbra veritatis benignissimus Jesus accipiens panem et calicem ad verum transeat Paschae sacramentum, ne apex iotae detruncaretur a lege, imo quia lapis angularis est, utrasque tenens et adimplens leges, ac si verus Melchisedech panem offert et vinum, quod erat sacramentum sui corporis praefiguratum ac sanguinis. Et notandum est quod ait: Benedixit et fregit; in qua 120.1360B| nimirum benedictione ac fractione nova creatura efficitur, ut panis in commemoratione mortis Christi Deo fide oblatus caro ejus jure credatur. Similiter et sanguis in eadem gratiarum actione quam Deo Patri egit, creatur, ut vere sanguis credatur qui effusus est pro multis in remissionem peccatorum.

SENTENTIAE CATHOLICORUM PATRUM.

Ambrosius de Trinitate ait: « Pari modo obedientiam Filio objicere solent Ariani, quia scriptum est (Philip. XII): Et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et hominem praemisit, et usque ad mortem dixit, ut intelligeremus obedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed humanitatis, in qua officia nostra suscepit 120.1360C| et nomina. Dicimus itaque unam esse potentiam Trinitatis, quam nos in ipsa atque post ipsam docuit passionem. Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis Spiritus sanctus infunditur, in manus Patris commendatur Spiritus, Deus quoque Pater maxima voce signatur. » Haec beati Ambrosii posui, ut cognoscas, fili charissime, quia non solum passio Domini mysterium est et sacramentum salutis, verum etiam Christi nativitas et incarnatio, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Haec omnia, inquam, quae gessit Deus homo, sacramenta sunt divini muneris et mysterium fidei; nec tamen aliud sunt quam veritas, quia sacramenta dicuntur. Idcirco sacramentum corporis Christi et sanguinis, quamvis in sacramentum dicatur, non est 120.1360D| aliud quam veritas, et quod ipsa Veritas repromisit. Unde beatus Augustinus: « Sacramentum, inquit, fidei fides est, » ac deinde: « sic et corpus Christi atque sanguis in hoc sacramento, vera caro et sanguis est. » Nihil est aliud, inquit, credere quam fidem habere propter fidei sacramentum. Et ideo quisquis de hoc dubitat fidem se habere denegat, quia in fide Christi nihil aliud quam veritas esse potest. Et sicut Leo testatur apostolicus: « Hoc vere ore sumitur quod fide creditur, et ideo, ait, sic communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. » Quod autem propria sit Christi caro et sanguis testantur omnes catholici, testatur et Cyrillus cum suis centum 120.1361A| et quinquaginta coepiscopis in Epheso congregatis. Testatur inter caetera vivificatricem carnem esse, et ipsius Verbi propriam factam, quae vita naturaliter ut Deus existit, quia propriae carni unitus est. Ergo ubi haec unitas naturaliter, nulla est divisio. Et propria si est, et una Christi caro, utique ipsa est quae nata est de Maria, quia Verbum caro factum est, et quae pependit in cruce. Hoc itaque credere in sacramento fides est, et sacramentum fidei vera caro et sanguis est. Ac per hoc Apostolo teste, sicut nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XXI), ita nemo credit hoc ita esse nisi per Spiritum sanctum, per quem haec fides data est, et per quem hoc efficitur sacramentum, ut vera sit caro, atque ipsa et non aliud quam ipsa caro. 120.1361B| Alias autem sine Spiritu sancto, sicut nec caro Christi prodest quidquam; ita nec hoc sacramentum carnis prodesse potest. Quia in his omnibus unus est opifex Spiritus sanctus, unus et Christus, qui conceptus de Spiritu sancto ex Maria Virgine, unus et creator atque sanctificator corporis et sanguinis ipse Spiritus. Sine quo nemo dicit Dominum Jesum in sacramento, nemo recte credit eadem ipsa sacramenta, nemo eamdem confitetur esse carnem quae passa est, et propria facta atque una, ex quo fidei sacramento fides est, et si fides vera est, vera est et caro atque sanguis, ut sit fides quae per Apostolum praedicatur: Fides est, inquit, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI); et tamen vera substantia, quamvis dicatur argumentum. 120.1361C| Et ideo non videtur haec caro, neque vita aeterna quae speratur, quia Verbi caro propria est. In fide substantia est quae jam credit, et communicatur, et adhuc tamen hodie speratur. Et ideo rerum non apparentium argumentum, hoc est, quia sperandarum substantia est. Quae omnino jam per haec in fide est, quinimo ipsa fides est. Et ideo vere qui manducat digne hanc carnem, et bibit hunc sanguinem, jam vitam aeternam manducat et bibit, et Christus in eo manet per veram carnem Verbi, et per suum sanguinem, sicut et nos in illo per verum quem assumpsit hominem. Quod si vere Deus homo est, ut credimus, vera et caro Christi in hoc fidei sacramento est, vera et in nobis per hoc praestatur unitas, et in corpore Christi vera adoptio; atque 120.1361D| per hoc quamvis quisque manducet et bibat hanc vitam, tamen integer manet et vivit Christus, quia est via, veritas et vita.

Sed quidam loquacissimi magis quam docti, dum haec credere refugiunt, quaecunque possunt, ne credant quae veritas repromittit, opponunt, et dicunt nullum corpus esse quod non sit palpabile et visibile. Haec autem, inquiunt, quia mysteria sunt, videri nequeunt nec palpari, et ideo corpus non sunt; et si corpus non sunt, in figura carnis et sanguinis haec dicuntur, et non in proprietate naturae carnis Christi et sanguinis, quae caro passa est in cruce, et nata de Maria Virgine. Ecce quam bene disputant contra fidem sine fide, ne credant, quia fides non 120.1362A| eorum est, teste Apostolo, quae videntur, sed quae non videntur. Unde quia non videntur mysteria sunt et sacramenta. Et ideo in fide hoc sunt quod dicuntur, ut Veritas testatur. Propterea quia sperandorum sunt, non aliud jure quam caro et sanguis Christi creduntur. Alioquin praefata sancta Synodus Ephesina, cui contradicere nulli fas est plus quam Evangelio, quidquid in ea sancitum est, nunquam auderet abnegare quod abnegat, nisi ex Evangelio, et affirmare vere vivificatricem carnem Christi in hoc sacramento et ipsius verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni unitus est. Unde si apertius de his dici possit nescio, aut si manifestius, ubi totum quod est Christus praedicatur, non in figura, sed in re et in proprietate 120.1362B| atque in natura, quae vita naturaliter ut Deus existit, et ideo non virtus tantum, sed proprietas naturae jure creditur. Ac per hoc isti qui negant hoc visibile esse mysterium atque palpabile, non ob aliud, nisi ne credant, et ne sit quod Veritas ait: Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus. Ascendant ergo hi ubi Christus est in dextera Dei Patris, et invenient visibilem et palpabilem ipsum eumdemque Christum quem requirunt. Nos autem quia per fidem ambulamus, et non per speciem, credimus et communicamus interdum quod latet, et quod est verum in mysterio; quia omnino si non lateret, fides et mysterium non esset. Unde fit visibile et palpabile in Christo quod accipimus, et visibile in mysterio, et in fide caro Verbi in Spiritu sancto propria 120.1362C| facta, et una eademque quae passa est et non alia. Similiter et sanguis ad salutem, quibus fruimur in vita, quia mediator Dei et hominum est Christus, ut per hoc cum illo et in illo unum inveniamur.

Ecce habes, amantissime, in calice libelli hujus, sententias catholicorum Patrum, brevitatis compendio adnotatas, ex quibus addiscere possis, non me temeritatis afflatu talia olim puerum vidisse; sed auctoritate divina et sanctorum Patrum, ea petentibus proposuisse. Nunc autem exinde quia claruit quod non omnium est fides, discant, quaeso, cum talibus credere, si adhuc nequeunt intelligere quod Deo nihil est impossibile; discant et verbis divinis in omnibus acquiescere, et in nullo de his dubitare. 120.1362D| Quia usque ad praesens nemo deerrasse legitur, nisi qui et de Christo erraverunt; quamvis plurimi dubitaverint vel ignoraverint tanti mysterii sacramenta. Quin potius admiremur profundissimum Dei consilium, quod magni consilii Angelus instituit, qui vult omnes salvos fieri homines. Admiremur, et laudemus atque intelligamus in his quod beatus Hilarius (lib. III de Trinit.) intellexit, quo artificio, ut ita loquar, nos Christus in se collegit, vel quo mysterio unum in se nos esse naturaliter voluit, non per concordiam solummodo voluntatis, sed per naturam carnis suae et sanguinis. Ait enim: « Quomodo non naturaliter manere Christus in nobis existimandus est, qui naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi 120.1363A| homo factus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Itaque, inquit, omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est, » etc. Similiter quoque et Augustinus testatur, et reliqui, quod eo modo ille in nobis est, et nos per assumptum hominem in illo; et si quis hoc destruere velit, totum destruat necesse est, sibi ad perniciem, quod homo Deus fieri dignatus est in sacramento ad salutem. Ideo verum est quod Ambrosius ait sanctissimus, quia ipsa eademque caro et sanguis quem accipimus et communicamus, quae nata est de Maria Virgine, et quae pro nobis pependit in cruce. Hoc et beatus martyr Cyprianus testatur. Unde si quis hoc negat ita esse, quia sacramentum 120.1363B| vocatur, erit ei, sicut sanctus Augustinus testatur, mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam. Hinc et Leo apostolicus ait: « Hoc ergo ore sumitur, quod fide creditur. Et frustra ab illis Amen respondetur, a quibus contra id quod accipitur, disputatur. » Quod si quaeris, charissime, super quibus universaliter ab omnibus Amen respondeatur in tota Ecclesia Christi, respice in sacramentorum celebratione instituente beato Petro (ut credimus) quid orat Sacerdos in Canone, exceptis his quae post communionem dicuntur. Ut fiat, inquit, corpus et sanguis dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Qua prece expleta, consona voce, omnes, Amen dicimus; sicque omnis Ecclesia in omni gente et lingua orat, et confitetur quod hoc sit quod orat. Unde videat 120.1363C| qui contra hoc venire voluerit magis quam credere, quid agat contra ipsum Dominum, et contra omnem Christi Ecclesiam. Nefarium ergo scelus est orare cum omnibus, et non credere quod ipsa Veritas testatur, et ubique omnes universaliter verum esse fatentur. Unde quia ipse suum esse dicit corpus, et suum sanguinem non oportet, et si oculis carneis non videmus quod credimus, dubitare in aliquo. Audivimus etiam quid Gregorius papa de hoc sentiat. Audivimus quid et sanctus Cyrillus cum universis coepiscopis in Epheso congregatis, quid Graecia cum eisdem, quid Aegyptus, et quid sanctus Hieronymus presbyter, qui et ipsas sanctorum Patrum vitas latino edidit sermone. Et ideo quamvis ex hoc quidam de ignorantia errent, nemo tamen est adhuc in aperto, 120.1363D| qui hoc ita esse contradicat quod totus orbis credit et confitetur. Quoniam ex magno Dei consilio, ut dixi, hoc ita esse sancitum est a Deo in coena, ut Salvator quia eximium est, dicat discipulis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII). Alias autem nisi esset in eo evidens Sacramentum, nequaquam diceret: Desiderio desideravi; quoniam majus est dicere, desiderio desideravi, quam si diceret simpliciter, desideravi, quamvis et hoc esset magnum. Nam hoc genus locutionis in Scripturis divinis, nunquam nisi pro magno intellectu cum tali additamento ponitur, sicut est: Vita vivet, et non morietur (Joan. VI); et de amico sponsi: Qui stat et audit vocem sponsi, gaudio gaudet, 120.1364A| et alia hujusmodi. Et ideo non puto sine aliquo magno judicio ita dici debere, quanquam nemo recte se desiderare dicat, nisi ex desiderio. Tamen quia nec unus apex iotae in Scripturis sacris superfluus esse creditur, recte talis exaggeratio plus aliquid innuit quam si diceret, desideravi. Non enim de solo agno illo legali hoc dictum credere debemus, quia et illum jam retro cum eisdem more judaico comederat, sed de veritate tanti mysterii. Quoniam in illa umbra futurorum, et prophetia erat in corpore et sanguine vere Christi, imo in ipso veritas Christo. Ipse namque erat agnus quem Abel primus obtulit, quem Moyses dudum mane et vespere offerri Deo in sacrificio praecepit. Erat autem in eadem coena agnus ille typicus, erat et veritas (Genes. IV; Exod. 120.1364B| XXIX; Num. XXVIII); oportebat autem de umbra transire ad veritatem. Et ideo gaudio gaudet, gratias agens Deo Patri, quia jam implebatur quod cum desiderio diu desideraverat. Assumpserat enim hominem in Deum, quando Verbum caro factum est, ut per eum essemus in illo; sed necdum ille admiscuerat se per carnem et sanguinem suum nobis, ut singuli membra in illo unum essemus corpus. Quia etsi caro nihil prodest per se, Spiritus sanctus est qui vivificat corpus, ut in nobis omnibus unus sit Christus. In uno eodemque vivificatur Spiritu, et manemus in illo per hominem quem assumpsit, sicut et ipse per hoc mysterium corporis et sanguinis sui in nobis. Et ideo nostrae salutis summa, quia in isto consistit sacramento, desiderio sui desideravi adimplevit, 120.1364C| ut cum suis antequam pateretur hoc verum manducaret pascha: quatenus per hoc antequam se daret in pretium, nos in illo et ipse in nobis unum essemus corpus. Et ideo in cruce nos cum illo simul crucifixi sumus, in baptismo simul consepulti, et in resurrectione simul conresuscitati. Unde ait Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Coloss. III). Quapropter, charissime, nihil in hoc dubites mysterio, quod veritas Christus de se largitus est nobis, quia etsi sedet in dextera Patris in coelis, non dedignatur sub Sacramento quotidie per manus sacerdotis ac si vera hostia non infideliter, sed fideliter immolari.

Qui etsi non moritur, neque mors jam ei ultra dominabitur (Rom. VI), tamen in sacramento vere 120.1364D| communicatur, ut in nobis maneat naturaliter, sicut et nos in illo. Hinc est quod ait: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me ipse vivet propter me (Joan. VI). Ille autem vivit propter Patrem, qui natus est unigenitus ex Patre; et nos propter ipsum, quia manducamus ipsum. Et ideo, dilectissime, summopere cavendum, ut nullus Christianorum hinc sine viatico exeat, id est sine corpore Christi et sanguine, ut Christum in se habeat sicut in fide, ita et in cibo carnis et sanguinis, quia beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV). Tunc autem in Domino morimur, si nos in illo, et ille in nobis per hoc mysterium maneamus. Interim vero providendum ne propter incuriam et mentis ignaviam, 120.1365A| nobis proveniant haec (quod absit) ad perniciem, et ad damnationis cumulum, quae tradita sunt in reparationem cum tanto desiderio aeternae salutis. Ad ultimum quaeso ne sequaris ineptias de tripartito Christi corpore, non salem aut mel in eo admisceas, quod quidam voluerunt, nec aliud adjicias, nec subtrahas, sed totum ut Christus instituit, ita esse credas et intelligas; quatenus per hoc ille in nobis concorporatus maneat, sicut et nos in illo per hominem Deum quem assumpsit, cui juravit Deus Pater: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 120.1366A| (Psal. CVII; Hebr. VI, 7), et non secundum deliramenta quorumdam. Idcirco apostolorum sequenda est traditio (II Cor. XI), ne unusquisque nostrum suam praesumat coenam ad manducandum. Eorum itaque fides, eorum instituta sunt servanda. Quia ab omibus vere communicantibus una exigitur fides, studium et sollicitudo consideratur, facta quaeruntur, ut semper hinc nos festini sequentes per charitatem, et per desiderium aeternae vitae, transeamus ad aeternam et perpetuam vitam. Vale, charissime, et diligentem te dilige.

(no apparatus)