Jump to content

Epistola seu libellus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola seu libellus
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10


HilPic.EpSeLi 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola seu libellus

I. David 1 gloriosus 2 in Psalmo (Ps. XVIII, 5) sic dicit 3: In universam terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis terrae verba eorum. Ex hoc igitur intelligi datur, sono ante praeparato, id est Fidei principiis, posse ad intima et perfectiora fidei perveniri, ne rudimentis vacillantibus dicatur nobis Domini voce increpantis (Luc. XVI, 10): Si in modico fideles non fuistis, quod majus est quis dabit vobis? Sed quia video certam esse formam, quam egredi non licet, differentiae inter Judaeos, et Graecos, id est Gentiles 4; prius differentiam edisseramus ( Codex ms. habet: disseramus): Judaeis enim nihil aliud ad veritatem fidei credendum existimo, nisi Jesum Christum filium Dei: per ipsum salvari et genus Israel, et Gentes etiam baptizari in nomine ejus 5: reliqua enim sciunt per legem et Prophetas. At vero gentiles, quibus verus, et major est labor 6, tali admittendi, et docendi sunt ordine 7. Et primo quidem ut ab Idolis, et ab omnibus voluptatibus hominum totis praecordiis recedant: ut amputatis et evulsis radicitus malis, bona possint et religiosa pectoribus seminari 8: hoc est, unum Deum credere; ipsum timere 9. Deinde scire, quod cuncta ipse fabricaverit: et universa mundi vel quae facta sunt vel ipso jubente, et volente, et faciente constiterint 10. Esse corpus Scripturae: quod autem lex vocetur atque Prophetae 11 quid hoc indiget 12: quod quidem per homines scriptum sit, non ab hominibus 13? Spiritus enim Dei, qui omnia scit 14, inspirabat homines sanctos qui loquerentur 15, aut qui destruerent pravitatem, aut qui aedificarent fidem, aut spem erigerent, aut judicium comminarentur, aut promissa servarent 16. Deinde credendum illis, Jesum Christum filium Dei 17, per quem cuncta Deus fecerit, et sine quo nihil est factum 18, per quem in principio Sermonem 19, id est rationem 20 universitatis accepimus, apud Deum fuisse. Sic enim gloriosus Evangelista Joannes initiat 21 dicens (Jo. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil 22. Deinde esse Spiritum Sanctum, 23 qui cuncta, quae Deus per Sermonem fecerit, animaverit, et confirmaverit 24. Unum esse baptismum 25 quo homines regenerantur in Deo 26. Credendum etiam resurrectionem mortuorum in eadem carne 27. Judicium futurum Dei, quo secundum facta hominis vel malis poenae rependantur ( Codex ms. habet repnentur), vel bonorum operum destinata praemia tribuantur 28. Tanta est differentia Judaeorum convertentium, et gentilium credentium 29: Quid sit 30 Deus, aut qualis, et quantus; quis esset, et qualis filius Dei, et quis Spiritus Sanctus: Tres enim unum sunt.

II. Sane illud scire convenit prudentiae vestrae nos de Deo haec ( Codex ms. habet hoc) loqui et posse, et scire, quae aut ipse de se apud homines voluit sciri aut ea ad quae homini, permissu ejus, licuit accedere. Non illum in terris quaerat homo, aut inter figmenta componat, ne cui similem credat 31: Deum enim vera fides ita semper exposuit: Non natum, non factum 32, incomprehensibilem 33, inextimabilem 34, invisibilem 35, et impassibilem 36: Et ideo solum verum Deum 37, qui quaedam generaverit 38, quaedam fecerit, disposuerit, ordinaverit 39, exornaverit 40. Optimum, justum mandare Judicem 41. Et ideo inexcusatus est omnis homo, qui factorem suum non agnoverit 42 in tempore agnitionis 43, habiturus post exitum Judicem justum: qui non suo tempore converti se putaverit: sed ex praeterito 44. Haec fas est de Deo credere 45. Haec qui crediderit, abstinet se ab omni injustitia 46. Bona et justa operatus aeternam requiem habebit in vita 47. III. Habentem 48 Filium: non statim ut homines procreati sunt, ita dicere me aestimes generatum 49; sed ut decet de Deo credere, et Deum filium habere ex se quidem natum 50 non divisa ejus substantia, nec majestatis ejus divisa substantia; ac per hoc passibilis videatur 51. Nec de ore sermonem nostri similem esse prolatum: ut litteris et Syllabis constet: nec filius Dei compositus, ac per hoc dissolubilis teneatur 52. Nec ex nihilo, sicut reliqua facta sunt, ne similis et aequalis et caeteris, qui facti sunt 53, jungeretur: sed sicuti ipse scit qui generans, et ipse qui generatus est: ipso Domino in evangelio dicente: Nemo novit Patrem nisi Filius: neque Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27). Item in Scripturis legimus: Mysterium meum mihi: mysterium meum mihi (Isa. XXIV, 16) 54. Et re vera absconditum esse decet de generatione illa, in qua nullus interfuit: nec momentum quidem temporis 55. Ante saecula enim, et antequam suspicari quis auderet, natus est filius Dei sine temporibus 56: quod graeca lingua Achronos dicunt 57; semper enim filius, quia semper pater 58: nefas est enim Deo aliquid assignare postmodum, quod ante non habuerit: cum Deus semper perfectus sit 59. Ut etiam quod propter nos postmodum fuerit fabricatum 60, apud illum jam fuerit et si non in substantia, plena dispositione 61: Non minus enim erat impotens simul omnia facere 62, sed ut ordinata et gradatim disposita universa pro suo gradu et honore obsequerentur; et ne passiva et nulla inter se antiquiora inhonorifica permanerent 63. Nam si quae nostri causa a Filio Dei nativitas suscepta est, incomprehensibilis est, non nudata mortalibus; quanto magis 64 illa, quae nulli nisi Deo Patri et sibi soli est cognita? Nam Gabriel angelus ad Mariam ita loquitur sicuti Evangelista testatur: Spiritus Domini superveniet in te: et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quod obumbratur, absconditur: nec omnibus notum est. Ergo si haec nativitas, quae nostri est causa deposita ( Legendum videtur: disposita), nobis incognita est: quanto magis illa quae a nobis longe remota est 65? Et quid dico a nobis, et non ab omni coelesti creatura 66? Sufficit ergo hoc, quod vidimus, quod divinitas nosse nos voluit. Nec ultra cognitio porrigenda est, ne sacrilegus unusquisque teneatur, quisquis concessos ( Codex ms. habet concussus) terminos fuerit cognitionis egressus 67. IV. Christum igitur accepimus 68 Dei Filium initio 69 Sapientiam (I Cor. I, 24, Dei virtutem, et Dei sapientiam) veram 70; Sermonem, id est rationem 71, spiritum (Joan. IV, 24, Spiritus est Deus, etc.), viam (Joan. XIV, 6), lucem (Joan. I, 9, et rursus III, 19), brachium (Is. LIII, 1, et Joan. XII, 38, Et brachiuw Domini cui revelatum est?) fortitudinem, virtutem (I Cor. I, 24), veritatem (Joan. XIV, 6), panem (Joan. VI, 35, 48), vinum (Matth. IX, 17, et Joan. XV, 1, etc., Ego sum vitis vera), Vitam (Joan. I, 4, et XIV, 6, et alibi saepe), Ostium (Joan. X, 1, 2, 7, 9), pastorem (Ibid., 11, etc.), et alia plurima 72, quae propter homines sunt 73: et omnes in illo vivunt 74: quae unusquisque processu temporis Scriptura edocente perdiscet 75. Si igitur Dei Filium cognitum confitemur: per ipsum Deum Patrem scimus et saecula visibilia, et invisibilia condidisse: Non enim fas est ex eo Deum operatum credere, ex quo mundus geniturae suae idem nativitatis initium sumpsit, aut cessasse et desiisse credendum est post mundi fabricam: cum Dominus loquatur et dicat: « Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17) 76. Otium illi vel antea, vel postmodum requiem illi assignat quisquis illum infatigabilem nescit: et ignorat quod nihil illi semper acciderit, sed semper sit 77: quod graeca lingua ἀναστιτεν vocat: et in omnibus semper sit spiritus perfectus 78. V. Esse igitur plurima quae per Filium fecerit 79: quorum aut sola nobis nota sunt nomina, aut nec ipsa sunt cognita. Quanti enim sunt throni? quantae potestates? quantae dominationes? quanti principatus? quanti spiritus? quanti Angeli? quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit 80? Quantam etiam claritatem putamus esse in invisibilibus, nec extimare possumus, cum in his quae nobiscum sunt, admiranda sint omnia 81. Inter omnia enim etiam mundus, quem conspicimus, per Filium fabricatus est 82. Et quidem lucem, qua caetera fierent perspicua, esse jussit, et fecit: cui diem nomen imposuit (Gen. I, 3, 4). Tenebris noctis addidit nomen (Gen. I, 5). Deinde firmamentum, quod inter aquas depulsaret, ostendit: quod Coelum voluit nuncupari (Gen. I, 6, 7): neve terrena 83 visu coelestibus miscerentur: sed esset quod inter humana et divina discerneret. Jam enim ex nihilo materias ipsas, ex quibus omnia fierent elementa, condiderat. Post haec aquas in unum congregari et convenire praecepit: ut Arida monstraretur (Gen. I, 9). Nec quaeque sunt privata nominibus. Nam congregatas aquas vocavit mare (Gen. I, 10), separatam aridam terrae vocabulum voluit possidere (Gen. I, 10). Sed haec minus instructa videbantur. Benignam itaque foecunditatem his addidit, et decorem (Gen. I, 11 seq.). Et miro modo illam primo generare praecipiens, quae novissime fuerat fabricata 84, Non ordinem turbans, aut ignarus facturae suae: sed voluit postremum habere primum aliquid, ne in omnibus jaceret extrema 85, et primis secunda conjunxit, ne prima inferiora contemnerent 86. Sic Dei filius Deus artifex Patre jubente moderatus est 87, ut ordinem mutando, dispositionem melius ordinaret. Namque terras omnia pabula, lignaque cum suis seminibus redivivis imperavit educere (Gen. I, 11, 12), coelumque luminaribus, id est Sole, et Luna, et Stellis ornavit (Gen. I, 14), quibus aut diei, aut noctis fines ostenderet, aut signis rusticos, aut nauticos erudiret (Ib. et vers. 16). Maria quaeque inclusa in terrae limitibus (Job. XXXVIII, 8, etc.) sua animalia procreare mandavit (Gen. I, 20, 21): anima videlicet ipsas materias animaverat, ut nascentibus postmodum animantibus animas commodarent 88. Sed quo foecundiorem faceret ( Codex ms. habet fecerat) terram (Gen. I, 24, 25), post pabula, post ligna fructifera, post universa semina, quadrupedum genus, ferarum, et serpentium viva omnia et animata jussit ejicere (Ibid.) 89. Nec mora in his omnibus: 90 quippe quum Deus Pater jusserat, Filius virtus ipsa sine recrastinatione imperium capessebat: nam cum jussione et opus adstabat 91. Sed quoniam multum intererat subfoecundare terrena 92, et post divina, humana deerant; hominem fecit, qui non totus esset e coelo, nec tamen de terra totus 93 iterum nasceretur 94: quippe corpus ex omni limo terrae formavit (Gen. II, 7) 95, spiritum concessurus e coelo (Ibidem) 96: et cum omnia jussione Patris Sermone obsequente formata sint 97, in hominis fictione etiam ipse Pater fabricator accessit 98, ut ad immortalitatem non praescriberet terra, si immortales manus constituerent hominem 99. Concessit etiam ut homo Dei imaginem portaret in terris 100, daturus postmodum similitudinem, si imago servaretur illaesa 101. Ad imaginem non putes esse formam hanc hominis exteriorem factam. Absit. Quis enim credat Deum, ad cujus imaginem factus est homo, habere aliquam partem, quae non audiat, quae non videat, quae non omnia operetur? Hominis enim exterior forma non undique videt, non undique audit, non undique potens est. Deus autem totus lux, totus oculus, totus auris, totus manus est potentissima 102. Ergo mentiuntur Scripturae? Absit. Sed esse in homine quiddam interius, quod Homo quidem et ipse vocetur, Apostolus Paulus nos instruit dicens: Et si exterior noster Homo corrumpitur, sed interior quotidie renovatur (II Cor. IV, 16) 103. Hic est ad imaginem Dei factus: quem νοῦν (id est mentem) vocamus: qui Deo possit similis esse tunc, quando impassibilis 104: dum inconcussus, dum beatus et sanctus, et sine fine (sine fine, usque in finem, aut, si vis, sine infidelitate, vel in fide) fuerit comprobatus 105. Liberumque arbitrium, et capacem animum dedit non sine lege vivendi 106, ne magnus et solutus a lege, animantibus omnibus aequaretur: addita comminatione post legem, ut, si servaret legem, in aeternitatem veniret; si non servasset, mortem sibi pareret, amitteret et salutem (Gen. II, 16) 107. Est autem hominis facti nomen Adam (Gen. II, 19). VI. Sed quia in omnibus animalibus ad procreationem sexus uterque processerat (Gen. I, 22 et seq.): homini quoque provisum est, ut et ipsi propter generationem mulier pararetur (Gen. I, 27; II, 20, 21, et seq.): et facta est, sicut Scriptura testatur: quaeque Heva (Gen. III, 20) nomen accepit 108: quam aequae legis praescriptio nec a mercede, nec a supplicio separabat 109. Sed postquam universa Deus per Sermonem suum (id est Filium) perfecta atque exornata vidisset; omnia quae cum homine erant, ipsius tradidit potestati (Gen. I, 28). Cui cum omnia tradita videret Lucifer, homini miserandus invidit (Gen. III, 1, etc.). (Nam est et ipsis non peccare liberum, et licitum, si jussa servaverint, in beatitudine permanere). Dei legem et jussa per mulierem transgredi persuasit (Gen. III, 1, et seq.): ut reus homo mandatorum fieret Dei, et in sententiam caderet (Gen. II, 17) 110. Ejectus est igitur in hunc mundum (Genes. III, 17 et seq.): nam in Paradiso, dum sine peccato fuisset, habitabat (Gen. III, 23) 111. Sed quia post transgressionem homines generaverat, universum hominum genus secum ad mortem usque perduxit 112. Non defuturus tamen bonus, vel justus: quoniam quidem liberum erat et postmodum natis non delinquere, et Deus non cessabat quotidie commonere 113. Tunc divina bonitas, et paterna pietas larga multipliciter providebat: et primo quidem per Justos Patriarchas: deinde per Moysen, et Prophetas 114. Sed omnes hi in Adam moriebantur 115. In novissimis temporibus, ne in totum Diabolus triumpharet (nam hoc illi nomen est, postquam homini invidit) 116, et ne homo post tempora damnationis impleta contra misericordiam Dei diu teneretur in poena; salutem, quam sola miseratione merebatur, accepit 117. Deus namque pater omnipotens Filium suum Jesum Christum Deum ac Dominum nostrum misit, per quem cuncta condiderat: ne hoc quidem sine illo fieri passus 118. Nec tamen quisquam idoneus erat, qui hominem patienter tolerare ( Fortasse legendum est tollere, de potestate scilicet daemonis ) posset, aut nosset, aut potestates hujus mundi et harum tenebrarum quisquam poterat superare, aut mortem vincere, inferna reserare, virtutem, et potestatem peccati eradicare penitus, et delere, nisi Filius Dei, qui in factura hominis particeps cum Patre fuerat, qui et se posset in homine celare, et hominem cum Deo mixtum virtutes perficere, et exhibere 119: per hunc deletis nostris chirographis peccatorum (Coloss. II, 14) ad Deum Patrem pacati, et Dei filii facti (I Joan. III, 1) possemus accedere 120. Mittitur igitur Dei filius, et hominem latenter intravit (Luc. I): Non quo metueret quemquam qui erat omnium dominus; sed ne Diabolus ad hominem, qui Deo mixtus erat, timeret accedere: et minus prostratus Diabolus ab homine videretur, si sine accessu, et certamine vinceretur 121. Ex Virgine igitur Spiritu Domini superveniente, et virtute Altissimi obumbrante (Luc. I, 35), secundum hominem Christi Nativitas celebrata est, et omnes transegit aetates, ut omnes fere discerent Deum 122: haec omnia esse in lege et Prophetis ante praedicta, ut res mira omnibus, incredula non fieret subitatione: et praeteriti, quibus hoc inspicere oculis non contigit, si sperarent sine dubio in adventu ejus, qui praedicabatur, a contagio possent aeternae mortis evadere 123. Sic igitur in terris visus est Deus tantus ac talis filius Dei, quantum vel qualem illum humanitas posset aspicere. Nam qui in monte majestatis, et bonitatis suae speciem tribuens exhibuit Apostolis, cum facies ejus splendificaret (Matth. XVII, 1; Luc. IX, 29; II Petri I, 17), ut virtus solis processisse videretur, vestem autem ita gestaret, ut nive candidior videretur; et tamen jam eruditi, jam docti, jam sancti claritatem non potuerunt Jesu sustinere discipuli, ejus scilicet qui universorum hominum vitia ac peccata adhuc curanda susceperat (Joan. I, 29). Quid si Deus tantus venisset, ut claritatem, et potestatem hominibus ostenderet? Forsitan omnis creatura invalida et casura succumberet. Sed salvare venerat filius Dei 124. Ita homo parto corpore, Deus in potestate (Joan. I, l, etc.) docebat ut magister (Joan. XIII, 13), persuadebat ut frater (Matth. XXVIII, 10), efficiebat ut Deus (Joan. XIII, 13), eligebat ut praescius (Joan. VI, 71; XIII, 18; XV, 16), curabat ut medicus (Matth. VIII, 16; IX, 35; XI, 8, etc.), ut humanus compatiebatur (Hebrae. IV, 15) 125. Et jam peractis omnibus et completis, quae aut lex, aut Prophetae praedixerant, aut salus hominis exigebat (Joan. XIX, 28, 29 et 30); in novissimo per mortem hominis immortalis moriebatur (Ibid., V. 30), 126, ut sublata mortalitate, hominibus immortalitatem donaret. Suspensus igitur ligno (Matth. XXVII, 35), populo Judaico proclamante (Matth. XXVII, 23), apud quos tanta magnalia perfecerat, ut in eo omnis invidia Diaboli vinceretur ( Regnavit a ligno Deus ), in quo invidus hominem fefellerat, ad mortem voluntate properabat (Joan. III, 14, etc.; VIII, 28, etc., XII, 31, 32, 33, 34, etc.), futurus scilicet mortis mors; namque reseratis inferis, et spretis conculcatisque omnibus his, quae in perniciem hominis et salutem apud inferos tunc valebant, omnes Justos et sperantes in se illuminavit, et ad superos revocavit: ostendens Diabolo et potestatibus hujus mundi et harum tenebrarum, nequitiam eorum non valuisse: ipsos manere in poenis, liberato, cui invidebant, homine ( Codex habet homini) 127. Triumphans igitur homo cum Deo, jam devicta morte, non mortalis jam ad superos evadebat 128. Sic igitur Christus Jesus Dominus noster patiebatur, ut surgeret; surgebat, quia jam fuerat passus. Hoc scilicet docens, quia cum Deo quisquis se conjunxerit, mori videri potest, non potest interire 129. Parum tamen videbatur ad supplicium inimicorum factum, si extincto inimico vitam homini dedisset, et non adderet claritatem. Et ut Diabolo, et angelis ejus poena major accederet, cum triumpho hominem, qui carnem habebat jam non morituram, in coelum angelis et potestatibus sanctis monstraturus invexit (Act. I, 9; Ps. XLVI, 6), Deo Patri liberatum hominem offerens munus 130. Mox pro se vicarium dimisit Spiritum Sanctum (Act. II, 1, etc.), quem discipulis proximus passioni promiserat (Joan, XIV, 16 et 17), ut hominibus credentibus et auxilio esset, et sanctificationi 131. Hic ordo est credulitatis nostrae de Christo 132. VII. Sed quia jam mentionem fecimus Spiritus Sancti, dicemus credendum esse in Spiritum Sanctum, per quem universa, quae postmodum fierent, et inspiraret, et sanctificaret, suae substantiae ( fortasse addendum communicatione) . . . . . 133. Tamen . . . . tres unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus 134. Deinde credendum, unum esse baptismum, quo homines purificati, et Dei filii facti in fide consignentur; quo universa vel nativitatis, vel erroris veteris hominis delicta purgarentur: In quo non corporis deponuntur sordes: sed conscientiae purae interrogatio est bona in Deum de resurrectione Jesu Christi (I Petri III, 21) 135. VIII. Post haec ordo exigit credere resurrectionem mortuorum in eadem carne 136. Constat enim, nec fas est aliud dicere, quod et sapiens et praescius sit Deus, meliusque elegerit ut sapiens et praescius, factum hominem aeternum esse, quam non esse. Quod si melius putes non esse, in compendio habuerat, antequam fecisset 137. Quod autem aeternus sit homo, qui fit ex corpore et anima, Scripturae plurimis locis docent nos: sed pauca ad exemplum ponam. Salomon clamat dicens (Sap. II, 2): Deus condidit hominem ad immortalitatem 138. Nec immerito in Genesi prohibetur post peccatum homo ad arborem vitae accedere, ne viveret in aeternum (Gen. III, 22) utique ut immortalis perseveraret 139. Quis? nisi homo qui immortalis a Deo factus fuerat, et immortalitatem corpus non capiebat 140. Sed credo hoc movere lectorem, quod homo a vitae ligno prohibebatur a Deo, ignorans et in hoc homini esse provisum: jam enim erat in transgressione. Ante ergo hanc mortem, quae a Deo pro remedio hominibus attributa est, et qua per separationem corporis et animae fit finis et evulsio peccati, si ad arborem vitae accessisset; quia necesse fuerat communicatione vitae fieri aeternum, in immortali homine necesse erat perpetuum permanere peccatum 141. Ergo et hoc consulte ( fortasse consulto), et utiliter homini provisum est, ut amputato interventu temporariae dissolutionis vera factura Dei, excluso malo excitetur in vitam 142. Ergo semper homo 143. Sed cur morimur in hoc mundo? Superius comprehensa est ratio: non interire hominem, sed separari 144: Nec assumere materias hominem, ex quibus corpus est fabricatum: sed ad resurrectionis diem judicium reservari 145. Fas enim non est, ut aliquid desit Deo judicanti, cum certum sit Dei judicium post finem hujus aevi destinatum 146. Nam hoc quoque insinuandum est: et expingi necesse est totum hominem: quoniam omnes aut in virtute invenientur esse, aut in crimine. Et hoc competit, ut remunerentur qui bene gesserunt secundum voluntatem ejus, et mali aeternis suppliciis destinentur. Unde nos appetamus praecepta legitima, et vitemus adversa, ut obsequentes praemia consequamur 147. IX. Nunc ergo 148 de persona tractemus. In persona duo sunt obtinenda: Pauper et Dives. Et divitibus quidem hujus saeculi praecipiendum est (I Timot. VI, 17): Non altum sapere: nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fructum boni operis: divites esse, sed in bonis factis communicatores esse: thesaurizare sibi bonum in futurum: ut apprehendant, quam bona est vita. Deinde scire debent non ideo acceptas esse, et habendas divitias, ut his solis beatitudinem se habere confidant, ut male utantur illis. Et ne despiciant pauperes, neve ministerium malitiae, aut instrumentum divitias libidinis computent, aut propter se sibi traditas, aut se nunquam illas amissuros existiment. Postremo sciant, se dispensatores gratiae Dei constitutos a Deo; ut et in distributione voluntas recta eorum, vel prava noscatur 149: ut sciant magis sibi accessisse per abundantiam, nisi sapientes fuerint, tentamenta potiora. Discant erogare divitias. Sed ad comparationem immortalitatis distribuant facultates, ut sint similes Deo 150: Misericordes: non profusi ac perditores rei dominicae judicentur. Et fidenter quidem haec agant, et cum hilaritate. Ait enim Paulus Apostolus (II Corint. IX, 7): Hilarem datorem diligit Deus. Non existiment finiri posse, quod in usus pauperum contemplatione praeceptorum Dei 151 dependitur 152. Cum et ab ipso acceptae sint, et necessariae: et eas utiliter ministrare, et augere confuerit. Unde enim temporalia deesse possunt, cum propter ipsa, si bene erogentur aeterna promissa sint, et parata? Veritas loquitur, qui est Christus, dicens (Matth. XIX, 29; Marci X, 29): Qui dimiserit propter me domum, aut villam, aut parentes, aut reliqua: centuplum accipiet in isto saeculo; in futuro autem vitam aeternam. Et si hoc quidam tempori persecutionis adscribunt, ego tamen sic audio Dominum nostrum monentem, quod propter se quolibet tempore ad quodcumque opus sanctum fuerit praeceptum ejus impletum, non defuturum praemium destinatum. Non simus solliciti. Curam gerit pro nobis Deus. Clamat Propheta dicens (Prov. XXII, 2, et expressius Sap. VI, 8): Et pauperem, et divitem ego feci. Et pro omnibus aequalis cura est mihi. Curam gerit Deus: et quisquam metuit, ne minuatur patrimonium? Unde Deo jubente erogatur. Timeamus magis, ne, si trepidi, et steriles, et infideles fuerimus in bonis operibus, egeni atque inopes judicemur. Timeamus potius impleri tristitia, quia et de hujusmodi divitibus in Evangelio in unius licet persona, ad complexum tamen retulit dicens (Matth. XIX, 22): Abiit autem, cum audisset, contristatus: quia fuit habens possessiones multas. Non timeat, ne difficile ingrediatur regna coelorum (Ibid., V. 23 et 24) 153. Sit imo humilis: sit largus, ut beatior ex hoc judicetur: si nec in isto saeculo, nec in futuro sentiat egestatem 154. Det pauperi, ut Deum foeneretur: Deum computet debitorem (Proverb. XIX, 17) 155. Sciat praepositam esse misericordiam sacrificiis 156. Gloriam consecuturus et requiem, si de his divitiis, in quibus alii et corrupti, et perditi judicantur; iste fructus justitiae ac misericordiae accipiat coronam. 157. X. Pauper vero ita consolandus est, ut sciat in paupertate consideranda magis sibi bona. Et primo quidem quod a Deo sit illi utiliter provisum: praescium Deum infirmitatem ejus considerasse, et firmasse, quod divitiarum sarcinam et sollicitudinem ferre non posset. Deinde sentiat, quantas tentationes, et quanta pericula transierit nomine paupertatis 158. Sed affluentia deest, quae frequenter contraria est: ad animi tamen divitias quantocius sine impedimento in paupertate transitur. Certe qualibus malis caruit, consideret. Caret invidia, aemulatione, insidiis, dolo, superbia, contentione, et his quae homini in saeculo divitiae solent conflare; fluxu enim rerum, et ubertate copiarum animus solvitur, vigor mentis infringitur, virtus corporis enervatur. At in paupertate non lasciva convivia, non turpes potationes: omnia sobria, omnia rigida, omnia humilia: non abjecta, quoniam conscientia pura, et virtute sunt plena. Non est abundans extraneis facultatibus: est justus. Non facile ad divitias animi, id est virtutes hujus mundi, dives accedit. Qui dicit enim (Matth. XIX, 24), difficilius divitem introire in regnum coelorum, utique intelligit pauperem facilius. Ne se ob paupertatem alienum esse a cura Dei existimet, Propheta testatur dicens (Prov. XXII, 2; et expressius Sap. VI, 8): Et pauperem, et divitem ego feci: et pro omnibus aequalis cura est mihi. Non est (Actor. X, 34; I Petr. XVII) enim Deus personarum acceptor 159. Nec pro illo se curam gerere 160 profitetur tantum, qui saeculi divitiis pollet, sed pro omnibus, et pro pauperibus curam sustinet: remuneraturus quem invenit aut in divitiis humilem, aut in paupertate patientem. Distributio veluti totius corporis humani, et ministerium quaeritur singulorum. Consideret, hominis corpus esse unum quidem corpus, sed plurima membra. Numquid omnia sunt oculus, aut pes, aut reliqua membra (I Cor. XII, 14)? Sed, sicuti ait Paulus doctor gentium in fide et veritate (I Timot. II, 7): Quae inferiora sunt membra, majorem his tribuimus honorem (I Cor. XII, 23). Et quemadmodum virtus singulorum membrorum in suo ordine atque officio demonstratur, ita in totius generis humani corpore veluti membra Paupertas et Divitiae collocantur; ut Pauperis patientia, et Divitis humanitas Dei examine comprobetur. Exsultare debet pauper, et Deo gratias agere: quia multis patrimonii nexibus liberatus est. In die probationis non gravatur compedibus facultatum; facilius liber sequitur discipulus Dominum nullis nexibus implicatus. Non desit etiam ab ipso, in quantum potest, misericordia justa in egenos (Tob. IV, 8), quia sicut dives liberalitate, ita pauper justus efficitur de frugalitate, si inferioribus, et non habentibus erogarit. Non vereatur, ne ipse deficiat, cum in usu sanctae administrationis habeat promptissimam voluntatem: nihil deerit: per Prophetam Spiritus corroborat (Prov. X, 3): Non occidit Deus justi animam fame. Et Dominus in Evangelio (Matth. VI, 33): Quaerite primo regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis. Non cupiat dives in hoc saeculo fieri, ne mala plurima sibi acquirat, dicente et monente glorioso Paulo (I Timoth. VI, 8): Habentes igitur victum, et vestitum: his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et muscipulam, et desideria multa: quae mergunt homines in perditionem 161. Imo si vera fide, et propter salutem credere optavit, coelestes sibi divitias cooptet, et comparet, quas unusquisque justitiae, et misericordiae, et reliquis bonis actibus comparat, et assumit. Temporalibus aeterna sunt praeponenda, caducis stabilia, sollicitis securiora, periculosis libera, inhonorificis clariora. His monitis et Dives temperetur, et Pauper sublevetur 162. XI. Nunc jam de sexu loquamur. Sexus ille est masculus, et femina; id est vir, et mulier. Et vir quidem post ea, quae supra comprehendimus, ad institutionem vitae melioris etiam illud debet cum omnibus custodire, ut Uxorem suam diligat, sicut Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25): ut omnia gerere uno animo ( Codex ms. habet: ut omni generi unianimo) concordes rite possint Deum de omnibus deprecari, levantes manus puras sine ira et disceptatione (I Timoth. II, 8): sed omnia fiant ad aedificationem Deificam. Deinde conjunctionis vinculum pudica, et communi castitate gerere; et tunc convenire, quando vel generationis est contemplatio, aut orationis non revocat tempus (I Cor. VII, 5). Orationem autem illam computo, quae omni sacramentorum ministerio, et communicatione celebratur 163. Caeterum est deprecatio, et adoratio, exomologesis, et interpellatio (I Timoth. II, 1), et votum, quae omnia sua habent tempora 164. Virum igitur decet intecto capite orare (I Corinth. XI, 4 et 7): non comatum (Ibid., V. 14): Incessum esse simplicem, non jactatum, aut fucatum; ut non solum verbo credidisse, sed et caeteris speciem, vitae suae praestet. Viro enim omni competit sacerdotare Deo (I Timoth. II, 8). Et ita debet tam in catechismo ( Id est in instructione ), quam etiam in laica vita conversationem suam mundissimam exhibere, ut et si tempor: ( Ita legitur in ms. codice ) munere atque officio Sacerdotali non fungitur, vitae tamen similitudine sacerdotio coaequetur. At vero mulier discat obsequi viro suo (Ephes. V, 22), etiam illum dominum vocans (I Petr. III, 6): et quidem omnes viros revereatur; suo tamen serviat: Quoniam omnis mulieris caput vir (Ephes. V, 24). Sciat et haec caste vivere cum viro suo (Tit. II, 5): quod et ille modis omnibus faciat: ita ut nullam aliam, praeter uxorem, noverit (I Corint. VII, 1, 5, etc.). Nosse enim debet tempora conventionis, et abstinere a conjunctione, cum tempus est orationis 165, vel cum mulier patitur, vel cum post partum intra tempora purgationis se esse cognoverit. Non enim ad impudicitiam matrimonium copulavit Deus, sed ut generationi praeberet obsequium. Discat filios educare pie (I Timot. V, 10: Si filios educavit), verecundam esse, non litigiosam, non vinolentam (Tit. I, 7; Coloss. III, 18; Ephes. V, 22; I Petr. III, 1), non superbam viro (Gen. III, 16; et Tit. II, 3, 4, 5: Subditas viris; et I Timot. II, 12, neque dominari in virum), tametsi patrimonio major videatur 166: sed et incessu pudicam, non fucata forma procedere (I Timot. II, 9 et 10; I Petr. III, 3): aut circumdatam auro, aut veste preciosa: non studere capillorum incrispationibus. Sed ut decet foeminas Christianas promittentes castitatem non tantum verbis, sed per bonam conversationem (I Pet. II, 12; III, 1, 2) Sciat se tacere debere in Ecclesia; loqui enim illis non est congruum (I Timot. II, 11 et 12; et I Corinth. XIV, 34). Debere obsequi non tantum majoribus natu, et sacerdotibus, verum etiam omnibus fratribus (I Petri II, 13) 167. Neque se ulli praeponere viro contemplatione sexus (I Petri III, 7) 168: quoniam et cum omnia legitime perfecerit, in virum consummabitur perfectum (Ephes. IV, 13). Imo appetat virtutem consecuturam gloriam, sexus infirmitate non retardata, sanctitate et virtute animi, et omni continentia et passione devota viris justissimis coaequetur. XII. Jam aetatum sermo habeatur in manibus 169. Et primo quidem arbitror infantiam differendam in doctrina, quia vel qualitate temporis, vel aetatis, verbum doctoris non potest substinere 170. Et quibus omnibus aetatis defectu in malitiam, et innocentiam naturalem dari praecepta non possunt, in horum admonitionem parentes sunt constringendi: quamquam accedente aetate Ecclesia non decrit, nec cessabit admonendo. Pueris autem illud insinuandum primo, ut nullo audiendi desint tempore, quia nec semel possunt omnia perdoceri. Deinde ut innocentiam simplicitati conjungant, ne pueritiam in malitiae perseveratione continuent. Custodiendum, et observandum, ne in caeteris aetatibus corrumpantur 171. Naturali bonitati fidei quoque bonum, et deificum munus adjungant, ut semper boni, semper sancti, semper innocentes, semper Dei opus, et non naturae, traditione credulitatis perseverent. Considerandum illis 172, ut casti vel pudici permaneant, frequentius ad Ecclesiam venire debere, quia frequentius sunt confirmandi 173, frequentius commonendi, quibus adhuc propter aetatem minus stabilem pugna diaboli futura sit gravior 174. Observanda illis omnia cum timore, et ante omnia cavendum a fornicatione, quae initium idolatriae habet: et necesse est utrumque noverit, qui secutus fuerit alterum 175. Ergo quomodo credere intelligitur et desiisse a gentibus, si ea quae gentiles designant, recolit? Sane obsequentes sint non solum parentibus (Coloss. III, 20), sed et omnibus aetate majoribus (I Petri V, 5), si tamen eorum monita, et oratio nihil legitimi afferet impedimenti. Deum se computent habere Patrem (Matth. VI, 9): illius sperare debent haereditatem (Ibid. et vers. 10; Actor., XX, 32; Rom. VIII, 17; Coloss. III, 24), quae non in temporalibus constat, sed in aeternis. Quin etiam si Deus illis utile esse praeviderit, etiam temporalia praestabit; maxime cum viderit unumquemque aeterna sectari: Filio ejus, Domino nostro, dicente (Matth., VI, 33): Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis. Unde nulli dubium fore, his copiam necessariarum rerum in terris non defuturam, quibus coelestia praeparantur (Ibid. et vers. 34). Ergo quia a Deo haec speranda sunt, nulli obsequendum: imo omnibus obsequendum, quia Deus vult: non quia ab ipso temporarie sperari debeat aliquid praemii: sed quia Dei etiam in his legitima complere contendimus (I Petri II, 13). Postremo gratulandum his, in primo exordio liberi arbitrii si ad Deum accesserint, omnem aetatem suam bono fidei comparantes: quod non consummata aetate in errore, ut essent postmodum quod dolerent; sed quod adhuc pueri et innocentes, ad Dei non tantum veniam, quantum gratiam accessissent consequendam. XIII. Juvenes vero hoc sunt admonendi modo, ut si uxores habent, doceantur caste vivere cum uxoribus suis. Alienam sciant sceleratum esse contingere (I Corinth. VII, 1). In hoc dabit experimentum et documentum, renuntiasse se vere vitae praeteritae, si postquam crediderit, in melius vitae sit reformatio. Tunc enim desinit esse gentilis, et esse initiat Christianus, si universa legis caute custodiens, castum se exhibeat et pudicum (I Cor. VII,). Si vero uxores non habent, constringendi sunt, ut aut habeant, aut omnino se contineant, ne putent sibi eadem licere, quae agebant antea (Coloss. III, 5; Eph. V, 3). Renuntiasse se debent scire Diabolo, non verbis, sed factis. Admoneantur, et sciant interdicta esse fornicationem et adulterium. Nullam feminam licere contingere, excepta uxore, et ipsam deifice comparatam 176. Itaque aut illis ducenda est uxor (I Corinth., VII, 9, Qui se non continent, nubant), aut amplectenda continentia. Sane ne territi fidem differant, sciant malum esse propter immunditiam non credere 177: deterius esse impudicos, postquam crediderint, inveniri. Considerandum juvenibus, ut in omnibus factis aetatem suam superent, animo et virtute fortes: et apud interiorem hominem (II Cor. IV, 16) juvenes; (I Corinth. XIV, 20) inter senes Deo judice collocentur 178. Gratulandum etiam quod non omni aetate consummata, sed in ipso aetatum calore, et in ipsa adolescentia flagitiorum auctori Diabolo, et immundis factis renuntiaverint: et renovati exhibeant se Deo puros in malitia (Ibid.): In tentationibus juvenes; in consiliis, et cogitationibus senes graves 179. Et hos omnes monendos esse existimo, ut omnibus propter Deum obsequantur (I Petr. II, 13): domum suam bene regere discant (I Tim. V, 4): si filios habent, pie tractent (Ibid., vers. 10; Tit. II, 4), et instruant rebus deificis: haec enim signa sunt fidei nostrae, si non solum crediderimus, verum etiam aliis, quae crediderimus, tradiderimus 180. XIV. Milites Christi sciant se in pace debere esse sollicitos, et in persecutione fortissimos. Ita nomen militiae dedisse, et donativa vel stipendia sic sperare vitae aeternae 181, ut praeter quotidiana pacis certamina, quae circa Diabolum, cui renuntiavimus, gerimus, persecutionionis pugnam et praelia cogitemus 182. Non corporis supplicia metuenda; sed consideranda merita, vel promissa. Captivitas potius et sub hoste servitus, et exilium coelestis Patriae, et Dei Judicium, etiam insultatio inimici, et mors aeterna, et aeterna tormenta pertimescenda sunt 183. Consideremus, nos omnes esse mortales, et necesse esse nos mori. Quam gloriosum et praedicandum, si quod necesse est pati, expugnatur in gloria. Aptandus omnis sermo ad destructionem idolatriae, et martyrii coronam laudandam, ut omnifarie ad expugnandum hostem, et ejus jacula repellenda miles Christi munitus incedat 184. Is qui evangelizat, interrogetur quid agat. Si miles est, vel officialis, aut ( Codex ms. habet, an) Judex, ut moderetur. Rusticus, ut non murmuret. Urbanus, ut non subdolus, et circumspector sit, et ne in rebus malis suum exerceat ingenium. Negotiator, ut non pejeret. Agricola, ut annonam non captet. Opifex, ut non illudat, aut fallat 185. XV. Est autem fides, ut definit apostolus Paulus (Hebr. XI, 1), Substantia rerum, quas speramus, et index rerum, quas non videmus. Credere et fide quis debet, quod Deus ea quae promisit, potens est et implere, et spem suam in futurum transferre. Et tunc fide plena poterit ad ea, quae promissa sunt, facillime pervenire (Heb. XI, 1). Haec nobis invisibilia ante oculos ponit. Ad hanc ingressi, et Diaboli, et potestatum hujus mundi, et harum tenebrarum universa deserimus (Eph. VI, 11, etc.): Deo cum fiducia proximamus 186. Credere enim, et sperare necesse est quae Deus jussit, cum quae Diabolus inseruerat, abnegamus. 187. XVI. Fidem spes sequitur. Itaque de ipsa loquamur. Est igitur spes expectatio rerum omnium futurarum, quas in fide habemus: per quam salvamur, Paulo scribente apostolo (Rom., VIII, 24): Spe enim salvati sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes. Quod autem videt, quis sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus. Haec in se habet timorem: non illum dico, cujus oblivisci, et quem foras debet mittere quisquis in fide vivit; sed qui unus de spiritibus, quibus repletur Jesus, sicut Isaias testatur (Isa. XI, 1): Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus, scientiae et pietatis, et replebit illum spiritus timoris Domini: Illum spiritum, quem David canit dicens (Psal. XXXIII, 10): Timete Dominum, Justi ejus. Unde et beati efficiuntur, eodem protestante, et dicente (Ps. CXI, 1): Beatus vir qui timet Dominum. Illum timorem dicit, qui castus est et pudicus. Quoniam timor Domini castus, inquit David (Psal. XVIII, 10), permanet in saeculum saeculi. Ergo duplex est etiam timor, et unus appetendus et alius fugiendus. Est igitur timor appetendus, admonitio, et custodia rerum omnium, quas credimus aut speramus: timeamus enim Judicium, quia speramus; et metuamus Dominum, quia fortem illum Judicem credimus. XVII. Sed quoniam castus est timor Dei, et est castitas species continentiae; de continentia et ejus virtutibus nunc tractandum est. Est autem continentia appetendarum omnium rerum malarum refrenatio. Malarum ideo addidi, ne Judices putent, diffinitionem istam communem esse in rebus bonis, et malis. Nam qui se a bonis retinet, non bene est continens; sed a malis, recte. Sed in omnibus sane praeceptis duplex consideratio, et doctrina esse debet. Et hoc retinendum et observandum in caeteris arbitror, ut, cum unam partem tractaveris, contrariam noveris: et ita rerum ipsarum institutio exigit, ut, cum alteram partem tenueris, alteram necesse est deseras 188. Malorum sane substantiam ab initio nullam esse comperimus; quippe inobedientia . . . . . juxta bonum malum est (Ecclesiastic. XXXIII, 15). Et quae si nusquam comparentur sibi: boni tutela servatur 189. XVIII. Continentia igitur docenda est et tenenda in malis rebus. In bonis aviditas exigenda est. David pronuntiat et docet dicens (Psal. CXI, 1): Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis ejus cupiet nimis. Item continentem debere esse in malis, et appetentem bonorum, in alio praemonet psalmo, sic dicens (Psal. XXXIII, 14): Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiosa. Evita a malo, et fac bonum; quaere pacem, et consequeris eam 190. XIX. Placet etiam de continentibus conferre 191: multos enim video juxta conjunctionem conjugalem continentes tantummodo 192, et in reliquis continentiae partibus omnibus, gentilibus esse deterrimos. Si enim consideres, quam plurimi illorum et iracundi sunt, et ebriosi, et procaces, et superbi, et ex forma veluti continentiae magis inflati, percussores, maledici, cupidi, tumidi, multum sibi placentes, ut magis judices, illam ipsam, quam se proferunt habere 193 continentiam, fomitem et flammam, et materiam magis criminum subministrasse 194. Cum utique haec praesecanda sint, in quibus quotidie reprehendimur, et tunc magis in aliis omnibus vitiis virtus continentiae retinenda: et ad consummationem non conjunctio respuenda, sed pudicitia praeponenda est. Nam cum apostolus Paulus Ecclesias commoneret, non uniformem mandavit continentiam, sed in quibus appetenda et invenienda sit, sic monuit dicens: Ut sit, inquit (I Cor. VII, 34), sancta corpore et spiritu: definiens non esse continentem, qui non utraque parte continentissimus comprobatus sit 195. Multos vel plurimos sic flagrare cupiditate . . . . . sicuti exitus docet, ut universa genera poenarum perpeti velint, vel quamlibet Ecclesiae sententiam sustinere, quam a familiari conversatione discedere: nescientes Deum praescium dixisse de talibus (Matth. V, 28): Quicumque respexerit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Non possunt hujusmodi excusare culpam suam, quod non ad concupiscentiam oculos suos porrexerint, quando et simul, et sub uno cubant tecto, aut in uno dormiunt lecto: Unde et reprehensi, spiritualiter hoc agere profitentur, adjicientes extraneis nomina affectuum vel pietatis. Sane quoniam et Diaboli substantiam accipimus spiritualem, debet addi: sed nequitiae et malitiae spiritualis (Ephes. VI, 12) a Deo propter scandalum Ecclesiae, et ruinam 196: cum a se nec persuasione, nec interdictu majorum natu, nec metu praesentis sententiae, vel futuri Judicii inde velli possint: cum frequentius etiam quos legitimae copulavere nuptiae, leve jurgium separet 197. Quid hoc mali est? quid mali individua charitas, ut ab alienae consanguinitatis affectu separari non possint? Turpe est dicere, quod illos non pudet facere. Certe vel ab osculo immunes non sunt, quod est pignus et arra serpentis 198. Sane cum increpaveris, mox haec proferunt verba: posse integritatem sui corporis comprobari; cum ab ipsis prius mentis requiratur integritas, quamquam nec in corpore omnino examinari possint. Non enim conscientiae latebras hominibus scire, aut nudare permissum est, dicente Scriptura (I Reg. XVI, 7): Homo videt in facie, Deus autem in corde. Deus solus intima et secreta conspicit. Sed manifesta est vox Domini monentis (Matth. VII, 20): A fructibus eorum cognoscetis eos. Si consideretis, qualis eorum aspectus; quam turbata fronte, quam inverecunda respiciunt; quantum audaciae in vultu, quantum constantiae gerunt, impudicus in quibusdam cultus, et affectatus incessus professione jactantiae 199. Et ad hoc hujusmodi professionis veluti devotio procedit, ut propter nomen, quod solum portant, virginitatis, appetibiles fiant. Inde est, quod se indicant, cum se celare debuerant, Deo exhibentes tantummodo obsequium suum, a quo remunerationem pudicitia sperat 200. Ideo ingressae limina domus Dei ad orationes intecto capite initiantur, interpretantes Apostolum (cohibentibus corruptoribus suis) de mulieribus maritatis, non de virginibus statuisse: nescientes quod ubique masculos cujuslibet aetatis Viros nominat; omnes feminas Mulieris appellatione designat. Scio me excessum fecisse a proposito tractatu continentiae; sed necessarie: ut deinceps omnes homines cujuslibet sexus plena continentia docti sciant, et quibus se abstineant, et quae debeant custodire: aut si in una specie, quolibet genere continentiae fuerit observator, nec ad alias velit monitus accedere, non se jactet in numero esse continentium: ne et ipsam partem, in qua sibi plaudebat, obstinatione videatur amittere. Ergo qui ad continentiam docetur, et vult accedere, non in corpore, aut in una parte corporis tantummodo debet continentiam quaerere, sed in toto animi motu, continentiae debet observationes agnoscere. Nam qui iracundiam retinet, is magis est continens, quam qui linguam a convicio, a maledicto, a detractione, a mendacio, a perjurio et a caeteris linguae malis affectibus subtrahit. Qui ipsum denique cogitatum a tota nequitia compescit, et omni denegat iniquitati, is plenus est continens, et illum non cum hominibus comparo, sed cum Angelis sanctis simillimum recognosco. XX. Nunc jam nobis de patientia et de ejus omnibus bonis loquendum est 201. Est igitur patientia omnium injuriarum et passionum tolerantia, et expectationum omnium sine praecipitatione sufferentia. Quam si quis intellexerit, et habuerit, contraria vitae gravia bajulat; bona omnia continet 202. Sororem habet spem 203. Quamquam superius comprehendi, affines esse sibi res bonas omnes. Patitur enim libenter, quia sperat, et speranda tolerat: impatienter enim fertur, quod non speratur: et 204 quando nihil speratur 205. Omni autem virtute patientia perfert, quod spe pereunte dignoscitur. At si spem fructus patientiae subsequatur, haec matre gaudet fide, gubernaculum habet Dei, continentia genus propinquitatem. Inde justi, dum omnia patienter operantur (Rom. V, 3 et 4), gloriosi Dei testes efficiuntur, dum fide pleni, dum Dei timore solliciti, dum continentiae discipuli, dum filii spei duce sapientia reperiuntur. Deinde cohaeredes Christi, dum illum usque ad mortem ( Si tamen compatimur, etc., sequamur vestigia ejus ) patientiae virtutibus ( fortasse certaminibus) imitantur 206. XXI. Sed jam de justitia disseramus. Est igitur Justitia singularum rerum, et personarum aequissima distributio: quam si quis obtinens, et cui quis adhaerens, vitam suam recte dispositam, et sine conturbatione conservat; custodit in omnibus aequitatem; scit, quid Deo debeat; quid sanctis et coaequalibus reddat; quid non deneget potestatibus hujus saeculi; quid sibi retineat; quid proximo competat; quid alienis concedat aut congruat. Justum enim est Deum colere et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: sanctos; et coaequales honorare: tributa pendere potestatibus (Rom. XIII, 7): superbum non esse, sed magis mitem, et humilem (I Petri II, 13 et 14): proximos tanquam se diligere (II Timoth. III, 2): alienos et inimicos non persequi odio, sed amare: subjectum esse prioribus vel aetate majoribus (I Petri V, 5). Quia et Dominus cum esset omnium dominus, a Joanne, quia prior ab illo in nativitate hominum erat, baptizatur (Luc. VII, 28), et sic impleri omnem justitiam protestatur (Matth. III, 15). Ex hac misericordia nascitur, obsequium deificum generatur. In his omnibus quisquis invenitur, non immerito in Christo dicitur permanere (I Joan. II, 6): quoniam haec omnia ipse Christus est. Paulus nos gloriosus 207 informat, et instruit de Christo dicens (I Corinth. I, 30): Qui est nobis a Deo justitia, et sanctificatio, et redemptio. Alio item loco (Judae II): Qui est misericordia, pax, et dilectio 208, quam Graeci ἀγάπην vocant 209; ad quam nunc transitum faciamus, quia in omnibus major est inter caeteras: sic fatetur beatus Apostolus (I Cor. XIII, 13): Manent autem tria haec, Fides, Spes, Dilectio 210. XXII. Est ergo Dilectio vinculum animorum, casta, et sincera, et sine aemulatione: Charitas est consummatio omnium mandatorum. Haec vis omnium praeceptorum, quam quis cum habuerit, omnia habet 211; sine hac, malus remanet et imperfectus. Et ut cognoscat vestra prudentia, quantum charitas valeat, legamus responsum Domini in Evangelio dicentis: cum interrogaretur, sic ait (Mat. XXII, 37): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua; et diliges proximum tibi tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet, et Prophetae. Vides in hac sola universa legis capita pendere 212. Vere quisquis hanc habet, jam Deus, et Dei filius dici potest 213. Ex hac sola Deo te similem esse considera 214. Qui Deum diligit, numquid sperat? numquid timet? numquid fidit? Non: sed tantum diligit 215. Deus, inquit Paulus (Rom. VIII, 3), cum dilexisset mundum, misit unicum filium suum in similitudine carnis peccati: ut de peccato condemnaret peccatum in carne. Inde et Paulus praeponit illam omnibus bonis rebus, dicens (I Cor. XIII, 1). Et si locutus fuero linguis hominum et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil sum: ac sicut aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans. Et si habuero Prophetiam, et cognovero omnia mysteria, et omnem scientiam; et si habuero fidem, ita ut montes transferam; et si distribuero omnia mea in cibos pauperum; et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Charitas magnanima est. Charitas benigna est. Charitas non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non irritatur, non confunditur, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam: gaudet autem veritate. Omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat. Charitas nunquam excidit 216. Ergo qui hanc veluti speciem voluerit invenire, totae illi Scripturae sunt reserandae: omnis aperienda lex: omnes Prophetae insinuandi: omnes virtutes Christi, actus, mandata insinuanda, Apostolorumque doctrina aperienda penitus, et docenda. Et quamvis omnes, quas supra tractavimus species, ad plenum tractatum hominibus incomprehensibiles sint; multo magis ea, in qua omnes consummantur, et pendent: maxime cum Joannes Evangelista interdixerit nobis in Epistola sua disputare, cum illam et Dei filium, et Dei Patrem docet esse, sic dicens (I Joan. IV, 8): Deus dilectio est. Si potest quis de toto dicere Deo, potest et de dilectione, quae Deus est. Ergo si sacrilegium est de Deo tantum, quantum non licet, disputare, tacere, religiosum 217; et alienum . . . . de dilectione sentiendum. Tanta enim de ipsa, quanta de Deo; quoniam Deus dilectio est . . . . 218. Unusquisque igitur se cognoscat; quia si quis habet in se dilectionem, habitaculum est Dei, quia Deus, qui dilectio est, manet in illo 219. Decet jam finem specierum, in dilectionis plenitudine, et omnium rerum bonarum consummare, maxime cum omnia sint retractata 220: aut si quid praetermissum est, in mundi plenitudine videatur esse conclusum. Veniam ante omnes ( fortasse ante omnia) a tuo populo sincerissima sanctitate orans, ut tua Sanctitas, cui peritior via a Deo, et sanctior comprobata est, in omnibus, in quibus mediocritas mea vel praetermisit, vel inventa plenius explanare non potuit, correcta reformare, et supplere dignetur: aut si probaveris, ut est a nobis opusculum coeptum te petente, et Deo adjuvante perfectum, non habere quod desit, in orationibus tam tuis sanctis, quam omnium fratrum memoriam mei habeas: Et sciant aemuli fidei meae, praestitam rationem, et convenire cum Ecclesia recognoscant 221, et magis mysterium sumant, ut non solum gratulemur nos credidisse, verum etiam aliquantulum inimicis, et credentibus profuisse 222.