Singulari veneratione colendo, totis charitatis brachiis amplectendo, individuo cordis nostri hospiti, Domino Bernhardo Claraevallis Abbati, frater Petrus humilis Cluniacensis Abbas salutem ad quam suspirat aeternam. Mitto vobis charissime novam translationem nostram, contra pessimum nequam Machumet haeresim disputantem. Quae nuper dum in Hispaniis morarer meo studio de Arabica versa est in latinam. Feci autem eam transferri a perito utriusque linguae viro magistro Petro Toletano.Petrus Toletanus. Sed quia lingua Latina non ei adeo familiaris vel nota erat, ut Arabica, dedi ei coadiutorem doctum virum dilectum filium et fratrem Petrum notarium nostrum,Petrus monachus Cluniac. reverentiae vestrae, ut extimo, bene cognitum. Qui verba Latina impolite vel confuse plerumque ab eo prolata poliens et ordinans, epistolam, imo libellum multis, ut credo, propter ignotarum rerum notitiam perutilem futurum perfecit.
Sed et totam impiam sectam, vitamque nefarii hominis, ac legem, quam Alcoran,Alcoran. id est, collectaneum praeceptorum appellavit, sibique ab angelo Gabriele de coelo callatam miserrimis hominibus persuasit, nihilominus ex Arabico ad Latinitatem perduxi interpretantibus scilicet viris utriusque linguae peritis, Roberto Retenensi de Anglia,Robertus Retenensis. qui nunc Papilonensis ecclesiae archidiaconus est: Hermanno quoque DalmataHermannus Dalmata. acutissimi et literati ingenii scholastico. Quos in Hispania circa[1] Hiberum Astrologicae arti studentes inveni, eosque ad haec faciendum multo precio conduxi. Fuit autem in hoc opere intentio mea,Causa translationis Alcorani, et aliorum Arabicorum. ut morem illum patrum sequerer, quo nullam unquam suorum temporum vel levissimam, ut sic dicam, haeresim, silendo praeterierunt, quin ei totis fidei viribus resisterent, et scriptis atque disputationibus esse detestandam ac damnabilem demonstrarent. Haec ego de hoc praecipuo errore errorum, de hac fece universarum haeresum, inquam, omnium diabolicarum sectarum, quae ab ipso Salvatoris adventu ortae sunt, reliquiae confluxerunt, facere volui. Ut sicut eius letali peste dimidius pene orbis infectus agnoscitur, ita quam execrandus et conculcandus detecta eius stultitia et turpitudine a nescientibus agnoscatur. Agnoscetis ipsi legendo, et sicut arbitror (ut dignum est) deflebitis, per tam nefarias et abiectissimas sordes tantam humani generis partem deceptam,Hodie latius propagata est superstitio Machumetica. et a conditore suo per spurcissimi hominis sectam nefariam etiam post redemptoris gratiam tam leviter aversam.
Specialiter autem vobis ista omnia notificavi, ut et tanto amico studia nostra communicarem, et ad scribendum contra tam perniciosum errorem illam vestram, quam nostris diebus vobis Deus singulariter contulit, doctrinae magnificentiam animarem.
Nam licet hoc perditis, ut extimo, prodesse non posset, responsionem tamen condignam, sicut contra alias haereses, ita et contra hanc pestem Christianum armarium habere deceret. Quam si superfluam esse quibusdam visum fuerit, quoniam quibus resistere debeant talibus armis imminuti non assunt: novitur, in republica magni regis quaedam fieri ad tutelam, quaedam fieri ad decorem, quaedam ad utrumque. Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico arma, licet tempore suo minus necessaria.
Praeparati sunt a David sumptus,Contra perversam doctrinam pugnandum est modis omnibus. parata et ornamenta templi divini constructioni et ornatui deputata, sed nec illa eius tempore alicui usui profecerunt: sed in usus divinos post eius tempora transierunt. Manserunt itaque ista aliquanto tempore ociosa: Sed incumbente necessitate apparuerunt, quae diu vacaverunt, fructuosa.
Nec tamen, ut mihi videtur, opus istud etiam hoc tempore ociosum vocare debeo. Quia iuxta Apostolum, vestrum, est et omnium doctorum virorum, omnem scientiam extollentem se adversus altitudinem Dei, omni studio, verbo et scripto impugnare, destruere, conculcare.
Quod si hinc errantes converti non possunt, saltem infirmis Ecclesiae, qui scandalizari et occulte moveri levibus etiam ex causis solent, consulere et providere doctus, vel doctior, si zelum habet iustitiae, non debet negligere. Propono inde vobis patres omnes,Exemplo patrum haereses detegendae ac refellendae. et praecipue patrem Augustinum. Qui licet Iulianum, Pelagianum, licet Faustum Manichaeum verbis et labore suo ad fidem rectam convertere nequiverit, non tamen quin de eorum errore magna contra eos volumina conderet, omisit. Sic de reliquis sui temporis, et non sui temporis hereticis, sic de Iudaeis, sic de Paganis faciens, non solum contra eos sui temporis nomines armavit, sed etiam ad nos et ad posteros omnes maximae aedificationis et instructionis charisma transmisit.
Si igitur reverentiae vestrae in his laborandi Deo adspirante voluntas fuerit, nam facultas per eius gratiam deesse non poterit, rescribite, et mittemus librum quemadmodum misimus[2] ut per os vestrum ipsius laude repletum, spiritui nequiciae spiritus benignus respondeat, et Ecclesiae suae thesauros gazis vestrae sapientiae suppleat.
Notae: