Epistola et privilegia (Coelestinus II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistola et privilegia
Saeculo III

editio: Migne 1846
fons: incognitus

CoeIi.EpEtPr28 179 Coelestinus II Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Privilegium pro ecclesia S. Mariani Eugubina. (Anno 1143, Oct. 19.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 637.]

COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BENEDICTO praeposito, ejusque fratribus in ecclesia episcopalis sedis Beati Mariani Eugubinae civitatis Domino famulantibus, tam praesentibus, quam futuris in perpetuum.

Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, delicti in Domino filii, postulationibus vestris clementer impertimur assensum, et ecclesiam B. Mariani, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolici privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant; in quibus propriis haec duximus exprimenda vocabulis, plebem scilicet S. Joannis de Civitate, plebem S. Mariae serrata, plebem de Fisciano, plebem S. Mariae de Glodiano cum plebe Sancti Donati, et Sancti Viriani, plebem S. Gervasii, curtem de Lavari, cum aliis omnibus ecclesiis, ac bonis praedictae ecclesiae pertinentibus, capellam S. Bartholomaei, capellam S. Crucis, capellam S. Verecundi, capellam S. Angeli, capellam S. Georgii, capellam S. Savini, capellam S. Angeli, capellam S. Christophani, capellam S. Salvatoris, capellam S. Mariae de Mediano, capellam S. Bartholomaei de Castro Venali, capellam S. Mariae, et capellam S. Georgii de Cortiva, capellam S. Mariae, capellam S. Margaritae cum omnibus suis pertinentiis, castrum montis Juliani cum curte sua, castrum Galgate cum curte sua, castrum vallis Marculae cum curte sua, castrum Algnanir, castrum Agelli. Prohibemus quoque, ut infra antiquos terminos majoris, sive baptismalis Ecclesiae absque vestra permissione nullus Ecclesiam aedificare praesumat, nec ab hominibus infra eosdem terminos habitantibus decimas, vel oblationes exigat, nec eas ad sepulturam ad alia loca transire compellat, sed, juxta Apostolum, quibus spiritualia seminatis eorum carnalia nullo prohibente metatis clericos vero, sive laicos liberos, qui de saeculari habitu converti, et in vestra ecclesia religiose vivere voluerint, recipiendi facultatem liberam vobis concedimus, sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvo jure matricis ecclesiae. Decernimus ergo, etc. Amen.

Locus + sigilli. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episc. Ego Conradus Sabinensis episc. Ego Stephanus Praenestinus episc. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Callixti. Ego Thomas presb. card. tit. Vestinae. Ego Petrus card. presb. tit. S. Susannae. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus card. tit. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego . . . Bald. diac. card. S. Mariae in Via Lata. Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Nicolaus diac. S. R. E.

Datum Later. per manum Gerardi S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii XIV Kal. Novemb., ind. VII, Incarn. Dom. an. 1143, pontif. vero D. Coelestini papae anno I.

II. De sui electione certiores facit Cluniacenses, eorumque preces postulat. Claromontani episcopi culpam ipsis condonat. (Anno 1143, Nov. 6.)[MANSI, Concil., XXI, 592.] COELESTINUS epicopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et monachis Cluniacens., salutem et apostolicam benedictionem.

Charitatem vestram de statu sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae sollicitam cognoscentes, quae circa nos acta sunt, vobis significare curavimus Notum igitur facimus dilectioni vestrae quod Domino nostro bonae memoriae papa Innocentio, VIII Kal. Octobris defuncto, et in Lateranensi ecclesia cum maxima cleri ac populi Romani frequentia tumulato, cardinales presbyteri et diaconi, una cum fratribus nostris episcopis et subdiaconis, clero ac populo Romano acclamante, partim et expetente, tertia die in ipsa ecclesia unanimi voto et pari consensu, me indignum, et prorsus tanti officii imparem, nescio quo Dei judicio, in Romanum pontificem concorditer elegerunt. Ego autem considerans, infirmitatem meam ad apostolicae sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluerit operari. Dispositioni itaque divini consilii colla submittens, tanto pondere pressum me recognosco, ut non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII). Tanta quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna vix aliquando animus erigatur. Multis causarum fluctibus quatior; et post illa quietis otia, quae ante hoc officium me recolo habuisse, tantis tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII).

Unde, fratres charissimi, per omnipotentem Dominum rogo, ut me sub hoc pastoralis curae onere lassescentem orationum vestrarum intercessionibus adjuvetis, ut ejusdem omnipotentis Dei misericordiam totis nisibus et plenis desideriis imploretis, quatenus mihi inter undas pelagi laboranti majestatis suae dexteram porrigat, et sic naviculae suae praeesse concedat, ut ad aeternae quietis portum cum susceptae navis onere, ipso ducente, perveniam.

Nos autem Cluniacense monasterium tanquam B. Petri proprium, more praedecessorum nostrorum diligere volumus et fovere, et suam ei justitiam conservare.

Quod autem Claromontensis episcopus praeterita B. Lucae festivitate a praedecessore nostro bonae memoriae papa Innocentio evocatus non venit, nec canonicam excusationem praetendit, pro vestra dilectione ad praesens aequanimiter toleramus.

Datum Laterani VIII Idus Novembris.

III. Ad Alvisum Atrebatensem episcopum. Causam matrimonii cujusdam ad se advocat. (Anno 1143, Nov. 6.)[MANSI, ibid., col. 595.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras a tua fraternitate transmissas recepimus, et quod de consanguinitate inter charissimi filii nostri Stephani illustris Blesensis comitis filium et filiam nobilis viri Theodorici Flandrensis comitis in eis continebatur diligenter expendimus. Verum quoniam episcopos Galliae in justitia et observatione mandatorum sedis apostolicae tepidos invenimus, et idem filius noster . . . . . . . . . comes in causa matrimonii R. de Perona omnino inordinate et contra justitiam ab ipsis tractatus est, causam ipsam judicio sedis apostolicae duximus reservandam. Si vero tu ipse, vel quislibet alius in causa canonice procedere volueritis, proxima Dominica, qua cantatur. Isti sunt dies, etc., vos conspectui nostro praesentetis, ut in utriusque partis praesentia causam ipsam diligenter inquirere, et quod canonica aequitas dictaverit exinde statuere valeamus.

Datum Laterani VIII Idus Novemb.

IV. Ad A. praepositum et canonicos Rosatenses. (Anno 1143, Nov. 6.)[GIULINI, Memorie della Hist. di Milano, t. V, p. 578.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. praeposito, et canonicis de Rosata, salutem et apostolicam benedictionem.

A sede apostolica statutum est, ut religiosae personae de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, sive de nutrimentis suorum animalium decimas solvere non cogantur. Quo contra perlatus est clamor ad aures nostras, quod a sanctimonialibus Sanctae Mariae de Montano decimas exigitis, et violenter ab eis extorquetis. Quia igitur in his quae a sede apostolica statuuntur absque sui status periculo nulli licuit deviare, per praesentia vobis scripta praecipimus, quatenus decimas ab eisdem sanctimonialibus exigere nullatenus praesumatis, sed si quam ibidem justitiam vos habere confiditis, in nostra praesentia ostendatis.

Data Laterani VIII Idus Novembris.

V. Privilegium confirmationis ecclesiae S. Joannis Modoetiensis. (Anno 1143, Nov. 23.)[FRIZI, Memorie stor. di Mouza, t. II, p. 56.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis UBRANDO Modoetiensi archipresbytero ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, et ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitantes assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Beati Joannis de Modoetia in qua divino mancipati estis obsequio ad exemplum praedecessorum nostrorum beatae memoriae Calixti et Innocentii Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, largiente Domino, poterit adipisci, firma et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ipsam videlicet ecclesiam Sancti Joannis Baptistae cum omnibus capellis suis, etc., ecclesiam Sancti Joannis de Varena, Sanctae Mariae de Sara, Sancti Petri de Sirone, etc. In Coliate ecclesiam Sancti Carpofori, etc., Sanctae Mariae de Teneblaco et Sanctae Mariae de Sundri; confirmationem quoque electionis Cremellensis abbatissae, sicut a venerabili fratre nostro Robaldo Mediolanensi archiepiscopo rationabiliter vobis concessa est et scripto suo firmata. Jus etiam ac rationabiles consuetudines quas in eadem Beati Petri ecclesia de Remella habetis, vobis pariter confirmamus. Sane illa feudorum beneficia quae venerabilis frater Jordanus Mediolanensis archiepiscopus vestrae ecclesiae in praenominatis ecclesiis ad communem fratrum sustentationem concessit, vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus autem ut nullus infra parochiam vestram absque vestro assensu ecclesiam vel capellam aedificare praesumat, salva auctoritate Romani pontificis, etc. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem vestrae ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

In circulo:

FIAT PAX IN VIRTUTE TUA ET ABUNDANTIA IN TURRIBUS TUIS.

In monogrammate:

Bene valete. Ego Otto diac. cardin. Sancti Georgii ad Velum Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Aureum subscripsi. Ego Thomas presbyt. cardin. tit. Vestinae subscripsi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Octavianus diac. cardin. Sancti Nicolai in Carcere subscripsi. Ego Rainerius presb. cardin. tit. Sanctae Priscae subscripsi.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. ac bibliothecarii, IX Kal. Decembris, indict. VII, Incarnat. Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

VI. Privilegium pro ecclesia Cellae Superioris Wirzeburgensi. (Anno 1143, Nov. 24.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., p. 385.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONRADO praeposito de Cella, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Sancimus autem ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam et fratrum Praemonstratensium institutionem perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Nulli quoque fratrum post factam professionem, absque praepositi totiusque congregationis permissione, liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Concambium vero quod de loco, qui Cella dicitur, cum Wirtzeburgensi episcopo a vobis rationabiliter factum est, confirmamus, ut nullus ipsius loci advocatiam sibi usurpare praesumat, apostolica auctoritate interdicimus. Decimam autem de Mosa sicut ab episcopo vobis concessa est, vobis nihilominus confirmamus. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis molestiis fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VIII Kal. Decembris, indictione VI, Incarnat. Dominicae anno 1143, pontificatus domni Coelestini II papae anno primo.

VII. Privilegium pro ecclesia majori Augustensi. (Anno 1143, Nov. 26.)[ Monumenta Boica, XXXIII, I, p. 714.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SIGEFRIDO praeposito, caeterisque canonicis Augustensis majoris ecclesiae, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.

Commissae nobis apostolicae sedis auctoritas nos hortatur, ut locis et personis ejus auxilium devotione debita implorantibus tuitionis praesidium impendere debeamus. Quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa poscentium non est differenda petitio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae Augustensem ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque inpraesentiarum bona juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Strubingen, Gisenhusen, Aitingen; item Aitingen, Muron, Sigelbach, Gershoven, Lanchwate, Biberbach, Mardingen, Altheim, Lebezzingen, Ecke, Flinhusen, Regnibolthesoven, Almintingen, Powele vineta in Bozon. Praeterea honores ecclesiasticos et quascunque praelationes in ipsa ecclesia rationabiliter hactenus habuistis, vobis nihilominus confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva episcopi vestri canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Gregorius presbyt. cardinalis tituli Calixti ss. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae ss. Ego Petrus cardinalis presbyter tit. Sanctae Susannae ss

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VI Kalend. Decemb., indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini papae II anno primo.

VIII. Privilegium pro monasterio S. Martini Ahusani. (Anno 1143, Nov. 26.)[PETRI, Suevia eccles., 91.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis S. Martini de Ahusen, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum, etc.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Gualteri Augustensis episcopi precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, quod ab egregiae recordationis viro Manegoldo palatino comite ejusque filiis, praefato videlicet fratre nostro Gualtero nunc Augustensi episcopo, Adelberto et Odelrico in proprio allodio constructum est, et beato Petro cum omnibus ad ipsum pertinentibus oblatum, sub ejusdem apostolorum principis et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones vel decimas, quaecunque etiam bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Concambium vero quod de loco, in quo ipsum monasterium situm est, cum ecclesia S. Petri de Totingen, ad cujus parochiam pertinebat, utriusque partis assensu rationabiliter factum est, auctoritate apostolica confirmamus. Liceat autem vobis communi consilio advocatum, quem ad defensionem ejusdem monasterii utilem esse noveritis, libere eligere, ipsumque, si inutilis apparuerit, removere, et alium quem utiliorem praevideritis substituere. Obeunte vero abbate qui pro tempore ibidem fuerit, nullus quolibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio, vel partis consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, absque ullius contradictione abbatem eligere. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego presbyter cardinalis tituli S. Calixti ss. Ego Thomas cardinalis presbyter tituli Vestinae ss. Ego Petrus cardinalis presbyter tituli S. Susannae ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Otto diaconus card. S. Gregorii [S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Hubaldus diacon. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Octavianus diacon. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano ss.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, sexto Kalendas Decembris, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo tertio, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

IX. Privilegium pro monasterio Thenoliensi. (Anno 1143, Nov. 29.)[HUGO, Annal. Praem., II, p. 582.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio WALFRIDO abbati Theloniensis Ecclesiae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum videlicet ipsum de Thenolio, et totam decimam ejusdem territorii, cum debita libertate . . . . . Sancimus autem ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam et Praemonstratensium fratrum instituta, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur, nulli quoque fratrum post factam in eodem loco professionem absque abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero absque communi litterarum cautione, nullus audeat retinere. Decernimus ergo ut nulli omnino fas sit eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis Ecclesiae episcopus. Ego Raynerus, presbyter cardinalis Sanctae Priscae.

Data Laterani per manum . . . . . sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, tertio Kalendas Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1143.

X. Privilegium pro ecclesia S. Alexandri Bergomate. (Anno 1143, Dec. 1.)[LUPI, Cod. diplom. Berg., II, 1043.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OBERTO praeposito et fratribus Sancti Alexandri Pergamensis Ecclesiae, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuam memoriam.

Justitiae et rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderant mandata servari decessoris sui voluntatem et statuta custodiant. Eapropter nos qui in regimine sedis apostolicae praedecessori nostro felicis memoriae papae Innocentio, licet indigni, successimus, ipsius voluntatem ac statutum custodire volentes, sententiam, quae inter vos et canonicos Sancti Vincentii ab ipso promulgata est, confirmamus et ratam manere censemus. Hanc videlicet et quoties canonici Sancti Alexandri in solemnitatibus et exsequiis mortuorum cum canonicis Sancti Vincentii, sive in aliis convenerint, praepositus Sancti Alexandri teneat primum locum in sinistra parte chori; capellani ecclesiarum Sancti Salvatoris, Sanctae Agathae, Sancti Joannis, Sanctae Gratae, Sancti Vigilii, in Dominicis diebus et praecipuis festivitatibus veniant ad ecclesiam Sancti Alexandri ad majores missas. Criminosi de parochia S. Alexandri praesente praeposito vel uno de presbyteris ejusdem Ecclesiae poenitentiam suscipiant. Item statuimus ut presbyteri qui jurant fidelitatem Beato Vincentio jurent et Beato Alexandro. Unus quoque de sacerdotibus Sancti Alexandri portet capsam cum reliquiis; in mutatione vero ecclesiae duo de presbyteris Sancti Alexandri portent archam cum duobus de presbyteris Sancti Vincentii. Ad scrutinia in Coena Domini ad baptismum et in aliis solemnitatibus more solito conveniant. Cum canonici Sancti Vincentii ad ecclesiam Sancti Alexandri venerint, et in campanis pulsandis et in aliis sicut consuetudo est, honorifice suscipiantur, et totum chorum, sicut consueverunt, obtineant. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonica possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis: ecclesias de Licina, de Lemene et Sancti Faustini, de Villa, de Gromole; de Virgil, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Concessionem quoque decimarum a bonae memoriae Adelberto Pergamensi episcopo ecclesiae vestrae praeposito canonice factam, quemadmodum in scriptis ejusdem episcopi et canonicorum Beatorum martyrum Alexandri et Vincentii continetur, confirmamus, ut eaedem decimae perpetuis fratrum usibus cedant. Porro bonos usus et rationabiles consuetudines a praedecessore nostro piae recordationis papa Innocentio et Honorio vobis firmatas nos quoque auctoritate apostolica roboramus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat super hac nostra confirmatione Beati Alexandri Bergomensis Ecclesiam de caetero perturbare, aut qualibet occasione jam infringere vel mutare. Sed omnia vobis perpetuum integra conserventur quemadmodum praesentis scripti sanctione instituta esse noscuntur. Si quis autem huic nostrae confirmationi temerario ausu contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui periculum patiatur atque excommunicationi subjaceat. Amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Theodewinus episcopus S. Rufinae subscripsi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Rainerius presbyter cardinalis tit. Sanctae Priscae subscripsi. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae subscripsi. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis subscripsi. Ego Petrus card. presb. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Otto diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica subscripsi. Ego Gisilbertus diac. card. S. Romanae Ecclesiae subscripsi. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. subscripsi. Ego Nicolaus sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. subscripsi.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii Kalend. Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XI. G[regorium] episcopum Bergomatem de praecedente privilegiorum confirmatione certiorem facit. (Anno 1143, Dec.)[LUPI, Cod. dipl. Berg., II, 1047.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G[REGORIO] Bergomensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati tuae notum fieri volumus quod sententiam Beati Vincentii et Alexandri a praedecessore nostro beatae memoriae papa Innocentio promulgata est, sedis apostolicae auctoritate firmavimus, unde per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus quatenus quod de presbyteris interdictis et aliis quae ad observationem hujus sententiae pertinent ab eodem praedecessore nostro tibi injunctum est ut observes et facias observari.

XII. Privilegium pro monasterio SS. Salvatoris et Quirici. (Anno 1143, Dec. 5.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 711.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERTO abbati monasterii Sancti Salvatoris, et B. Quirici Populonien. ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas, ut religiosas personas, et loca eorum regimini deputata paternis affectibus diligamus, et ipsorum quieti salubriter auxiliante Domino provideri curemus. Proinde, dilecte in Domino fili Alberte abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuendum duximus, et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi ac Sancti Quirici monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus annotanda: totam videlicet terram illam, quae est acala Sancti Ambrosii usque ad collem Scultatorii, quemadmodum usque ad haec tempora cum silvis, vineis, terris, cultis vel incultis, pacifice videmini possedisse; montem videlicet civitatis destructae, quae antiquitus Populonia vocata est cum omnibus suis appendiciis ibidem consistentibus; ecclesiam Sancti Christophori cum omnibus suis pertinentiis, quae in Livellino sita est, ecclesiam Sancti Blasii, quae sita est in Laborcone cum omnibus suis pertinentiis, in Corsica ecclesiam Sancti Nicolai in Monario cum omnibus suis pertinentiis, et aedificiis. Piscina Lifredi, Falconaia, Franciola, Castellone cum omnibus suis pertinentiis. Molendinum de Guidalto, la Cosella, Fabricianum, Saline, Caldanella. Decimas quoque possessionum vestrarum, sicut hactenus quiete possidetis, vobis nihilominus confirmamus. Porro ordinationes clericorum, seu monachorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, pro libertate, et reverentia ejusdem loci hoc decreto nostro indulgemus, ut quem malueritis adeatis antistitem, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, eaque gratis et absque pravitate quod postulatur indulgeat. Item constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi, quacunque obreptionis auctoritate ordinetur, nisi quem fratres ejusdem coenobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint, maxime si de eadem congregatione idoneus inventus fuerit. Quod si talis qui huic regimini congruat, inter eos inveniri non possit, aliunde sibi Patrem et magistrum exspectent. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur, etc. Amen. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi Ego Coelestinus Ecclesiae Catholicae episcopus ss. Ego Corradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. ss. Ego Otho diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss.

Datum Laterani per manum Gerardi S. R. E. cardinalis ac bibliothecarii, Non. Decembris, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero D. Coelestini II papae anno I.

XIII. Privilegium pro monasterio Praemonstratensi. (Anno 1143, Dec. 6.)[HUGO, Annal. Praem., I, p. 14.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI Praemonstratensi abbati, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum.

Justis votis assensum praebere et religiosorum preces benignis auribus exaudire, apostolicae convenit dignitati: nec dubium quod si servorum Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus, ut quemadmodum divina providentia patres in Dei populo dicimur, ita etiam effectu prosequente operis salubriter praeesse fidelibus mereamur. Cum igitur universis personis ecclesiasticis nos oporteat generaliter providere, erga illas tamen propensiori cura nos convenit esse sollicitos, quos constat majori studio omnipotentis Dei servitio inhiare, et acriori religione ac morum honestate clarescere. Hoc profecto intuitu, dilecte in Domino fili Hugo abbas, tuae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum; et Praemonstratensem Ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus praesentis privilegii pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, acquirere poterit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda nominibus: ambitum scilicet ipsius vallis Praemonstratensis, sicut in vestris scriptis continetur, et certis terminis definitur, ab omni videlicet exactione liberum tam terragii, quam decimae sive census; curiam quoque de Fontenellis, cum vivario et duabus partibus molendinorum subjacentium, caeterisque appendiciis suis: curiam de Penencourt, cum vineis et caeteris appendiciis suis; curtem de Merliu cum vineis suis; curtem de Roseriis, cum pertinentiis et appendiciis suis; curtem de Vercigny cum appendiciis suis; curtem de Souppy, cum molendinis subjacentibus in flumen quod dicitur Axona, caeterisque appendiciis et pertinentiis suis. Duas partes decimae de Crepy; tertiam partem decimae de Chavus. Apud Valavergni decem modios vini de decima ejusdem villae; decimam cum terragio de Vrevin; et terragia de Concivilla, exceptis duobus modiis, quae inde persolvi debent ecclesiae Beatae Mariae Nogenti. Vivarium etiam et molendinum juxta eamdem villam, sicut haec ipsa habuerat in suo dominio Ingelrannus filius Thomae de Marla in praedictis duabus villis: census de Poilly; molendinum de Rochis; molendinum de Proisel, molendinum de Achery, molendinum de Cortun; molendinum de Cenceny; vinagia de Bourguignon; terram de Carenni; duas partes molendini de Aquila, vineas de Broiencourt, Ursignicourt, Brummout, Lizy, Valavrigny, Montarcenne et Montbavin; vineas de Concy-castello et de Coucivilla; vinagia et vineas de Novavilla in Suessionensi episcopatu, in suburbio civitatis, curtem et locum, torcularium et vineas. Apud Pomerias vinagia; census denariorum Branae castri, et Branellae villae; curtem de Bucy, cum vineis caeterisque pertinentiis suis. Molendinum de Rupibus, quod sub eadem villa est; curtem de Clamecy cum torculari, vineis et aliis pertinentiis. Apud Sorny duo torcularia, vineas, et alios reditus; curtem de Tenselva cum pertinentiis suis; curtem de Luilly et dimidium molendinum cum caeteris pertinentiis. Apud Bethencourt vinagia et alios redditus; apud Pinon quemdam censum, et tertiam partem minutae decimae de atrio et sextam partem cujusdam molendini, et decimam quam Josbertus ibidem habuit. Capellam et curtem de Rosel, cum molendino, vivario, torculari, vineis et omnibus pertinentiis suis. In monte de Trosly curtem unam, et in valle aliam cum terris, vineis, et aliis pertinentiis suis, et partem villae cum suis appendiciis, quam Andraeas de Baldimento vobis contulit, sicut eam in dominio suo tenebat: et quaedam alia ab aliis Dei fidelibus oblata; curtem de Biucy cum pertinentiis suis; curtem de Attechi et duas partes decimae, vineas cum caeteris appendiciis. Apud Cauny censum et vinagia; in villa quae dicitur Pons S. Medardi, quamdam partem decimae. Apud Margival dimidium molendinum; medietatem castanearum a Vausaillon. In episcopatu Noviomensi altare et curtem de Bonolio cum pertinentiis suis; curtem de Bolmont; curtem de Calveni; allodium de Germainnes; curtem de Montisel, curtem de Thory, curtem de Landricourt; et in suburbio Noviomensi terram, vineas et prata, curtem cum his quae ad eam pertinent; molendina Despeville, et dimidiam partem decimae ejusdem villae; duas partes decimae Destoily; sextam partem decimae de Duri; molendina de Offois, et duas partes decimae ejusdem villae; tertiam partem decimae de Grecy; dimidiam sedem cujusdam molendini apud Dinisam et medietatem decimae ejusdem villae; duas partes decimae de sancta Radegunde; duas partes decimae de Calveni; tertiam partem decimae de Caullaincourt; duas partes decimae de Gricourt; tres partes dimidiae partis decimae de Leherwes; tertiam partem decimae de Lancy; decimam de Kivres; terram apud Omencourt; terram de Liencourt, et de Curcy; tria jugera apud Greum; capellam S. Nicolai liberam apud S. Quintinum; curtem allodiorum cum suis appendiciis; curtem de Voiana cum appendiciis; curtem de Hanapiis in allodio cum decima; duas partes decimae de Bechincourt, duas partes decimae de Cartigny; totam decimam de Falvi, excepta minuta; quartam partem de Aldeni; molendina de Escauly, cum appendiciis suis; molendina de Hamel; sedes cujusdam molendini apud Pieton. Illud etiam humanitatis ratione perspeximus, et praesenti decreto in perpetuum valituro sancimus, ut sorores quae per laborem fratris nostri bonae memoriae Nordeberti Magdeburgensis archiepiscopi, et vestram exhortationem ad omnipotentis Dei servitium accesserunt, et semetipsas Domino obtulerunt, de bonis ecclesiae vestrae, quorum non modica pars eidem loco per eas noscitur pervenisse, sine cujusquam contradictione nunc et semper in sustentatione temporalium necessaria consequantur. Simili quoque modo decernimus, ut de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, dare decimas, cuiquam non cogamini; sed nec alicui episcopo liceat qualibet occasione in ecclesia vestra divina officia prohibere. Si vero generale interdictum in dioecesi factum fuerit, exclusis excommunicatis et clausis januis nihilominus divina officia celebretis. Porro ordinationes canonicorum, vel consecrationes altarium vel basilicarum seu reliqua ecclesiastica sacramenta a Laudunensi suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit; alioquin Catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Si quis vero nobilium se ibidem sepeliri deliberaverit, ipsius devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicatus sit, nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario huic nostrae constitutioni scienter contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua emendatione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Leodeninus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Thomas presbyter cardinalis, etc., etc.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, VIII Idus Decembris, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XIV. Archiepiscopus et episcopis praecipit ne annuos abbatum praepositorumque Praemonstratensium conventus impediant. (Anno 1143, Dec. 6.)[LEPAIGE, Biblioth. Praem., 422.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus archiepiscopis et episcopis ad quos litterae ipsae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Desiderium nostrum est, ut beneplacens Deo religio propagatur, et quae pro ipsius observantia, rationabili providentia statuta sunt, in sua stabilitate firmentur. Tunc enim noster Deo gratus erit famulatus, si sanctorum locorum salubris institutio, rigor et ordo in religionis fuerint puritate servata. Fraternitatem ignorare non credimus, quod fratrum Praemonstratensium ordo per Dei gratiam jam per diversas mundi partes crevit, et eorum bona conversatio et religio ad bene vivendum plurimos incitavit. Unde nos qui in sedis apostolicae regimine et quamvis indigni, disponente Domino, praesidemus, eosdem fratres, et eorum loca diligere volumus et fovere, et eorum opportunitatibus providere. Pro ipsius ordinis observantia statutum est, ut abbates vel praepositi ipsius ordinis Praemonstratum semel in anno conveniant, ut communi fratrum consilio, quae in eodem ordine corrigenda sunt corrigantur, et statuenda ad honorem Dei rationabiliter statuantur. Quocirca per praesentia vobis scripta mandamus quatenus eosdem abbates vel praepositos in vestris episcopatibus commorantes ad eumdem conventum venire nullatenus prohibeatis. Imo nolentes ire districte cogatis. Illos autem qui ab eodem apostataverint, et de locis ubi professionem fecisse noscuntur, absque praelati totiusque congregationis permissione discesserint, si commoniti redire contempserint, excommunicationis vinculo innodetis, et per parochias vestras excommunicatos denuntietis.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et bibliothecarii, VIII Idus Decembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus nostri anno primo.

XV. Ad Arnaldum Narbonensem archiepiscopum et suffraganeos.--Moneant parochianos suos ne Aimoniis, Guillelmo Montispessulani domino rebellibus, receptaculum praebeant, alioquin excommunicandos. (Anno 1143, Dec. 8.)[DOM BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 409.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus A[RNALDO] Narbonensi archiepiscopo, ejusque suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectus filius noster, Guillelmus de Montepessulano, sicut vos ignorare non credimus, villam suam per Dei gratiam recuperavit, et maxima pars hominum ejusdem villae ad ipsius fidelitatem rediit. Nunc autem sicut accepimus, quidam proditores ipsius, Aimonii scilicet cum quibusdam complicibus suis, in vestris episcopatibus commorantes, pacem perturbare et guerram facere machinantur. Quia ergo proditores et pacis violatores ecclesiastica sunt coercendi justitia per praesentia vobis scripta mandamus ut parochianos vestros, ne ipsos contra eumdem dominum suum retinere praesumant, districtius moneatis; et si monitis vestris non obtemperare, eosque post commonitionem vestram retinere praesumpserint, in locis ubi recepti fuerint, divina prohibeatis officia celebrari, praeter baptismum puerorum et poenitentiam morientium, parochianos quoque vestros ab eorum auxilio desistere commoneatis, et si contemptores exstiterint, eos a liminibus ecclesiae arceatis.

Datum Laterani VI Idus Decembris.

XVI. Ad Hugonem archiepiscopum Turonensem.--Ut responsurus Dolensi antistiti, qui se Aletensi episcopatu spoliatum querebatur, ad sedem apostolicam accedat. (Anno 1143, Dec. 10.)[MARTÈNE, Thes. Anecd., III, 887.] Praedecessor noster bonae memoriae papa Innocentius, pro querimonia fratris nostri Dolensis archiepiscopi praeterita beati Lucae festivitate ad suam praesentiam te invitavit, ut et de subjectione, quam ab eo exigis, ecclesiae tuae justitiam ostenderes, et de Aletensi episcopatu, quem te detinere asserit, et se sine ratione et judicio spoliatum esse conqueritur, sibi responderes. Ipse quidem eodem termino nostro se conspectui praesentavit; tu autem nec venisti, nec excusationem canonicam praetendisti. Quod quamvis gravi adversum te foret animadversione plectendum, ex mansuetudine tamen sedis apostolicae et fratrum nostrorum qui pro te rogaverunt, precibus idipsum aequanimiter ad praesens tolerantes, per praesentia tibi scripta mandamus, quod proximis Kalendis Maii nostro te conspectui repraesentes, de praedicta ecclesiae tuae subjectione justitiam ostendere, et de praedicto sibi episcopatu respondere paratus.

Datum Lateranis IV Idus Decembris.

XVII. Ad Guillelmum Montispessulam dominum.--Montispessulani villam ei ab hominibus suis injuriose ablatam redditam fuisse gratulatur (Anno 1143, Dec. 10.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 410.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO Montispessulani, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod villam Montispessulani ab hominibus tuis tibi injuriose ablatam per Dei gratiam recuperasti paterno affectu gaudemus, et omnipotenti Domino gratias agimus, utpote quod personam tuam more praedecessorum nostrorum diligere volumus et fovere, et infestatores tuos pro debito nostri officii animadversione debita coercere. Quia ergo, dilecte in Domino fili, non est potestas nisi a Deo, dilectionem tuam monemus et exhortamur in Domino, ut ad eum semper respicias, et populum tibi a Deo commissum ita in justitia et aequitate regere studeas, ut Deus exinde honoretur, et mater tua sancta Romana Ecclesia de tuis bonis actibus gratuletur.

Datum Laterani VI Idus Decembris.

XVIII. Ad Petrum abbatem S. Aegidii.--Mandat ut nomine suo primum lapidem ponat in fundamento capellae quam Guillelmus Montispessulani dominus aedificare disposuerat in castro suo novo de Montepessulano, acceptaque ipsius capellae donatione, censum Romanae Ecclesiae quotannis persolvendum constituat. (Anno 1143, Dec. 10.)[D. BOUQUET, ibid. ] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio P[ETRO] abbati S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectus filius noster Guillelmus de Montepessulano per nuntios suos significavit nobis quod in castro suo quod apud Montempessulanum noviter aedificare coepit ad honorem Dei unam capellam aedificare disponat. Quia ergo vota fidelium nostris studiis prosequenda sunt, per praesentia tibi scripta mandamus quatenus ad locum ipsum accedas, et ipsius loci in quo capella aedificanda est, donationem ad opus sanctae Romanae Ecclesiae recipias, atque censum congruum, sicut expedire cognoveris, nobis nostrisque successoribus annualiter persolvendum ibidem constituas; postmodum vero in eodem loco, ex more designatione facta, primum lapidem auctoritate nostra in fundamento ponas, sollicite providens ut idem Guillelmus clericis qui eidem capellae servierint, tantum de bonis suis constituat, ut inde honeste vivere et Deo servire valeant.

Datum Laterani IV Idus Decembris.

XIX. Ecclesiae S. Mariae Halberstadensis protectionem suscipit canonicorumque possessiones confirmat. (Anno 1143, Dec. 23.) [Exstat in tabulario regio Berolino, teste JAFFÉ Regesta Rom. pont., p. 607.]

XX. Ad archiepiscopum, clerum, et populum Leodiensem. Confirmat latam ab eis excommunicationis sententiam contra infestatores monasterii Stabulensis, hortaturque ut distractiones bonorum a Poppone II factas restitui curent, etc. (Anno 1143, Dec. 28.)[MARTÈNE, Ampl. Collect., II, 117.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri AD. episcopo, et dilectis filiis clero et populo Leodiensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Gratum nobis est quia, juxta Apostolum, alter alterius onera portantes, dilectum filium nostrum Wiboldum Stabulensem abbatem, sicut ipso referente didicimus, et commissum sibi monasterium contra infestatores suos adjuvatis, et in eos tanquam in sacrilegos debitae animadversionis sententiam promulgastis. Nos itaque, quorum praecipue interest male acta corrigere et bene gesta firmare, excommunicationis sententiam canonice in eos promulgatam auctoritate apostolica confirmamus, et ratam manere censemus. De aliis vero qui joarias, majorias et villicationes, necnon et beneficia quae a Poppone secundo abbate acceperunt, cujus alienationes et distractiones regum judicio cassatae sunt, contra voluntatem abbatis retinent et necdum eidem sententiae subjacent, vobis mandamus quatenus eos easdem administrationes et bona in manu abbatis libere dimittere districte commoneatis. Quod si comtemptores exstiterint, anathematis eos vinculo innodetis. Tu vero frater episcope, Henricum de Rupe similiter commoneas, ut domum Erheberti fratris jam dicti abbatis, quam infra treuguam in diebus videlicet sacrae Passionis destruxit, et ea quae de bonis abbatiae abstulit cum integritate restituat. Quod si infra XL dies post tuam commonitionem adimplere neglexerit, canonicam in eum sententiam proferas, et nec iste, nec alii, de quibus supradictum est, absolvantur, donec eidem abbati digne satisfaciant. De presbyteris vero de Longia et Wellin et aliis, qui praefatis excommunicatis, sicut accepimus, communicare praesumunt, justitiam faciatis.

Datum Laterani V Kalend. Januarii.

XXI. Privilegium Wibaldo abbati concessum.--Monasterium Stabulense sub sedis apostolica protectione suscipit, ac varia illius privilegia et immunitates confirmat. (Anno 1143, Dec. 30.)[MARTÈNE, ibid. ] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WIBALDO Stabulensi abbati ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecte in Domino fili Wibolde abbas, tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impartientes assensum, Stabulense monasterium, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Malmundarium videlicet, quod sicut ab initio fundationis suae fuisse dignoscitur, semper subditum sit Stabulensi loco quemadmodum cella monasterio, monachi vero ipsius loci Stabulaus professionem faciant, et ubi abbas providerit benedicantur et ordinentur, nec pro eodem loco Stabulensis abbas, qui pro tempore fuerit, cogatur Coloniensi archiepiscopo obedientiam promittere, vel animarum curam ab ipso suscipere. Castellum quod Longia vocatur, prohibentes quod nullus advocatus ibi aliquid sibi usurpare praesumat, sed in dispositione abbatis omni tempore permaneat; ecclesiam in Sprimont, in Herram, in Turnines, in Hosammont, in Oiseis, in Praisdis, in Aldendhorph, in Amblavia, in Tumbis, in Clotena, villam Germiniacum et duo molendina super fluvium Suppiam, villam Turnines, villam Sprimont, Lukesenges, Vilippes, Tavernou, Husenebarch, quam dedit vobis liber homo Godefridus villam Bacen. Ordinationes autem ecclesiarum et decimationes earum, sicut hactenus habuistis, vobis nihilominus confirmamus, statuentes ut in parochialibus ecclesiis quas tenetis nullus episcopus absque abbatis assensu presbyterum collocet, sed, juxta decretum praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani, episcopi parochiae curam cum abbatis consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant. Prohibemus quoque ut in possessionibus ipsius monasterii nullus joariam, vel majoriam, aut villicationem haereditario, seu feodi jure per successionem teneant, sed in potestate abbatis sit ordinare, et, cum opportunum cognoverit immutare, securitatem etiam et libertatem in circuitu ipsius monasterii infra leugam, sicut a regibus seu imperatoribus rationabili providentia concessum est, nullus praesumat infringere. Idem vero monasterium tertium advocatum non habeat, sed, juxta antiquam consuetudinem, duos tantum, quorum primus advocatiam cum banno de manu regum vel imperatorum accipiat, alter autem qui de manu primi advocati beneficium acceperit, bannum a regibus vel imperatoribus accipiat, nec liceat eis in possessionibus vel personis monasterio pertinentibus hospitia, placita, precarias, exactiones facere, non palefridos tollere, non freda, non redhibitiones, non consuetudines, quae mortuae manus vulgo appellantur, exigere, sed, sicut in scriptis regum vel imperatorum continetur, ad jus et ordinationem abbatis pertineant. Ministeriales autem, cum ad festa monasterii convenerint, nullum servitium aut pastum exigant, nisi quantum abbas rationabiliter eis providerit impendendum. Addentes etiam auctoritate apostolica interdicimus ut abbatia ipsa nulli in beneficium vel concambium detur, nec a laico unquam regatur, nec liceat abbati, qui pro tempore fuerit, possessiones vel bona ipsius in feodum vel in pignus alicui dare, nec ullam prorsus commutationem vel quamlibet alienationem absque communi capituli consilio exinde facere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio vel partis consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, absque ullius contradictione, abbatem eligere. Chrisma quidem, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, abbatis benedictionem et monachorum ordinationem, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem Catholicus fuerit et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Porro abbas qui pro tempore eidem loco praefuerit, ad nullius nisi dioecesani episcopi synodum ire cogatur. Presbyteri autem sive clerici, qui in vestris ecclesiis deserviunt, debita et consueta vobis servitia absque ulla contradictione persolvant. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione sunt, usibus omnimodis profutura, salva vero sit antiquae libertatis justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Albericus Hostiensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis titulo Sancti Chrisogoni. Ego Goizo presbyter cardinalis titulo Sanctae Caeciliae. Ego Thomas presbyter cardinalis titulo Vestinae. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Gerardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Dominica. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, III Kalend. Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini secundi papae anno primo.

XXII. Privilegium pro ecclesia Aquensi. (Anno 1143-44.)[PITTON, Annales de l' Eglise d' Aix, p. 130.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERTRANDO praeposito Aquensi ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice subintrantibus, etc.

Aquensem Ecclesiam sub B. apostolorum et nostra protectione suscipimus, et quascunque possessiones, et quaecunque bona quae eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, in quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis: territorium de Ratmont quod Guido archiepiscopus tunc existens praepositus donavit Ecclesiae vestrae et canonicis Deo ibidem servientibus, et clauditur subjectis terminis, a septentrione strata publica, qua itur ad S. Honoratum ( Saint-Honorat de Roquefavour ), ab oriente rivulo, qui descendit per vallem Massiliensem ( lou Plan d' Aguilles ), et cadit in fluvium qui dicitur Arc; a meridie ab eodem fluvio scilicet Arc, ab occidenti sicut aqua vergit, et dividitur cum territorio Sancti Honorati, etc.

XXIII. Privilegium pro monasterio Rotensi. (Anno 1144, Jan. 2.)[ Monumenta Boica, I, p. 358.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus C[ONRADO] Salzburgensi archiepiscopo, HENRICO Ratisponensi et R. Pataviensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati vestrae notum esse credimus, quod Rotense monasterium cum omnibus bonis suis, juris beati Petri existit, et ad ejus proprietatem et defensionem specialiter pertinere dignoscitur. Unde tanto propensius ipsum monasterium et fratres inibi Domino servientes juvare et manutenere debemus, quanto specialius eos ad jus sedis apostolicae pertinere, et sub ejus protectione ac defensione permanere cognoscitis. Quocirca per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus pro beati Petri et nostra reverentia dilectum filium B. ejusdem loci abbatem fratres quoque ejus, et eorum loca diligatis, et honoretis, juvetis et manuteneatis, atque a pravorum incursibus defensetis. De parochianis vero vestris, de quibus vobis questi fuerint, occasione remota, plenam eis justitiam faciatis.

Datum Laterani IV Nonas Januarii.

XXIV. Waltero episcopo Augustano committit tutelam monasterii Rotensis contra viduam comitis Ottonis. (Anno 1144, Jan. 2.)[ Monumenta Boica, I, p. 359.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri WALTERO Augustensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectus filius noster Berticus Rotensis monasterii abbas, ad sedem apostolicam veniens in praesentia nostra questus est, quod G. relicta Ottonis comitis et Sigfridus ministerialis tuus quasdam possessiones ad jus monasterii sibi commissi pertinentes violenter auferant, et injuste detineant: et quoniam ipsum monasterium cum omnibus bonis suis juris beati Petri existit, et ad ejus proprietatem et defensionem specialiter pertinere dignoscitur, per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus praefatos invasores bona ejusdem monasterii jam dicto abbati et fratribus reddere, et in pace dimittere districte commoneas. Quod si facere contempserint eos censura coerceas.

Data Laterani IV Nonas Januarii.

XXV. Ad Folmarum Hirsaugiensem et Adamum Eberacensem, abbates. (Anno 1144, Jan. 2.)[ Codex Laureshamensis, I, 241.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FOLMARO Hirsaugiensi et ADAMO in Ebera abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad sedem apostolicam Baldemarus abbas Laurishammensis abbatiae ad quam se regulariter electum fuisse asserebat, et exinde absentem et sine judicio spoliatum esse conquerebatur, restitutionem postulavit. Verum cum venerabilis fratris nostri Theodewini Sanctae Rufinae episcopi attestatione et multorum discretorum virorum litteris cognovimus, quod Laurishamum ad discussionem causae suae et objectis respondere, noluit interesse, et a regimine abbatiae Blidenstat, ad ipsam absque Romanae Ecclesiae auctoritate translatus fuerat, et illam ad quam illicite transierat, ei abstulimus, et ab altera quam primum habuerat, eum suspendimus. Caeterum cum frater ille, qui in regimine Laurishammensis abbatiae substitutus est, de crimine simoniae apud nos est diffamatus, et nos tantum crimen indiscussum praeterire non possumus, nec debemus; per praesentia vobis scripta mandamus quatenus si personae apparuerint, quae de simonia ipsum canonice impetant, congruo loco et tempore utraque parte ante vestram evocata praesentiam, causam diligenter audiatis, et fine canonico terminetis; alioquin idem frater quinta manu religiosarum personarum de tanto crimine se expurget. Quod autem a vobis exinde factum fuerit, de electione quoque et modo electionis, et utilitate personae veritatem nobis significare minime differatis, ut tunc veritate plenius cognita, quod ad honorem Dei faciendum fuerit, auctore Domino faciamus.

Datum Laterani IV Nonas Januarii.

XXVI. Privilegium pro ecclesia S. Sepulcri Hierosolymitana. (Anno 1144, Jan. 10.)[ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, 29.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO priori et fratribus Sancti Sepulcri Jerosolymitani, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum.

Si mansuetudo et liberalitas sanctae Romanae Ecclesiae universis Christianis debet opportuna solatia ministrare, multo magis his qui religiosam vitam ducunt et omnipotenti Domino familiarius adhaerere videntur, id ipsum convenit impertiri. Quia igitur, dilecti in Domino filii, juxta Regulam beati Augustini, vivere decrevistis, et in loco, ubi steterunt pedes Domini, adorantes, apud gloriosum sepulcrum ejus, in quo triduo corporaliter requievit, et alia sacratissima loca, in quibus Redemptor mundi pro salute nostra vincula, flagella, crucis ignominiam, vulnera mortemque sustinuit, regulariter militatis, majori vos benevolentia et gratia dignos esse censemus, et paternis vos affectibus volumus confovere. Vestris ergo postulationibus debita benignitate accommodantes assensum, sacrosanctam ecclesiam Sancti Sepulcri, in qua, divinis obsequiis insistentes, passionem Dominicam et victoriosissimae crucis triumphum assidue oculata fide recolitis, necnon etiam personas vestras sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesenti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum canonice possidet, quaecunque etiam ab egregiae memoriae viris, duce videlicet Godofredo et utroque rege Balduino, Arnulpho quoque et aliis patriarchis, eidem loco juste collata sunt, aut in posterum a patriarchis vel aliis Dei fidelibus rationabiliter conferentur firma vobis et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: medietatem videlicet oblationum Sancti Sepulcri, et omnes oblationes Dominicae Crucis, necnon et omnes oblationes altarium in ecclesia Sancti Sepulcri existentium, sicut patriarcharum dono vobis rationabiliter donatae sunt; domos, stationes et furnos omnes civitatis Jerusalem, exceptis duobus, Hospitalis videlicet et ecclesiae Sanctae Mariae Latinae, sicut dono ducis Godofridi et fratris ejus regis Balduini et aliorum bonorum hominum vobis legitime concessa sunt; casalia, quae possidetis in territorio Jerusalem, Mahumeriam videlicet cum pertinentiis suis, Sabaiet, Cafareab, Calandriam, Armotiam, Ramittam, Beteligel, Bethsuri, Aessens, cum pertinentiis suis; in territorio Ramensi Gith casale cum omnibus pertinentiis suis; in territorio Caesariensi castellum Feniculi cum pertinentiis suis; in territorio Tyri casale Derina cum pertinentiis suis; ortum, quem habetis inter murum et antemurale civitatis Tyri; ortum et molendina et alias possessiones, quas habetis infra et circa Antiochiam; ecclesiam Quarantene cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri Ioppe cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sepulcri in Acon cum terra et domo, quam dedit vobis Lambertus Hals, et aliis pertinentiis suis; in territorio ejusdem civitatis ecclesiam Sanctae Mariae de Mimas cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae in civitate Tyro cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sepulcri in Monte Peregrino cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Georgii in montanis cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sepulcri in Brundisio civitate cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sepulcri in Barleto cum pertinentiis suis; ecclesiam quam habetis in Venosa civitate dono Nicholai, ejusdem civitatis episcopi, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sepulcri juxta Trojam civitatem cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Theodori martyris ante portam Beneventanae civitatis cum pertinentiis suis; castellum Cerret cum pertinentiis suis, quod nobilis vir Albertus, Blandatensis comes, ecclesiae Sancti Sepulcri donavit; ecclesiam quam habetis in episcopatu Constantiensi, in villa quae vocatur de Kendorf. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis et patriarchae Jerosolymitani reverentia et episcoporum in quorum parochiis ecclesiae vestrae sitae sunt canonica justitia. Si qua in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Theodevinus Sanctae Ruffinae episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Stephanus, Praenestinus episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti, subscripsi. Ego Goizo, presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae, subscripsi. Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis, subscripsi. Ego Humbaldus, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Octo, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Ottavianus, diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, subscripsi.

Datum Laterani, per manum Gerardi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, IV Idus Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni Coelestini papae II anno primo.

XXVII. Ecclesiae Lucensis fratribus, Almerici bonae memoriae S. R. E. cancellarii et ecclesiae B. Mariae Novae diaconi cardinalis, haeredibus, id privilegii tribuit ut ex eorum numero in posterum deligantur diaconi cardinales ecclesiae B. Mariae Novae. (Anno 1144, Jan. 10.)[ Bullar. Later., 122.] XXVIII. Privilegium pro ecclesia S. Sepulcri Hierosolymitani. (Anno 1144, Jan. 10.)[ROZIÈRE, Cartul. du Saint-Sépulcre, 27.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO priori et fratribus Sancti Sepulcri Jerosolymitani, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum.

Quoties in quibusdam conventionibus noster exspectatur assensus, ne in dubium veniant quae geruntur, ratio eas pro securitate partium debet habita solidare. Dilectus siquidem filius noster Fulco, illustris Jerosolymorum rex, et Milesennis uxor ejus, regina, monasticae religionis viros aut mulieres in ecclesia Sancti Lazari, quae in Bethania sita est, stabiliri desiderant, et id tam suis quam venerabilis fratris nostri Guillelmi, patriarchae Jerosolymitani, necnon archiepiscoporum et episcoporum illius terrae litteris sedis apostolicae auctoritate roborari suppliciter postulant. Ideoque nos, quorum praecipue interest justis votis assensum praebere, piis eorum desideriis debita benignitate gratum impertientes assensum, statuimus ut in eadem Beati Lazari ecclesia, juxta jam dicti fratris nostri patriarchae nec non praefati regis et reginae petitionem et ordinationem, viri aut mulieres monasticae professionis ad honorem et servitium Dei statuantur, et ordo monasticus perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Concambium quoque de casali Thecuae, sicut praefatus rex libere vobis concessit, et de casalibus, quae ad sustentationem religiosarum personarum in eadem ecclesia ordinandarum vos ei similiter libere concessistis, quemadmodum inter vos et ipsum regem factum est et scriptis hinc inde firmatum, auctoritate apostolica confirmamus et ratum manere censemus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Goizo, presbyter cardinalis tituli Sanctae Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Theodovinus, Sanctae Rufinae episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Stephanus, Praenestinus episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Gregorius, presbyter cardinalis tituli Calixti, subscripsi. Caeciliae, subscripsi. Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis, subscripsi. Ego Humbaldus, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi. Ego Octo, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Octavianus, diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, subscripsi.

Datum Laterani, per manum Geraldi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, IV Idus Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domini Coelestini papae II anno primo.

XXIX. Ad Petrum priorem et canonicos S. Sepulcri Hierosolymitani.--Ecclesiam illis in urbe Roma concedit. (Anno 1144, Jan. 12.)[ROZIÈRE, ibid., p. 76.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P[ETRO] priori et canonicis Sancti Sepulcri, salutem et apostolicam benedictionem.

Fratres vestros, dilectos videlicet filios nostros L. . . et G. . . , cum litteris praedecessori nostro bonae memoriae, papae Innocentio, a fraternitate vestra transmissis debita benignitate suscepimus, et in suis justis postulationibus exaudivimus, utpote qui sanctam Jerosolymitanam Ecclesiam et personas vestras vera in Domino charitate diligimus, et, in quibus secundum Deum possumus, honorare et exaltare volumus. Ideoque pro honestate et religione vestra dignum duximus ut in Romana urbe vobis ecclesiam concedamus, in qua et Domino serviatis, et, cum pro negotiis Ecclesiae vestrae ad curiam veneritis, honestum hospitium habeatis. Vestrae itaque interest, dilecti in Domino filii, ut, quanto gloriosum Domini nostri Jesu Christi Sepulcrum et caetera loca, quae ipse corporali praesentia sua visitare dignatus est, propius cernitis, tanto in ipsius servitio devotiores existatis, et sic ei per omnia placere studeatis, ut post hujus vitae transitum sempiternae retributionis fructum a remuneratore omnium bonorum Domino Jesu Christo percipere mereamini. Praefatos vero fratres vestros, qui honeste apud nos conversati sunt, et pro commissis sibi negotiis fideliter laboraverunt, dilectioni vestrae commendamus, rogantes ut pro nostra charitate de charis chariores habeatis. Orantes vos pro nobis gratia divina custodiat, et ab omnibus peccatis absolvat.

Data Laterani II Idus Januarii.

XXX. Privilegium pro coenobio S. Bertini Sithiensi. (Anno 1144, Jan. 19.)[ Collection des Cartul., III, 314.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI, abbati Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Justitiae et rationis ordo suadet ut qui sua desiderat a successoribus mandata servari, praedecessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat, Ideoque, dilecte in Domino fili, Leo abbas, decisionem controversiae, quae est diutius agitata inter te et dilectum filium nostrum Petrum, Cluniasensem abbatem, pro subjectione, quam idem abbas sibi in tuo monasterio vindicabat, quemadmodum a praedecessore nostro bonae memoriae papa Innocentio, nobis quoque et aliis fratribus suis praesentibus et collaudantibus, facta est, et scripti sui munimine roborata, confirmamus et ratam manere censemus. Privilegiis itaque Cluniacensium, quae super hoc se habere ab apostolica sede dicebant, ab eodem praedicto praedecessore nostro, justitia dictante, cassatis, ad exemplar ipsius tam te quam successores ac fratres tuos, seu monasterium Sancti Bertini, ab hujusmodi lite et Cluniacensium subjectione absolvimus; idemque coenobium libertati proprie restitutum, salvo jure Taruanensis Ecclesiae vel episcopi, sub solius Romanae Ecclesiae ditione atque tutela perpetuo manere decernimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in Taruanensi parochia, ecclesiam Sanctae Margaretae, ecclesiam Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Harbela, ecclesiam de Peternesse, ecclesiam de Turbessem, sicut antiquitus ab omni episcopali redditu liberas; ecclesiam de Broburg cum capellis suis; duos etiam manipulos decimae novae terrae ubicunque accreverit in tota parochia de Broburg, quae extenditur usque ad terminos vicinarum parochiarum; ecclesiam de Arkes cum eadem villa, ecclesiam de Poperinghem cum eadem villa, ecclesiam de Steenkerka, ecclesiam de Brusele, ecclesiam de Scales, ecclesiam de Boveringhem cum villis earum, villam de Aldenfort et de Ostresela et de Rokestor, cum terra quam emit Ecclesia ab Arnulpho de Vuenti, et aliis terris adjacentibus; allodium quod Clarembaldus dedit in villa Eustinghem, ecclesiam de Coeka, ecclesiam de Helcin cum villis earum, et quod ex dono Joannis bonae memoriae, Morinensis episcopi, in ecclesia de Valnas possidetis; ecclesiam de Locanes et Acquina, ecclesiam de Hunela cum eadem villa, altare de Merchem, quod venerabilis Joannes episcopus vobis concessit. In Noviomensi parochia, Canetae curtim, id est Calmunt; in Tornacensi, ecclesiam de Rokeshem, ecclesiam de Edingehem, de Vestkerke, et decimam de Claneskerke; ecclesiam de Hildingehem, ecclesiam de Lisnega, ecclesiam de Snelgekerke, ecclesiam de Erningehem, ecclesiam de Bovenkerke; in Atrebatensi parochia, ecclesiam de Verkin, ecclesiam de Salomes, ecclesiam Hautay; in territorio Furnensi, berquariam quadraginta librarum, quam Carolus dedit pro anima Balduini comitis, et terram de Buri, quam ecclesia vestra in Belvacensi pago possidere cognoscitur; in Coloniensi parochia, ecclesiam de Frekene, ecclesiam de Gildestorp, cum appendiciis earum.

Ex quibus praecipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur, salvis episcoporum annuis redditibus; ecclesiam quoque de Coclers, quam Baldricus, Tornacensis Ecclesiae episcopus, Lamberto bonae memoriae abbati suisque successoribus, ordinandam, una cum altari de Rusleta, omni exactione liberam tribuit, praeter decem solidos denariorum, qui, singulis annis, de Rusleta episcopo persolvuntur, totum etiam atrii spatium, quod ab omni parte basilicae vestrae usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, cum piscariis Mera et Grath, Mardic et Stranguer, et Laugha, et terris adjacentibus, cultis vel incultis, sicut antiquitus possidetis. Iterum in parochia Taruanensi, ecclesiam de Osclara, ecclesiam de Vuarnestim, ecclesiam sanctae Mariae, quae dicitur Eggafridi capella, ecclesiam de Haveskerke. Praefati quoque praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, concordiamque inter Lambertum praedecessorem tuum, dilecte in Domino fili, Leo abbas, et Everardum, filium Odberti de Helcinio, super altari ejusdem villae et capellis suis, in praesentia Joannis, bonae memoriae Morinensis episcopi, et clericorum ejus, rationabiliter facta est, et scripto suo firmata, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Pratum quoque Sancti Martini, et femedir Petri presbyteri, atque sart Alberti, quae, pro conservanda concordia, eidem Everardo, tantum in vita sua, concessa sunt, idem monasterium absque ullius contradictione, juxta tenorem ipsius concordiae, de caetero quiete possideat. Stationes autem publicas ab episcopo in eodem fieri monasterio, eumdem episcopum frequenter venire, nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit, omnino prohibemus. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quam fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, elegerit. In monasterio quoque Sancti Silvini apud Alciacum, juxta antiquam consuetudinem, de vestra congregatione idonea et religiosa persona semper in abbatem praeponatur, eligatur. Statuimus etiam ut, juxta decretum felicis memoriae Urbani papae, in parochialibus ecclesiis quas tenetis, episcoporum consilio presbyteros collocetis, quibus episcopi parochiae curam cum vestro assensu committunt, ut ejusdem sacerdotes de plebis quidem cura rationem reddant; vobis autem pro rebus temporalibus, ad monasterium pertinentibus, debitam subjectionem exhibeant. Sancimus insuper ut infra parochias vestras nullus ecclesiam vel monasterium absque vestro assensu aedificare praesumat, salva nimirum in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, singulis annis unciam auri nobis nostrisque successoribus persolvatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium super hac nostra concessione ac confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, etc. » Ut supra in privilegio Innocentii, usque in finem.

« Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

« Datum Laterani, per manum Gerardi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, quarto decimo Kal. Februarii, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini secundi papae anno primo.

FIAT PAX IN VIRTUTE TUA, ET ABUNDANTIA IN TURRIBUS TUIS. SANCTUS PETRUS. SANCTUS PAULUS.

XXXI. Ad Gerhoum praepositum Reicherspergensem.--Solatur illum quod multa sustineat ab adversariis, et ut ad se veniat, invitat. (Anno 1144, Jan. 27.)[MANSI, Concil., XXI, 593.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERHOO Richerispergensi praeposito, salutem et apostolicam benedictionem.

Super tribulationibus et angustiis, quas pro veritatis et justitiae assertione dilecti filii nostri G. diaconi cardinalis attestatione te sustinere accepimus, paterna tibi affectione compatimur, et in quibus secundum Deum possumus, opem tibi et consilium libenter impendimus. In quibus tanto majorem patientiam te oportet habere, quanto certius est tuam industriam easdem persecutiones pro defensione justitiae sustinere. Scis enim nec novum esse nec insolitum quod, juxta Apostolum, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur ab impiis et dissimilibus, quos Dominus in Evangelio consolatur, beatitudinem aeternam illis repromittens, Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nos tamen pro debito officii nostri aemulis tuis obviare et censura ecclesiastica eos cohibere volumus. Unde per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus proxima Dominica, qua legitur: Ego sum pastor bonus, nostro te conspectui repraesentes, ut per te ipsum causa plenius cognita, quieti et tranquillitati tuae providere, et sicut dilecto filio opportune tibi subvenire valeamus.

XXXII. Privilegium pro parthenone S. Hilarii. (Anno 1144, Febr. 8.)[LAMI, Deliciae erudit., 1737, p. 209.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiabus AGNETI abbatissae monasterii S. Hilarii in episcopatu Festulano siti. . . . . ejusque tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, si ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut omnia castella, praedia, jura, curtes, ecclesiae, vineae, terrae cultae sive incultae, cum pertinentiis suis, quaecunque etiam idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus succedentibus et illibata permaneant. Ipsum vero monasterium in eodem statu et regimine sanctorum monialium, videlicet feminarum, quotidie in religione proficiens, sicut ab exordio hic. . . . perpetuo manere sancimus. Praedecessoris quoque nostri bonae memoriae Alexandri papae vestigiis inhaerentes, integras decimationes de cultis et incultis terris, et caeteris rebus vestris, ad usum pauperum et peregrinorum, apostolica vobis auctoritate concedimus et firmamus. Consecrationes vero altarium seu basilicarum, et clericorum vestrorum ordinationes, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris, et aliorum usibus, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

In circulo:

FIAT PAX IN VIRTUTE TUA, ET ABUNDANTIA IN TURRIBUS TUIS.

In medio circuli:

S. PETRUS, S. PAULUS, COELESTINUS PAPA II. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gibi presbyter cardinalis tit. S. Mariae in Trans-Tiberim. Ego Guido presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Damaso. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Petrus cardinalis presbyter tituli S. Susannae. Ego Joannes. Ego Guizzo presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae. Ego Thomas presbyter cardinalis Sanctae Vestinae.

Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Februar., indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XXXIII. Privilegium pro monasterio Montis S. Joannis. (Anno 1144, Febr. 12.)[MIRAEUS, Opp. diplom., III, 722.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GISELBERTO abbati ecclesiae Montis S. Joannis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione unire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus.

Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Beatorum apostolorum Joannis et Jacobi in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum videlicet ipsum, cum tota silva et terris adjacentibus, sicut a Gualtero Sancti Gereonis canonico, et fratre ejus Huberto devotionis intuitu vobis concessa sunt; sancimus etiam, ut de novalibus, quas propriis manibus ac sumptibus colitis, nullus omnino clericus sive laicus a vobis decimas exigat. Adjicimus etiam ne pro communi interdicto parochiae praefata ecclesia a divino vacet officio, sed potius clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce divina vobis liceat officia celebrare. Prohibemus quoque ut nulli fratrum post factam ibi professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione, liceat ex eodem claustro discedere, discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus audeat retinere. Sepulturam vero ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvatamen justitia matricis Ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere vel minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, bona vero integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia, et apostolicae sedis auctoritate. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis, denarium aureum Coloniensis monetae, nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Coelestinus papa secundus. Ego Amaedeus Sabinensis episcopus. Ego Theodoricus S. Rufinae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Petrus Albanensis episcopus. Ego Guido cardinal. presbyter titulo S. Chrysogoni. Ego Petrus cardinalis presbyter titulo Sanctae Susannae. Aubertus presbyter cardinalis titulo Sanctae Anastasiae.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romonae Ecclesiae presbyteri cardinalis, ac bibliothecarii, VI Idus Februarii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus domni Coelestini II anno primo.

XXXIV. Privilegium pro monasterio S. Salvatoris de Florentia. (Anno 1144, Febr. 15.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, 281.] Coelestinus papa II recipit sub sua et beati Petri protectione monasterium Sancti Salvatoris juxta Florentiam, ut idem monasterium, quascunque possessiones vel bona habet, vel est in perpetuum habiturum concessione pontificum, largitione regum vel principum, seu oblatione fidelium, vel aliis justis modis auctoritate papali possideat illibata. Quaedam autem bona propriis nominibus exprimenda decrevit, videlicet decimas quas quadraginta annis idem monasterium inconcusse possedit; item jus, quod habet in ecclesia Sancti Christophori; item quod habeat liberam sepulturam eorum qui, devotione vel extrema voluntate, se illic eligerint sepeliri, matricis ecclesiae justitia salva. Subscripserunt omnes cardinales.

Datum Laterani anno Domini 1143, XV Kal. Martii, pontificatus ejus anno I.

XXXV. Ad clerum populumque Pratensem.--Ut A[ttoni] episcopo Pistoriensi obediant. (Anno 1144, Febr. 17.)[ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 212.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Pratensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Manifestum est quoniam obedientia omnium virtutum stabilitas est et fundamentum, qua infidelis quis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Quocirca per apostolica vobis scripta mandamus quatenus venerabili fratri nostro A. Pistoriensi episcopo, discreto siquidem et religioso viro, tanquam proprio pastori, et animarum vestrarum episcopo absque ulla contradictione debitam obedientiam, et reverentiam humiliter deferatis; de possessionibus vero, et pensionibus Ecclesiae suae nullam ei injuriam faciatis, nec ab aliis fieri permittatis.

Datum Laterani XIII Kal. Martii.

XXXVI. Privilegium pro Ecclesia Pistoriensi. (Anno 1144, Febr. 17.)[ZACHARIA, ibid., p. 229.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ATTONI Pistoriensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Pistoriensis Ecclesia largiente auctore omnium bonorum Domino in Tusciae partibus a longis retro temporibus hujus specialis praerogativae munus obtinuit, ut sapientum et discretorum pastorum regimine praefulgeret, et tam in temporalibus quam in spiritualibus per eorum industriam gratum Domino susciperet incrementum. Eadem equidem et debita jucunditate laetamur, quoniam supernae dispositionis providentia te, venerabilis frater Atto episcope, sapientem utique virum et in religione probatum ejusdem loci pastorem constituit, et ad gubernandum et instruendum doctrina et vitae exemplo populum suum miseratio divina vocavit. Quanto ergo persona tua religiosior est, etiam praefata Pistoriensis Ecclesia, cui auctore Deo praesides, exstitit beato Petro devotior, tanto ex injuncto apostolatus officio magis grata nobis incumbit necessitas, ut praenominatam Ecclesiam tibi a Domino commissam auctoritate apostolici privilegii muniamus, et ei jus suum illibate et integre conservemus. Ad exemplar ergo praedecessorum nostrorum felicis memoriae papae Paschalis et Innocentii Romanorum pontificum praesenti decreto statuimus, ut universa quae inpraesentiarum eadem Ecclesia juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, etc. Plebem in Villiano, plebem S. Quirici, plebem de Spanareclo, plebem de Saturnana, plebem de Brandelio, plebem de Calloria cum omnibus capellis et decimationibus ad eas jure pertinentibus, plebem de Vinaciano, plebem de Seiano, plebem S. Pauli, plebem S. Hippolyti, plebem de Ajolo, plebem S. Justi, plebem de Colonica cum populo, et decimis, et caeteris ad eam jure pertinentibus, in prato plebem S. Stephani. Nulli ergo omnino, ut infra in bulla Eugenii III anni 1152, III Id. Decembris. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Teruderinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Alberigus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Imatus Tusculanus episcopus ss. Ego Petrus Albanensis episcopus ss. Ego Guido presbyter cardinalis TT. S. Grisogoni ss. Ego Rainerius presbyter cardinalis TT. S. Priscae ss. Ego Petrus cardinalis presbyter TT. S. Susannae ss. Ego Ubaldus presbyter cardinalis TT. S. Praxedis ss. Ego Goizo presbyter, cardinalis TT. S. Caeciliae ss. Ego Thomas presbyter cardinalis TT. Vestinae. Ego Guido presbyter cardinalis TT. S. Laurentii in Damaso. Ego Rainerius presbyter cardinalis TT. S. Stephani ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Gherardus diaconus cardinalis S. Mariae in Domnica. Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus. Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariae Novae ss.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kalendas Martii, indictione VII [VI], Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini papae secundi anno primo.

XXXVII. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Undersfordensis. (Anno 1144, Febr. 18.)[ Monum. Boic., X, p. 238.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RICHARDO praeposito ecclesiae Sanctae Mariae de Undinesdorf, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam quae a nobili viro Ottone comite palatino in proprio allodio fundata est, et sub censu unius bysantii nobis nostrisque successoribus annualiter persolvendo beato Petro oblata, praesentis scripti patrocinio, communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum B. Augustini Regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Chrisma vero, oleum Sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem. Sepulturae quoque libertatem praefatae Ecclesiae apostolica auctoritate donamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Coelestinus catholicae Ecclesiae episcopus

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, XII Kal. Martii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XXXVIII. Privilegium pro Ecclesia Strombergensi. (Anno 1144, Febr. 19.)[LACOMBLET, Urkundenbuch, I, p. 348.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WALTHERO ecclesiae Sanctae Mariae de Stromberch praeposito ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum.

Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut ordo canonicus secundum B. Augustini Regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: curtem in Steintelberch cum suis pertinentiis; curtem in Mechitinheim cum suis pertinentiis; quidquid etiam in terris cultis, sive incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, molendinis, seu aliis bonis rationabiliter possidetis; decimas quoque totius montis in quo vestra ecclesia sita est, et omnium novalium quae excoluntur intra terminum, videlicet intra marcham hominum habitantium in Winthere, et caetera omnia quae ab Arnoldo Coloniensi archiepiscopo vobis rationabili providentia concessa sunt similiter confirmamus. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Advocatus autem vester nihil a vobis exigat, nec in bonis vel possessionibus vestris aliquam exactionem faciat, sed uno denario aureo Coloniensis monetae sicut inter vos et ipsum statutum est in dedicatione vestrae ecclesiae a vobis sibi annualiter persolvendo contentus existat. Liceat etiam vobis in communi interdicto ipsius episcopatus, clausis januis et exclusis excommunicatis vel interdictis, submissa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, et quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis II tenacula libri nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Coloniensis archiepiscopi canonica justitia, et apostolicae sedis reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Rainerius presbyter cardinalis tit. Sanctae Ego Coelestinus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Petrus Albanensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Calixti ss. Ego Guido presbyter card. tit. S. Grysogoni ss. Priscae ss. Ego Goizo presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae ss. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis ss. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae ss. Ego Petrus cardinalis presbyter tit. S. Susannae ss. Ego Humbaldus presbyter card. tit. SS. Joannis Pauli ss. Ego Guido presbyter card. tit. S. Laurentii in Damaso ss. Ego Nicolaus presbyter card. tit. S. Cyriaci ss. Ego Rainerius presbyter cardin. tit. Sancti Stephani de Caelio Monte ss. Ego Mantredus presbyter cardinalis tit S. Savinae ss. Ego Haribertus presbyter card. tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Gregorius diaconus cardinaliis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in Aquiro ss. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Rudolfus diaconus cardinalis Sanctae Luciae subscr. Ego Joannes . . . . diaconus cardinalis S. Adriani ss. Ego Gregorius diaconus cardinal. S. Angeli ss. Ego Attaldus diacon. cardin. S. Eustachii juxta templum Agrippae ss. Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariae Novae subscr. Ego Hugo Sanctae Romanae Ecclesiae diaconus S. Luciae in Horphea ss.

Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, XI Kalend. Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XXXIX. Monachorum Vivensium et Camaldulensium controversiam dirimit. (Anno 1144, Febr. 23.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, append., p. 406.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BONO priori de Vivo ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Apostolicae sedis administratione nobis a Deo concessa compellimur, religiosorum fratrum scandala de medio tollere, et eorum paci et tranquillitati providere, ideoque controversiam, quae inter vos et religiosos fratres Camaldulenses diutius agitata est, auditis hinc inde rationibus et diligenter inquisitis, communicato fratrum nostrorum consilio, hoc ordine duximus decidendam. Quia igitur locus ipse fere a principio suae fundationis per Camaldulenses fratres in religione profecisse dignoscitur, ut vinculum charitatis inter vos conservetur, statuimus ut prior, qui in eodem loco pro tempore fuerit ordinandus, de ipsa congregatione, si idoneus ibi repertus fuerit, secundum B. Benedicti Regulam a fratribus ejusdem loci eligatur. Electus autem infra XL dies Camaldulensi priori de ordinis observantia obedientiam cum omni humilitate promittat. Si vero, quod absit! ibidem idoneus reperiri non poterit, a fratribus de Vivo, de Congregatione Camaldulensi, sicut praedictum est, secundum Regulam eligatur. Cum autem prior et fratres Camaldulenses ad Vivum venerint, in choro, in refectorio, et dormitorio tanquam fratres communiter recipiantur, atque prior tam in capitulo quam in aliis praecipuum locum teneat, et quae in ordine corrigenda fuerint, rationabili providentia corrigat, et statuenda stabi liat. Prior vero de Vivo ad anniversarium capitulum Camaldulensium fratrum vadat, et tanquam unus de majoribus prioribus ejusdem congregationis in loco quam in aliis honoretur. Si vero ipse et fratres sui aliquando Camaldulum venerint, tam in choro quam in aliis communiter in monasterio tractentur. Brevia vero mortuorum fratrum utrinque secundum Camaldulensis Congregationis consuetudinem recipiantur, et pro eis obsequia celebrentur. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus decreti nostri paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

FIAT PAX IN + VIRTUTE TUA, SANCTUS PETRUS, + SANCTUS PAULUS CELESTINUS + PAPA II ET ABUNDANTIA + IN TURRIBUS TUIS. Ego Manfredus presbyter cardinalis tit. Sanctae Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Conradus Sabinensis episcopus subs. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subs. Ego Petrus Albanensis episcopus subs. Ego Thomas presbyter cardinalis tituli Vestinae subs. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis subs. Sabinae subs. Ego Gilibertus presbyter cardinalis tit. Sancti Marci subs. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subs.

Datum Laterani per manum Gerardi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis ac bibliothecarii, VII Kalend. Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143 pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

Ego Vitalis notarius in audiendo et auscultando cum orginali privilegio interfui et me subscripsi et meum signum apposui.

Ego Robertus notarius in audiendo et auscultando cum originali privilegio interfui et cum meo signo authenticavi.

Ego Octavius notarius hoc privilegium sumptum ab originali privilegio, nihil addendo vel minuendo, quod immutet sensum privilegii, subscripsi et publicavi III Idus Maii anno Domini 1218 indictione IV.

Actum in civitate Arretina feliciter coram supra scriptis notariis, scilicet Vitali et Roberto ad hoc convocatis.

XL. Monasterii Ensdorsensis protectionem suscipit, bona confirmat, jura statuit. (Anno 1144, Febr. 24.)[RIED, Cod. diplom., I, 207.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THIEDOINO abbati Ensdorfensis Ecclesiae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Prohibemus autem, ut nulli fratrum, post factam ibidem professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Abbas vero, qui pro tempore fuerit, bona ipsius monasterii communi fratrum consilio libere disponat, et quod ibi corrigendum fuerit rationabiliter corrigat. Ut autem divino servitio liberius vacare possitis, prohibemus ut nullus unquam advocatus infra ambitum muri vestri, nisi ab abbate fuerit invitatus, placitum teneat. Sepulturam vero ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremo voluntati, quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae.

Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus, ac sumptibus excolitis, nullus omnino a vobis decimas exigat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat jam dictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia et apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Coelestinus, Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus subs. Ego Thomas, presbyter cardinalis titulo Vestinae, subs. Ego Alpetrus, Albanensis episcopus, subs. Ego Petrus, cardinalis presbyter titulo Sanctae Susannae, subs. Ego Otto, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subs. Ego Gerardus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Dominica, subs. Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister, subs. Ego Astaldus, diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae, subs. Ego Joannes, diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae, subs.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VI Kalend. Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domini Caelestini papae II, anno primo.

Plumbum. Coelestinus PP. II.

XLI. Ad canonicos S. Alexandri Bergomates. (Anno 1144, Febr. 24.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1047.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Sancti Alexandri Bergomensis, salutem et apostolicam benedictionem.

De discordia quae inter vos et canonicos Sancti Vincentii agitur, paterno affectu dolemus, et ad pacem et concordiam inter vos reformandam libenter intendere volumus. Ideoque per praesentia vobis scripta mandamus quatinus proxima dominica qua legitur Pastor bonus duo ex vobis sapientiores et discretiores ad nostram praesentiam veniant, et ecclesiae vestrae antiqua et moderna praecipue praedecessoris nostri bonae memoriae papae Innocentii privilegia secum afferant; ut tunc inspectis privilegiis et auditis utriusque partis rationibus quod inter vos statuendum fuerit auctore Domino statuamus. De caetero dilectioni vestrae rogando mandamus ut aequanimiter feratis quod sacerdotibus hac occasione interdictis sacerdotale officium restituimus.

Dat. Laterani VI Kalend. Martii.

XLII. Monasterio Cluniacensis asserit ecclesiam S. Vincentii, concessam a Berengario episcopo Salmanticensi. (Anno 1144, Febr. 24.)[MANSI, Concil., XXI, 594.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO Cluniacensi abbati ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, universis Catholicae Ecclesiae filiis debitores existamus, vobis tamen qui sanctae Romanae Ecclesiae specialius inhaeretis, propensiori nos, convenit charitatis studio imminere. Ideoque tanquam specialibus B. Petri filiis paterna sollicitudine providere volentes, ecclesiam S. Vincentii de Salamantica, quam frater noster Berengarius ejusdem civitatis episcopus, assensu prioris ejusdem loci, et charissimi filii nostri A. regis Hispaniae, canonice vobis concessit, per praesentis vobis scripti paginam confirmamus. Si quis autem hujus nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, indignationem se noverit incursurum.

Datum Laterani VI Martii.

XLIII. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Bonosolatio. (Anno 1144, Febr. 26.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 104.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LANFRANCO abbati S. Mariae de Bonosolatio ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum.

Quoniam sine vere cultu Religionis, etc., usque permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: decimationes videlicet quas hactenus canonice possidetis; quod habetis in monte Caroso, et curte ejusdem castri; in petra Mensola, et curte in Aquaricu, et quidquid habetis in valle de Carza. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet irreptionis astutia vel violentia praeponatur. Sed liceat vobis communi consilio, vel parti sanioris consilii secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam absque ullius contradictione abbatem eligere. Clericos autem sive laicos liberos saeculariter viventes ad conversionem suscipiendi absque alicujus contradictione facultatem et licentiam habeatis. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni, et extremae voluntati quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Ad judicium autem hujus a sede apostolicae perceptae protectionis, XII denarios Lucensis monetae nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva dioecesani episcopi canonica justitia et Apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen. Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Petrus Albanensis episcopus. Ego Petrus presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Ubaldus presb. card. tit. S. Praxedis Ego Guido presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Rodulphus diac. card. tit. S. Luciae in Septasalis. Ego Joannes diac. card. S. Mariae Novae.

Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, ac bibliothecarii IV Kalendas Martii, indictione X; Incarnationis Dominicae ann. 1192, pontificatus vero D. Coelestini papae II anno I.

XLIV. Ad Toletanum archiepiscopum.--Ut aliquot parochias restituat A. episcopo. (Anno 1144, Febr. 26.)[MANSI, Concil., XXI, 594.] Dilectus filius noster G., diaconus cardinalis et apostolicae sedis legatus, sicut ab ipso accepimus, fratri nostro Asturicensi episcopo varia praecepit, ut parochias de Tepolis, et Caldellis venerabili fratri nostro M. Auriensi episcopo absque ulla conditione restituat. Ipse vero non tantum mandatum ipsius effectui minime mancipavit, sed in eisdem ecclesiis, ab eodem filio nostro pro contemptu et inobedientia interdictis, divina officia celebravit. Verum, quoniam ipsum viam universae carnis ingressum esse accepimus, per praesentium tibi scripta mandamus quod easdem parochias, infra quadraginta dies postquam praesens scriptum susceperis, juxta mandatum ejusdem filii nostri praefato episcopo integre restitui facias. Facta vero restitutione, cum Asturicensis Ecclesia per Dei gratiam pastorem Catholicum obtinuerit, si quam in eisdem Ecclesiis se confidit habere justitiam, congruo loco, et tempore in tua praesentia utriusque partis causa audiatur, et fine debito terminetur. Quod si quis restitutionem ipsam temere impedire tentaverit, interdictum, quod praedictus filius noster cardinalis in eisdem ecclesiis posuit, firmiter facias observari.

Datum Lat. IV Kal. Martii.

XLV. Privilegium pro Monasterio Michaelfeldensi. (Anno 1144, Febr. 28.)[USSERMANN, Episcopatus Bamberg. Prob., 93.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADELBERTO abbati ecclesiae Michelveldensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Prohibemus autem ut nulli fratrum post factam ibidem professionem absque abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Abbas vero, qui pro tempore fuerit, bona ipsius monasterii communi fratrum consilio libere disponat, et quod ibi corrigendum fuerit rationabiliter corrigat.

Ut autem divino servitio liberius vacare possitis, prohibemus, ut nullus unquam advocatus infra ambitum muri vestri, nisi ab abbate fuerit invitatus, placitum teneat. Sepulturam vero ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, quicunque se illic sepeliri desideraverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Sane laborum vestrorum, quos infra Cellae vestrae pertinentiis propriis manibus colitis, nullus omnino a vobis decimas exigat. Choreas autem vel saeculares strepitus, unde quies vestra perturbetur vel ordinis observantia infringatur, infra murum claustri vestri fieri prohibemus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, etc.

Dat. Lat. per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. ac bibliothecarii, II Kal. Martii, indict. VII, Incarnat. Dominicae anno 1143, pontificatus vero domini COELESTINI PP. II, anno primo.

XLVI. Ad Conradum Salzburgensem archiepiscopum. (Anno 1144, Mart. 1.)[MOICHELBEK, Chronicon Benedictobar., p. 93.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CONRADO Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Burensium fratrum querelam accepimus, quodquidam Oudalricus nomine cum unica filia sua, et omnibus quae habebat monasterio ipsorum se obtulit. Postea vero fracto voto ab eis discessit, et ad societatem Admontensium se transtulit. Et sicut ex litteris venerabilis fratris nostri Gwalteri Augustensis episcopi accepimus eadem causa in audientia tua ventilata est, et productis idoneis testibus, minime a tua fraternitate unde miramur, terminata. Quia a tua fraternitate unde miramur, terminata. Quia igitur singulis suam volumus justitiam exhiberi per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus quatenus utraque parte ad tuam evocata praesentiam, causam ipsam diligenter audias et media aequitate debito fine terminare studeas.

Dat. Lat. Kalendis Martii.

XLVII. Privilegium pro Ecclesia Insulana. (Anno 1144, Mart. 3.)[MIRAEI Opp. diplom., IV, 15.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis DESIDERIO Insulanae Ecclesiae praeposito et canonicis tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Commissae nobis apostolicae sedis auctoritas. . . . Dilecti in Domino filii venerabilium fratrum nostrorum Simonis Noviomensis et Milonis Morinensis episcoporum, nobilis quoque viri Theodorici Flandrensium comitis precibus inclinato, postulationes vestras rationabiles clementer admittimus, et Insulanam Ecclesiam in honore B. Petri fundatam, sub ejusdem apostolorum principis et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium; seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. In eadem insula altare Sancti Stephani cum duabus partibus decimae; altare Sancti Mauritii, et altare Sancti Salvatoris; altare de Leschin, cum duabus partibus decimae; altare de Werwhie cum duabus partibus decimae; altare de Anaspia cum duabus partibus decimae; altare de Werleghehem cum duabus partibus decimae; altare Fleis, altare de Marca, quae dicitur S. Amendi; altare de Wenesbrechies; altare de Perenchies; altare de Long-prato; altare de Quesnois, altare de Lombersart; altare de Ulmo, altare de Segedin, altare de Primeca; altare de Campingehem, altare de Rumh; altare de Haluwin et de Buibesca; altare de Lauba, altare de Huila; altare de Maclines, altare de Ghides. Duas partes decimae de Dehuliesmons, et duas partes decimae de Wasemes, et duas partes decimae de Rollers, et decimam partem omnium redituum comitis Flandrensis ad insulam pertinentium. In Morinensi episcopatu altare de Flambertenges: altare de Drawa nultra. In Atrebatensi episcopatu altare de Moncellis.

Prohibemus quoque, ut parochiani vestri de insula, quandiu infra parochiam suam ecclesiasticam justitiam facere voluerint, sicut a longis retro temporibus fuisse dignoscitur, extra eamdem parochiam exire non cogantur. Canonici vero ejusdem ecclesiae sicut justum et antiquum constitutum est infra claustrum suum commorentur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodo profutura; salva dioecesani episcopi canonica justitia et apostolicae sedis auctoritate. . . . .

Ego Coelestinus catholicae Ecclesiae episcopus.

Scripserunt etiam cardinales numero tredecim.

Datum Laterani per manum Gerardi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, V Nonas Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.

XLVIII. Privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae. (Anno 1144, Mart. 4.)[ Mémoires et documents inédits de la Franche-Comté, II, 317.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, etc. . .

Confirmamus concessam a bonae memoriae Hugone Salinensi Bisuntino archiepiscopo, claustri vestri et domorum ei adhaerentium libertatem et conductum in urbe, sicut in ejusdem archiepiscopi chirographo continetur. Confirmamus etiam possessiones quae ab eodem fratrae collatae sunt, videlicet mansum armarii capellum cum furno et appendiciis suis vicum ad caput vestrae ecclesiae a parte orientis inter mansum Sibonis et Varnerii et mansum Odonis a parte occidente, vicum a parte ejusdem civitatis usque ad refectorium vestrum a porta meridiana, terra quae est a porta Arsenarum usque ad dormitorium canonicorum, sive vestita sit domibus aut vineis, sive vacua sit, nemus quod fetet juxta urbem . . . . Bisuntii ecclesiam Sancti Jacobi infra arenas cum appendiciis suis, mansum Remigii supra dubium; mansum Constantini juxta molendinum in vico Baptenti, partem molendini Baptenti, reditus qui dicuntur Monaydae in torculari Naal, foragium vestrae terrae quod expugnavistis duella contra Hubaldum de Albans, terram ecclesiae vestrae sive sit vestita vineis aut domibus, sive vacua sit, tres solidos censuales in placito generali ex dono Stephani vicecomitis, decimos parochiae vestrae, sicut eas hactenus canonice possedistis antiquas quoque et rationabiles consuetudines ipsius ecclesiae ratus manere censemus.

Datum Laterani per manum Gerardi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, IV Nonas Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domni Coelestini II anno 1.

XLIX. Privilegium pro Ecclesia Faesulana. (Anno 1144, Mart. 6.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 242.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JONATHAE, Fesulano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio, fratribus nostris, tam vicinis quam longe positis, paterna nos convenit provisione consulere, et Ecclesiis, quae Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare, ut, quemadmodum disponente Domino Patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemus in opere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino frater, preces tuas rationabiles clementer admittimus, et Fesulanam ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et per vos Fesulanae Ecclesiae, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: monasterium sancti Bartholomaei, quod Fesulis situm est; monasterium S. Martini in Majano, monasterium S. Gaudentii in pede Alpis, plebem S. Petri de Romena, plebem B. Petri de Cascina, plebem S. Joannis de Caprilia, plebem S. Leonini in Collina. Caeteras vero tam plebes, quam ecclesias, quae Fesulanae ecclesiae juris esse noscuntur, castella quoque, villas, ac alias possessiones, sicut in privilegio praedecessoris nostri bonae memoriae Innocentii papae nominatim vobis confirmata sunt, ordinationes etiam praedictorum monasteriorum, et baptismalium ecclesiarum, quae Fesulanae ecclesiae subditae sunt, nullus absque vestro assensu sibi usurpare praesumat. In capellis autem vestrarum plebium liberam ordinationem, et debitam obedientiam absque alicujus contradictione plebani habeant, sicut per privilegium felicis memoriae Paschalis papae eis concessum est, salva proprii episcopi debita reverentia. Partem vero decimarum, oblationum, testamentorum, et caeterorum redituum ecclesiasticorum per vestrum episcopatum secundum statuta canonum vobis confirmamus, et ut nulla ecclesia in eodem episcopatu construatur, et constructa absque vestra licentia cuilibet subjiciatur interdicimus, salva tamen in omnibus Romanae sedis justitia et auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur tibi et fratribus tuis, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen.Ego Raynerius presb. card. tit. Sanctae Priscae Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Hymarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Petrus Albanensis episcopus subscripsi. subsc. Ego Gozzo presb. card. tit. sanctae Caeciliae subsc. Ego Thomas presbyt. card. tit. Vestinae subsc. Ego Nicolaus presbyt. card. tit. S. Cyriaci subsc. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae subscr. Ego Guido diaconus SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica subsc. Ego Joannes diac. card S. Mariae Novae subsc.

Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii secundo Nonas Martii, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontif. vero D. Coelestini papae II anno I, etc.

L. Privilegium pro Ecclesia Ferrariensi. (Anno 1144, Mart. 6.)[COCQUELINES, II, 265.] COELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GRYPHONI Ferrariensi episcopo ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Ad hoc in apostolicae sedis cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut Ecclesiarum omnium curam gerere, jus suum cuique tribuere, praesertim iis qui beati Petri juris existunt, conservare et integre debeamus. Ad exemplar itaque praedecessoris nostri bonae memoriae papae. Innocentii, juxta tenorem privilegiorum, Ferrariensium episcopum, a cardinalibus nostris eligendum, et a Romanae sedis antistite consecrandum decrevimus; atque Ferrariensem Ecclesiam sub jure et dominio sedis apostolicae hoc decreto manere sancimus. Te igitur, clero et populo Ferrariensi persistentibus ad instar praedecessorum nostrorum felicis memoriae, Vitaliani, Hadriani, Leonis, Benedicti, Joannis, Alexandri, Paschalis, et Innocentii, Romanorum pontificum sanctae Ferrariensi Ecclesiae, tanquam apostolicae sedis filiae fundos ejusdem matris et patrimonia confirmamus: ipsam videlicet massam Babylonicam, quae vocatur Ferraria, cum duodecim fundis suis, cui alias undecim massas nostras minores cum omni obedientia atque servitute subrogamus; id est massam et ripam Palatiolum cum duodecim fundis suis et Constantiacus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis suis, et totam et integram massam Donoro cum duodecim fundis suis, nec non massam Carulum, et massam Salertam cum viginti quatuor fundis suis, et massam Seneticam et Castilionem similiter cum fundis suis: similique modo massam quae vocatur Fermignana cum omnibus fundis suis. Has quidem praedictas massas cum omnibus ad earum jura pertinentibus, de dominio et jure atque potestate hujus sanctae Romanae Ecclesiae, in sanctum Ferrariensem Ecclesiam per hanc donationis et traditionis paginam donamus et tradimus, ut ab hac hora in antea liceat tam tibi, charissime frater Grypho episcope, quam successoribus tuis in singulis massis ecclesias cum clericis, presbyteris, diaconibus ordinare et consecrare; illud omnino sancientes, ut Ferrariensis Ecclesia cum tota parochia sua in jure et dominio ac privilegio nostrae sanctae Romanae Ecclesiae beati Petri, cujus est patrimonium perpetuo conservetur, et sit semper sub nostra electione, ordinatione atque consecratione; ut quicunque per nos illic electus, ordinatus et consecratus fuerit, ille honoris ejus ac potestatis integritate fungatur. Comitatus autem Ferrariensis fines et termini sunt: ab oriente ab una parte fluminis Padi, altera nostra massa Phiscalia et veteraria: a veteraria usque ad fossam Bossonis transeunt flumen Sandali, usque Bucciletum; per Bucciletum transeunt flumen Gabianae per Luduriam, circumdant villam Marazam et Madrariam pervenientes usque Maletum, a Maleto pergunt juxta Argilem Anxianum per paludes et piscarias usque Vitricam, venitur usque fossam Buranam et per fossam Buranam exeunt in Padum, et descendunt ad occidentem usque ad Ulmum formosam, quae certa finis est inter Romaniam et Longobardiam; ab altera autem parte fluminis fines sunt similiter ab oriente collis de Sine, quae finis est inter nostrum comitatum Ferrariensem, et alterum nostrum comitatum Comaclensem, et extendunt se per paludes et piscarias usque ad fossatum de Silvulae, circumdant massam Corneti, et Longanum, quae de nostro comitatu Ferrariensi est, descendunt inde ad occidentem per paludes et piscarias usque in flumen Tartari, et per ipsum flumen Tartari pergunt usque in flumen Padi.

Sane ab habitatoribus ipsius majoris massae Ferrariae, malas et pravas consuetudines removemus: nisi tamen sicuti soliti sunt, ad suffragium nostrae sanctae Romanae Ecclesiae annualiter per illorum nuntium unaquaeque libera persona, capitis massarii de moneta Venetiae denarios singulos dabit. Census vero et tributi atque telonei de ripa et flumine unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem et meliorationem seu restaurationem, jam dictae majoris massae concedimus et alteram medietatem ad nostras manus reservamus; etiam unam, medietatem similiter telonei de mercato nobis conservamus et alteram medietatem praefato episcopo nostro condonamus. Placitum quidem generale similiter in dominio et potestate sanctae Romanae Ecclesiae tenemus, ut ante nostrum nuntium semel in anno faciendo justitiam ab omnibus per tres dies custodiatur. Collectam vero vel fodrum, vel parvam, aut injustam functionem, aut dationem seu consuetudinem nequaquam exigimus, sed omnia pro Dei timore atque amore praefatae nostrae sanctae Ecclesiae Beati Georgii omnibus habitatoribus ipsius majoris massae pepercimus, aliosque minores massas, et sicut supradictum est, cum omnibus servitutibus suis subjugamus. Praeterea quascunque ecclesias, et possessiones, quaecunque etiam bona, quae in praesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabiliter, Deo propitio poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et per vos Ferrariensi Ecclesiae, illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: plebem Sancti Georgii, de ultra Padum, plebem Sanctae Mariae de Pado, plebem Sancti Georgii de Tamara, plebem Sanctae Mariae de Gabiano, plebem Sanctae Mariae de Vicoventia, plebem Sancti Petri de Cupario, plebem Sancti Stephani de Formignana, plebem Sancti Apollinaris de Frisicallo, plebem Sancti Martini de Rupina, plebem Sanctae Mariae de Vicobariono, plebem Sanctae Mariae de Septempolicinio, plebem Sancti Stephani de Caligo, plebem Sancti Donati de Peduvio, plebem Sancti Antonini de Picazolio, plebem Sancti Georgii de Trecenta, plebem Sanctae Mariae de Cinisello, plebem Sancti Michaelis de Bregantio, cum capellis et earum pertinentiis: salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate.

Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et aut Ferrariensem Ecclesiam his quae supra dicta sunt diminuere, aut sanctae sedis apostolicae sua in eis jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit, poenae et compositionis nomine reddat eidem sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum: et nisi quae male praesumpta sunt, satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem ecclesiis justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Coelestinus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis Sancti Chrysogoni. Ego Rainerius presbyter cardinalis tit. S. Priscae. Ego Goizo presb. card. tit. Sanctae Caeciliae. Ego Thomas presb. card. tit. Sanctae Vestinae. Ego Ubaldus presb. card. tit. Sanctae Praxedis. Ego Gilibertus presb. card. tit. Sancti Marci. Ego Nicolaus presb. card. tit. Sancti Cyriaci. Ego Manfredus presbyt. cardin. tit. S. Sabinae. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewicus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Albertus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Petrus Albanensis episcopus. Ego Georgius diaconus SS. Sergii et Bacchi. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Ego Joannes Paparo diac. cardin. S. Adriani.

Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni Coelestini II papae anno primo.