Epistolae (Aldricus)
Epistolae (Aldricus Senonensis), J. P. Migne EPISTOLA PRIMA. AD FROTHARIUM EPISCOPUM. (0809D) Eximio, mihique praedilecto Frothario episcopo Aldricus sempiternam salutem.
Orationum vestrarum opitulatione fulciri necesse habui, sicut ipse vobis eam expetens saepe testatus sum. Sed nunc illa usquequaque indigeo, cum, ut vos aestimo audisse, indigno mihi episcopalis cura (0810D)injuncta est, quae me sicut indignum, ita quoque imparatum invenit. Nam cum olim monasticae disciplinae operam dans, fratrum curam ipsis cogentibus susceperim, quod ferre compellor, nullatenus potuit esse suspectum. Quam ob rem excepta Dei clementia totum me ad precum vestrarum confero reliquorumque amicorum familiare praesidium, obsecrans ut virium mearum fragilitatem earum jugitate adjuvare (0811A)dignemini. Et quia prudentiae meae fiduciam ad tantum opus idonee exsequendum nullam habeo, quaeso ut vestra sacra intentio apud Deum obtinere laboret, quatenus et me ipsum sincere custodiam, et commissorum mihi curam eo miserante venerabiliter saltim exerceam. Benignitatem vestram bene ex hoc agentem Dominum perpetua incolumitate beatificare opto, reverentissime praesul.
EPISTOLA II. AD ECCLESIAM SENONENSEM. Dominis sanctissimis et reverendissimis fratribus et coepiscopis, religiosissimis quoque et venerabilibus abbatibus in ditione domini imperatoris Lotharii serenissimi Augusti, constitutis, Aldricus minimus (0811B)servorum Christi famulus, sanctae Senonicae ecclesiae archiepiscopus.
Optime venerabilis et Deo devota sanctitas vestra novit quanta sit cura et sollicitudine commissum nobis pastorale regimen tuendum atque tractandum. Cum simus igitur in specula Ecclesiae constituti, et viam caeteris, per quam ingredi ad vitam debeant, debeamus ostendere; quantum posse et intelligere divina clementia dederit, satagendum est ea quae nobis commissa sunt, secundum Dei voluntatem provide prudenterque tractare: ut non solum quandiu advivimus, in praesenti tempore, nostris valeant prodesse subjectis, verum etiam et in perpetuum illis prospecta proficiant, qui in locis divino cultui mancipatis, nostraeque solertiae ad regendum pro (0811C)tempore commissis, supernae pietati servituri sunt; qui dum de corporis necessitatibus, victus dico ac vestimenti, solliciti non fuerint, animum libere in divinae contemplationis specie figere valeant; cui summo ac salutari bono inhaerentes, eo semper suspirant tota spei libertate suspensi, quo se pervenire divina duce gratia aeternae vitae praemium jam consecuti gaudebunt. Et tamen cum sciamus res Ecclesiae esse oblationes fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; easque nobis administrandas, procurandas, atque ordinandas suscepisse; harum rerum administratores nos esse meminisse debemus, et redditus expensasque earum eis usibus applicare, quorum gratia divinis altaribus allegatae noscuntur.
Proinde ad sanctitatis vestrae piissimam intentionem (0811D)perducere statui, qualiter cellas monachorum ecclesiae episcopii parvitati meae commissi, id est cella sancti Remigii confessoris Christi in suburbio civitatis constructa, quae olim per divisiones praedecessorum meorum tempore fuit disrupta: et ob hanc negligentiam monachi, qui ibidem Deo degere videbantur, propter inopiam et importunitatem loci regulam beati Benedicti, ut debuerant, penitus observare non poterant. Idcirco una cum consilio fratrum nostrorum, canonicorum videlicet et monachorum, nec non et fidelium laicorum, visum est nobis propter importunitatem loci, et monachorum ibidem Deo degentiam, praefatam cellam ad Valliculas transmutare, et a fundamento aedificare, quam Rothlaus (0812A)ob amorem Dei et remedium animae viri sui Meginarii, sive pro seipsa, suorumque liberorum ac parentum, ad supradictam cellam beati Remigii per donationis titulum delegavit, vel tradidit: ea videlicet ratione, ut divinus ibi ageretur cultus, et illis pro quorum salute traditum fuerat, augeretur merces. Volumus etiam, ut loca super quae aedificatum fuit supradictum monasterium, id est agros, vineas, prata, areas, vel omnia quae infra muros civitatis habuit, vel extra, absque alicujus diminutione ac impedimento habeant rectores et monachi, ad eorum usus qui ibidem Deo sub norma beati Benedicti deguerint.
Hujus itaque rei causa hanc seriem libelli digestam sanctissimo coetui vestro relegendam, atque (0812B)vestris subscriptionibus roborandam obtuli, quo statuere per vestram unanimitatem decrevi, ut nullus deinceps episcoporum, quicunque per tempora divina praestante successerint gratia, quidquam de his rebus, quas praesenti tempore memorata cella usibus monachorum attributas possidet, minuere, vel abstrahere, vel aliis usibus applicare, vel beneficii quidquam, vel suorum vel extraneorum dare praesumat: sed, ut intimatum est, quaecunque nunc temporis retinet per diversa loca et territoria, usibus monachorum deputata, et quae a timentibus Deum eidem postmodum fuerint loco collata, absque ulla diminutione vel subtractione cellae et monachis ibidem conversantibus maneant inconvulse.
Haec autem sunt infra scripta loca monachorum (0812C)stipendiis in memorata cella degentium destinata. Primitus Valliculas, ubi aedificare praefatum volumus monasterium; Staticus cum adjacentiis suis, id est vetus Ferrarias; et Petra Ursana cum territoriis et silvis; Chryniacus cum adjacente sibi Hermentaria, cum territoriis et silvis; Fontanicula cum territoriis; Lausa cum adjacentiis suis, hoc est vico sancti Sidronii, cum territoriis et silvis, et simul latione; Bracciacus cum territoriis; Columbarius cum adjacentiis suis, hoc est Esthiniacus, Silviacus, et territoria eorum cum silvis; Villamesca cum adjacente sibi ponte et territorio; Misceriacus cum adjacente sibi Ternanta; Villanova cum adjacentiis suis, hoc est Cavanarias, et Capotenus; Noerollis cum adjacente (0812D)sibi Caprenciis cum territoriis et silvis, et simul Puteolis. In summo sunt mansa centum nonaginta, et hospitia decem et novem. Quidquid itaque in supradictis locis vel circa eamdem cellulam praesenti tempore monachi in eadem divinae gratiae famulantes possidere noscuntur, vel si qua sunt alia, quae forte meam fugerunt memoriam, et tamen ea suis stipendiis assignata retinent, cum territoriis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, et caeteris adjacentiis, ipsis tantum ex integro, ut praemissum est, eorumque usibus jure perpetuo absque ulla diminutione sub praetexto memorati episcopii nostri jure debito cedant.
At vero episcopus qui pro tempore auctore Deo praefuerit, abbatem de eodem monasterio, eum vide (0813A)licet quem omnis congregatio sibi ordinandum poposcerit, et sinceritas morum, et bonorum actuum probitas commendaverit, si inter eos talis inveniri quiverit, eis ordinandum procuret. Quod si talis inter eos minime inveniri potuerit, de eadem parochia vel dioecesi Senonica, consentientibus sanctis coepiscopis ejusdem dioecesis, et circumpositis venerabilibus abbatibus, eis praeficiendum atque ordinandum provideat. In aggregandis quoque monachis hunc modum abbas qui praefuerit, teneat, ut tricenarium numerum quantitatis summa non excedat, donec rerum copia major succrescat. Episcopus quoque in exigendis muneribus abbatem ejusdem loci non gravet: sed sufficiat ei ad annua dona equus unus, et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem (0813B)publicam ire jussus fuerit, addantur ei de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinae, verveces decem: supra quae in exigendis muneribus, cupiditatis, avaritiaeque causa gravare eos nullatenus praesumat, ne et monachi ejusdem cellulae hujuscemodi negotio a suo proposito exorbitare, et episcopus causa eorum perditionis addictus sempiternas cogatur luere poenas.
Corpora etiam sanctorum, quae in nostra parochia jam dicta exspectant sui beatam immutationem, a pravis et desidiosis custodibus permaxime negliguntur, ita ut officio luminaris ac debita careant custodia. Idcirco ob amorem Dei, cui viventes in carne servierunt, et emolumentum animae nostrae, per voluntatem et licentiam domini ac piissimi Ludovici ac (0813C)Caroli regum, quia congruum ad hoc locum invenimus, illo deportanda volumus. Sed quia sacra auctoritas vetat, ne in talibus et similibus ecclesiis Christi per alicujus incuriam scandalum inferatur, multorum episcoporum exposcit consensum; ad vestrae paternitatis notitiam haec omnia perferri volumus: quatenus vestra deinceps censura et locus ipse, quem favente Deo ordinandum stabilimus, et memoratis sanctorum pignoribus a Dei servis ibidem Deo famulantibus digne et laudabiliter serviatur; et pro domini nostri ac totius sanctae Dei Ecclesiae statu indefesse vota debita persolvantur. Quod opus Deo dicatum, ut per tempora labentia, omnibus sanctissimis patribus et fratribus in Dei nomine consentientibus, firmiorem obtineat rectitudinis statum, (0813D)et intactum permaneat, manu nostrae parvitatis subter (0814A)relegenda firmamus. Et ut rata deinceps manere possint quae scripta sunt, manibus vestrae sanctitatis roboranda expostulamus.
In Christi nomine Aldricus ecclesiae Senonicae indignus archiepiscopus hoc privilegium fieri decrevi, et subscripsi. In Christi nomine Landramnus Turonicae ecclesiae archiepiscopus recognovi, et subscripsi. In Christi nomine Bartholomaeus Narbonensis ecclesiae archiepiscopus feci, et subscripsi. Jonas Aurelianensis ecclesiae indignus episcopus huic facto astipulator subscripsi. Ego Rainardus Rothomagensis episcopus subscripsi. Rotualdus Suessionensis episcopus huic facto subscripsi. (0814B) Aldricus Cenomannicae urbis episcopus. Careviltus Bajocensis episcopus subscripsi. In Dei nomine Radulfus Lexoviensis episcopus astipulator huic facto subscripsi. Acamradus Parisiorum indignus episcopus subscripsi. Stephanus Bituricensium indignus episcopus subscripsi. Altadus Genevensis episcopus subscripsi. Adalhelmus Catalaunensis episcopus subscripsi. Ragnerius Ambianensis episcopus subscripsi. Helias Tricassinensis episcopus subscripsi. Hucbertus Meldensium episcopus subscripsi. Alduinus Virdunensium episcopus subscripsi. Delricus Basiliensis episcopus subscripsi. (0814C) Ego Fulconinus Warmatiensis episcopus indignus. In Dei nomine Teugrinus Albensis episcopus. Atto Namnetensis civitatis episcopus. Gerfredus Nivernensis episcopus. Facona episcopus. Boso abbas ex monasterio sancti Benedicti subscripsi. Adrevaldus abbas ex monasterio Noviacensi. Deidonus ex Rhemensi coenobio abbas. Christianus abbas monasterii sancti Germani. In Dei nomine ego Bernoinus Carnotensis episcopus subscripsi. Ragnemundus abbas de monasterio sancti Carilefi. Ingelnonus Sagiensis Episcopus subscripsi. (0814D) Fova Cavilonensis episcopus subscripsi.