Jump to content

Epistola nuncupatoria (Maurini)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 75


Maurin.EpiNun6 75 Maurini Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola nuncupatoria

Inter omnia quae tui pontificatus exordium commendarunt sane plurima et praestantissima, beatissime Pater, illud prae caeteris laude dignissimum nobis videtur, quod adulatoribus valere jussis, solos audire volueris antiquae ac spectatae virtutis viros, qui liberrime monerent, et sine fuco vera dicerent. Nec alia quidem ratione tuorum consiliorum participem facere potissimum decrevisti sanctissimum abbatem Claraevallensem, propter summam loquendi, monendi, etiam arguendi libertatem tibi gratissimum: cujus idcirco libros de Consideratione ad Eugenium papam liberiori scriptos calamo, seorsim typis iterum subjicere nobis jussisti, ut pro enchiridio tibi essent, ac facile possent circumferri, nec a tuo unquam avellerentur conspectu.

Quam accepta fuerit Sanctitati tuae, nova haec editio ipsi nuncupata, significare dignata est suis pontificiis litteris ad praepositum nostrum generalem (8 Martii 1701), quae ad audenda majora nobis animos addidere; praesertim cum ex ipsis, et ex aliis ad eumdem scriptis (6 Junii 1702) intelligeremus, nostrum in recensendis sanctorum Ecclesiae Patrum operibus institutum, a Beatitudine tua (quod maxime in votis erat) laudari et approbari. Quid enim efficacius ad levandos labores nostros, etsi arduos, in tam difficili quam cepimus reipublicae litterariae provincia?

Itaque cum tunc prelo subjicere cepissemus sancti Gregorii Magni opera omnia per sexennium ad manuscriptos Codices recensita, emendata, aucta et illustrata notis, novum hunc studiorum nostrorum fetum tuo sacro nomini nuncupandum statim judicavimus. Neque vero dubitamus, sanctissime Pater, quin a te, ut par est, excipiatur Gregorius noster, imo multiplici jure tuus. Si enim omnibus consiliis tuis interesse voluisti Bernardum, dignus est sane Gregorius qui praesit. Assideat clavum navis Petri tenenti, qui eamdem tot annis, tanta prudentia, gravissimas inter procellas gubernavit, difficillimisque temporibus, hoc est miserabili quod agimus aevo simillimis. Habeat semper ob oculos pastorum princeps librum regulae pastoralis plane aureum, quem omnibus olim episcopis in ordinatione datum et commendatum legimus. E supremo Ecclesiae throno iterum puriora fundat oracula doctor ter maximus dignitate, eruditione, sanctitate, cujus in medio Ecclesiae Dominus os aperuit, et quem replevit spiritu sapientiae et intellectus. Agnoscatur denique redivivus in Clemente Gregorius.

Hae fere rationes, beatissime Pater, quae nos impulerunt ut ad tua provoluti vestigia-Gregorium Magnum recens a nobis in lucem editum Sanctitati tuae offerre auderemus, quamvis aliae multae quidem gravesque suppetant. Et sane non aliis quam pontificiis auspiciis decebat rursum diem aspicere pontificem illum tot titulis maximum. Gregoriana opera Vaticanis typis excusa jam Sixto V nuncupata fuere. Notas et observationes quas in Gregorianas epistolas elucubravit Antonius Dadinus Alteserra Clementi IX dicavit. Quid supererat nisi ut Editionem hanc universorum sancti Gregorii operum novissimam, omnium quae praecesserunt locupletissimam, et quantum licuit absolutissimam, Clementi XI, consecraremus? Igitur ad sanctam sedem, unde exierunt haec scientiae et sapientiae flumina, revertantur, ut iterum fluant, et in universum orbem Christianum diffundantur.

Et quidem inde nobis affulsit consilium aggrediendi tanti operis, et auxilium ad perficiendum. Cum enim sancti hujus doctoris vitam vulgassemus, eamque felicis recordationis Innocentio XII gratissimam fuisse nos docuisset litteris suis eminentissimus cardinalis Spada (8 Aprilis 1698), et ad majora tentanda, impertita nomine summi pontificis apostolica benedictione, provocasset; statim de divina ope quasi certi, ad publicanda quoque novis curis, novisque typis Gregorii Magni opera nos accinximus. Quod igitur coeptum est auspice antecessore tuo, nunc absolutum, tibique summa cum animi demissione oblatum accipere non dedignetur Sanctitas tua. Etsi vero prae tantae celsitudinis formidine ad thronum tuum accedere, ac editum a nobis Gregorium Magnum offerre trepidaremus; ille nostris e manibus elapsus in sinum tuum ultro involaret, sedem videlicet sibi notam et amicam hospes familiarissimus et charissimus.

Attamen unum est, quod ne tibi minus placeat in Gregorio Magno plurimum veremur, beatissime Pater. Diligis, ut diximus, qui moneant, et laudantes odisti. Te nihilominus ab aequissimo pontifice laudatum iri ne dubites, qui optimos episcopos laudibus ad coelum tollere consuevit. Ah! quanta exsultatione tibi gratulatur, quem juxta promulgatas a se leges in libro Regulae Pastoralis (Reg. Past. in exordio) ad sancti Petri cathedram vocatum, ex earumdem praescripto vivere, docere, regere, hisce perditissimis temporibus; nec minus infirmitatem suam quotidie agnoscere, pene admirabundus conspicit! Quam laetus delineatam in suis aut scriptis aut gestis eximii Pastoris imaginem, in te feliciter expressam agnoscit!

Haec quam invitus audias nos non latet, Pater sanctissime, cum non semel ut a tuis laudibus temperaremus, imperaveris. At patere ut posteritati, ut aeternitati commendemus (quod Ecclesiae, quod aevo nostro certe perhonorificum) quanta tibi cum Gregorio, pontificum fere omnium qui post Petrum Romanam cathedram obtinuerunt, maximo, similitudo sit et convenientia.

Etenim si natales attendimus, genus utrique patricium aut senatorium; parentes religione magis quam nobilitate conspicui. Si studia quaerantur, Gregorius noster « disciplinis liberalibus, grammatica, rhetorica, dialectica, a pueritia ita est institutus, ut nulli in Urbe hac, licet florerent hic studia litterarum, putaretur secundus (Paulus Diac.). » Te vero, beatissime Pater, a prima aetate litteris humanioribus Latinis et Graecis excultum Roma suspexit nondum duodecim annos natum, ac de futura eruditione in omni disciplinarum et scientiarum maxime sacrarum genere augurium sumpsit. Cujus quidem specimen fuerunt nonnullae sanctorum Patrum homiliae, Menologiumque vetus: quae cum e Graeco in Latinum convertisses, luce dignissima, severiorum etiam censorum aestimatione judicata sunt. Dehinc sodalem te habere ambierunt celebres academiae, et virorum eruditorum coetus.

Gregorius « in annis adolescentiae Deo coepit devotus existere, et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelare (Paulus Diac.). » Tu lubrica etiam in aetate, contra vitia summa morum innocentia vallatus, divinis rebus totum te statim addixisti.

Gregorium praeturam Romae gessisse legimus; quo in munere egregia prudentiae, probitatis, integritatis, paternae in populos charitatis, aliarumque virtutum exempla caeteris judicibus praebuit. Te quoque praetorem et praefectum meruerunt habere Urbs vetus, Reate, Sabini; nec alio fere quam laudatarum virtutum satellitio cinctum, plus amare didicerunt quam formidare.

Gregorius ad sacrum ministerium assumptus, Pelagio II in scribendis epistolis adjutor fuit (Paulus Diac., lib. III de Gest. Langob. c. 20). Tu vero post eminentissimi cardinalis Slusii obitum, ab Innocentio XI, applaudente sacro senatu, et a duobus aliis qui te praecesserunt summis pontificibus, prae caeteris tum praelatis tum etiam cardinalibus ad id muneris vocatus, illud strenue exsecutus es, licet ab Alexandro VIII in purpuratorum patrum collegium adlectus, et multis ecclesiasticis negotiis praepositus, vix ullum ad scribendum otium invenires.

His gradibus, beatissime Pater, ad supremi pontificatus fastigium ascendisti, omnium suffragio vocatus, te solo reluctante. Nondum obductam cicatricem refricare cogimur, et dolorem renovare; qui certe tantus fuit, ut in febrim incideris: sed haec silentio praeterire non licebat, in quibus Gregorium Magnum perfectius refers et exhibes. Quis enim nesciat sanctissimum virum, cum in pontificem electum se intellexisset, fuga sibi consuluisse, ac provectionem suam ad summam illam dignitate, continuis lacrymis tanquam gravissimum casum, quandiu vixit deflevisse?

Utinam, sanctissime Pater, ad majorem tui pontificatus cum Gregoriano similitudinem, non conferrent terraemotus aliaeque calamitates, quibus Romam totamque Italiam attritam lugemus. Et his quidem divinae justitiae flagellis ita saevientibus, Gregorius olim reconciliator accedens, populum ad poenitentiam gravi oratione commovit (In fine homil. in Evang., tom. I Gregor. Turon.), quae miro plausu statim excepta, per orbem volitavit Christianum; nec non institutis publicis supplicationibus, vim Deo gratam faciens, angelum ultorem exarmavit. Tu vero non dissimili eventu, cum terraemotibus quassata Roma periclitaretur, eleganti aeque ac efficaci adhortatione, in omnes orbis Christiani provincias mox disseminata, poenitentiae opera trepidantibus et fugientibus a facie arcus imperasti; ac fusis lacrymis precibusque inter Deum et populum stans velut alter Phinees placasti, et cessavit quassatio. Quo tempore collectam et alias orationes in terraemotibus dicendas elucubrasti, quibus ditandum non immerito censuimus librum Sacramentorum sancti Gregorii denuo a nobis editum (Tom. III); ut in hoc etiam tibi, sanctissime pontifex, cum Gregorio conveniat, quod utrique sacer ille Codex suum debeat incrementum.

Quandoquidem coepimus de re sacra loqui, commemorare liceat homilias illas Gregorianis jure meritissimo aequiparandas, quas inter missarum solemnia jam plurimas habuisti ad populum. In his nihil fucatam redolet eloquentiam: Sermo vivus et efficax; quippe totus ex Dei verbo et sacrae Scripturae sententiis contextus, quam, ob assiduam ejus meditationem, mira facilitate ad quodlibet argumentum pertractandum adducis, non invitam trahis. Quantus est populi Romani plausus, quando te sacro e suggestu oracula fundentem avide audit; recordaturque Leonis Magni et Gregorii Majoris, qui Romanis ex pontificibus pene soli ante te hoc pastorali officio functi sunt: ob infinita scilicet quibus distinebantur negotia. Earumdem, imo majorum curarum sustinet molem Sanctitas tua; tota fere Italia, orbe Christiano prope universo bellis et odiis conflagrante, quae incendia restinguere sollicitus, animum in omnes versas partes. Attamen ad scribendas elegantes homilias tibi vacat quod in Gregorio nostro merito suspexit Bernardus (Lib. I de Consid., cap. 9). Admirationem auget infirma utriusque valetudo, quae feriari a labore suadere solet.

De coelesti pane frangendo et subditis tibi populis apponendo, dum ita satagis, beatissime Pater, de ministrando cibo nutriendis corporibus necessario non minus curas; ut propensissimum Gregorii animum in pauperes aemulari jure dicatur Clemens, largus quidem et prodigus in egenos, sibi autem fratri dignissimo, fratris filiis optimae indolis et spei adolescentibus, suis denique omnibus parcissimus. Ut vero singulorum necessitatibus providere possis, eos jubes certis diebus convenire, ac supplicantibus aures manusque aperis.

Gregorius prae caeteris pauperibus eos fovere solebat, quos amor Christi spoliarat, monachos videlicet ac sanctimoniales, ut ex tot ejus epistolis intelligitur. Iis abunde necessaria suppeditavit, fundatis etiam plurimis monasteriis, eorumque tranquillitati, concessis variis privilegiis prospexit. Qua in re sedulo ipsius vestigiis insistis; cum enim ante pontificatum duplicis religiosae familiae protector fuisses (Chartusianorum et Minimorum), pontifex creatus, factus es pater omnium. Quod ad nos spectat dissimulare non possumus, beatissime papa, quam paterno affectu nostram complectaris congregationem, et maxime ipsius alumnos qui in recensendis sanctorum Patrum operibus laborant; quod est etiam observantiae tuae erga primarios illos Ecclesiae doctores argumentum et similitudinis cum Gregorio, qui summam in sanctos Patres, maxime in Augustinum reverentiam ubique profitetur (Lib. X, epist. 37). Quam sitibundo ore tanti magistri doctrinam hauserit, altaque mente repositam servarit sanctissimus pontifex, pleraque ejus clamant scripta; nolebat enim tritam a suis decessoribus viam deserere. Sed quis ex Romanis pontificibus Augustinianae doctrinae vindex magis strenuus quam Clemens, cum non ita pridem damnavit libellum sanctissimo Patri, gratiae Christi assertori fortissimo injuriosum?

Ut institutam comparationem paucis absolvamus, Gregorius Francorum reges officiosissimos semper expertus est ac beneficos; maxime cum pro fide apud Anglos aut praedicanda aut confirmanda eorum ope indiguit. Hinc in epistolis ad illos reges scriptis toties gratiarum actiones occurrunt, quas hoc loco referre operae pretium non est. At vero dissimulare non possumus elogium istud Childeberto regi, ob ipsius in catholicam fidem studium ab aequissimo pontifice repensum: « Quanto caeteros homines regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna, regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii, non mirum est: sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. »

Praeconium hoc, beatissime Pater, Christianissimo regi Ludovico Magno jure debitum, etsi taceremus, quis non intelligeret? Bellicam laudem et innumera propemodum terra marique praeclare gesta, quibus caeteros reges antecellit, dissimulemus, quando Clementem alloqui nobis datur, communem scilicet Christianorum Patrem, cujus est bella sopire, pacemque inter dissidentes filios conciliare. At de Ludovici Magni in catholicam fidem studio silere non licet; ejectos a perduellibus Anglis ob fidem orthodoxam sanctum regem, piissimam reginam, regium puerum, eorum subditos adhuc in fide integros, religionis olim in Anglia Gregorii Magni opera fundatae veluti reliquias, hospitio exceptos, ac facultatibus pro regia munificentia et dignitate sustentatos; haeresim e regno, vel summo cum discrimine profligatam; Europae maximam partem ea de causa in Christianissimum regem regnumque armatam, haeresis praeconibus vel antesignanis classicum canentibus, bellique facem circumferentibus: neque tamen regum maximum adduci unquam potuisse, ut alicui pacis conditioni quae haeresi tantisper favere videretur consentiret; quid Ecclesiae primogenito dignius?

Ad haec vero quid dicturus esset Gregorius Magnus? Quas in laudes crumperet, si foret superstes? At vivit adhuc in Clemente; nec dubium quin pro tantis in Ecclesiam collatis beneficiis, gratum se probaturus sit aequissimus pontifex erga regem christianissimum.

Haec sunt, sanctissime Pater, praecipua lineamenta, quibus in te Gregorii Magni effigies perfectius exprimitur, qualibet imagine aut in aere incisa, aut coloribus depicta. Hinc ipsam in operum ejus veluti limine affigendam pro more censuimus; ut sit monimentum quovis aere perennius tum devoti erga sanctissimum Doctorem animi, tum singularis observantiae in apostolicam sedem, tum demissi obsequii quod pollicentur.