Jump to content

Epistola de ratione Paschae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de ratione Paschae
saeculo V

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

DioExi.EpDeRaP2 67 Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola de ratione Paschae


Dominis a me plurimum venerandis, Bonifacio primicerio notariorum, et Bono secundicerio, Dionysius Exiguus salutem.

Observantiae paschalis regulam, diu sancto ac venerabili Petronio episcopo commonente, tandem stylo commendare compulsus, omnem deinceps ambiguitatem diversitatis, oppugnantiamque sublatam fore credideram: maxime quod sanctorum trecentorum octodecim antistitum qui apud Nicaeam convenerant auctoritatem totis nisibus insinuare curaveram, qui in illo concilio venerando decemnovennalem cyclum regulariter affigentes, quartas decimas lunas paschalis observantiae per omnia tempora lege suae revolutionis immobiles adnotaverunt. Sed quoniam sanctitas vestra, orta rei hujus quaestione, de archivo Romanae Ecclesiae, Paschasini, venerabilis episcopi, scripta, quem constat, pro persona beatissimi papae Leonis, sancto Chalcedonensi praesedisse concilio, ad eumdem papam per idem tempus directa nunc protulit, quae sanctis Patribus evidenti ratione consentiunt, haec praesenti indidimus operi: ut hujus etiam viri testimonio niteremur, qui manifesto miraculo venerabilium pontificum paschalia decreta confirmat. Quia vero in scriptis ipsius communium annorum et embolismorum mentio facta est, et a nonnullis haec ratio, quae ex Hebraeorum, ut fertur, traditione descendit, magnopere quaeritur, scire volentibus utrum huic paterna regula consonare videatur, necessarium duximus et hanc notitiam, ne probetur in aliquo dissidere, coacta brevitate digerere.

Noverimus itaque quia idem decemnovennalis cyclus per ogdoadem et hendecadem semper in se revolvitur. Octo namque et undecim ipse numerus explicatur. Ogdoas ergo, quae incipit a primo decemnovennali cyclo, qui est lunaris decimus septimus, hac ratione peragitur: ut annos primum et secundum communes, id est minores habeat; tertium embolismum, id est majorem; annum quartum et quintum item communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Ac per hoc ogdoadis communes anni quinque et tres embolismi jugiter ascribuntur. Communis autem annus duodecim lunares menses colligit, qui dies trecentos quinquaginta quatuor efficiunt. Embolismus autem annus et lunas tredecim, et dies trecentos octoginta quatuor habere monstratur. Item hendecas hac lege decurrit. Incipit a nono cyclo decemnovennali, qui est lunaris sextus; cujus primus et secundus annus communis est, tertius embolismus, quartus et quintus communis, sextus embolismus, septimus et octavus communes, nonus embolismus, decimus communis, undecimus embolismus: sicque hendecas communibus annis septem, embolismis quatuor terminatur. Embolismorum autem ista ratio probatur existere, quia annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim anni solaris circulum per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non valet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. In embolismis vero novemdecim diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Quapropter ogdoadis et hendecadis annos, juxta praefati circuli ordinem, in medium proferamus, et liquido probabimus per octo annos et undecim lunae cursum cum sole contendere, quando tot dies illa colligat quot ille cucurrerit.

In ogdoade diximus quinque annos esse communes, tres embolismos. Quinquies ergo trecenteni quinquageni quaterni, fiunt mille septingenti septuaginta; et ter trecenteni octogeni quaterni, mille centum quinquaginta duo, ac per hoc simul fiunt bis mille nongenti viginti duo. Similiter octo anni solares, si in summam redigantur, id est octies trecenti sexageni quini, et quadrans, faciunt simul bis mille nongentos viginti duos. Simili modo et hendecadis annos, qui sunt communes septem et quatuor embolismi, si in summam ea qua diximus supputatione congesseris, tantumdem pene reperies, quantum undecim solares anni conficiunt, hoc est quater mille quatuordecim. Haec est ergo embolismorum, sicut praediximus, ratio, ut incrementis suis communium annorum detrimenta compensent.

Sed jam pulcherrimam vobis atque praeclaram collectionem ipsius cycli decemnovennalis ostendam, per quam omnem deinceps ambiguitatem, si qua mota fuerit, auferatis: nec sit ita quis nimio stupore perculsus, qui demonstrata sibi veritatis luce non gaudeat, et ignorantiae relictis tenebris, tantae rationi protinus non acquiescat. A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, praecedentis, usque ad decimam quartam sequentis Paschae, si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies habebit; si embolismus, trecentos octoginta quatuor. Quod si dies unus plus minusve contigerit, evidens error est. Excepto videlicet anno primo saepe dicti decemnovennalis cycli, quem a decima quarta luna Paschae ultimi, id est nonidecimi anni, usque ad decimam quartam ejusdem primi numerare curamus. Propter quod idem ultimus epactas, id est adjectiones lunares, octodenas tunc retinens, primo anno, non undecim, ut in caeteris annis fieri solet, sed duodecim dies accommodat. Et quia triginta dierum fine volvuntur, nulla epacta in principio ipsius cycli ponitur, secundus autem annus epactas undecim suscipit: et ideo, sicut diximus, a decima quinta luna Paschae primi cycli, usque ad finem ejus, in communibus et embolismis annis praefixos dies nos invenire non dubium est. Quod si aliter aliquando calculantium imperitia fuerit fortassis expositum, hac observantia ratiocinationis eorum falsitas arguetur.

Atque ut hoc manifestius possit intelligi, praesentis anni exemplo monstremus. Indictio quippe quarta est, et lunaris circulus undecimus; decemnovennalis cyclus decimus quartus. Et quoniam hendecadis sextus annus est, eum embolismum esse necesse est. A decima quinta itaque luna praeteriti festi usque ad decimam quartam praesentis, quot sunt dies diligentius inquiramus, et inveniemus procul dubio quando Pascha celebrare debeamus. Transacto anno per indictionem tertiam (in Pascha) lunam decimam quartam nono calendarum Aprilium die, id est vigesimo quarto mensis Martii fuisse, quis dubitet, qui curam hujus rei habere quantulumcunque cognoscitur? Et ideo ab octavo calendarum Aprilium die numerandi sumamus exordium: habemus Martii dies septem, Aprilis triginta, Maii triginta et unum, Junii triginta, Julii triginta et unum, Augusti triginta et unum, Septembris triginta, Octobris triginta et unum, Novembris triginta, Decembris triginta et unum, Januarii triginta et unum, Februarii viginti octo, Martii triginta et unum, Aprilis duodecim dies, quod est pridie idus Aprilis. Fiunt simul trecenti octoginta quatuor. Quod si, juxta eorum definitionem qui lunam aliter quam se veritas habet computant, decimam quartam, non pridie iduum Aprilium, sed tertio iduum demus occurrere, trecenti octoginta tres dies imminuto numero colligentur; quod nullo fieri pacto conceditur. Et ita semper quoties dubitatio talis occurrerit, a decima quinta luna transactae festivitatis, usque in decimam quartam Paschae, quod quaerimus, dies sollicite computemus. Et si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies; si embolismus est, trecentos octoginta quatuor inveniemus: nec inaequalitas prorsus eveniet, quia regula cycli hujus hac ratione subsistit, cujus enucleatam formulam subjecta descriptione pandemus.

Anno decemnovennalis circuli primo, lunaris decimo septimo, a decimo quinto calendas Maii usque nonas Aprilis, quia communis annus est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli secundo, lunaris decimo octavo, ab octavo idus Aprilis usque in octavum calendas Aprilis, quia communis annus est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli tertio, lunaris decimo nono, a septimo calendas Aprilis usque in idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli quarto, lunaris primo, a decimo octavo calendas Maii usque in quartum nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli quinto, lunaris secundo, a tertio nonas Aprilis usque in undecimum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli sexto, lunaris tertio, a decimo calendas Aprilis usque in quartum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli septimo, lunaris quarto, a tertio idus Aprilis usque in tertium calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli octavo, lunaris quinto, a pridie calendas Aprilis usque in decimum quartum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli nono, lunaris sexto, a decimo tertio calendas Maii usque in septimum idus Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo, lunaris septimo, a sexto idus Aprilis usque in sextum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli undecimo, lunaris octavo, a quinto calendas Aprilis usque in decimum septimum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli duodecimo, lunaris nono, a decimo sexto calendas Maii usque in pridie nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo tertio, lunaris decimo, a nonis Aprilis usque in nonum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo quarto, lunaris undecimo, ab octavo calendas Aprilis usque in secundum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo quinto, lunaris duodecimo, ab idibus Aprilis usque in calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo sexto, lunaris decimo tertio, a quarto nonas Aprilis usque in duodecimum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo septimo, lunaris decimo quarto, ab undecimo calendas Aprilis usque in quintum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo octavo, lunaris decimo quinto, a quarto idus Aprilis, usque in quartum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.

Anno decemnovennalis circuli decimo nono, lunaris decimo sexto, a tertio calendas Aprilis usque in decimum quintum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.