Jump to content

Epistola de fide (PL017)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de fide
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.EpDeFi 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Epistola de fide Apostolica narrat auctoritas: Sine fide impossibile esse ut quisquam placeat Deo. Nos ergo fideliter credimus Patrem, Filium et Spiritum sanctum, unum verum solum Deum in essentiali substantia, ac sanctam et individuam personalem aeternitatem. Deitas enim Christi par in omnibus et consubstantialis est Patri, et sempiterna atque intemporaliter una eademque potentia genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil, superior est omnibus quae creavit, nec umquam creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit: cui proprium et sempiternum est nec aliunde quam de Patre, nec alium esse quam Pater est. Huic si addita esset potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui creavit, nec habebat divitias ejus naturae, cujus indiguit largitate.

In ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae, venit quaerere et salvare quod perierat. Venit autem non locali accessu nec motione corporea, tamquam praesens futurus unde adfuisset, aut illinc recessurus unde venisset, sed venit per hoc quod erat visibilis et cunctis cernentibus declarandus. Humanam scilicet carnem atque animam in visceribus virginis matris accipiens, ut manens in forma Dei, servi formam assumeret, et in similitudine carnis peccatorum veniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret divinis humana. Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros, nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret et habitaret in nobis. Quod deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, deitas non peremit. Idem enim et sempiternus ex Patre, et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis. In deitate tantum et cum Patre et cum Spiritu sancto unius ejusdemque naturae; in susceptione autem hominis, non unius substantiae, sed unius ejusdemque personae: ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in submissione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est; cum simplex et immutabilis natura deitatis tota in sua sit semper essentia; nec damnum sibi recipiens nec augmentum; et sic assumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat.

Cur autem inconveniens aut impossibile videatur, ut Verbum et caro atque anima unus homo Christus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt, etiam sine Verbi incarnatione, personam? Cum multo facilius sit, ut hanc unitatem sui atque hominis, deitatis praestet potestas, quam ut eam in substantiis suis obtineat solius humanitatis infirmitas. Nec Verbum igitur in carnem, nec in Verbum caro mutata est: sed utrumque in uno manet, et unus in utroque est: non diversitate divisus, non permixtione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre; sed idem ex Patre ante omne principium, et idem in fine saeculorum ut esset mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus in quo habitaret plenitudo divinitatis.

Nativitas enim Domini secundum carnem quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae conditionis initia transcendat, sive quod solus ab inviolata virgine sine concupiscentia est conceptus et natus; sive quod ita e visceribus matris est editus, ut fecunditas pareret, et virginitas permaneret; non alterius tamen naturae erat ejus caro quam nostra est: nec alio illi quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum; non discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluptatum: sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis, nec tentabatur illecebris, nec cedebat in vitiis: verus homo vere unitus est Deo: nec secundum existentem prius animam deductus e coelo, nec secundum carnem creatus ex nihilo: eamdem gerens in Verbi deitate personam, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator, nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus.

Invitat quidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo; sed apud eruditionem tuam non est copia laborandi. Apud te est Bethleem, in qua salutifer Virginis partus illuxit, quem involutum pannis, inter angustias diversorii, praesepe suscepit.

Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, post multorum infantium ab Herode mortem Salvatoris infantia est persecuta. Apud te, inquam, locus est, ubi pueritia adolevit, ubi adolescentia maturavit, et per incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis. Unus enim atque idem est qui in Dei forma operatur miracula magnae virtutis.

Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam: et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes: inde in homine manente justitia, ubi est suscepta humana natura. Nulla enim ratione extra nostri corporis veritatem. Nam quia captivitatis nostrae originalia vincula solvi non poterant, nisi exsisteret homo nostri generis nostraeque naturae, quem primi praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut erat ab initio divinitus praeordinatum; ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio diu exspectato veniret effectu; nec posset esse ambiguum quod continuis significationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio diversa haereticorum impietas manifestatur, cum specie deitatis honorandae, humanae carnis in Christo derogant veritatem; et religiose aestimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat; cum ita secundum promissionem omnia saecula praecurrentem mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla caro posset salvari. Enucleatius autem declarare fidei sacramentum, et confundere haereticam pravitatem tuum est, pater optime Hieronyme. Hoc unum oro et deprecor, mei ut memor sis frequentius, invictissime miles Christi. Amen.