Jump to content

Epistola pastoralis (Vulfadus Bituricensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola pastoralis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Epistola pastoralis

Epistola pastoralis (Vulfadus Bituricensis), J. P. Migne 121.1140D

Epistola pastoralis

121.1135C| Vulfadus, etsi indignus atque peccator, gratia tamen Dei sanctae matris Biturigensis Ecclesiae episcopus, omnibus consacerdotibus et comministris, necnon universis Ecclesiae mihi commissae filiis, in Domino salutem. Solliciti semper, dilectissimi fratres, de salute vestra et de pretio animarum vestrarum, qui in Ecclesia pastores vocamini, et gregem Domini reficere et providere debetis; rogamus vos 121.1136C| et obsecramus, ut in his quae ad mysterium vestrum pertinent, jugiter meditantes, lucrum animarum vobis commissarum omni intentione quaeratis, et custodias super populum Domini omni tempore habere studeatis. Officium ergo ministerii nostri est, ut utilia vobis et necessaria suadeamus, et proficua, si possimus, ostendamus. Itaque, dilectissimi, providere debetis, ut quod nominamini esse contendatis. 121.1137A| Sacerdotes vocamini: sancti et mundi esse, et sacerdotium sanctum digne tenere et frequentare studete; quoniam de sacerdotibus Dominus dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Pastores appellamini: oves consignatas sollicite regere et providere contendite. Speculatores nuncupamini; ut in altiori virtutum gradu, sanctitate et intellectu vosmetipsos erigere, ut carnalibus desideriis superatis, contra mundanos impetus et nequitias spiritales viriliter possitis pugnare. Fidem quoque rectam (quod est fundamentum omnium virtutum) corde firmiter tenete, et ore praedicate, et lectioni, prout potestis, ardentius insistite, ac meditari in Scripturis sacris et divinis praeceptis contendite. Orationi et psalmodiae vigilanter incumbite; quoniam haec sunt arma, 121.1137B| quibus diabolus vincitur, et minister Christi in fide et bonis operibus solidatur. Praedicationis officium plebibus vobis commissis congruenter impendite, et bene agentes ad meliora verbo et exemplo invitate. Pravos quoque et impios fortiter redarguite et repugnate, et saeculares pugnas, minas, atque terrores nullatenus formidate, et potius Deo quam hominibus placere contendite; et quod aliis praedicatis in vobis primo ostendite. Religionem et sanctitatem, castitatem atque munditiam prae omnibus habere corde et corpore studete; ut idoneos Christi ministros vos ipsos ostendere, ut exemplo sanctitatis et religionis ad servitutem Christi alios possitis instruere; sicque munditia, et nitor sanctae conversationis, atque omnes in commune virtutes in vobis resplendeant, ut, 121.1137C| si minor sit in vobis doctrina quam deceat, munda et sancta conversatio subjectos vestros ad bene agendum informet; et quod verbo et praedicatione non valetis exempto totius bonitatis doceatis: quoniam cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Charitatem fraternam amate, et hospitalitatem diligite, et per saecularia negotia turpiter nolite discurrere, ne videatur in vobis ministerium sacrum vilescere. Irreprehensibiles vos in omni conversatione et acta exhibete, ne nomen Christi in vobis possit blasphemari. Quaecunque iniqua vel inhonesta, aut certe periculosa in gregibus Christi vobis commissis, in potentibus et nobilioribus, et in minoribus et pauperibus, in masculis sive in feminis conspicere et intelligere potestis, sine favore aut 121.1137D| aliqua personarum acceptione ostendere eis contendite; et unicuique peccata et iniquitates suas absque tarditate et negligentia, vel certe verecundia annuntiate, et de omnibus sceleribus suis consilium congruum eis praebete, et scientiam Domini nobis omnibus comminantem per omnia formidate: Si non annuntiaveris, inquit, iniquo iniquitatem suam, animam ejus de manu tua requiram. Et item: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem, etc. Poenitentibus etiam, qui vagabundi per saecularia negotia discurrunt, quasi nihil mali gesserint, peccata sua ostendite; et ut in uno loco morantes dignos poenitentiae fructus faciant commonete, annuntiantes eis verissime 121.1138A| quod poenitentiam et militiam saecularem pariter non possunt agere.

O vos quoque laicalis ordinis viri, monere desidero, et annuntiare vobis ea quae ad salutem vestram pertinent cupio; quoniam periculum animarum vestrarum valde formido, et pro vobis omnibus rationem Deo redditurum me esse cognosco. Sunt namque vitia et peccata, per quae diabolus mortales seducit; et ad hoc assidue laborat, ut eos secum ad infernum detrudat, et morte perpetua damnet; id est cupiditas, superbia, homicidium, adulterium, sacrilegium, fornicatio, rapina, perjurium, falsum testimonium, invasiones rerum ecclesiasticarum, dehonorationes sacerdotum, juramenta illicita, maledictiones pessimae, conspirationes iniquae, detractiones, susurrationes, 121.1138B| discordiae, invidiae, odia, ebrietates, inhonesta lucra, judicia injusta, mensurae inaequales, amicitiae per sacramentum promissae et violatae, res ecclesiasticae ab ecclesiis subtractae, et in proprias redactae; pecuniae et nonae ab ecclesiis, quibus debitae sunt, subtractae, et multa alia, quae Dominus et Redemptor noster prohibet, et diabolus hostis et inimicus noster suadet. Haec vero vitia et peccata in tantum sunt gravia, ut cum instigante diabolo perpetrantur, homines a Deo separent, et haereditatem coelestem ac vitam perpetuam auferant, et facientibus inferni flammas et cruciatus acquirant. Et ideo, dilectissimi filii, obsecro ut recurrat unusquisque ad conscientiam suam, et diligenter requirat qualis sit, vel quae in pueritia, in adolescentia, in juventute, in omni 121.1138C| aetate sua gessit; et si quis se homicidam, adulterum, sacrilegum, fornicatorem, perjurum aut falsum testem viderit, ad Deum et matrem Ecclesiam confugium faciat, et confessionem puram de omnibus iniquitatibus suis sacerdotibus donet; et poenitentiam suscipiat, et verissime eam adimpleat; et quod inique gessit eleemosynis, jejuniis, orationibus, abstinentia, et caeteris bonis operibus delere et redimere satagat: quoniam nisi hic, dum tempus et locum habet, emendare studuerit, regnum Dei, testante Apostolo, habere non poterit. Nolite itaque, ait Apostolus, errare: neque homicidae, neque adulteri, neque sacrilegi, neque perjuri, neque rapaces, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt.

121.1138D| Monemus et eos quorum dissensione et discordia haec regio vastata, et multis miseriis afflicta, et pene annullata est, ut peccatum et iniquitatem suam recognoscant, et quae impie et crudeliter egerunt ad mentem semper reducant, et sint eis omni tempore in lamentum et singultum et velamen oculorum suorum, et poenitere ea studiosissime contendant, ac redimere se eleemosynis, jejuniis, orationibus, et aliis operibus Deo acceptis satagant. Similiter et eos qui res ecclesiasticas quondam invaserunt, aut modo sine voluntate eorum quibus debitae sunt, retinent, ut resipiscant et poenitentiam pro sacrilegio agant; et Deo, et ecclesiis quas laeserunt, satisfacere studeant. Eos quoque monemus, qui leviter plurima 121.1139A| sacramenta jurant, et nomen Dei atque sanctorum ejus in vanum assumunt, vel sine reverentia maledicunt, ut se ab hoc peccato abstineant, et quod nimis odibile sit agnoscant, dicente Scriptura: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non recedet de domo ejus lepra; et sicut supra dictum est, maledici regnum Dei non possidebunt. Monemus etiam judices, ut juste judicent, et recta judicia terminent, et timorem Dei semper ante oculos habeant, scientes quod et ipsi Deum judicem habebunt, et ipsi a Deo pro omnibus judiciis suis, dictis, et factis judicandi sunt. Ipse enim praecepit: Nec accipias personam pauperis, nec honores vultum potentis. Non declines ad dexteram, sive ad sinistram: juste judica proximo tuo. Caveat etiam unusquisque ut falsum testimonium nullatenus 121.1139B| proferat, quia scriptum est: Testis falsus non erit impunitus. Audivimus quoque duplices mensuras apud vos esse, et majoribus ad emendum, minoribus ad vendendum . . . quod rogamus ut corrigatis, et justam atque aequam mensuram omnes in commune habeatis, secundum praeceptum Domini dicentis: Sit tibi aequus modius, justusque sextarius. Ab usuris etiam vos abstinete, scientesque hoc non leve peccatum esse, cum dicitur in Lege: Ad usuram non foenerabis. Negotiationes vero quae in mercimoniis fiunt, sine sacramentis et perjuriis satagantur; et unusquisque caveat ne fratrem suum aliqua fraude ibi decipiat. Ipsas vero amicitias nolite per sacramenta, sicut nunc usque aliquos fecisse audivimus, firmare, quoniam illud sacramentum nunquam sine 121.1139C| peccato poterit esse. Nullum quoque sacramentum quisque alicui juret, nisi seniori suo debitam fidelitatem secundum consuetudinem praemiserit, aut legalia et, legitima sacramenta juraverit.

Sacerdotibus vestris, sicut Dei ministris, debitum honorem impendite; et si forte illos in aliquo laesistis, satisfacere studete; si vero et ipsi aliter quam decet egerint, nolite eis detrahere; sed aut per vos ipsos, si potestis, illos corrigite; aut magistris eorum, vel certe episcopo vestro ea quae de ipsis veraciter scitis humiliter nuntiate. Ecclesiam Dei, in qua baptismum accepistis, confessiones vestras donatis, poenitentiam suscipitis, praedicationem auditis, et alia percipitis unde salvi esse potestis, diligenter honorate; et ad ecclesiam saepissime cum oblationibus 121.1139D| vestris concurrite, ibique pro vobis orare rogate. Munera quoque pro ecclesiis dandis nullatenus exigere, et manere vel morari ibi cum uxoribus vestris nolite.

Conspirationes et conjurationes contra regem aut principes, aut certe contra vos ipsos monemus ut nullo modo agatis: quoniam et hoc grave delictum, et divinis atque humanis legibus valde prohibitum est. Detractiones itaque et susurrationes inutiles a vobis repellite, et nolite ulterius eas ullo modo agere: quoniam, sicut scriptum est: Qui detrahit, semetipsum et audientes occidit. Odium in corde nullo modo retinete: quoniam, sicut in Epistola sua Joannes apostolus ait: Omnis qui fratrem suum odit homicida 121.1140A| est. Invidiam et discordiam procul a vobis repellite: quoniam discordantium et invidorum oblationes et munera Deo non sunt accepta; nec aliter oblationes nostrae in ecclesiis recipi debent, nisi prius a cordibus hoc verissime ejeceritis.

De eleemosynis quas aegrotantes vel morientes proximis, vel amicis commendant, rogamus vos ut fideliter ipsi quae ea suscipiunt distribuant; sicut ipsi volunt ut et alii pro se faciant; et agnoscant se, si bene egerunt, remunerationem a Christo percepturos; si aliter, rationem Deo proinde reddituros. Divinum judicium terribiliter eos condemnat qui aliorum eleemosynas fraudant. Ita enim in canonibus legitur: Fraudatores eleemosynarum fratrum anathematizantur. Si qui vestrum cognoscant parentes 121.1140B| suos de rebus ecclesiasticis abstraxisse, aut per vim vel malum ingenium eos vel haereditates pauperum, vel munus parentum abstulisse, et suis rebus junxisse, misereantur, obsecro, animabus eorum, et restituant Ecclesiae quod injuste abstraxerunt, et reddant haeredibus quae illis injuste abstulerunt; scientes verissime, quod quandiu ipsae res a se, aut a quibuscunque aliis retentae fuerint, illi qui haec fecerunt haereditatem in regno Dei habere non potueruut.

Monemus etiam potentes ut familias suas proprias, vel certe ecclesias sibi commissas, secundum timorem Dei bene regere et gnbernare studeant; scientes quod et ipsi, quamvis potestate minores sint, fratres eorum sint, ut et ab aliis eos defendant, 121.1140C| et ut misericorditer eos videant, neque in mensuris, neque injustis redditibus sub aliqua occasione opprimant. Vos quoque pauperes minus potentes monemus, ut dominis vestris subjecti sitis, et fideliter eis serviatis, et quod debetis sine fraude in veritate eis reddatis; scientes quod et ipsi super vos a Deo ordinati sunt, et vos illis subjecti esse debetis. Monemus etiam eos qui res ecclesiastico beneficiario jure possident, ut nonas et decimas ecclesiis reddant, ex quibus ipsae res esse videntur, et amplius ea nullo modo retineant, ne forte sacrilegium incurrant.

Viri uxoribus ad tempus debitum reddant, et nullatenus se aliis pollutionibus maculent. Uxores similiter viros suos diligant, eisque in omnibus placere 121.1140D| studeant, ne (quod absit) ad alia facinora impellant. Et utrique caveant ne per commistionem corporalem immundi et illoti ecclesias ingrediantur. Monemus quoque de incestis, ut nullus se cum proxima sua, vel cum proxima uxoris suae se commisceat; quoniam turpissimum et adeo prohibitum est. Illud etiam attentissime caveat ne pudicitiam filiae suae, aut neptis, aut propinquae, maxime uxoris suae, pro gratia alicujus mortalis hominis ad violandum tradat, aut consentiat, ut castitas earum aliquo modo aut ingenio, nisi legitimo conjugio, corrumpatur.

In tribus etiam festivitatibus anni, Nativitate Domini, Pascha, Pentecoste unusquisque mundus ad ecclesiam veniens communicet, exceptis his qui in 121.1141A| publica poenitentia sunt; quoniam nisi his tribus solemnitatibus communicaverit, non inter Christianos habitare debet. Videat ergo unusquisque ut digne et munde et devote communionem Christi percipiat; etenim qui corpus Domini et sanguinem indigne sumit, judicium sibi manducat et bibit. Consulimus itaque precamurque feminas nobiliores, et alias quascunque ut filios suos proprio lacte nutriant, et nullatenus ancillis aliis ad educandum tradant.

Curate ergo, dilectissimi filii, ut hoc quod pro salute vestra scribimus, attente et diligenter animo comprehendatis, et de omnibus his sollicite caveatis; et in quibuscunque vos deliquisse cognoscatis, emendare tota intentione satagatis, ne in aeternum (quod absit) infeliciter pereatis. Mementote ubi sunt patres 121.1141B| vestri, ubi sunt reges vestri, vestri principes, vestrae 121.1142A| potestates, et omnes qui saeculum amaverunt; et scitote, quoniam vos omnes citissime morituri estis, et post hanc vitam nihil boni habituri, nisi bonis operibus promerueritis. Mortem, precor, dilectissimi, ante oculos semper habete, et quid post mortem facturi sitis cogitate, et ne mortem timeatis providete, quoniam nulli bono mors nocere potest. Christum redemptorem vestrum totis viribus diligite, et proximos vestros sicut vosmetipsos amate, et Ecclesiam Dei honorate, et dictis ac praedicationibus sanctorum virorum obedite, et ad paradisi gaudium et societatem sanctorum venire festinate: ad quorum societatem divina Trinitas et indivisa unitas vos perducere, et gratuita miseratione protegere, consolari, et benedicere dignetur Deus noster, qui 121.1142B| vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.