Migne Patrologia Latina Tomus 62
EugAfr.EpiDed21 62 Eugyppius Africaec.465-c.533 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola dedicatoria
Excerptorum codicem quem de nonnullis operibus sancti Augustini, cohortante domino meo Marino abbate, vel caeteris sanctis fratribus, quomodocunque compegeram, continuo transferri vobis, sancto quo polletis studio, voluistis: et cum bibliothecae vestrae copia multiplex, integra, de quibus pauca decerpsi, contineat opera, placuit tamen habere decerpta. At ego prospiciens, ne forsitan a legentibus temeritatis arguerer, necesse habui causam facti praefatione fateri, quae ita se habet. Inter magnos et egregios catholicae doctores Ecclesiae, praeclarum fuisse et esse beatum Augustinum quis ignoret et episcopum? quem cum divina et humana eruditione mirabilem, omnes orthodoxi toto terrarum orbe venerentur, praecipue tamen apostolicae sedis antistites, scripta ejus, sua probabiliter auctoritate firmantes, tanto majori studio semper amplexi sunt, quanto ampliori solatio his usos fuisse testantur. Nam contra multos hostes Ecclesiae dimicantes, et maxime contra versipelles inimicos gratiae Dei, doctrina ejus instructi, vel potius eadem illustrati gratia, semper exstitere victores: cujus victoriae praemia in tantum donante Deo posteris prosunt, ut et jejunos copiosius pascant, et fortes armis spiritalibus muniant. Catholica siquidem divinae legis explanatio, non solum esurientibus alimonia, sed et dimicantibus efficitur armatura. Nec immerito vicarii illius cui pascendas oves Dominus ore proprio commendavit compastoralis officii socium, copiosa gregi dominico de pratis Scripturarum, pabula procurantem, peramplius dilexerunt: suum verissime putantes bonum, quod per fraternam scientiam gratulabantur inventum. Scientes hunc intelligibilem ad condiendos animos salem etiam pecoribus abjectissimis profuturum, quorum omnium ego prorsus abjectior, ex aliquantis ejusdem beati viri praeclaris operibus perpauca ruminando quodammodo lambendoque decerpsi, quae stantibus amicis integra legeram. Nam omnia illius habere vel invenire quis possit? Nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam, velut ex ingenti prato floribus asperso coelestibus, ex librorum ejus quae data est copia inops aegerque collegi: inops scilicet peritia, aeger offensa, vel informari tanta doctrina cupiens, vel sanari. Veritatem namque sententiae Salomonis qui ait: Favus mellis verba prudentiae, dulcedo animae, sanitas ossium, in supradicti viri dulcissima et sanissima eruditione persensi. Pauca proinde quae congessi, non solum mihi qui sensu censuque sum pauper, sed etiam his qui utroque praediti sunt munere, profutura confido. Nam cum in manus eorum haec eadem excerpta pervenerint, aut ardore mendicantis accensi, aut inordinata, ut assolet, congestione permoti, dabunt operam, vel plura studiosius habere, vel ex his aptiora decerpere, atque in unum corpus redacta saepius lectitare. Ita forsitan imperiti desiderium compendiis poterit militare doctorum. Plerumque enim quod ineptius a parvis arripitur, a magnis aptius adimpletur. Certe si nullus magnorum id vel facere vel habere dignatur, saltem illi quibus plenaria tanti desunt operis, his fortasse delectabuntur Excerptis, quia facilius unum codicem quis poterit sibi parare quam multos. A singulis sane capitulis diversae res, vel etiam quaestiones atque sententiae, de quo opere vel libro sint, indicantur, ut si quis ignorat, ubi eas plene possit invenire cognoscat. Integrum vero librum visum est Excerptorum debere esse principium, et ille potissimum mihi praeponendus occurrit, quem idem beatus Augustinus antistes ad sanctum Hieronymum, post primam de animae quaestione, noscitur scripsisse presbyterum, solvens illam ex Epistola Jacobi apostoli, quam in primo praenotavi capitulo, quaestionem: in quo libro, quatuor illas virtutes, id est, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, atque justitiam, ad illud geminae dilectionis Dei et proximi latum mandatum nimis, in quo tota lex pendet et prophetae, mirifice retulit. Ob hoc itaque congruum putavi atque conveniens, ut his Excerptis charitas, qua dispersa solent adunari integritate, libri daret exordium, quae et virtutum omnium perfectio, et supernae legis est plenitudo: ipsa quoque finem dedit operi, quae non habet finem. Nam penultimus numeri titulus, ordinem nutriendae, ultimus enutritae laudem continet charitatis. Per quam adjuro lecturos, ut mihi indigno veniam dignanter tribuant, et orationum praesidia clementer impendant. Si quis sane trasferens hoc opus, his quae congesta sunt alia addere forte voluerit, congruis adjiciat locis, ut praedicti duo de charitate tituli finem semper teneant Excerptorum.