Migne Patrologia Latina Tomus 94
Epistolae (Beda), J. P. Migne
EPISTOLA PRIMA, AD ALBINUM ABBATEM.(Giles, Opera Bedae, tom. I.) (0655D)
Desideratissimo et reverendissimo Patri Albino, Beda Christi famulus, salutem.
Gratantissime suscepi munuscula tuae dilectionis, quae per venerabilem fratrem nostrum Nothelmum presbyterum mittere dignatus es, et maxime litteras, (0656D)quibus me jam secunda vice in ecclesiastica gentis nostrae historia, ad quam me scribendam jamdudum instigaveras, creber adjuvare atque instituere curasti. Propter quod et ipse tibi rectissime eamdem historiam, mox ut consummare potui, ad transcribendum remisi. Sed et aliud, quod te partim desiderare comperi, volumen tibi vice remunerationis aeque ad transcribendum destinavi, videlicet, illud quod de structura templi Salomonis atque allegorica (0657A)ejus interpretatione nuper edidi. Teque, amantissime Pater, supplex obsecro, ut pro mea fragilitate cum his, qui tecum sunt, famulis Christi, apud pium Judicem sedulus intercedere memineris: sed et eos, ad quos eadem nostra opuscula pervenire feceris, hoc idem facere monueris. Bene vale, semper amantissime in Christo Pater optime.
EPISTOLA II, AD ECGBERCTUM ANTISTITEM.(Smith, Opera historica Bedae.)
Dilectissimo ac reverentissimo antistiti Ecgbercto, Beda famulus Christi salutem.
Memini te hesterno dixisse anno, cum tecum aliquot diebus legendi gratia in monasterio tuo demorarer, quod hoc etiam anno velles, cum in eumdem (0657B)devenires locum, me quoque, ob commune legendi studium, ad tuum accire [ Al., accipere] colloquium. Quod si ita, Deo volente, posset impleri, non opus esset tibi haec per litteras scripta dirigere, cum possem liberius ore ad os loquens, quaeque vellem [ Al., velim], sive necessaria ducerem, secreta tibi allocutione suggerere. Verum quia hoc ne fieret, superveniens, ut nosti, corporis mei valitudo prohibuit: agere tamen quod potui, erga dilectionem tuam fraternae devotionis intuitu, curavi, mittendo videlicet per litteras quod corporaliter veniendo per collocutionem nequiveram. Precorque te per Dominum, ne harum apices litterarum arrogantiae supercilium esse suspiceris, sed obsequium potius humilitatis (0657C)ac pietatis veraciter esse cognoscas.
Exhortor itaque tuam, dilectissime in Christo Antistes, sanctitatem, ut gradum sacrosanctum quem tibi Auctor graduum et spiritualium largitor charismatum committere dignatus est, sacrosancta et [ Al. om. et] operatione et doctrina confirmare memineris. Neutra enim haec virtus sine altera rite potest impleri: Si aut is qui bene vivit docendi officium negligit, aut recte docens antistes rectam exercere operationem contemnit. Qui autem [ Al., At qui] utrumque veraciter agit, profecto talis servus adventum Domini sui gratulabundus exspectat, sperans se citius auditurum: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: Intra in gaudium domini tui (Matth. (0657D)XXV). Si quis vero, quod absit, gradu episcopatus accepto, nec seipsum a malis actibus bene vivendo, nec subditam sibi plebem castigando, vel admonendo corrigere curat: quid huic, veniente Domino hora (0658A)qua non sperat, eventurum sit, evangelica manifeste sententia declarat, qua dicitur ad inutilem servum: Ejicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid.).
Ante omnia sane tuae sanctae paternitati suadeo, ut ab otiosis te confabulationibus, obtrectationibus, caeterisque linguae indomitae contagiis pontificali dignitate coerceas: divinis autem eloquiis ac meditationibus Scripturarum linguam simul et mentem occupes, et maxime legendis beati Pauli apostoli Epistolis ad Timotheum et Titum, sed et verbis sanctissimi papae Gregorii quibus de vita simul et vitiis rectorum sive in libro Regulae Pastoralis seu in homiliis Evangelii multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus semper sapientiae sale conditus, eminentior (0658B)vulgari locutione, ac divino auditui dignior elucescat. Sicut enim indecens est, si vasa altaris sacrosancta vulgaribus unquam usibus ac vilibus profanentur officiis, ita perversum omni modo ac miserum est, si is qui ad consecranda in altari Dominica sacramenta ordinatus est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis Domino famulaturus assistat, nunc egressus Ecclesiam ipso ore eisdemque [ Al., eisque] manibus quibus paulo ante sacra tractaverat, repente frivola loqui vel agere Dominum offensurus incipiat.
Ad custodiendam vero linguae vel operis munditiam, cum lectione divina, etiam societas eorum qui Christo fideli devotione famulantur, plurimum juvat. Ut si quando vel lingua lascivire, vel operatio prava (0658C)mihi subrepere coeperit, mox sociorum fidelium manu ne cadere valeam sustenter. Quod cum omnibus Dei famulis sibimet ita prospicere utillimum [ Al., utilissimum] sit, quanto magis illi gradui qui non suimet tantummodo curam agere, sed etiam erga commissam sibi Ecclesiam necesse habet studium salutis impendere; juxta illum qui dixit: Praeter ea quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XII.) Quod non ita loquor, quasi te aliter facere sciam, sed quia de quibusdam episcopis fama vulgatum est, quod ipsi ita Christo serviant, ut nullos secum alicujus religionis aut continentiae viros habeant: sed potius illos qui risui, jocis, fabulis, (0658D)comessationibus et ebrietatibus, caeterisque vitae remissioris [ Al., remissioribus] illecebris subigantur [ Al., subjugantur], et qui magis quotidie ventrem (0659A)dapibus, quam mentem sacrificiis coelestibus pascant [ Al., parent]. Quos tua sancta auctoritate si alicubi repereris velim corrigas, moneasque illos tales suae conversationis diurnae sive nocturnae testes habere, qui et actione Deo digna et exhortatione congrua prodesse populis, ac spirituale ipsorum antistitum opus juvare sufficiant. Lege enim Actus apostolorum, et videbis, referente beato Luca, quales secum comites apostoli Paulus et Barnabas habuerint, quid etiam ipsi, ubicunque devenissent, operis egerint. Statim namque ut civitates vel synagogas ingressi sunt, verbum Dei praedicare, et per omnia disseminare curabant. Quod etiam te, dilectissimum mihi caput, sagaciter cupiam, ubicunque potes implere. In hoc namque officium a Domino electus, in hoc (0659B)consecratus es [ Al., implere. In hoc consecratus], ut verbum evangelizes virtute magna [ Al., multa], praebente tibi auxilium ipso Rege virtutum Domino nostro Jesu Christo. Quod ita rite perficies si ubicunque perveneris, mox collectis ad te ejusdem loci incolis, verbum illis exhortationis exhibueris, simul et exemplum vivendi una cum omnibus qui tecum venerint quasi coelestis militiae ductor ostenderis.
Et quia latiora sunt spatia locorum quae ad gubernacula tuae dioecesis pertinent, quam ut solus per omnia discurrere, et in singulis viculis atque agellis verbum Dei praedicare, etiam anni totius emenso curriculo, sufficias; necessarium satis est, ut plures tibi sacri operis adjutores asciscas, presbyteros videlicet ordinando, atque instituendo doctores, qui (0659C)in singulis viculis praedicando Dei verbo, et consecrandis mysteriis coelestibus, ac maxime peragendis sacri baptismatis officiis, ubi opportunitas ingruerit, insistant. In qua videlicet praedicatione populis exhibenda, hoc prae caeteris omni instantia procurandum arbitror, ut fidem catholicam quae apostolorum Symbolo continetur, et Dominicam orationem quam sancti Evangelii nos Scriptura edocet, omnium qui ad tuum regimen pertinent, memoriae radicitus infigere cures. Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt, etiam haec optime didicisse certissimum est: sed idiotas, hoc est, eos qui propriae tantum linguae notitiam habent, haec ipsa sua lingua dicere, ac sedulo decantare facito. (0659D)Quod non solum de laicis, id est, in populari adhuc vita constitutis, verum etiam de clericis sive monachis qui Latinae sunt linguae expertes fieri oportet. Sic enim fit ut coetus omnis fidelium quomodo fidelis esse, qua se firmitate credendi contra immundorum spirituum certamina munire atque armare debeat, discat; sic, ut chorus [ Al., Fit ut chorus] omnis Deo supplicantium quid maxime a divina clementia quaeri oporteat, agnoscat. Propter quod et ipse multis saepe sacerdotibus idiotis haec utraque, et Symbolum videlicet, et Dominicam orationem in linguam Anglorum translatam obtuli. Nam et sanctus antistes Ambrosius hoc de fide loquens admonet, ut verba Symboli matutinis semper horis fideles quique decantent, et hoc se quasi antidoto (0660A)spirituali contra diaboli venena quae illis interdiu vel noctu astu maligno objicere posset, praemuniant. Orationem vero Dominicam saepius decantari [ Al., cantari] ipsa etiam nos consuetudo sedulae deprecationis ac genuum flexionis docuit.
Quod si haec ut suggerimus in regendis pascendisque Christi ovibus tua pastoralis auctoritas perfecerit, dici non potest quantum tibi supernae mercedis apud Pastorem pastorum in futuro praeparaveris. Quanto enim rariora hujus sacratissimi operis in episcopis nostrae gentis exempla reperis, tanto altiora singularis meriti praemia [ Al. om. praemia] recipies; utpote qui populum Dei per crebram Symboli vel Orationis sacrae decantationem ad intellectum, amorem, spem, fidem et inquisitionem eorumdem (0660B)quae decantantur coelestium donorum, paterna pietate ac sollicitudine provocatum accenderis. Sicut e contrario si commissum tibi a Domino negotium minus diligenter compleveris, pro retentione talenti cum servo nequam et pigro partem es recepturus in futuro: maxime si temporalia ab illis commoda requirere atque accipere praesumpseris, quibus nulla coelestis beneficii dona rependere probaveris. Cum enim Dominus mittens ad evangelizandum discipulos [ Al. om. discipulos] dixisset: Euntes autem praedicate, dicentes quia appropinquat regnum coelorum (Matth. X): paulo post subjunxit [ Al., adjunxit], dicens: Gratis accepistis, gratis date; Nolite possidere aurum, neque argentum (Ibid.). Si ergo illos gratis Evangelium praedicare jussit, neque (0660C)aurum vel argentum, vel aliquid pecuniae temporalis ab eis quibus praedicabant accipere permisit: quid rogo illis qui his contraria gerunt, periculi immineat?
Attende quid gravissimi sceleris illi commiserint qui et terrena ab auditoribus suis lucra diligentissime requirere, et pro eorum salute aeterna nihil omnino praedicando, vel exhortando, vel increpando, laboris impendere contendunt [ Al., intendunt]. Sollicite atque intentione curiosa, antistes dilectissime, perpende. Audivimus enim, et fama est, quia multae villae ac viculi nostrae gentis in montibus sint inaccessis ac saltibus dumosis positi, ubi nunquam multis transeuntibus annis sit visus antistes, qui ibidem (0660D)aliquid ministerii aut gratiae coelestis exhibuerit; quorum tamen nec unus quidem a tributis antistiti reddendis esse possit immunis: nec solum talibus locis desit antistes qui manus impositione baptizatos confirmet, verum etiam omnis doctor qui eos vel fidei veritatem vel discretionem bonae ac malae actionis edoceat, absit. Sicque fit, ut episcoporum quidam non solum gratis non evangelizent [ Al., quidem non solum gratis evangelizent], vel manus fidelibus imponant; verum etiam, quod gravius est, accepta ab auditoribus suis pecunia, quam Dominus prohibuit, opus verbi quod Dominus jussit exercere contemnant: cum Deo dilectus pontifex Samuel, longe aliter fecisse omni populo teste legatur. Itaque conversatus, inquit, coram vobis ab adolescentia mea (0661A)usque ad diem hanc, ecce praesto sum, loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem alicujus tulerim, an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam (I Reg. XII). Cujus innocentiae ac justitiae merito, inter primos populi Dei duces et sacerdotes annumerari, atque in precibus suis superno auditu atque alloquio dignus existere meruit, dicente Psalmographo: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus, invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII).
(0661B)Si autem aliquid utilitatis fidelibus conferri [ Al., conferre] manus impositione [ Al., impositionem], qua Spiritus sanctus accipitur, credimus et confitemur, constat e contrario quod haec ipsa utilitas eis quibus manus impositio defuerit, abest. Cujus nimirum privatio boni ad quos amplius quam ad ipsos respicit antistites, qui illorum se promittunt esse praesules quibus spiritalis officium praesulatus exhibere aut negligunt aut nequeunt? Cujus totius facinoris nulla magis quam avaritia causa est. Contra quam disputans Apostolus, in quo Christus loquebatur, aiebat: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Et rursum: Neque avari, inquit, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Cum enim (0661C)antistes dictante amore pecuniae majorem populi partem, quam ulla ratione per totum anni spatium peragrare praedicando, aut circuire valuerit, in nomen sui praesulatus assumpserit: satis exitiale [ Al., exitiabile] et sibimetipsi, et illis quibus falso praesulis nomine praelatus est, comprobatur concinnare periculum.
Haec tuae sanctitati, dilectissime antistes, paucis de calamitate qua nostra gens miserrime laborat insinuans, obsecro sedulus ut haec quae perversissime agi conspicis, quantum vales ad rectam vitae normam revocare contendas. Habes enim, ut credo, promptissimum tam justi laboris adjutorem, regem videlicet Ceolwlfum, qui et pro insita sibi dilectione religionis, quidquid ad regulam pietatis pertinet, (0661D)firma protinus intentione adjuvare curabit, et maxime illa quae, tu cum sis propinquus illius amantissimus bona coeperis, ipse ut perficiantur opitulabitur [ Al., opitulari curabit]. Quapropter velim solerter illum admoneas, ut in diebus vestris statum nostrae gentis ecclesiasticum in melius quam hactenus fuerat instaurare curet [ Al., curetis]. Quod non alio magis ut mihi videtur potest ordine perfici, quam si plures nostrae genti consecrentur antistites, exemplumque sequamini legislatoris, qui cum solus jurgia ac pondus Israeliticae plebis sustinere non posset, elegit sibi divino adjutus consilio, et consecravit septuaginta seniores quorum ope [ Al., cura] atque consilio [ Al., auxilio] impositum sibi onus ferre levius posset (0662A)[ Al., liberius possit]. Quis enim non videat quanto sit melius tam enorme pondus ecclesiastici regiminis in plures, qui hoc dispertitum facilius ferant, dividi, quam unum sub fasce quem portare non possit opprimi? Nam et sanctus papa Gregorius, cum de fide nostrae gentis quae adhuc futura et conservanda erat in Christo, ad beatissimum archiepiscopum Augustinum missis litteris disputaret, duodecim in ea episcopos, postquam ad fidem venirent [ Al., venerunt], ordinandos esse decrevit; in quibus Eboracensis antistes, accepto a sede apostolica pallio, metropolitanus esse deberet. Quem profecto numerum episcoporum velim modo tua sancta paternitas, patrocinante praesidio piissimi ac Deo dilecti regis praefati, solerter implere contendat, quatenus abundante (0662B)numero magistrorum, perfectius Ecclesia Christi in his quae ad cultum sacrae religionis pertinent, instituatur. Et quidem novimus quia per incuriam regum praecedentium, donationesque stultissimas factum est, ut non facile locus vacans ubi sedes episcopalis nova fieri debeat, inveniri [ Al., invenire] valeat.
Quapropter commodum duxerim, habito majori concilio et consensu [ Al., consensu, edicto] pontificali simul et regali, edicto prospiciatur locus aliquis monasteriorum ubi sedes episcopalis fiat. Et ne forte abbas vel monachi huic decreto contraire ac resistere tentaverint, detur illis licentia ut de suis ipsi eligant eum qui episcopus ordinetur, et adjacentium locorum quotquot ad eamdem dioecesim pertineant, una cum (0662C)ipso monasterio curam gerat episcopalem: aut si forte in ipso monasterio qui episcopus ordinari debeat inveniri nequeat, in ipsorum tamen juxta statuta canonum pendeat examine, qui de sua dioecesi ordinetur antistes. Quod si hoc, ita ut suggerimus, Domino adjuvante, perfeceris, facillime etiam [ Al. om. etiam], ut arbitramur, hoc obtinebis, ut juxta decreta sedis apostolicae, Eboracensis Ecclesia metropolitanum possit habere pontificem. Ac si opus esse visum fuerit ut tali monasterio, causa episcopatus suscipiendi, amplius aliquid locorum ac possessionum augeri debeat, sunt loca innumera, ut novimus [ Al., sunt innumera, stylo stultissimo, ut novimus] omnes, in monasteriorum ascripta vocabulum, (0662D)sed nihil prorsus monasticae conversationis habentia: e quibus velim aliqua de luxuria ad castitatem, de vanitate ad temperantiam [ Al., veritatem], de intemperantia ventris et gulae ad continentiam et pietatem cordis synodica auctoritate transferantur, atque in adjutorium sedis episcopalis quae nuper ordinari [ Al., ordinare] debeat, assumantur.
Et quia hujusmodi maxima et plurima [ Al., plura] sunt loca quae, ut vulgo dici solet, neque Deo neque hominibus utilia sunt, quia videlicet neque regularis secundum Deum ibidem vita servatur, neque illa milites sive comites saecularium potestatum qui gentem nostram a barbaris defendant possident: si quis in eisdem ipsis locis pro necessitate temporum sedem (0663A)episcopatus constituat [ Al., constituere], non culpam praevaricationis incurrere, sed opus virtutis magis agere probabitur. Quomodo enim in peccatum reputari potest, si injusta principum judicia recto meliorum principum examine corrigantur: ac mendax stylus scribarum iniquorum discreta prudentium sacerdotum sententia deleatur ac redigatur in nihilum, juxta exemplum sacrae historiae, quae tempora Regum Judae a David et Salomone usque ad ultimum Zedechiam describens, nonnullos quidem in eis religiosos, sed plures reprobos exstitisse designat, vicibusque alternantibus nunc impios bonorum qui ante se fuerant facta reprobare, nunc e contrario justos impiorum qui se praecesserant gesta nociva, prout justum [ Al., dignum] erat, juvante se Dei Spiritu, (0663B)per prophetas sanctos ac sacerdotes omni instantia correxisse; juxta illud beati Isaiae praecipientis atque dicentis, Dissolve colligationes violentarum commutationum. Dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe (Isa. LVIII). Quo exemplo, tuam quoque sanctitatem decet cum religioso rege, nostrae gentis irreligiosa et iniqua priorum gesta atque scripta convellere, et ea quae provinciae nostrae, sive secundum Deum, sive secundum saeculum sint utilia, prospicere: ne nostris temporibus vel religione cessante, amor timorque interni deseratur inspectoris, vel rarescente copia militiae saecularis, absint qui fines nostros a barbarica incursione tueantur. Quod enim turpe est dicere, (0663C)tot sub nomine monasteriorum loca hi qui monachicae vitae prorsus sunt expertes in suam ditionem acceperunt, sicut ipsi melius nostis, ut omnino desit locus ubi filii nobilium aut emeritorum militum possessionem accipere possint: ideoque vacantes ac sine conjugio, exacto tempore pubertatis, nullo continentiae proposito perdurent, atque hanc ob rem vel patriam suam pro qua militare debuerant trans mare abeuntes relinquant; vel majore scelere atque impudentia, qui propositum castitatis non habent, luxuriae ac fornicationi deserviant, neque ab ipsis sacratis Deo virginibus abstineant.
At alii graviore adhuc flagitio, cum sint ipsi laici et nullius vitae regularis vel usu exerciti [ Al., exercitii], vel amore praediti, data regibus pecunia, emunt (0663D)sibi sub praetextu monasteriorum construendorum territoria in quibus suae liberius vacent libidini, et haec insuper in jus sibi haereditarium edictis regalibus faciunt ascribi, ipsas quoque litteras privilegiorum suorum quasi veraciter Deo dignas, pontificum, abbatum et potestatum saeculi obtinent subscriptione confirmari. Sicque usurpatis sibi agellulis sive vicis, liberi exinde a divino simul et humano servitio, suis tantum inibi desideriis laici monachis imperantes deserviunt: imo non monachos ibi congregant, sed quoscunque ob culpam inobedientiae veris expulsos (0664A)monasteriis alicubi forte oberrantes invenerint, aut evocare monasteriis ipsi valuerint; vel certe quos ipsi de suis satellitibus ad suscipiendam tonsuram promissa sibi obedientia monachica invitare quiverint. Horum distortis cohortibus, suas quas instruxere cellas implent, multumque informi atque inaudito spectaculo, iidem ipsi viri modo conjugis ac liberorum procreandorum curam gerunt, modo exsurgentes de cubilibus quid intra septa monasteriorum geri debeat, sedula intentione pertractant. Quin etiam [ Al., enim] suis conjugibus simili imprudentia construendis, ut ipsi aiunt, monasteriis loca conquirunt, quae pari stultitia cum sint laicae, famularum se Christi permittunt esse rectrices [ Al., rectores]. Quibus apte convenit illud vulgi proverbium: quia (0664B)vespae favos quidem facere cum possint, non tamen in his mella, sed potius venena thesaurizent.
Sic per annos circiter triginta, hoc est, ex quo Aldfrid rex humanis rebus ablatus est, provincia nostra vesano illo errore dementata est, ut nullus pene exinde praefectorum exstiterit qui non hujusmodi sibi monasterium in diebus suae praefecturae comparaverit [ Al., comparaverat], suamque simul conjugem pari reatu nocivi mercatus astrinxerit [ Al., astrinxerat]: ac praevalente pessima consuetudine ministri quoque regis ac famuli idem facere sategerint. Atque ita ordine perverso innumeri sint inventi, qui se abbates pariter et praefectos sive [ Al., simul et] ministros aut famulos regis appellant, qui (0664C)etsi aliquid vitae monasterialis ediscere laici non experiendo, sed audiendo potuerint, a persona tamen illa ac professione quae hanc docere debeat [ Al., habeat], sunt funditus exsortes. Et quidem tales repente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt, suo examine de laicis non monachi, sed abbates efficiuntur. Sed quia praefatae virtutis nec notitiam probantur habere nec studium, quid his aliud quam evangelica convenit maledictio illa, qua dicitur: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt? (Matth. XV.) Quae nimirum caecitas posset aliquando terminari, ac regulari disciplina cohiberi, et de finibus sanctae Ecclesiae cunctis pontificali ac synodica auctoritate procul expelli, si non ipsi pontifices magis hujusmodi sceleribus opem ferre atque astipulari (0664D)probarentur: qui non solummodo hujusmodi decreta injusta justis infringere decretis non curant, verum suis potius subscriptionibus [ Al., praescriptionibus], ut praefati sumus, confirmare satagunt: eadem ipsi phylargyria dictante, ad confirmandum male scripta, qua emptores ad comparandum hujusmodi monasteria coacti.
Multa quidem adhuc tibi possem de his et hujusmodi praevaricatoribus quibus nostra provincia miserrime vexatur, his intimare litteris, si non teipsum nossem haec eadem certissime cognovisse. Nam neque (0665A)haec ita scripsi, quasi certissime [ Al. om. certissime] te ea quae antea nescires essem docturus, sed ut te amica exhortatione commonerem, ea quae optime noveras errata diligenti prout vales instantia corrigere.
Et jam jamque te multum deprecor atque obtestor in Domino, ut commissum tibi gregem sedulus ab irruentium luporum improbitate tuearis: teque non mercenarium, sed pastorem constitutum esse memineris, qui amorem summi Pastoris solerti ovium ipsius pastione demonstres, proque eisdem ovibus, si ita res poposcerit, cum beato apostolorum principe animam ponere paratus sis.
Precor sollicite praecaveas, ne cum idem princeps apostolorum caeterique fidelium gregum duces in die (0665B)judicii maximum suae pastoralis curae fructum Christo obtulerint, tuarum aliqua pars ovium inter haedos ad sinistram judicis secerni, atque in aeternum cum maledictione mereatur ire supplicium: Quin potius ipse tunc eorum numero merearis ascribi, de quibus ait Isaias: Minimus erit inter mille [Al., in mille], et parvulus inter gentem [Al., in gentem] fortissimam (Isa. LX). Tui namque est officii diligentissime prospicere quid in singulis monasteriis tuae parochiae recti, quid perversi geratur: ne vel abbas regularum inscius aut contemptor, vel abbatissa minus digna famulorum famularumve Christi praeponatur examini, nec rursum praevisioni spiritualium magistrorum contemptrix et indisciplinata contumacium auditorum turba resultet; maxime quia, sicut vulgo (0665C)fertur, dicere estis soliti quod non ad regum curam, non ad aliquorum saeculi principum causam, sed ad vestrum [ Al., vestram] tantummodo antistitum inquisitionem atque examen, quid in singulis monasteriis agatur pertineat, nisi forte in monasteriis quilibet in ipsos principes peccasse comprobetur. Tui, inquam, est officii procurare ne in locis Deo consecratis diabolus sibi regnum usurpet, ne pro pace discordia, pro pietate jurgia, pro sobrietate ebrietas, pro charitate et castitate fornicationes et homicidia sibi sedem vindicent: nec apud te inveniantur aliqui, de quibus merito quaeratur ac dicatur, vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi justorum (0665D)[ Al., bonorum] operum.
Eorum quoque qui in populari adhuc vita continentur sollicitam te necesse est curam gerere, ut sicut in primordio hujus epistolae praemonuimus, sufficientes eis doctores vitae salutaris adhibere memineris, et hoc eos inter alia discere facias, quibus operibus maxime Deo placere, a quibus se debeant qui Deo placere desiderant abstinere peccatis, qua cordis sinceritate in Deum credere, qua divinam clementiam supplicantes debeant devotione precari, quam frequenti diligentia signaculo se Dominicae crucis suaque omnia adversum continuas immundorum spirituum insidias necesse habeant munire, quam salutaris [ Al., salutare] sit omni Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac sanguinis perceptio, (0666A)juxta quod Ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum Orientem solerter agere nosti. Quod videlicet genus religionis, ac Deo devotae sanctificationis tam longe a cunctis pene nostrae provinciae laicis per incuriam docentium quasi prope peregrinum abest, ut hi qui inter [ Al. add. illos] religiosiores esse videntur, non nisi in Natali Domini et Epiphania et Pascha sacrosanctis mysteriis communicare praesumant, cum sint innumeri innocentes et castissimae conversationis pueri ac puellae, juvenes et virgines, senes et anus, qui absque ullo scrupulo controversiae, omni die Dominico, sive etiam in natalitiis sanctorum apostolorum, sive martyrum, quomodo ipse in sancta Romana et apostolica Ecclesia fieri vidisti, mysteriis coelestibus communicare (0666B)valeant. Ipsi etiam conjugati, si quis sibi mensuram continentiae ostendat, et virtutem castitatis insinuet, idem et licenter possint, et libenter facere velint.
Haec tibi, sanctissime antistes, et tuae dilectionis intuitu et generalis gratia utilitatis breviter adnotare studui, multum desiderans multumque exhortans ut gentem nostram a vetustis abstrahere cures erroribus, et ad certiorem et directiorem vitae callem reducere satagas. Et si sunt aliqui cujuslibet gradus sive ordinis viri, qui bona tua coepta retinere atque impedire conentur, tu tamen propositum sanctae virtutis, supernae memor retributionis, ad firmum usque finem perducere contendas. Scio namque nonnullos huic nostrae exhortationi multum contradicturos, et (0666C)maxime eos qui seipsos illis facinoribus a quibus te prohibemus esse sentiunt irretitos: sed meminisse te decet apostolicae responsionis: Quia obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). Mandatum quippe est Dei: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII). Et: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Traditio autem moderna quorumdam est, qui se Dei famulos esse profitentur, non solum [ Al. om. non solum] possessa non vendere, verum etiam [ Al., iterum et] comparare non habita. Qua ergo fronte audet quisquam ad servitium Domini accessurus, vel ea quae [ Al., eas quas] in saeculari vita habuerat retentare, vel sub praetextu vitae sanctioris illas quas (0666D)non habuerat congregare divitias: cum etiam apostolica sit notissima censura, quae Ananiam et Sapphiram hoc facere molientes, non ullo poenitentiae vel satisfactionis remedio corrigere, sed ex ipsa statim mortis ultricis acceleravit damnatione puniri? Et quidem illi non aliena colligere, sed sua incongrue retinere maluerunt. Unde manifeste patet quam longe abstiterit animus apostolorum a suscipiendis pecuniarum acquisitionibus, qui sub illa proprie regula Domino serviebant: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Luc. VI); et e contra, partis sinistrae proposito nihilominus instituebantur exemplo: Vae nobis divitibus quia habetis consolationem vestram (ibid.). An forte errasse ac mendacium scripsisse putamus Apostolum, cum nos admonens dicebat: Fratres, (0667A)nolite errare; statimque subtexuit: Neque avari, neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Et iterum: Hoc autem scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut rapax, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V). Cum ergo Apostolus avaritiam et rapacitatem idololatriam manifeste cognominet, quomodo putandum est eos errasse qui vel subscriptioni avari mercatus, rege licet imperante, manum subtraxerint, vel ad eradendas [ Al. radendas; al., erudiendas] inutiles scripturas ac subscriptiones eorum manum apposuerint?
Et quidem miranda est temeritas stultorum, vel potius deflenda miseria caecorum, qui cum sine ullo respectu superni timoris, passim ea quae [ Al., timoris, (0667B)ea quotidie quae] apostoli et prophetae afflatu sancti Spiritus scripserunt, rescindere ac nihili pendere probantur: illud e contra, quod ipsi vel similes ipsorum instinctu avaritiae vel luxuriae scripserunt, quasi sanctum ac divinitus cautum eradere atque emendare formidant, in morem, ni fallor, ethnicorum, qui contempto Dei cultu ea quae ipsi sibi de corde suo finxerunt ac fecerunt, numina venerantur, timent, colunt, adorant et obsecrant, Dominica illa insectatione dignissimi, qua Pharisaeos cum suas deuteroses legi Dei praeponerent, redarguit, dicens; Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? (Matth. XV.) Qui si etiam chartas protulerint in defensionem concupiscentiarum suarum (0667C)ascriptas, ac nobilium personarum subscriptione confirmatas; tu nunquam, precor, Dominicae sanctionis obliviscaris, in qua dicitur, Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Ibid.). Et certe a te discere vellem, sanctissime antistes, Domino protestante ac dicente, Quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam: cum angusta porta et arcta via sit quae ducit ad vitam, et pauci sint qui inveniant eam (Matth. VII); quid de eorum vita vel salute aeterna confidas, qui toto vitae suae tempore per latam portam (0668A)et spatiosam viam incedere noscuntur, et ne in minimis quidem rebus voluptati suae vel corporis vel animi, causa supernae retributionis obsistere vel repugnare curabant: nisi forte per eleemosynas, quas inter concupiscentias quotidianas ac delicias pauperibus dare videbantur, criminibus absolvi posse [ Al., potuisse] credendi sunt: cum manus ipsa et conscientia quae munus offerat Deo, munda a peccatis esse debeat et absoluta, aut certe per mysteria sacrosanctae oblationis, quibus ipsi dum viverent indigni exstiterant, per alios jam mortui redimi posse sperandi sunt. An forte illis permodica culpa videtur esse concupiscentiae? De qua paulo latius disputem. Haec Balaam virum [ Al., Haec virum] prophetiae spiritu plenissimum a sorte sanctorum fecit extorrem, (0668B)Achan communione anathematis polluit ac perdidit, Saul regni infulis nudavit, Giezi prophetiae meritis privavit ac perpetuae leprae peste cum suo semine foedavit. Judam Iscariotem de apostolatus gloria deposuit, Ananiam et Sapphiram de quibus praediximus monachorum collegio indignos etiam corporis morte mulctavit, et, ut ad superiora veniamus, haec angelos a coelo dejecit, et protoplastos a paradiso perpetuae voluptatis expulit: Et si nosse vis, hic est ille triceps inferorum canis, cui fabulae Cerberi nomen indiderunt [ Al., imponunt], a cujus rabidis dentibus nos prohibens Joannes Apostolus ait: Charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et (0668C)concupiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II). Haec contra virus avaritiae breviter sunt dicta. Caeterum si de ebrietate, comessatione, luxuria, et caeteris hujusmodi contagionibus pari ratione tractare voluerimus, epistolae modus in immensum extenderetur.
Gratia te summi Pastoris ad pastionem ovium suarum salutiferam perpetuo conservet incolumem, dilectissime in Christo antistes. Amen [ Al., antistes. Scripta Non. Nov., indict. 3].
EPISTOLA III, AD PLEGWINUM APOLOGETICA, Eo quod insimularetur a quibusdam, de aetatibus saeculi non recte sensisse. [Ex editione Giles, et aliae sequentes epistolae.]
(0669A) Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando Plegwino, Beda in Christo salutem.
Venit ad me ante biduum (frater amantissime) nuntius tuae sanctitatis, qui pacificae quidem salutationis a te laetissima verba detulit; sed haec tristi mox admistione confudit, addendo, videlicet, quod me audires a lascivientibus rusticis inter haereticos per pocula decantari. Exhorrui, fateor, et pallens percunctabar, cujus haereseos arguerer. Respondit (0669B)quia negarem in sexta aetate saeculi Dominum Salvatorem in carne venisse. Percunctari ergo coepi quomodo diceretur; utrum quod Dominum non venisset in carne, cum tamen sexta esset aetas, an quod Domino in carne veniente necdum sexta aetas veniret, vel certe aetas septima jam venisset, cum aperta ratione sexta aetas non nisi ab ejus possit incarnatione coepisse. Deprehendique, sive hoc, sive illud, insimularetur, me in utroque sanae fidei et ecclesiasticae unitatis existere consortem.
Quomodo vel Christum in carnem venisse negans, Christi in Ecclesia potuissem esse sacerdos? vel qua consequentia evangelicis et apostolicis credens litteris, sexta illum aetate saeculi incarnatum esse discrederem; cum evangelista Matthaeus in eodem (0669C)libro generationis Jesu Christi, notissimis temporum articulis per generationes denas et quaternas, quatuor ultimas discernat aetates? Primas vero duas apostolus Petrus tali distinguit indiculo: terram pariter ac coelos diluvio perditos, atque alios pro illis asseverans esse repositos; ut non tam duae aetates saeculi, quam duo saecula, si non haeresis Valentiniana timeretur, possunt nuncupari? Cum me igitur discutiens identidem liberum esse cernerem, cogitare sedulus coepi unde haec in me calumnia devolveretur; tandemque venit in memoriam quod cuidam vestrum nuper opusculum meum de Temporibus, quod ante quinquennium edidi, monstrabam, in quo annorum series juxta Hebraicam (0669D)veritatem, ubi LXX interpretibus longe brevior habetur, erat annotata, ita ut usque ad adventum Salvatoris in carne nec quinque annorum millia sint completa. Suadebamque illi (fraternae, fateor, charitatis et ipsius veritatis intuitu) ut Scripturae sacrae post Christianum nobis interpretem translatae, potius quam Judaicis interpretationibus vel chronographorum imperitiae, fidem accommodare disceret: digito ostendens quod Eusebius in descriptione temporum, neque Hebraicam veritatem, neque LXX translatorum per omnia sit Editionem secutus; quod id ipsum et hic scripto facere curabo. Verum quod ipse (quisquis erat) cui haec suggesseram fraterni amoris officium vertit in odium aemulationis, et supernus moderator illi justa mercede lucem (0670A)ostensae veritatis in tenebras convertit caecae falsitatis.
Ne ergo me putes (dilectissime) post notam haereseos ad inficiandi malle subterfugere praesidium, quam doctorem recipere veritatis: audi quae in libello memorato de Aetatibus scripsi. Postquam enim de momentis et horis, de die, de nocte, de hebdomadibus et mensibus, de anno et his quae ad annum pertinent, de circulo decennovennali et accidentibus illi, quantum mihi meisque satis credebam, perstrinxi, ventum erat ut aeque de aetatibus aliquid abbreviaretur. Sexto decimo ergo capitulo tale feci primordium.
Sex, inquam, aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas, ab Adam usque ad Noe, continens (0670B)generationes decem, annos vero MDCLVI, quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda, a Noe usque ad Abraham, generationes similiter complexa decem, annos autem CCXCII, quae in lingua inventa est, id est, in Hebraea. A pueritia namque incipit homo loqui nosse post infantium, quae et nomen inde accepit, quia fari, id est, loqui non potest. Tertia, ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim, annos vero CMXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam Pater gentium constitutus est. Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque juxta Matthaeum quatuordecim, annis autem CDLXXIII porrecta, a qua (0670C)regum tempora coeperunt; juvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde, usque ad adventum Salvatoris in carne, generationibus et ipsa quatuordecim, porro annis DLXXXIX extenta: in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa; sed, ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.
Haec in praedicto libello de Aetatibus saeculi praenotando commemorans, statim aliud capitulum subnexui, quo cursus et ordo totius saeculi panderetur, ita inchoans. Prima ergo aetas continet annos juxta Hebraeos MDCLVI, juxta Septuaginta interpretes MVCCXLII. Adam, annorum CXXX, genuit Seth, qui pro Abel (0670D)natus est. Seth autem, annos CV, genuit Enos, et caetera usque ad diluvium. Deinde subjunxi. Secunda aetas continet annos juxta Hebraeos CCXCII, juxta LXX interpretes CMXLII, vel adjecto Cainan, MLXXII. Sem, anno secundo post diluvium, genuit Arphaxad, a quo Chaldaei. Arphaxad annos XXXV, genuit Sela. Hic Septuaginta interpretes, quos evangelista Lucas secutus est, interposuere Cainan, qui cum XXX esset annorum genuerit Sela. Item, de tertia aetate. Tertia, inquam, aetas continet annos CMXLII. Item ubi ad quartam ventum est. Quarta, inquam, aetas continet annos juxta Hebraeos CDLXXII; LXX interpretes XII adjiciunt. Cum ergo in excursu operis, ad nativitatem usque Domini Salvatoris pervenirem, ita scripsi. Octavianus regnavit annos LVI. Hujus (0671A)anno XLII, Dominus nascitur, completis ab Adam annis MMMCMLII, juxta alios MMMMMCXCIX.
Haec sunt quae juxta fidem sacrae historiae mihi meisque [rogantibus] strictim et simpliciter, ut credidi et sensi, abbreviare curavi, nequaquam chronographo tam erudito tantisque laudibus digno contradicens, in his duntaxat in quibus ipse divinae Scripturae contrarius non est. Qui cum in libro Ἑξαπλοῦς, virgam Origenis pertimescens, generationem Cainan de medio tolleret, et Evangelio Lucae et LXX pariter interpretibus fidem derogavit, eorumque translationi CXXX annos erasit. Cum vero generationibus ad Hebraeorum libros castigatis, non aeque numerum annorum juxta eosdem emendare curaret, in summa suae computationis illorum seriem (0671B)CCXXXII annis excessit, sicque neutram viam observans, ipse qua voluit incessit.
In prima quippe et secunda aetate nostris, id est, de Hebraeo fonte transfusis, Graecorumque Codicibus, hujusmodi discrepantia inest, quia (sicut Hieronymus, sacrae interpres historiae, in libris Hebraicarum Quaestionum refert) antequam gignatur qui gigni memoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater invenitur centum annos; sed posteaquam est genitus idem ipsi minus centum quam in Hebraeis inveniuntur in Graecis: atque ita utrobique numeri universitas consonat. Per hanc autem corruptionem Graecorum Codicum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalem XIV annis vixisse post diluvium computatur, cum certum sit apud Hebraeos Codices (0671C)eodem anno diluvii eum fuisse defunctum.
Quod si aliquis dixerit Hebraeos libros postea a Judaeis esse falsatos, eosque dum nostris invident auctoritatibus sibi abstulisse veritatem, audiat Origenem quid in septimo [volumine] explanationum Isaiae, huic respondit quaestiunculae, quod nunquam Dominus et Apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Audiat Josephum historiographum Judaeorum, qui in primo libro Ἀρχαιότητος adversus Apionem Grammaticum scribens, aperte et lucide monstravit, et minorem annorum numerum esse veracem, et nequaquam Scripturam sanctam a Judaeorum gente esse falsatam.
(0671D)Neque igitur (inquiens) innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia; sed duo tantum et viginti sunt libri qui omnium temporum seriem continent, qui et juste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt libri Moysi, continentes leges, vitae et successionis humanae prosapiam usque ad ipsius Moysi terminum protendentes, qui paulo minus ad tria millia annorum continentiam gerunt. Et post pauca. Rebus igitur ipsis constat quam nos venerabiliter utamur Scripturis nostris. Nam cum tot saecula intercesserint, neque addere quis unquam, neque auferre, aut post mutare quid ausus est; sed omnibus gentis nostrae hominibus insita haec quodammodo atque ingenita fides est, credere haec Dei esse consulta, et his jugiter (0672A)inhaerere, ac pro ipsis (si ita res poposcerit) libenter animam ponere.
Audiat beatum Hieronymum, quod non Hebraeos sed Graecos Codices dicat esse falsatos. Cum enim Verba Dierum interpretari cogeretur, ita hoc opus causando praefatus est. Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est Editio permaneret, superflue (mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime) impelleres, ut tibi Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem justum erat et nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, (0672B)nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, et caetera, quibus eumdem sensum latius exsequitur. Cujus sententiae etiam beatus antistes Augustinus concinit, et ipse namque cum hujus discrepantiae causam, neque malitiae Judaeorum, neque LXX interpretum, qui et ipsi Judaei erant, errori vel invidentiae voluisset ascribere (ne quos alibi per LXX cellulas uno divinitatis Spiritu repleverat, hos passim argueret falsitatis); hoc invenit ut diceret.
Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de Bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, scilicet primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris (0672C)error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est suspicari. Et paulo post: Nam etiam nunc (inquit) ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid quod facile possit intelligi, vel quod appareat utiliter disci, et negligenter describuntur, et negligentius emendantur. Quis enim sibi aestimet esse discendum quot millia hominum tribus Israel sigillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur. Item post aliquanta. Sed quomodo libet istud accipiatur, recte fieri nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam (0672D)per interpretes facta translatio. Lege librum de Civitate Dei XV:
« Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus computatos, id est, tantae brevitatis, ut unus annus X illos habuisse credatur, » tricenis (videlicet) senisque diebus terminatos (argumento utentes, quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Acarnanas sex mensium, Arcadas trium, Aegyptios quatuor, habuisse annum, et ipsos aliquando etiam Lunae fine annum suum limitasse), quoniam hujusmodi sensum ipsa Scriptura palam destruit. Ubi cum juxta Hebraeos legatur: Vixitque Adam annis CXXX, et genuit Seth, et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth DCCC anni, et genuit filios et filias, et factum est (0673A)omne tempus quod vixit Adam anni CMXXX, et mortuus est, LXX dixerunt: Et vixit Adam CCXXX annis et genuit Seth, et fuerunt dies ejus postquam genuit Seth DCC anni, et mortuus est. Et facti sunt omnes dies ejus, CMXXX anni, et caetera in hunc modum. Quid enim? Nunquid in prima parte cujusque versiculi breviores annos, in medio majores, in fine posuerunt aequales? quod et facere erroris, et vel suspicari, stultitiae est.
Mirantur aliqui quare tantus tamque egregius sanctae interpres Scripturae Hieronymus, de quo dictum, et jure dictum est: Jeronyme, interpres variis doctissime linguis, Te Bethlehem celebrat, te totus personat orbis; quare (inquam) noluerit ille, cum librum transferret (0673B)Chronicorum, quod verum ab Hebraeis didicerat, hoc etiam tradere Latinis. Quemcunque autem hoc moverit, scire debet quia sicut ipse in eodem Temporum libro praefatus est, vel interpres esse voluit, vel novi operis conditor, et quia forsan nolebat, ubi summa necessitas non inerat, insanientium in se ultro provocare rabiem, singulariter posteris hoc negotii relinquere, sicut Eustochiae virgini quodam loco dicit, radios quidem se et licia velle parare, aliis vero curam dimittere texendi. Quippe qui in tam necessaria divinae Scripturae translatione pene a Latinis simul et Hebraeis est lapidibus oppressus. Ab Hebraeis quidem, quod eis irridendi Christianos et calumniandi pro Codicibus mendosis occasio foret ablata, a Latinis autem, (0673C)quod eis nova et insolita, tametsi meliora, pro veteribus ingererentur et solitis. Ita ut etiam beatus Augustinus litteris amicissima charitate per tot maris terrarumque spatia transmissis, haec inserere curaret.
De vertendis [autem] in Latinam linguam canonicis libris laborare te nolo, nisi eo modo quo Job interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter tuam et LXX quorum est gravissima auctoritas interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo admirari si aliquid in Hebraeis exemplaribus invenitur quod interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto hic LXX, de quorum vel consilio vel spiritus majore concordia quam si unus homo (0673D)esset, non audio aliquam in partem certam ferre sententiam, nisi quod de his praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et sermonum locutio numque Hebraeorum viam atque regulas mordacius (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed aeque reliquerunt multa quae tanto post eruenda ac prodenda, remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur.
Haec interea, cum de Temporibus et Annis sermo est, tuam simplicitatem (dilectissime frater) admoneo, ne, opinione vulgari seductus, quasi sex annorum millia speres saeculum praesens duraturum (0674A)esse, et juxta nescio cujus haeretici librum, quem me puerum memini antiquo stylo descriptum vidisse, diem quidem et horam judicii nesciri, annum vero putes ab hominibus posse praesciri, eo quod Dominus dixerit: De die autem illa et hora nemo scit, non autem dixerit de anno; et cum rursus aierit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, neque illic adjunxerit annos. Hic etenim chronographus haeresiarches astruere nitebatur quod ante incarnationem Domini quinque annorum millia et quingenti transierint, ac deinde ad diem usque judicii quingenti tamen superessent, e quibus CCC et aliquot supra praeterierant tempore quo haec deliberabat. Hujus numeri summam partim de Genesi, partim de libro Judicum accumulans, sed et Samueli et Sauli (0674B)bis quadragenos annos tribuens. Argumentoque utebatur, quod in vinea Dominica novissimi operarii una hora fecerint; et Joannes apostolus dixerit, Filioli, novissima hora est, quod cum hora una in die, hoc in sex millibus annorum quingenti esse anni deberent, et quod superveniens vespera post XII horas die hoc, expletis annis duodecies quingentenis, id est, sex millibus, aeterna justi judicis retributio generet.
Unde et ipse satis doleo (fateor) et, quantum licet, vel amplius irasci soleo quoties a rusticis interrogor, quot de ultimo milliario saeculi restent anni; atque contra ipse ab illis sciscitari unde noverint quod nunc ultimum agatur milliarium, cum Dominus in Evangelio non tempus adventus sui prope (0674C)vel procul esse testetur, sed nos semper accinctis lumbis lucernisque ardentibus vigilare ac se exspectare donec veniat jubeat. Animadverto enim quia cum sermonem facientes ad fratres incidente occasione de Aetatibus saeculi disputamus, quidam simpliciorum sex annorum millia nos praedicare autumant. Nec defuere qui septem annorum millibus saeculi hujus statum, qui (et) septem diebus volvitur, terminandum esse putarent, quos saepedictus doctor Augustinus, in expositione Psalmi sexti manifestae temeritatis redarguit, dicens inter alia: « Si enim post septem annorum millia ille dies venturus est, omnis homo potest annis computatis adventum ejus addicere. Ubi erit ergo quod nec Filius hoc novit? » Quod utique dictum est quia per Filium homines (0674D)hoc non discunt: non quod apud se ipse non noverit, secundum illam locutionem: Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat, id est, ut scire vos faciat; et: Exsurge, Domine, id est, fac nos exsurgere. Cum ergo ita dicatur nescire filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc ostendat, quod sibi vult nescio qua praesumptione, quae annis computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini.
Haec tibi (dulcissime frater) innocentiae meae pignora, has amicae charitatis indices mitto litteras, ne me arbitreris humanae divinaeve scientiae penitus expertem, quin potius secundum Scripturas ac scita (0675A)Patrum, fideli et catholica voce profiteri Dominum Salvatorem in sexta aetate saeculi carnem pro nobis assumpsisse mortalem; cursum vero saeculi nullo (nobis) certo annorum numero definitum, ipsius solum Judicis cognitum esse scientiae. Etsi enim mihi quis dixerit: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, id est, hoc vel hoc tempore futurus ad judicium nequaquam audio, neque sector illum: Scio enim quia sicut fulgur coruscans de coelo in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Agnoscas etiam qua opinione vulgus in sex vel septem millium venerit annorum, et qua ipse auctoritate assertionem meae computationis astruam, Hebraica, videlicet, veritate per Originem prodita, per Hieronymum edita, per Augustinum laudata, et per Josephum (0675B)confirmata, quibus ego in rebus talibus nullos invenio doctiores. Neque autem mirandum, laudabilem virum Eusebium, quamvis miro sapiendi dicendique ingenio testam ferrumque (ut dicitur) conglutinare valeret, non valere tamen quod non didicerat, hoc est, Hebraeam scire linguam, cujus timore quasi merito reverendae et hoc quod sciebat ipse corrumpere non timuit, ut supra docuimus.
Obsecro sane ut has purgationis meae litteras religioso ac doctissimo fratri nostro David porrigas, quatenus eas ille coram venerabili domino ac patre nostro, Wilfrido, scilicet, antistite, legere possit, ut quoniam illo praesente atque audiente insipientius sum prius appetitus conviciis, ipso etiam nunc audiente (0675C)ac dijudicante, quam immeritus eadem convicia sim perpessus appareat. Ipsum quoque David prae caeteris rogo, ut, juxta exemplum sibi cognominis pueri, furorem spiritus nequam a fratre desipiente, hortatione sanorum verborum, quasi dulci psalmodiae modulatione, sedulus effugare contendat. Quod utique in coena illa in qua me poculo ebrius culpare studuit, ille qui semet potius lectioni intentus inculpabilem facere debuerat, perficere nequibat, utpote sensus et sententiae meae quam laudabat necdum conscius. Vere enim dictum est: Quia si momorderit serpens in silentio, non est abundantia incantatori. Amen.
EPISTOLA IV, AD WICREDAM, De Paschae celebratione, sive de aequinoctio vernali juxta Anatolium. (0675D)
Reverendissimo ac sanctissimo fratri Wicredae presbytero, Beda, optabilem in Domino salutem.
Libenter accepi litteras tuae benignitatis, amantissime in Christo frater, et capitula quae rogasti promptus describere, ac tibi dirigere acceleravi, memor familiaritatis ac dulcedinis, qua, cum illo advenirem, me suscepisti. Sed et quaestionem illam merito famosam de historia ecclesiastica, super qua me interrogasti praesentem, et cui tunc breviter ut potui respondi, nunc latius etiam litteris explanare studui, hoc est, de aequinoctio verno, quod in libro praefato Anatolius antistes reverendissimus, in undecimo (0676A)Kalend. April. die annotasse perhibetur, cum caeteri Aegyptiorum magistri hoc magis in duodecimo Kalendarum earumdem die annotandum esse decernant. Dicit namque sanctus Proterius Alexandrinae antistes ecclesiae, ad beatissimum papam Leonem scribens de pascha: « Et manifeste quidem secundum cursum solis, XXV die mensis Famenoth, qui etiam XII Kalendarum Aprilium aequinoctium esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc aequinoctio primi mensis exordium juxta cursum lunae prorsus affigere, alioquin per omnia solis circulo lunae discursus concordare debuerat. » Dicit et sanctus Cyrillus ejusdem praesul Ecclesiae: « Sol enim ipse quotidie terra marique et clauditur in fine diei, et in diei initio aperitur, et finit sol cursum totius anni, (0676B)in duodecimo Kalendarum Aprilis. » Unde te merito, sicut et caeteros movet studiosos, quomodo Anatolius, cum sit et ipse eruditione ac genere Aegyptius, quasi contrarius litteris Aegypti doctoribus, scribat aequinoctium idem in undecimo Kalendas Apriles occurrere solere. « Est ergo, inquiens, in primo anno initium primi mensis, quando est decem et IX annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Famenoth vigesimo sexto die, secundum Macedones Distri mensis XXII, secundum vero Romanos undecimo Kalendas Aprilis, in qua die invenitur sol non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram jam in eadem die habere, id est, in prima ex duodecim partibus. » Haec autem particula prima, vernale est aequinoctium et ipsa (0676C)est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est, vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus. Sed facillima ratione posse credo doceri, non eum caeteris Aegypti et orientis praeceptoribus in hoc esse contrarium. Facit enim ratio quadrantis (quem bissextum vocant), ut sol aequinoctialem sui cursus locum in signifero circulo, nunc in primo exortu suo, nunc in meridie, nunc in occasu, nunc media nocte comprehendat, et quoties mane vel meridie fieri aequinoctium contigerit, ad duodecimum Kalendarum Aprilium; quoties autem vesperi, vel media nocte, ad undecimum Kalendarum earumdem diem pertinet. Absque enim contradictione nox omnis ex quo Dominus a mortuis resurrexit, sequentis (0676D)diei temporibus anteponitur, non autem praecedentis apponitur. Unde consulte Anatolius non vetat in undecimum, sed ante undecimum Kalendarum Aprilium pascha celebrari, nam post illa quae posuimus ejus verba continuo subjungit: Et ideo non parum delinquere dicimus eos qui ante initium hoc novi anni Pascha putant esse celebrandum. Non ergo in hoc initio in qua aequinoctium esse dicit, sed ante hoc initium novi anni Pascha prohibet celebrari, cum ipse in eodem libro diligenter ex antiquorum pariter et novorum Patrum scriptis affirmet, ante transcensum aequinoctii pascha agi non posse. Ipse enim sibi testis erat quod scribens non prima sedis aequinoctialis tempora, sed ultima signavit, hoc est, (0677A)ea a quibus Paschae celebrationem incipere posse noverat. Cum enim secundo vel tertio anno post bissextum paschae dies Dominicus in undecimo Kalendarum Aprilium occurrerit [ Al., incurrerit], constat nimirum, quod cum aequinoctio Paschae tempus inchoatur. Cujus caeremoniae partes celebrantur ejusdem prima noctis [ Al., prima n. e. parte celeb.], quamvis illa mediante, vel etiam inchoante perfici aequinoctium nullus ambigit, eo quod profecto [ Al., eoque perfecto] Dominicae ipsam resurrectionis rite celebrari horam, quae diluculo facta est [ Al., resurr., q. d. f. e, rite c. h.]. Et ut patenter animadvertas quod Anatolius vespertinum specialiter aequinoctium scribat [ Al., describat], a quo Pascha incipere potest, quodque ad duodecimum Kalendarum Aprilium (0677B)regulariter respiciat [ Al., respicit], attende quid in sequentibus ex antiquorum sententia Patrum annotat [ Al., adnectat]. Cum enim sint duo [ Al. add., inquit] aequinoctia veris et autumni aequis spatiis dirempta, et decimo quarto die primi mensis sit statuta solemnitas post vesperam, quando luna soli apposita e regione deprehenditur, sicut etiam oculis probare licet, invenitur utique vernalis aequinoctii partem sol obtinens, luna vero e contrario autumnalis.
Quid ergo mirandum si in XI Kalendarum Aprilium aequinoctium fieri dicat, cum de illa loqui se hora declaret, quando occidente ad vesperam sole, luna e contrario suum attollit exortum [ Al. om. exortum]. Ubi pariter intuendum quod aequinoctia (0677C)veris et autumni aequis spatiis dixit esse dirempta. Et inde colligendum quod ab aequinoctio ad aequinoctium dimidium anni [ Al., dimidiam anni partem] computare debeamus, atque autumnale duodecimo [ Al., decimo tertio] Kalendarum Octobris annotare, centum, videlicet, et octoginta duobus [ Al. om. duobus] diebus a vernali discretum. Quod esse verissimum etiam horologica docet inspectio, maxime cum hanc aequissimam anni inter aequinoctiorum [ Al., aequinoctiarum] diremptionem antiquissimi et eruditissimi doctoris Aristobuli verbis astruat, qui fuit unus ex illis LXX illustribus Scripturae sacrae interpretibus. Quod autem idem ait Anatolius, In qua die invenitur sol, non solum conscendisse primam partem, (0677D)verum etiam quartam [ Al., quadram] jam habere in ea die, id est, in prima ex duodecim partibus, XII partes XII signa horoscopi nominat, quae tricenis diebus et paucis insuper horis solem singula tenent. Unde et Maro de iisdem dicit: Idcirco certis dimensum partibus orbem, Per duodena regit mundi sol aureus astra, Quarum, videlicet, partium prima juxta naturam a loci [ Al., loco] aequinoctii vernalis incipit. [ Al. add.: Unde recte subdit Anatol.] Haec autem prima ex duodecim vernale est aequinoctium, quia nimirum partis [ Al. add. particula] ejusdem initium, scilicet, ubi sol primo positus est, ipsum tenet aequinoctium, recte praemittit solem in ea die non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram jam in (0678A)ea die habere, quia quoties aequinoctiale tempus juxta rationem praefatam in undecimo Kalendarum Aprilium incidit, toties in ipso temporis momento illa quarta pars diei, quae annuatim accrescere solet, secundum naturam perfecta esse dignoscitur. Nam cum duodecimo Kalendarum earumdem die contingit aequinoctium, tum in ipso aeque die, et in ipsa aequinoctiali hora quadrans idem naturaliter expletur. Ideo autem addimus naturaliter, quia consuetudinis est humanae, variis illum temporibus anni prout cuilibet generi [ Al., genti] placuit inserere. Naturalis vero est rationis in completione circuli solaris adjici, quam [ Al., quod etiam] Cyrillus signavit in ea, quam ut [ Al., et] supra proposuimus sententia, dicens: Et finit sol cursum totius anni in duodecimo (0678B)Kalendarum Aprilium. Et ne quis forte contendat in hac Anatolii sententia, hoc quod ipse sensit nos intelligere non potuisse, libet paucis annectere quae de iisdem partibus et aequinoctio vir doctissimus Victor Capuanae urbis antistes describebat [ Al., scribat]: « Coelestis, inquit, circulus, per quem sol et luna et stellae, quae planetae appellantur, contra impetum totius coeli proprio motu feruntur, per duodecim partes, judicio est sapientiae distributus. Quibus peractis CCCLXV [hoc est, trecentesimo sexagesimo quinto] die, quo toto tempore annus expletur, dum sol repetierit circuli supradicti primae partis initium, oritur anni principium, quod fit a duodecimo Kalendarum Aprilium die usque ad undecimum. (0678C)Saepe enim vespere, interdum nocte, nonnunquam ipsa Kalendarum XI [ Al., XI Kal.] Aprilium die provenire deprehenditur. Vicesima quinta igitur aut sexta die Martii mensis secundum Alexandrinos, hoc est, juxta Latinos duodecimo vel undecimo Kalendarum Aprilium die fit, juxta solis cursum primi mensis initium. Ne quis autem nos inconstantiae velit arguere, quod velut sub ambiguo fluctuantes diem primi mensis minime definiamus, hujusmodi objurgator aut potius inquisitor sciat quod solertissima Aegyptiorum investigatio et admodum subtilissima a septima diei hora, horam primam alterius diei docet incipere, et cum sit XXV dies Martii mensis, XII [ Al., XI] Kalendarum Aprilium, si vespere ejusdem diei sol spatium primae partis illustret, jam XXVI [ Al., (0678D)XXVI] dies ascribitur, ex Aegyptiaca ut diximus traditione subtili, et sine dubitatione probabili. Et post pauca: Igitur luna, inquit, si XIV reperitur, sole in prima parte sui circuli constituto [ Al.: Luna, inquit, XIV, hoc est, pleno lumine in prima parte sui circuli constituto], jure primi mensis ascribitur. Si vero prius XIV luna [ Al. om. luna] hoc [ Al. add. est] pleno lumine orbis effulserit, quam sol memoratam primam partem circuli sui contigerit, XII [ Al., XII] mensis esse reperitur vel [ Al. om. reperitur vel] reputabitur. Et [ Al. add. ideo] quoties ita contigit [ Al., contingit], solemnitas Paschae differtur, ad alterum plenilunium, quod evenire necesse est adhuc sole in prima parte de duodecim circuli partibus constituto. »
(0679A)Haec de verbis beati Victoris assumere placuit, quatenus sententia sancti Patris Anatolii, quae et in ipsius opere paschali, et in historia ecclesiastica plerisque obscura est, per ejus tibi dicta clarior redderetur. Sed neque hoc praetereundum, quod sunt qui contendunt Anatolium in hac sententia nequaquam undecimum, sed octavum Kalendarum Aprilium diem posuisse, dicentes Eusebium, cum hanc sententiam in historia ecclesiastica poneret, diem pro die mutasse, et quod caetera bene ac philosophice posita videret [ Al., viderit], uno verbo corrigere voluisse, quod in ea minus perfecte dictum conspexerit, ne illum, videlicet, quem laudare proposuerat [ Al., disposuerat], palam notabilem monstraret, si ejus pura verba, et ut [ Al., ut et] ipse (0679B)scripserat, suis inderet historiis. Sed mirum si Eusebius, tam circumspectus sermone et sensu scriptor, in tantum laudis aliorum potuit esse cupidus, ut eorum scripturis deflagrans [ Al., scripta deflorans], ea quae non dixerant illos dixisse finxerit, nec formidaret argui, postquam lectores sui integra eorum opuscula perscrutarentur, atque quae ipse de his assumpserat, aliter in suis auctoribus posita offendissent. Mirum si Victorem, cujus dicta posuimus, virum aeque eruditionis eximiae talis impostura latuit, qui in alio opere scribens de pascha, hanc eamdem sententiam Anatolii de historia ecclesiastica, quasi jure laudabilem ac memorabilem assumens, ubi opportunum rebatur inseruit, et ipse undecimum in ea non octavum Kalendarum Aprilium (0679C)scribens diem. Sed et Dionysius cognomento Exiguus, scientia praecipuus, mirum quare vel ipse in epistolis suis paschalibus Anatolii suffragium de historia ecclesiastica flagitaret, si ejus ibi dicta sciret falsata, quem ut Graecae etiam linguae peritissimum, qualiter haec sint primo edita, latere non potuit. Ait enim sic: « Sed quia mensis hic unde sumat exordium, vel ubi terminetur, evidenter in Moysi scriptis non colligitur: praefati venerabilis [ Al., venerabiles] CCCXVIII pontifices antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro ecclesiasticae historiae fertur [ Al., refertur] solertius investigantes, a VIII Iduum Martiarum usque in diem Nonarum Aprilium natam (0679D)lunam facere dixerunt primi mensis initium, et a duodecimo Kalendarum Aprilium usque ad XIV Kalend. Maii lunam XIV solertius inquirendam. » Itaque verisimile videtur, Eusebium quidem quod in Graeca auctoritate invenerat, fideliter suis indidisse historiis. Ipsum vero libellum Anatolii postmodum in aliquibus Latinorum exemplaribus esse corruptum, eorum nimirum fraude qui, paschae verum tempus ignorantes, errorem suum tanti Patris auctoritate defendere gestirent.
Sed quaerunt [ Al., quaerant] illi qui Eusebium magis unam emendasse sententiam, quam alios quoslibet totum Anatolii putant infalsasse [ Al., infalsare] libellum, quomodo in illo libello sit scriptum. Sed quid mirum si in undecima [ Al., vigesima prima] (0680A)luna erraverint qui tres dies addiderunt ante aequinoctium, in quibus pascha immolari posse definiunt, quod certum [ Al. add. est] omnimodis [ Al. add. etiam] putari absurdum. Quibus respondendum, quia Anatolius potuerit nosse plurimos [ Al. add. eorum] qui sic vel sic de pascha senserint, nec tamen ad nostram notitiam pervenerint. Et e contra quaerendum ab eis quomodo in ipso libello sit scriptum: Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est novemdecim annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth XXVII [ Al., XXVI] die, juxta Macedones vero Distri mensis XXII [ Al, XXVI]. Secundum Romanos vero Martis [ Al., Martii] mensis XXV [ Al., XXVI] die, id est VIII Kalendas Aprilis, cum XXVI dies mensis Aegyptiorum Phamenoth, et XXII dies (0680B)mensis Macedonum Distri non sit VIII Kalendarum Aprilium, sed IX [ Al., XI] Kalend. April. Nonne verisimillimum apparet quam sit falsata sententia, ubi ipse qui VIII Kalend. pro IX [ Al., XI] Kalend. April. mutavit, oblitus est etiam Aegyptiorum vel Graecorum mensium statum mutare. Sed his quae minus nota erant manere permissis ut fuerunt [ Al., fuerant], iliud solummodo quod suis sibique visibile erat mutavit. Quid sane horum sit verius, illi potius qui Anatolium Graecum legunt [ Al., dicunt] videant.
Verum sive Eusebius hanc [ Al., unam] sententiam seu alius quilibet totum ipsum libellum a suo statu mutaverit [ Al., transfert], constat absque ulla dubietate, quamvis plurima verterit [ Al., quamvis plurima veterum turba confirmet], aequinoctium octava (0680C)Kalendarum Aprilium die nequaquam posse reperiri. Quod [ Al. add. et] in conspectione horologica et aperta ratione probabitur. Regula enim tenet ecclesiasticae observationis [ Al., consecrationis], quae et edictis Patrum priorum et clarius est Nicaeno probata concilio, ut paschae dies Dominicus ab XI Kalendarum Aprilium usque in VII Kalendarum Maiarum diem quaeratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transcensum pascha non celebretur. Qui ergo VIII Kalendarum Aprilium putat esse aequinoctium, necesse est idem aut [ Al., ut] ante aequinoctium pascha celebrari licitum dicat, aut ante VII Kalendarum diem pascha celebrari licitum [ Al. om. dicat, a. a. VII Kal. d. p. c. lic.] neget. Ipsum quoque pascha quod Dominus (0680D)pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut nona Kalendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet. [ Al. add.: Bene vale semper in Domino, dilectissime Pater.]
Primo anno circuli decemnovenalis XXX est luna in XI Kalendarum Aprilium, eodemque anno luna XIV quinta die Kalendarum Aprilium, id est, Nonas Apriles: jungeque ad XXX et sume regulares mensis Aprilis, eo anno quo XIV luna Aprilem incurrat. Eo vero quo mense Martis luna XIV incurrit, tarde Martis regulares triginta sex. Ex epactis utique agnoscis facillime, utrum in Martium an in Aprilem luna decima quarta eveniat. Si enim plus XV aut minus V epactis habes, Aprili luna XIV computatur. Tene (0681A)ergo regulares in Aprili trigesima quinta, et subtrahe epactas semper ejus anni, et quod remanserit, ipsa est dies lunae decima quarta, utputa tertio anno circuli decemnovenalis XXII erunt epactae, tolle XXII de XXXV et remanent XIII tertia decima die mensis Aprilis, id est, Idus Aprilis luna decima quarta occurrit. Si vero feriam quaeras XIV lunae, adde concurrentes anni illius numero, qui relictus est, utputa istis tredecim qui in praesenti sunt, in Aprili quoque regulares VII. Haec omnia collige et postea divide per septenarium, et quod remanserit ipsa est feria lunae decima quarta, et sic facillime ad diem Dominicum pervenies. Mense autem Martis tene regulares triginta sex, subtrahe epactas anni illius, verbi gratia, secundo anni circuli decemnovenalis undecimo fiunt (0681B)XXV die mensis ejusdem, XIV luna aderit, id est, octavo Kalendarum Aprilium. Si vero feriam ejusdem diei requiras, adde numero praescripto concurrentes anni illius et regulares quatuor in Martio. Iis quoque in unum collectis partitoque per septenarium, et quod remanserit ipse est dies lunae decima quarta, si nihil remanserit, VII feria est. Igitur si detractis epactis triginta, remanent tamen quodcunque superest, ipse est dies mensis, in quo XIV, lunam reperies, ut eo anno quo quatuor epactae fiunt, absume IV de XXXV et remanent triginta unum. Tolle XXX et remanent I. Prima die mensis XIV luna occurrit, id est, Kalendas Apriles. Si deductis epactis XXX tantum remanent XIV die mensis luna XIV evenit, quod semel intra XIX accidit annos, quando VI epactae (0681C)ascribuntur, et III Kalendarum Aprilium XIV luna provenit. Ut te exemplis ad inveniendam instruam feriam, qua XIV occurrat luna, utputa anno praesenti Dominicae incarnationis DCCLXXVI, sume epactas hujus anni XXVI, detractisque ejusdem XXXV regularibus et remanent IX et ecce IX die mensis XIV luna erit, id est, V Idus April. Junge etiam concurrentes anni praesentis, id est, I ad IX et fiunt X, et his adde VII et fiunt XVII, hos partire per VII bis VII, XIV et remanent III, tertia feria erit luna XIV, IV XV, V XVI, VI XVII, VII XVIII, I XIX, qui est dies paschae, V Idus April. XIV luna, IV Idus XV, III Idus XVI, II Idus XVII, Idus XV IV XVIII, Kalendas Maias XIX. Secundo anno, post hunc VII, quia plus V sunt, et minus XV, ad (0681D)Martium pertinet XIV luna, quam sic requires. Sume regulares Martis mensis XXXVI, detrahe ab eis VII, et remanent XXIX vicesimo nono Martis mensis, id est, IV Kalendarum April. decima quarta tibi luna occurrit. Ad inveniendam feriam, sume easdem XXIX et adde eis concurrentes anni illius, id est, II, fiunt XXXI. In his quoque adjice regulares quatuor, et erit omnis summa XXXV, partire per VII. Quinquies enim VII fiunt XXXV et nihil remanet, quia septima feria erit luna decima quarta quarto Kalend. April., et XV tertio Kalend. April. Ipse est dies dominicus Paschae, etiam per singulos circuli decemnovenales annos. Semper his regularibus et hac ratione annuis epactarum detractis diebus, decimam quartam sine errore reperies lunam, et illis regularibus concurrente (0682A)numero praescripto junctis. Feriam quoque decimam quartam lunae reperies, et sic computatis feriis, quae supersunt septimanae illius, lunae quoque aetatem crescentis singulis appone diebus, et tum simul locum lunae, et aetatem certissime invenies. Haec, dilecte comes, proprio argumenta labore Descripsi tibimet, tu dic quo munere mecum Certares hodie, dum talia do tibi fessus.
Fragmentum. APPENDIX AD EPISTOLAM PRAECEDENTEM.
Enarratio dodrantis et semunciae in partibus horarum, per quas lunaris luminis ratio computatur apud scriptores.
Unius semper norae dodrante et semuncta transmissa, (0682B)id est, diviso unius horae spatio, in viginti quatuor semuncias, quia tot sunt semunciae in libra plena, iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est quater sex, et ter VI dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quae ait unius horae dodrante, id est, tribus partibus X et octo semunciis. Quod vero et semiuncia sex reliquarum semiunciarum, ad quadrantem pertinentium, unam volvit adjungi dodranti, ut essent XIX semiunciae, quo aestus Oceani quotidie tardius veniret, tardiusque recederet.
De ordinatione Feriarum Paschalium per Theophilum episcopum Caesarensem ac reliquorum episcoporum synodum.
(0682C)Post resurrectionem vel ascensionem Domini Salvatoris, Apostoli quomodo pascha deberent observare, nihil ordinare potuerunt, quia dispersi erant per universum mundum, ad praedicandum occupati. Sed quacunque die decima quarta luna mense Martio fuisset, pascha celebrabant. Post transitum ergo de hoc mundo omnium apostolorum, per singulas provincias diversa tenebant jejunia. Nam Galli quacunque die octavo Kalendarum Aprilium fuisset, quando Christi resurrectio tradebatur, semper pascha celebrabant, in Italia vero alii XX dies jejunabant, alii septem. Orientales vero, sicut apostolos viderunt, ut supradictum est, decima quarta luna, mense Martis pascha tenebant. Cum ergo hae tales observationes (0682D)per singulas provincias tenerentur, unde moeror erat sacerdotibus, eo quod a quibus una fides recte tenebatur, eorum dissentirent jejunia. Tunc papa Victor, Romanaeque urbis episcopus direxit auctoritorem ad Theophilum Caesariensis Palestinaeque antistitem, ut quomodo pascha recto jure a cunctis catholicis celebraretur ecclesiis, inibi fieret ordinatio, ubi Dominus et salvator mundi fuerat in carne versatus. Percepta itaque auctoritate, praedictus episcopus non solum de sua provincia, sed etiam de diversis regionibus omnes episcopos evocavit. Ubi cum illa multitudo sacerdotum convenit, tunc Theophilus episcopus protulit auctoritatem ad se missam Victoris papae, et quid sibi operis fuisset injunctum ostendit. Tunc pariter omnes dixerunt episcopi: (0683A)Nisi prius quomodo mundus fuerit a principio investigatus, nihil potest de observantia paschae salubriter ordinari. Dixerunt ergo episcopi: Quem credimus factum fuisse in mundo primum, nisi Dominicum diem? Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Responderunt episcopi: Secundum Scripturae auctoritatem, factum est vespere et mane dies primus.
Deinde secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus. In quo septimo requievit Deus ab omnibus operibus suis, quem diem Sabbatum appellavit. Ergo cum novissimum diem signet Sabbatum, quis potest esse primus, nisi Dominicus dies? Theophilus episcopus dixit: Ecce de die Dominico, quia primus sit probastis, de tempore enim quid dicitis? Quatuor (0683B)enim mundi tempora accipiuntur: Ver, aestas, autumnus, hiems. Quod ergo tempus primum factum in mundo? Episcopi responderunt: Vernum. Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Et illi responderunt, Scriptum est: Germinet terra feni herbam secundum genus suum et lignum fructiferum, ferens fructum suum. Haec autem temporibus veris accipitur. Theophilus episcopus dixit: In quo loco caput mundi esse creditis? In principio temporis, an in medio tempore, aut in fine? Episcopi responderunt: In aequinoctio octavo Kalendarum Aprilium. Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Et illi responderunt: Scriptum est quia fecit Deus lucem et vocavit Deus lucem diem, et fecit Deus tenebras, et vocavit tenebras noctem, et divisit (0683C)inter lucem et tenebras aequas partes. Theophilus dixit: Ecce de die vel tempore probastis, de luna quid vobis videtur? Utrum crescentem ac jam plenam, an imminutam a Deo fuisse consecratam. Episcopi responderunt: Plenam. Et ille: Probate quod dicitis. Responderunt: Et fecit duo luminaria magna, et posuit ea in firmamento coeli ut luceant super terram. Luminare majus in inchoationem diei, luminare minus in inchoationem noctis, non poterat aliter nisi esset plena. Nunc ergo investigavimus quomodo in principio factus fuerit mundus, id est, die Dominico. Verno tempore in aequinoctio, quod est octavo Kalendarum Aprilium, luna plena per ipsum tantummodo tempus et elementa resurgunt. Theophilus dixit: Nunc igitur agendum est de (0683D)ordinatione, quomodo debeamus pascha tenere. Episcopi dixerunt: Nunquid potest dies Dominicus praeteriri, ut in eo Pascha minime celebretur, qui tot et talibus benedictionibus sanctificatus est? Theophilus dixit: Dicite ergo quibus et qualibus benedictionibus eum esse sanctificatum asseritis, ut scribere possimus. Episcopi dixerunt: Prima illi benedictio est, quia in ipso tenebrae sunt remotae, et lux apparuit. Secunda est illi benedictio, quod de terra Aegypti velut de tenebris peccatorum quasi per fontem baptismi per mare Rubrum populus fuisset liberatus. Tertia illi benedictio est, quia in eodem die coelestis cibus manna hominibus datus est. Quarta illa benedictio est, qua Moyses mandat ad (0684A)populum: Sit vobis observatus dies primus et novissimus. Quinta illa benedictio est, ut in CXVII psalmo dicit: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. De resurrectione autem Domini dicit: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea, usque ad cornu altaris. Sexta illi benedictio est, quod in ipsa Dominus resurrexit. Vides ergo quia dies resurrectionis Dominicus singulariter in Pascha teneri possit. Theophilus dicit: De tempore autem ad Moysen mandatum est a Deo: Hic mensis erit vobis initium mensium, Pascha facite in eo. Omnes ergo triginta dies a Domino consecrati sunt. Episcopi dixerunt: Jam superius dedimus responsum, principium mundi esse aequinoctium octavo Kalendarum Aprilium. Et ab octavo Kalendarum (0684B)Aprilium usque in octavum Kalendas Maias, legimus esse consecratos. Theophilus dixit: Ecce impium non est ut passio Dominica, tantum sacramenti mysterium, extra limitem excludatur? Passus namque Dominus ab undecimo Kalendarum Aprilium, qua nocte a Judaeis traditus est, et a septimo Kalendarum resurrexit, quomodo ergo tres dies extra terminum excluduntur? Omnes episcopi dixerunt: Nulla ratione fieri debet, ut tantum sacramentum extra limitem excludatur, sed hi tres dies intra terminum inducantur, et de subter retrahere constitutum est. Ergo in illa synodo ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in undecimo Kalendarum Maiarum, Pascha debent servare, et nec ante nec postea cuicunque constitutum limitem transgredi liceat. (0684C)Similiter et de luna praeceptum divinum teneatur. Mandatum est per Moysen: Sit vobis observatum a decima quarta luna usque XXI. Has ergo septem lunas similiter in Pascha tenendo constat fuisse, consecrata sunt. Quando ergo fit intra suum limitem ab undecimo Kalendarum aprilium usque in undecimo Kalendarum Maiarum, dies dominicus, et luna ex illis octava sanctificata, Pascha nobis visum est celebrare. Omnis paschalis luna cujuscunque aetatis est, si detrahis ab ea septem, fiet tibi aetas lunae, quae fit in initio quadragesimae. Verbi gratia: Si decima quinta luna est paschalis, tolle de quindecim duodecim, et remanent centum et undecim. Tertia est luna in initio quadragesimae, eo anno quo decima quinta luna est die Dominico Paschae, et caetera (0684D)similiter. Memento quod anno bissextili lunae Februarii mensis triginta dies, et tamen luna Martii mensis triginta dies habeat, sicut semper habet, ne paschalis lunae ratio vacillet.
EPISTOLA V, AD ACCAM. De principio Genesis.
Dilectissimo ac Reverendissimo abbati Accae, humillimus famulorum Christi Beda, salutem!
De principio libri Genesis in quo mundi hujus creatio descripta est, multi multa dixere, multa posterii ingenii sui monimenta reliquere, sed praecipue, quantum nostra pusillitas ediscere potuit, Basilius Caesariensis, quem Eustathius interpres de Graeco (0685A)fecit esse Latinum, Ambrosius Mediolanensis, Augustinus Hipponensis episcopus, quorum primus libris novem, secundus, vestigia ejus sequens, libris sex, tertius libris XII et rursum aliis duobus specialiter adversum Manichaeos descriptis, prolixa legentibus doctrinae salutaris fluenta manarunt, completo in eis promisso Veritatis quo dicebat: Qui credit in me, sicut ait Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. E quibus Augustinus etiam in libris Confessionum suarum, in libris quoque quos contra adversarium legis et prophetarum eximie composuit, sed et in aliis sparsim opusculis suis nonnullam ejusdem primordialis creaturae memoriam, cum expositione congrua fecit. Verum quia haec tam copiosa, tam sunt alta ut vix, nisi a locupletioribus, tot volumina (0685B)acquiri, vix tam profunda nisi ab eruditioribus valeant perscrutari, placuit vestrae sanctitati id nobis officii injungere, ut de omnibus his velut de amoenissimis late florentis paradisi campis, quae infirmorum viderentur necessitati sufficere decerperemus. Nec segnior in exsequendo, quae jubere es dignatus exstiti, quin potius statim perspectis Patrum voluminibus, collegi ex his, ac duobus in libellis distinxi, quae rudem adhuc possent instruere lectorem, quibus eruditus ad altiorem disceret fortioremque majorum ascendere lectionem. In quo opere sensum per omnia memoratorum, aliorumque aeque catholicorum Patrum, nunc ipsis eorum, nunc, breviandi causa, meis sermonibus, nunc tacitis eorum vocabulis, nunc commemoratis prout opportunitas locorum (0685C)dictabat, ponere studebam. Produxique opus usque dum ejectus Adam de paradiso voluptatis, exsilium vitae temporalis intravit: aliqua etiam de sequentibus sacrae historiae, si Deus voluerit, auxilio vestrae intercessionis comitante scripturus, dum primo librum sancti Esdrae prophetae ac sacerdotis, in quo Christi et Ecclesiae sacramenta sub figura solutae longae captivitatis, restaurati templi, reaedificatae sanctae civitatis, reductorum in Jerosolymam vasorum quae abducta, rescriptae legis Dei quae incensa fuerat, castigati ab uxoribus alienis populi et uno corde atque anima in Dei servitium conversi, ut propheta simul et historicus conscripsit, parumper perscrutatus fuero, et aliqua ex his quae commemoravi sacramentis apertiora studiosis Deo favente reddidero. (0685D)Bene vale, semper amantissime antistes, nostri memor in Domino!
EPISTOLA VI AD EUMDEM ACCAM De templo Salomonis.
Hortatur nos Vas electionis, et Magister gentium, ad lectionem divinorum eloquiorum, veridica voce contestans, quia quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Ubi optime ad obtinendam spem coelestium bonorum, patientiam nobis habendam, et consolationem Scripturarum inspiciendam esse declarat. Patientiam videlicet, ut ea quae occurrerint adversa, mente humili ac submissa, (0686A)quasi a justo judice, et pio patre irrogata flagella toleremus, sive ad virtutum gloriam, augmentumque meritorum, si justi et innocentes ferimur, seu ad correctionem morum, si vitiis implicamur. Consolationem vero Scripturarum, ut harum crebra meditatione ad memoriam revocemus, quantum illi summi Patres, et praeclara Ecclesiae lumina tenebrosae afflictionis saepe in vita praesenti pertulerint, quantum in futura vita gloriae cum divino merito pietatis et patientiae perceperint, quantum etiam in hac vita apud fideles omnes indefectivae laudis et claritatis reliquerint, dicente Scriptura: Memoria justi cum laudibus (Prov. X). Et iterum: Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in generationes et generationes (Eccli. XLIV). Et (0686B)apostolus Jacobus: Ecce beatificamus, inquit, eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis (Jac. V). Non autem frustra commemoratis justorum pressuris addidit: Et finem Domini vidistis, quia neque ille hinc sine flagello exiit, qui hic sine vitio vixit; quique ad sanandos infirmos, mortuosque suscitandos apparuit in mundo, ipse, ad praemonstrandum nobis exemplum patientiae, per infirmitatem mortis voluit redire de mundo. Unde Psalmista cum dixisset: Deus noster Deus salvos faciendi (Psal. LXVII), mox admirando vel potius obstupescendo subjunxit: Et Domini Domini exitus mortis. Itaque per patientiam et consolationem Scripturarum spem habemus, etiam nos consolandi post nostrarum afflictiones pressurarum, cum et ipsi in tribulatione (0686C)patientes exstiterimus, et eorum actus ad mentem reduxerimus, qui nos et merito justitiae longe praecesserunt, et longe majora nobis adversitatum certamina tolerarunt. Illi etenim propter justitiam qua excellenter eminebant, persecutiones saepe patiebantur injustorum, quatenus cum operatione justitiae coronam insuperabilis patientiae perciperent, et insuper cunctis se sequentibus, gloriosa perseverantia sua vestigia praefixa relinquerent. Nos autem saepius misericordia et provisione Conditoris nostri pro nostris castigamur erratibus, ut salubri compunctione ad conscientiam nostram redeuntes, puniamus sollicite lacrymis diluentibus quod illecebris fallentibus ac negligentiis admisimus; sicque, juvante Domino, correcti ad spem vitae, ad illorum (0686D)qui innocentes afflicti sunt mereamur pertinere consortium. Nam et hic in consolatione Scripturarum invenimus, quia benedixit Dominus omnes timentes se, pusillos cum majoribus, multasque nobis in domo Patris sui mansiones esse declaravit. Quarum nunc consolatione et te, dilectissime antistitum, praesentes rerum temporalium angores quotidie alleviare, atque ad videnda bona Domini in terra viventium sublimiter animari, non ambigo, utpote abundantem non tantum divinarum paginis litterarum, sed et piis earum expositionibus, quas veneranda Patrum nobis Scriptura reliquit. Verum quia nova quemque nonnunquam amplius delectant, visum mihi est opusculum quod de factura templi Dei sequens (0687A)magnorum vestigia tractatorum nuper allegorice condideram tuae sanctitati percurrendum mittere. Cujus lectioni intentus, quanto plura Christi et Ecclesiae sacramenta antiquis indita paginis inveneris, quanto ampliora ibi Dei dona, sive in praesenti nobis data, seu in futuro promissa perspexeris, tanto leviora credo, et minus curanda omnium labentium rerum, et adversa judicabis et prospera, juxta exemplum beati Joannis, qui ab imperatore nefando intra angustias unius parvissimae relegatus insulae, confestim a pio Conditore, per spiritum est, ad contemplanda infinita illa coelestium mansionum arcana, introductus; et ubi putatus est a deceptis hostibus amicorum hominum auxilio ac societate destitui, ibi amicorum angelorum meruit aspectu atque colloquio (0687B)perfrui. A quibus edoctus, eo magis magisque illecebras saeculi et amaritudines didicit esse spernendas, quo sublimius illa speculabatur, quae pro magnitudine atque aeternitate sui longe amplius vel metuenda constat esse, vel amanda. Bene valens semper, dilectissime, pro nobis intercede.
EPISTOLA VII, AD NOTHELMUM PRESBYTERUM. De XXX Quaestionibus.
Dilectissimo fratri Nothelmo Beda, salutem!
Quae de libro Regum dilucidanda tibi, frater dilectissime, misisti, statim, prout potui, Domino juvante, explicare curavi, ea duntaxat distinctione, ut XXX ex his propositiones, quae graviores forte videbantur, brevibus distinctas capitulis, quo facilius (0687C)possent inveniri, hoc tibi volumine comprehenderem. Caetera vero quae commistim annotasti nomina vel verba, quae facilius ac brevius solvi poterant, in aliis schedulis seorsum collecta, simul tuae fraternitati transmitterem. Quamvis ipse noveram, plurima in eodem libro multo obscuriora, quam ea esse quae a me quaerenda judicasti. Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere ut is qui obscuriora forte nonnulla jam bene intellexerat, qui videlicet haec in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius, quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna non ducebant. Fit etiam ut non omnia quae a Patribus (0687D)scripta sunt, ab omnibus possint haberi, et ignorentur quaestiones Scripturarum a legentibus; non quod doctoribus expositae non sint, sed quod ipsae earum quaestiones vel non habeantur, vel habere non intelligantur quaerentibus; sicut in plurimis eorum, quorum a me responsa et petisti et accepisti, constat esse factitatum. In quibus videlicet responsis, qui tuis petitionibus vestigia Patrum sequens, satisfacere studui, precor ut vicem debitam nostrae devotioni reddens, pro sospitate nostra et cordis et corporis, una cum fratribus qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris. Sed et si quid de his quae scripsi aptius forte alicubi, quod facillime contingere potuit, expositum inveneris, nobis quoque ocius hoc destinare non graveris.
EPISTOLA VIII, AD ACCAM EPISCOPUM, In expositionem Evangelii secundum Marcum.
(0688A) Expositionem Evangelii secundum Marcum, opitulante ipsa evangelica gratia, scripturi, primo quae fuerit eidem Marco causa Evangelii scribendi, breviter insinuandum esse censuimus.
Cum Romanae urbi clarum veri Dei lumen praedicante beato Petro apostolo fuisset exortum, adeo sermo veritatis universorum mentes placito illustrabat auditu, ut quotidie audientibus eum nulla unquam satietas fieret. Unde neque auditio sola eis suffecit, sed Marcum discipulum ejus omnibus precibus obsecrantes orant, ut ea quae ille verbo praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam (0688B)Scripturae traderet, quo domi forisque in hujusmodi verbi meditationibus permanerent. Nec prius ab obsecrando desistunt, quam quae oraverant impetrarent. Petrus vero, ut per Spiritum sanctum religioso se spoliatum comperit furto, delectatus est; et fidem eorum devotionemque per haec considerans, factum confirmavit, et in perpetuum legendam Scripturam Ecclesiis tradidit.
Clemens in sexto Dispositionum libro haec ita gesta esse describit. Cui simile dat testimonium etiam Hierapolites episcopus, nomine Papias, qui et hoc dicit, quod Petrus in prima Epistola sua, quam de urbe Roma scripsit, meminerit Marci, in qua tropice Romam Babyloniam nominarit, cum dicit: Salutat vos ea Ecclesia, quae in Babylone electa est, et Marcus (0688C)filius meus.
Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit in Aegyptum, et primum Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam tanta doctrina, et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret.
Denique Philo, disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc Judaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit. Et quomodo Lucas enarrat Jerosolymae credentes omnia habuisse communia, sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit.
Tradunt autem hunc natione Israelitica, et sacerdotali ortum prosapia, ac post passionem ac resurrectionem (0688D)Domini salvatoris ad praedicationem apostolorum evangelica fide ac sacramentis imbutum, atque ex eorum fuisse numero de quibus scribit Lucas quia multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Quapropter, utpote legalibus institutus edictis, optimum per omnia vivendi ordinem genti, quam ad fidem vocabat praemonstravit. Sed et canonicam Paschae observantiam, quae universis Christi Ecclesiis foret imitabilis, ostendit.
In cujus Evangelium tuo, dilectissime antistitum Acca, necnon et aliorum fratrum plurium commonitus hortatu, prout Dominus dedit, scripturi, maxime quae in Patrum venerabilium exemplis invenimus, hinc inde collecta ponere curabimus. Sed et nonnulla (0689A)propria ad imitationem sensus eorum, ubi opportunum videbitur, interponemus. Lectoremque supplex obsecro, ut si haec nostra opuscula transcriptione digna duxerit, annotationem nominum eorum quae supra in margine apposita sunt, diligens scriptura conservet, quomodo in expositione Evangelii beati Lucae, quam ante annos plurimos, auxiliante Dei gratia, composuimus, constat esse factitatum. Orantem pro nobis sanctitatem tuam coelestis semper gratia protegat. Sed et hoc ante omnia cunctos qui haec forte lecturi sunt deprecor in Domino, ut pro meis et corporis et animi fragilitatibus, apud pium judicem intercessores existere dignentur.
EPISTOLA IX, AD ACCAM. De Evangelio Lucae.
(0689B) Domino beatissimo et nimium desiderantissimo Accae episcopo Beda humilis presbyter, in Domino aeterno salutem!
Mira vere est, et vera mire, doctoris egregii sententia, quia charitas omnia credit, omnia sperat. Datis namque ad me epistolis, ut aliqua tibi scribam rogare te dicis, et inter rogandum, necdumque meae consensionis accepto responso, quaesitis adhuc opusculis quasi jam acquisitis ac perfecte consummatis praefationis signaculum condis. Nondum fundamine jacto, non allata saltem materia, ipse quasi completo jam tanti laboris aedificio, claves quibus introitus muniatur dirigis, ut pudeat non cito subire opus quod cito subeundum, citius explendum fides amica praesumat. (0689C)Non haec certe alia quam indubitata mutui fiducia facit amoris, quae de amico pectore (ut dictum est) omnia duntaxat quae fieri possunt credit, omnia sperat. Unde et ego mox lectis tuae dulcissimae sanctitatis paginulis injuncti me operis labori supposui, in quo (ut innumera monasticae servitutis retinacula praeteream) ipse mihi dictator simul notarius et librarius existerem. Aggregatisque hinc inde quasi insignissimis ac dignissimis tanti muneris artificibus, opusculis Patrum, quid beatus Ambrosius, quid Augustinus, quid denique Gregorius vigilantissimus (juxta suum nomen) nostrae gentis apostolus, quid Hieronymus sacrae interpres historiae, quid caeteri Patres in beati Lucae verbis senserint, quid dixerint, (0689D)diligentius inspicere sategi; mandatumque continuo schedulis, ut jussisti, vel ipsis eorum syllabis, vel certe meis, breviandi causa, sermonibus, ut videbatur, edidi. Quorum quia operosum erat vocabula interserere per singula, et quid a quo auctore sit dictum nominatim ostendere, commodum duxi eminus e latere primas nominum litteras imprimere, perque has viritim ubi cujusque Patrum incipiat, ubi sermo quem transtuli desinat, intimare, sollicitus per omnia, ne majorum dicta furari, et haec quasi mea propria componere dicat.
Multumque obsecro, et per Dominum legentes obtestor, ut si qui forte nostra haec qualiacunque sunt (0690A)opuscula transcriptione digna duxerint, memorata quoque nominum signa, ut in nostro exemplari reperiunt, affigere meminerint. Nonnulla etiam quae (ut verbis tuae sanctitatis loquar) mihi auctor lucis aperuit, proprii sudoris indicia, ubi opportunum videbatur, annexui. Qui in legis divinae meditatione etsi non (ut ipse scripsisti) dies noctesque pervigiles ducere sufficio, non parum tamen studii me in Scripturis impendisse non dubito, et ea solum quae mihi auctor lucis aperire dignatus est, non in hoc tantum opusculo, sed in omni prorsus lectione potuisse videre, id est, recte sentiendo dignoscere. Quod vero ais movere quosdam quare in Apocalypsis nova interpretatione Matthaeum leoni, Marcum homini assignarim, intueri debuerant quicunque illi sunt quos hoc movet, quod (0690B)non hoc mea nova, sed antiqua patrum explanatione traditum dixi. Neque enim mihi a meipso ita visum; sed ita a beato Augustino expositum fuisse memoravi, et paucis etiam unde hoc affirmaret adjunxi. Cujus non ab re est si ipsa quoque verba ponentes, quid de evangelistis vel typis eorum animalibus senserit ostendamus, quibus et illud nostrum opus ab injusta vituperatione salvetur, et hoc praeposita tanti doctoris auctoritate firmetur. Cum ergo multa pulchre et eximie de evangelistis in libro de Consensu eorum primo praemisisset, jungit inter caetera dicens: Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse (0690C)alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adjunxit. Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta ejus. Marcus enim subsecutus tanquam pedissequus et breviator ejus videtur. Cum solo quippe Joanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo vero plurima, et multa pene totidem atque ipse verbis sive cum solo sive cum caeteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium (0690D)David, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens caeteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis (de quo postea loquimur) mysticum numerum. Dominus enim Jesus Christus, unus verus rex et unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, hoc ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit. Et paulo post: Secundum hominem quippe Christus (inquit) et rex et sacerdos effectus est. Cui dedit Deus sedem David patris sui ut, regni ejus non esset finis, et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habuit tanquam (0691A)breviatorem conjunctum Lucas, sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tanquam comitem adjunctum qui sua vestigia quodammodo sequeretur. Sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas (cujus circa sacerdotium Christi erat intentio) non habuit tanquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret. Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit. Porro autem Joannes ipsam maxime divinitatem Domini qua Patri est aequalis, intendit, eamque praecipue suo Evangelio quantum inter homines sufficere (0691B)credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coelum, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret in principio verbum Domini apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum ut habitaret in nobis. Item post aliquanta: Unde mihi videntur, inquit, qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Joanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Joanni tribuerunt. (0691C)De principiis enim librorum quamdam conjecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: Vicit leo de tribu Juda. Secundum Matthaeum enim et magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum, et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem Christum formidat infantem, atque ut eum possit occidere tot parvulos necat. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo (0691D)narrantis. Ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur. Ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur. Et quaecunque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus vero qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, tantum hominis figuram in illis quatuor animalibus significasse videtur. Haec autem animalia tria, sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur. Unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae exercendae (0692A)carnem portantibus tradidit. At vero Joannes supra nubila infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. Haec beati Augustini pauca de pluribus excerpta testimonia ad repellendam querulorum calumniam epistolae praefationis inserui, quae et prisco nostro operi (ut dictum est) tutelam defensionis exhibeant, et praesenti signaculum non ignobile praefigant. Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram gratia superni adjutoris conservare atque ad defensionem Ecclesiae suae sanctae semper corroborare dignetur.
EPISTOLA X, AD ACCAM. De expositione Actuum.
(0692B)Domino in Christo desideratissimo et vere beatissimo Accae episcopo, Beda, perpetuam in Domino salutem.
Accepi creberrimas beatitudinis tuae litteras, quibus me commonere dignatus es, ne mentis acumen inerti otio torpere et obdormire permittam, sed meditandis scrutandisque quotidie Scripturis vigil atque indefessus insistam, et post expositionem Apocalypseos sancti evangelistae Joannis, quam fratris nostri Eusebii rogatu tribus libris complexam, mox tibi transcribendam destinavi, in explanationem quoque beati evangelistae Lucae, juxta vestigia Patrum, quantum valeam sudoris impendam. Quod quia facere necdum potui, et operis, videlicet, immensitate perterritus, et obstrepentium causarum (quas tu melius nosti) (0692C)necessitate praepeditus, ne tamen tuae postulationis contemneretur auctoritas, quod interim potui, feci. Misi enim opusculum in Actus apostolorum, quod ante non multos dies editum, et velocissime quantum tempus dederat, ne tua sacrosancta voluntas impediretur, emendatum membranulis indideram. Ubi ea quae vel mystice gesta vel obscurius dicta videbantur, prout potui dilucidare tentavi. In quo me opusculo cum alii plurimi fidei catholicae scriptores, tum maxime juvit Arator sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, qui ipsum ex ordine librum heroico carmine percurrens, nonnullos in eodem metro allegoriae flores admiscuit: occasionem mihi tribuens, vel alia ex his colligendi, vel eadem planius exponendi. (0692D)Actus igitur apostolorum (ut beatus Hieronymus ait) nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere; sed si noverimus eorum scriptorem Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam. E quibus nos aliqua juxta modulum nostrae parvitatis exposituri, primo admonere curabimus ipsum evangelistam Lucam, ut dictum est, juxta traditionem veterum Ecclesiae tractatorum, medicinae artis fuisse peritissimum, et magis Graecas litteras scivisse quam Hebraeas. Unde sermo ejus tam in Evangelio quam in Actibus apostolorum, comptior est, et saecularium redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis. Ex quo accidit, quod maxime miror, et (0693A)propter ingenii tarditatem vehementissimo stupore perculsus nescio perscrutari, qua ratione cum in Hebraica veritate a diluvio usque ad Abraham decem generationes inveniantur, ipse Lucas qui Spiritu sancto calamum regente nullatenus falsum scribere potuit, undecim generationes juxta septuaginta Interpretes adjecto Cainam, in Evangelio ponere maluerit. Ideo autem in Evangelii prooemio dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam hoc multi conati sunt. Sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia multa exstat auctoritas, quia id quod conati sunt, implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum suo labore haberet (0693B)locum, verum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus ejus liber fide dignus haberetur in Ecclesia de apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide qua oportuit facta dictaque apostolorum scribere ausi sunt. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt. Nam Domini nutu gerebatur ut non solum apostoli qui viderant, sed et discipuli qui auditu didicerant, facta Christi dictaque conscriberent, quatenus sequentibus Ecclesiae doctoribus ea quae non viderant praedicandi scribendique (0693C)fiducia pariter et auctoritas praeberetur. Actus vero apostolorum, et praecipue beati Pauli, cujus individuus in peregrinando comes exstitit beatus Lucas, sicut videbat ipse, composuit. Quorum contextus omnis, quantum ex aliorum historiis animadvertere potuimus, continet annos viginti octo, id est, Tiberii Caesaris annos sex, Caii annos quatuor, Claudii annos quatuordecim. Cujus principis Petrus apostolus Romam venit, et in quarto anno fame facta, octavo anno sunt Judaei Roma expulsi. Item Neronis quatuor annos, quorum duos extremos beatus Paulus Romae in libera mansit custodia. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum. Itemque, ut per Judaeorum quoque reges eadem tempora discernam, Herodes, Philippus, et Lysanias (0693D)Tetrarchae praefuerunt annis sex; Herodes rex qui et Agrippa qui Caesaraeae periit, annos septem; Agrippa filius ejus, sub quo Paulus Romam missus est, annos quindecim. Cujus restant usque ad subversionem Jerosolymorum anni duodecim. Haec distinctius exsecutus sum, ut cum ejusdem libelli revolvas historiam, quid sub quo tempore gestum sit evidenter agnoscere possis. Misi autem et explanatiunculam epistolae beatissimi evangelistae Joannis, cujus maximam partem ex homiliis sancti Augustini latissima suavitate diffusis compendiosus breviator excerpsi. Nonnulla vero in calce etiam proprio sudore subtexui. In quo utroque opere si quid utilitatis inveneris, Dei donis ascribe. Si quid superflui, meae fragilitati compatere. Intercedentem pro nobis beatitudinem (0694A)vestram Dominus omnipotens ad regimen. Ecclesiae perpetuo conservet incolumem.
EPISTOLA XI. Praefatio de Retractatione Actuum.
Scimus eximium doctorem ac pontificem Augustinum, cum esset senior, libros Retractationum in quaedam sua opuscula, quae juvenis condiderat, fecisse, ut quae ex tempore melius, crebro ex lectionis usu ac munere supernae largitatis didicerat, non ut de prisca confusus imperitia, sed ut de suo magis profectu gavisus monimentis inderet litterarum, ac posteris legenda relinqueret. Cujus industriam nobis quoque pro modulo nostro placuit imitari, ut post expositionem Actuum apostolorum, quam ante annos plures rogatu venerabilis episcopi Accae, quanta valuimus (0694B)solertia, conscripsimus, nunc in idem volumen brevem retractationis libellum condamus, studio maxime vel addendi quae minus dicta, vel emendandi quae secus quam placuit dicta videbantur. In quo etiam quaedam quae in Graeco sive aliter, seu plus aut minus posita vidimus, breviter commemorare curavimus. Quae utrum negligentia interpretis omissa vel aliter dicta, an incuria librariorum sint depravata sive relicta, nondum scire potuimus. Namque Graecum exemplar fuisse falsatum, suspicari non audeo; unde lectorem admoneo, ut haec ubicunque fecerimus, gratia eruditionis legat, non in suo tamen volumine velut emendatos interserat, nisi forte ea in. Latino Codice suae editionis antiquitus sic interpretata (0694C)repererit. Nam et Hieronymus pleraque testimonia Veteris Instrumenti, ut Hebraica veritas habet, edocet; nec tamen haec ita in nostris Codicibus aut ipse interpretari, aut nos emendare voluit. Verbi gratia: Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem, quievit generatio mea; et: Erit sepulcrum ejus gloriosum; et: A finibus terrae laudes audivimus; et: Omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur: dicit in Hebraeo haberi: Septem vindictas absolvet; et: Ab alis terrae; et: Requies ejus gloriosa; et: Habitatorem quietis, generatio mea ablata est, quae sic apud Hebraeos haberi lectorem voluit, eruditionis solummodo, non autem emendandi gratia, nosse
EPISTOLA XII, AD EUSEBIUM.
(0694D)Dilectissimo fratri Eusebio Beda salutem.
Apocalypsis sancti Joannis, in qua bella et incendia intestina Ecclesiae suae Deus verbis figurisque revelare dignatus est, septem mihi (frater Eusebi) videtur esse divisa periochis.
In quarum prima, post praefationem copiosam, ad roborandam fidem fragilium, ac Domini passiones, et posteriores glorias enumeratas, similem Filio hominis Ecclesia cernit indutum: qui commemoratis his quae specialiter in septem Asiae gesta vel gerenda sint Ecclesiis luctas describit et palmas. Ubi sexto loco consulto subjiciendos Ecclesiae Judaeos, et tentationem orbis universi futuram, seque promisit cito esse venturum: septimo autem tepidam ponit (0695A)Laodiceam: Filius enim hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
In secunda autem periocha, descriptis in sede Dei quatuor animalibus, et viginti quatuor senioribus, agnum videt, apertis septem libri signati sigillis, conflictus et triumphos Ecclesiae reserare futuros. Ubi juxta consuetudinem libri istius, usque ad sextum numerum ordinem custodit; et praetermisso septimo recapitulat, ac duas narrationes, quasi ordinem secutus, septimo concludit. Sed et ipsa recapitulatio pro locis intelligenda est. Aliquando enim ab origine passionis, aliquando a medio tempore, aliquando de sola ipsa novissima pressura, aut non multo ante dicturus recapitulat. Illud tamen fixum servat, ut a sexto recapitulet.
(0695B)Tertia vero periocha, sub specie septem angelorum tuba canentium, varios Ecclesiae describit eventus.
Quarta, sub figura mulieris parturientis, et draconis eam persequentis, ejusdem Ecclesiae labores et victorias aperit, et utrique militiae praemia digna rependit. Ubi septem quoque angelorum dicta commemorantur, et facta, et ipsi non pariter, ut supra. Hunc enim mystica solertia numerum pene ubique servat, cum et moris sit ejusdem Joannis, in Evangeliis quoque et Epistolis nihil tepide et breviter dicere.
Quinta autem periocha per septem angelos septem plagis novissimis terram perfudit.
(0695C)Sexta damnationem meretricis magnae, id est, impiae civitatis.
Septima, ornatum uxoris agni, sanctam, videlicet, Jerusalem de coelo a Deo descendentem ostendit.
Septem quoque regulas Tychonii, viri inter suos eruditissimi, quibus ad intelligendas Scripturas studiosi plurimum adjuvantur, breviter commemorandas putavi. Harum prima de Domino et ejus corpore est, quando a capite ad corpus vel a corpore transitur ad caput, et tamen ab una eademque persona non receditur. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento; et tamen quid horum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.
(0695D)Secunda est de corpore Domini bipertito, vel potius de Domini corpore vero atque simulato, ut sancto Augustino magis appellari placuit. Dicit enim Ecclesia: Fusca sum et speciosa sum; sed utrumque se esse dixit, propter communionem sacramentorum, et propter temporaneam commistionem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula quippe Cedar ad Ismaelem pertinent, quia non erit haeres cum filio liberae.
Tertia est de promissis et lege, quae alio modo, de spiritu et littera, vel de gratia et mandato potest appellari. Haec sancto Augustino magna quaestio magis quam regula quae solvendis est quaestionibus adhibenda, videtur. Ipsa est enim quam non intelligentes (0696A)Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt.
Quarta est de specie et genere. Species enim pars est; genus autem totum, cujus ea pars est. Sicut unaquaeque civitas, pars est totius provinciae, et unaquaeque provincia, pars est totius orbis. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocunque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus, sicut ea quae de Salomone dicuntur, excedunt ejus modum, et potius ad Christum et Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt. Nec species semper exceditur. Saepe enim talia dicuntur, quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie (0696B)transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio.
Quintam ponit regulam, quam de temporibus nuncupat. Potest autem (ut mihi videtur) etiam de numeris appellari. Hanc tropo synecdoche vel legitimis numeris vigere dicit. Tropus synecdoche est aut a parte totum, aut a toto partem. Quo locutionis modo etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio, pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro tota die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto, scilicet, illucescente die Dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. Legitimos autem numeros dicit: quos eminentius (0696C)divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, quibus plerumque vel universitas temporis, vel rei alicujus perfectio designatur. Sicut: Septies in die laudem dixi tibi, nihil est aliud, quam, Semper laus ejus in ore meo. Tantumdem autem valent, et cum multiplicantur sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia, sive per seipsos, sicut decem per decem, centum, sicut duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor, quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi.
Sextam regulam Tychonius recapitulationem vocat. (0696D)Sic enim dicuntur in Scripturis quaedam, quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa sunt latenter narratio revocetur. Sicut in Genesi quod dicitur: Isti filii Noe in tribubus et linguis suis. Ab his divisae sunt insulae gentium super terram. Et statim: Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem. Ita dictum videtur, tanquam eo jam tempore quo dispersi fuerunt una fuerit omnibus lingua, cum potius recapitulando latenter adjungeret: Qualiter sint linguae divisae.
Septima ejusdem regula est, de diabolo et ejus corpore. Aliquando enim in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed in ejus corpore poscit agnosci, sicut Dominus beato Job, ejusdem hostis fraudes et (0697A)vires exponens, inter alia dicit: Numquid ad te preces multiplicabit, aut loquetur tibi mollia? Non enim ipse diabolus legitur uspiam poenitentiam acturus, sed corpus ipsius quod damnatum in fine dicturum sit: Domine, Domine, aperi nobis. Has ergo regulas non in Apocalypsi tantum, id est, in revelatione sancti Joannis apostoli, quam idem Tychonius et vivaciter intellexit, et veridice satisque catholice disseruit, praeterea duntaxat loca, in quibus suae partis, id est, Donatistarum schisma defendere nisus, persecutiones, quas ipsi a religioso Valentiniano principe, videlicet, ut haeretici, pertulerunt, Ecclesiis eorum et plebibus, domibusque et possessionibus sub Catholicorum manum contraditis, sacerdotibus exsilio retrusis, deflet, et martyria vocans, has in (0697B)eadem gloriatur Apocalypsi fuisse praedictas, verum in omni quoque Scriptura canonica, et praecipue prophetica, easdem vigere regulas, quisquis vigilanter intenderit, inveniet. Cujus quidem auctoris et nos in hoc opere sensum secuti, nonnulla quae extrinsecus posuit, breviandi causa, omisimus, plura vero quae illi, utpote viro ingenioso, et qui, sicut de eo dictum est, veluti rosa in spinis effloruit aperta, nec quaesitu digna videbatur, quantum vel magistrorum traditione, vel memoria lectionis, vel etiam captu nostri sensus attingere potuimus, superadjicere curavimus. Nam et hoc in praeceptis habemus, ut percepta talenta cum usuris referamus ad Dominum. Cumque opus memoratum in tres libellos revelandae mentis gratia findi placuisset, (0697C)nescio quo enim modo, ut beatus Augustinus ait, ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio. Nihilominus tamen ut facilior quaerentibus inventio redderetur, eadem capitulorum intemerata series, juxta quod in ipso libello quondam praepositis brevibus distinxeram, per omnia videbatur esse servanda. Nostrae siquidem, id est, Anglorum gentis, inertiae consulendum ratus, quae et non dudum, id est temporibus beati Gregorii papae, semen accepit fidei, et idem quantum ad lectionem tepide satis excoluit, non solum dilucidare sensus, verum sententias quoque stringere disposui. Nam et aperta magis brevitas quam disputatio prolixa memoriae solet infigi. Opto in Christo valeas, (0697D)dilectissime frater, Bedaeque tui semper memor esse digneris.
EPISTOLA XIII. AD ACCAM.
De Samuelis libri primi allegorica interpretatione.
Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et alibi: Omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed et beatus apostolus Petrus dominicae incarnationis, passionis et posterioris gloriae tempora commemorans, dicit inter caetera: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, etiam annuntiaverunt istos dies. Si enim ad nostram correptionem, (0698A)doctrinam vel consolationem, omnia scripta sunt, nec soli Jeremias et Isaias caeterique tales, qui verbis futura signaverunt, sed et Samuel, Jonas et Esdra, eorumque consimiles, qui praeterita, vel sua vel aliorum, gesta sive dicta conscripsere, dies istos hoc est novae gratiae, luce radiantes insinuant, insistendum nobis summopere est, et pro suo cuique modulo Christi juvante gratia nitendum, ne ea quae propter nos scripta sunt nostro nos torpore vel incuria quasi aliena praetereant. Sed quo sensu in his correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies istos loquantur et annuntient, sollicite ac vigilanter intendamus, imitantes pro captu nostri ingenioli scribam illum doctum in regno coelorum, qui profert (0698B)de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera tantummodo de thesauro Scripturarum proferre, hoc est, solas litterae figuras sequi Judaico more curamus, quid inter quotidiana peccata correptionis, inter crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter innumeros vitae hujus errores spiritualis doctrinae legentes vel audientes acquirimus, dum aperto libro, verbi gratia, beati Samuelis, Elcanam virum unum duas uxores habuisse reperimus, nos maxime, quibus ecclesiasticae vitae consuetudine longe fieri ab uxoris complexu et coelibes manere propositum est, si non etiam de his et hujusmodi dictis allegoricum noverimus exculpere sensum, qui vivaciter interius castigando, erudiendo, consolando reficit?
Unde tuo crebro, dilectissime ac desiderantissime (0698C)omnium qui in terris morantur antistitum, Acca, provocatus hortatu, tuis fretus orationibus, memorati prophetae, qui tunc vocabatur Videns, scripta perlustrans, si quid, donante illo qui ei multa spiritualia dedit videre, spirituale ac mysticum poteram contueri, litteris mandare curabo. Et post qualemcunque expositionem beati Lucae dictorum, quibus evangelicos, vel ipsius Domini, vel apostolorum ejus actus describit, etiam hunc sanctissimum Domino ex matris utero Nazaraeum, non minus suis in scriptis evangelistae, quam historici functum officio probare satagam, quippe qui et ipse omnia Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi sacramenta figurato fidelis historiae, sed plenissimo designavit eloquio. Denique, ut de caeteris taceam, (0698D)sinus David, locum nativitatis, officium pastoris, ruborem ac pulchritudinem aspectus, modum unctionis, insigne virtutum, pondus tribulationum, et promissi olim regni gloriam, arcta consideres, si quanta in his singulis fidei et veritatis Evangelicae congesta mysteria sint cernas. Verum haec suo loco planius, nunc ex ordine injunctum opus, superno solum fidens auxilio, et patrum vestigia sequens, aggrediar. Et si quidem multorum, ut desidero, meus sudor utilitati et commodo profuerit, multa me donandum mercede cum illis a Domino spero; sin autem, nec mihi tamen mea solertia, quae me tanto tempore laboris hujusce otiosum esse, supervacuisve rebus animum indulgere non sinit, infructuosa existere (0699A)poterit. Ergo, age, videamus, propheta Samuel, qui locutus est et annuntiavit dies istos, quod ejusdem locutionis et annuntiationis suae fecerit initium; et ex ordine disserentes, beati Petri apostolorum principis adjutorio, qui cuncta, quibus diebus sint aptanda, perdocuit, qualiter singula sint eisdem diebus aptanda, quaeramus.
EPISTOLA XIV. De mansionibus filiorum Israel.
Domino in Christo dilectissimo et cum omni semper honorificentia nominando antistiti Accae, Beda fidelis tuus famulus.
Quasdam mihi pariter, dilectissime antistitum, non tamen unius ejusdemque difficultatis solvendas quaestiones destinando, parumper me ab inchoata beati (0699B)prophetae Samuelis expositione ad Mosen Isaiamque scrutandos articulum deflectere cogis. Quarum prima quae ad historiam praeteriti temporis respicit, aut facile fortasse clarescet, aut non magno periculo remanebit occulta. Secunda vero, quod ad fidem pertinet futurorum, si aliter quam decet sentiatur, cavendum est ne fovea nefandissimae haereseos incurratur. Quaeris ergo mansiones filiorum Israel, quae quadraginta et duae pariter in ultima libri Numerorum parte computantur, quot vel quibus sint annis aptandae longissimi illius itineris, quod ab Aegypto ad terram repromissionis agebatur. Cunctis enim legentibus liquet, quamvis annos ejusdem itineris eodem prope quo et mansiones numero concludi, nequaquam tamen singulos annos in singulis (0699C)castris eos fuisse commemoratos. Ubi, sicut in omnibus soleo, tuae beatitudini promptus dico quod sentio, castra, videlicet, vel mansiones easdem trium tantummodo congruere curriculis annorum, primi, videlicet, secundi et quadragesimi, egressionis ex Aegypto.
Quorum primus continet annus mansiones certa distinctione duodecim. Primam esse duodecima die primi mensis ingressum; ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis aditam, et per undecim menses continuos, construendi tabernaculi, docendae legis gratia, minime relictam. Quarum, videlicet, duodecim mansionum novem solummodo liber Exodi nominatim exprimens, caeteras tres sub deserti Sin, quod esse dicitur inter Elim et Sinai, vocabulo indiscrete (0699D)praeteriit.
Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam, quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub solitudinis Pharam nomine comprehensis, prima solum, secunda et ultima hoc est sepulcra concupiscentiae Aseroth et Cades suo distinguuntur ex nomine; sed in catalogo mansionum pariter omnes quot numero fuerint, vel quo nomine dictae, diligenter ostenditur. Quarum prima mansio, hoc est, sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni vicesimo secundo die mensis est introita. Anno enim secundo, ut Scriptura dicit, mense secundo, vicesimo die mensis, moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit, inquit, nubes (0700A)in solitudine Pharan, profectique sunt de monte Domini via trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes Aegyptias desiderantis, sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit. Ultima autem harum mansionum, id est, Cades, quo die vel mense ejusdem anni sit ingressa, non dicitur; sed tamen quia et ipsa in solitudine Pharan sita quia eodem anno fuerit adita, non tacetur. Scriptum est enim: Et populus non est motus de loco illo, donec, revocata Maria, profectus est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan; ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan; quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed potius intelligatur in ultima earum quae sub Pharan solitudinis (0700B)nomine continentur impletum, videamus quod infra scriptum est: Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Sed et in Deuteronomio Moyses ipse loquitur populo: Cumque venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei quem Dominus Deus noster daturus est nobis, vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi, ascende eam; et accessistis ad me omnes atque dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Quod autem eamdem mansionem secundo anno exitus de Aegypto adierunt, a qua tamen peccato murmurationis retro reverti ac multo tempore per desertum vagi errare et passim cadere meruerunt, testatur (0700C)Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore; profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus, et circuivimus montem Seir longo tempore. Et infra: Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus. Zared autem non nomen est mansionis, de illis dico quadraginta duabus, sed nomen torrentis, ad quem, sicut in Numerorum volumine legitur, transgressa tricesima octava mansione nomine Hie ab Aram venerunt. Quem relinquentes, inquit, castra metati sunt contra Arnon, quae est in deserto et prominet in finibus Amorrhaei; quod quadragesimo (0700D)anno gestum fuisse nos latet. Qui videlicet annus, quadragesimus idem et ultimus, longissimae per desertum viae mansiones continet numero decem, quarum prima est magno labore reperta: eadem ipsa Cades deserti Sin, quam ante triginta octo annos, ut dictum est, culpa praevaricationis exigente, post se reversi reliquerant. De qua ita scriptum est: Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades, Mortuaque est ibi Maria et sepulta est in eodem loco. Cumque indigeret aquam populus, coegerunt adversum Moysen et Aaron, etc., ad id quod scriptum est: Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis. Notandumque (0701A)quod eamdem Cades in deserto Pharan et in deserto Sin Scriptura sitam referat. Unde conjici datur consueto more locorum partem deserti Pharan, ubi Cades est, specialiter Sin appellari. Sin autem non ipsa est, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransiere, sed alia prorsus, aliisque apud Hebraeos scripta elementis. Secunda vero eadem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron prima die quinti mensis; ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt usque dum post mortem Moysi, Josue duce. prima die decimi mensis sicca fluvii Jordanis profunda transirent. Fiunt ergo omnes mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima (0701B)quae est Cades et aliae novem, id est simul omnes quadraginta et duae: ubi diligentius intuendum quare legislator tanta solertia trium annorum conscripto catalogo reliquas maluerit praeterire silentio, ita ut tanto temporum vel potius saeculorum spatio distincta mansionum loca sub contextu continuae narrationis quasi mox subinvicem succedentia connectat: Egressique de Hebrona castra metati sunt in Asiongaber. Inde profecti venerunt in desertum Sin, haec est Cades. Egressi de Cades, castra metati sunt in monte Hor; cum superiora sollicitius inquisita doceant eos secundo suo profectionis anno de Asiongaber venisse et post longos triginta et octo annorum anfractus, derelicta tandem eadem Cades venisse in montem Hor, nequaquam hoc frustra, sed magni (0701C)mysterii gratia taliter actum conscriptumque debet intelligi, ubi salvo subtiliore tractatum moraliter puto sentiendum. Quodque mansionum contextus earumdem qui de servitute Aegyptia liberatos ad terram repromissionis provehit, sicut beatus Hieronymus in libro super iis dictato enucleatius exponit, altipetax est spiritualium ascensio virtutum, quibus Ecclesia Christi, quibus quaeque anima fidelis spe libertatis ad supera de hac convalle lacrymarum ad dispositum sibi locum, hoc est, ad videndum Deum deorum in Sion, festina satagit ascendere, donec salvo nostri boni operis incessu proficimus de virtute in virtutem quasi castra quaedam mansionesque, Deo duce, rectissimas Dei conspectu dignissimas per (0701D)desertum mundi sitientis agamus. At quoties vitiis quibuslibet subripientibus a coepto veritatis calle deviamus, non statim ad altiores virtutum gradus ascendere possumus, sed interim ab infimis miserae mentis defectibus, paulatim superiora debeamus poenitendo repetere, donec dignis poenitentiae fructibus actis perveniamus reduces ad illum de quo lapsi sumus modum culmen quod ad tempus iter agere virtutum, exuti veteri homine cum actibus ejus et induti novo qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate: quod mors et funeratio patrum peccantium in deserto ibidemque adultae natae significat juventutis alacritas, quae, fluvio mortis devicto, digna sit regnum supernae promissionis intrare. Ita enim fit in renovata nostrae bonae conversationis inventute. (0702A)sicut Aquilae, tanta jam ac talia malignis spiritibus gratiae spiritualis ac sic intermissum occurrentes valeamus firmare castra supernorum profectuum, quae non solum divino respectui grata, sed et spiritualium patrum sint scriptis ac laude dignissima. Haec de prima tua quaestione, charissime, quia plana videntibus et historico sunt transacta cursu, mox lectis tuae beatitudinis epistolis rescribere sategimus. De Prophetae autem testimonio quod pariter exponendum misisti, si quid Deo concedente memoria dignum sentire poterimus, et ipsum tibi quantocius non celare curabimus. Orantem pro Ecclesia sua sanctam beatitudinem vestram sancta et individua Trinitas incolumem custodiat.
EPISTOLA XV. De eo quod ait Isaias: « Et claudentur ibi in carcere et post dies multos visitabuntur. » (0702B)
Domino beatissimo et intima semper charitate venerando, sancto antistiti Accae, Beda, humillimus servorum Christi, salutem.
Quoniam quidem, primae tuae propositioni festinato respondens, secundam, quae mihi videbatur obscurior, opportunius rebar ex tempore considerandam; nunc ergo de illa juxta mei ingenioli sensum, quod catholicae et absque scrupulo fidei dici et intelligi possit exponam. Quaeris enim (quod prorsus quaesitu dignum, nescio autem an a meis similibus est quaerendum) quomodo intelligendum sit quod de die judicii scribens Isaias dicit inter caetera: Et erit in die illa, visitabit Dominus super militiam coeli in excelso (0702C)et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur, et erubescet luna, et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. Ad hoc autem quaerendum admonitum te asseris ex lectione tertii nostri in Samuelem libelli, ubi infixum in capite Goliae lapidem super aeterna neque unquam penitus excutienda diaboli et angelorum sociorumque ejus poena interpretantes, hujusce sententiae memoriam fecimus, non tamen haec quomodo intelligenda sit, sed quomodo intelligenda non sit edisserentes, id est, quia nequaquam post multos dies sint liberandi quibus in ultimo examine dicatur: Discedite a me, (0702D)maledicti, in ignem aeternum. Neque enim sibi contrarius esse potest idem ipse propheta, qui alibi dicit: Et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Sin autem, qualiter intelligenda sit quaeritur, palam tuae sanctitati, domine in Christo dilectissime, profiteor nequaquam ausum dicere quod intellexerim quid in hac sententia senserit et sentiri voluerit propheta Isaias. Sed tamen, quid ipse pure, ut reor, et catholice sentiam tibi praecipienti pandere non abnego. Primo diligentius inspiciens quid de hac beatus Hieronymus in suo illo pulcherrimo in eumdem prophetam opere loquebatur: « Quod autem sequitur (inquit): Et post multos dies visitabuntur, (0703A)videtur applaudere amicis meis, qui diabolo et daemonibus dant poenitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur; sed considerent quia non dixerit aperte Scriptura divina, visitabuntur a Domino, vel, Visitabuntur ab angelis, sed absolute, Visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi et correptio quod, postquam justi praemia receperunt, illi in poenis perpetuis visitentur. Et tamen sciendum quod judicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae Domini arbitrio derelicta est. » Quibus profecto verbis doctissimus vir et errorem redarguit eorum qui diabolum cum angelis et hominibus reprobis autumant post longa licet tempora completi examinis ultimi (0703B)suppliciis eruendum, et ex prophetae dictis hoc intelligi posse demonstrat, quod postquam justis in judicio praemia sempiterna donentur, damnati perpetua poena reprobi incognito nobis ordine visitentur; quod autem remedium aliquantulum nacturi sunt, non tamen a tormentis omnibus solvendi, aut certe graviore adhuc correptione plectendi, quod tamen qualecunque et quantulumcunque et quandocunque venturum sit, solius aeternae judicis scientiae pateat. Verum, qui nusquam alibi Scripturarum legimus aliquid hujusmodi sensum adest de augendis sive minuendis post diem judicii reproborum tormentis. Namque de amba Habacuc cum propheta quidam, quasi in auxilium hujuscemodi sensus, assumunt: In ira misericordiae (0703C)memor eris, hoc ambiguum, aliud vero est clara luce perspicuum: quod videlicet viratus causa praevaricationis hominibus Deus in hanc convallem lacrymarum eos de paradisi gaudiis expulerit, non tamen his sicut angelis de coelo cadentibus spem resipiscendi abstulerit, sed insuper auditorium frequentiam recuperandae salutis adhibuerit. Memoratus spiritus vadens et non rediens quod singulis nobis peccantibus, qui in seipso semper tranquillus est videatur irasci dum punit, attamen digne poenitentibus mox misereri meminerit; quod denique eidem propheta dixit enim hoc in oratione pro ignorantibus ignorantem peccanti ad oram irascens statim sit misertus oranti, cui simile est illud Psalmistae: Nunquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordiam suam? Hoc namque (0703D)et hujusmodi dicta omnia, sicut et illud: Visitabo in virga iniquitates eorum, et addam plagas vestras septuplum, et caetera talia, certum est quod hujus saeculi, in quo misericordiam et judicium sancti Domino cantant, statui conveniant. Incertum autem si et futuri, in quo fit quod in alio psalmo Deo dicitur: Quia tu reddes singulis secundum opera eorum, quia, inquam, manifeste Scriptura aliquid post universale judicium talis futurae mutationis non dicit, est [ F. sunt] qui illum prophetae versiculum, quo clausos in carcerem laci reges terrae post multos dies visitaturos [ F. visitandos] perhibet, non post longum tempus consummati novissimi examinis, sed in ipso examine putent adimplendum. Quia, videlicet, homines majorum scelerum rei, per multos ante judicium dies congregati in lacum miseriae, (0704A)in ipso judicii tempore sint per resurrectionem ad modicum evocandi de lacu, mox peracto judicio cum recepto corpore eumdem recludendi in lacum. Cujus visitationis post multos dies futurae, id est, resurrectionis et judicii advenientis tempore, sequentes quoque versiculi complebunt; quibus dicitur: Et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, etc. Haec etenim in die judicii futura, quando et gloriam regni sui universis et beatitudinem suae visionis sanctis ostensurus est Christus. Loquitur et prophetia saepe et apertius evangelica Scriptura, dicente Domino: Sed in illis diebus, post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum, et stellae coeli erunt decidentes, et virtutes quae sunt in coelis movebuntur, (0704B)et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Neque hoc quod dicitur: Et erit in die illa, visitabit Dominus, putet quisquam huic assertioni contrarium, quasi non possit dici in die illa futurum quod multis ante judicium diebus constet implendum. Solet namque Scriptura de die judicii loquens non solum diem illam, sed et horam illam nuncupando praecurrentia proxime ante judicium tempora signare. Denique et Joannes apostolus, tam longo ante diem judicii tempore scribens, ait: Filioli, novissima hora est, et, sicut audistis, quia Antichristus venit. Nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est. Et ipse Dominus in Evangelio cum diceret: Qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo et omnes (0704C)perdidit, secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur, continuo subjunxit, et ait: In illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo, ne descendat tollere ea, et qui in agro similiter non redeat retro. Videbatur enim ut, die revelationis praemissa, protinus horam illam subjungeret, non aliam debuisse horam intelligi quam eam qua ipsa revelatio contingeret. Attamen, hora nominata, Dominus non ea quae in die revelati judicii futura, sed quae ante diem revelandi judicii essent facienda signavit. Neque enim pluendi Domino ignem et sulphur de coelo quisquam in Sodomis ad poenitentiam commissorum recurrere, sicut nec ad augmentationem eorumdem procurrere spatium temporis habuit, neque (0704D)Filio hominis revelato aliquis facultatem sicut nec voluntatem habere poterit, vel repetendi desideria quae cum mundo superius ascendendo reliquerat, vel relinquendi fructus virtutum spiritualium quibus eatenus exercendis inservierat. Hoc est enim relicta in domo vasa descendendo tollere et operantum in agro retro praeposterum ire cum omnes inopinatus judicis adventus praeoccupans timere solummodo ac de operum suorum retributione cogitare compulerit. Sic ergo Apostolus in ipsis adhuc primordiis Novi Testamenti novissimam horam jam venisse testatur. Et si Dominus de die judicii ac revelatione adventus sui faciens sermonem repente intulit, quid in illa hora cavendum, quid sit fidelibus agendum, quae tamen admonitis manifesta ratione probatur non (0705A)ad ipsum judicii advenientis articulum pertinere, sed potius ad vicina imminentis judicii tempora, de quibus promissum fuerat: Venient dies quando desiderabitis videre unum diem Filii hominis et non videbitis, et dicent vobis: Ecce hic, et paulo post: Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis; edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias; ecce quanto magis propheta, qui, tot saeculorum voluminibus novi testamenti tempora praecurrens, prophetiae oculum longe ad speculandos extremi temporis eventus extendit, potuit de consummatione saeculi loquens ea pariter interserere, quae non jam instante, sed imminente adhuc ipsa consummatione futura cernebat. Unde libet paulo superiora loci hujus prophetici, de quo quaestio est, (0705B)diligentius inspicere, et quomodo partim ad diem judicii, partim ad vicina judicio tempora pertinebant, explicare. Praevaricantes, inquit, praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Haec ante diem judicii fieri quis non videat, quando, sicut Dominus praedixit, scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos, et cum abundabit iniquitas refrigescet charitas multorum? Deinde subjungit: Formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae; et erit, qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam, et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; et haec, appropiante, non autem adhuc apparente, judicio, temporibus, (0705C)videlicet, Antichristi, ventura esse perspicuum est. Quis enim, veniente de coelis Domino, et resuscitatis in ictu oculi omnibus, vacuum de loco ad locum fugere, vel per diversa evadendi consilia mentem versare, quod hujus vitae statui solum congruit? Temporibus igitur, ut dixi, novissimae persecutionis aptius haec verba conveniunt: formido, etc., namque, quia habitatorem terrae praeoccupandum dicit, ipse est turbo praefatae persecutionis, de qua ad beatum Job Dominus, Antichristi gesta explicans, ait: Per gyrum dentium ejus formido; et ad discipulos in Evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet, vel quali formidine cupiebat liberari propheta, qui dicit: A timore inimici eripe animam meam. Notandum enim quod (0705D)non ait a gladio inimici, sed a timore, inquit, inimici eripe animam meam, quia non hoc erat [ F. orat] fortis martyr, ut non eum corporaliter occidat inimicus; sed hoc nimirum, ut non timeat eum qui occidit corpus, animam autem non potest occidere, ne forte hunc timendo offendat eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, quod in certamine positis medio constat evenisse, qui, adversa non ferendo poenarum, vitam negabant aeternam. De qualibus hic dicitur: Et erit, qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam. Fugiens quippe a voce formidinis, cadit in foveam, qui, ob minas vel tormenta persecutoris, fidei constantiam deserens, Christum perdere non timet. Fuerunt autem nonnulli qui, violentia tormentorum coacti, Christum voce magis quam mente (0706A)negarent, ideoque elapsi manibus tortorum, rursus, juvante fraterna compassione, redirent ad Christum, et quem prius timide negaverant, in ejus denuo fortiter confessione perstarent, culpamque apostasiae perfectissime, vel longo poenitentiae medicamento, vel etiam restaurato martyrum certamine, delerent. At quidem in martyrio lapsi, ne resipiscendo ad poenitentiam quam proposuerant veniamque redeundi tempus haberent, statim interficiebantur ardente adversario animas jugulare, non corpora, quibus apte congruit quod hic propheta consequenter adjungit: Et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo. Cum enim hujusmodi animarum necem a priscis Ecclesiae persecutoribus, membris videlicet diaboli, Christianis illatam noverimus, quis dubitet eamdem multo (0706B)amplius inferendam, ubi ipse malorum omnium dux et origo Satanas suum de abysso ad persequendam Ecclesiam caput extulerit? His autem propheta de proximo ante diem judicii tempore praedictis, adjicit consequenter ea quae bifariam, ni fallor, possunt rectissime intelligi, quod cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae, confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra, sicut ebrius. Potest enim et de ipso terrae elemento dictum accipi, quod tempore novissimo penitus a pristino statu commovendum sit. Possunt etiam terrae nomine homines qui in terra habitant designari, et ejusdem rationalis terrae concussio, confractio, contritio, commotio, agitatio sicut ebrii (0706C)illa intelligi, de qua Dominus in Evangelio, cum dixisset: Erunt signa in sole et luna et stellis, subjunxit dicens: Et in terris pressura gentium; vel certe illa de qua mox addidit, prae confusione, inquiens, sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae superveniunt universo orbi. Quod autem addit propheta: Et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adjiciet ut resurgat, specialiter ad diem judicii respicit, quando praeterit figura hujus mundi et ea quae nunc in illo est hominum conversatio transit. Qua de die novissimo intermista sententia, rursus ad ea quae diem novissimum terribilia praecedunt, id est, ad interitum Antichristi praedicendum, sermonem (0706D)convertit, Et erit, inquiens, in die illa visitabit Dominus super militiam coeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur unius fascis in lacum et includentur ibi in carcerem. Visitabit Deus namque super militiam coeli in excelso, cum, interfecto Antichristo, potentiam spirituum immundorum magna ex parte contriverit, quae militia coeli recte vocatur, vel quia ab initio de coelestibus ad ima corruens, vel quia commorata in aere, qui saepe in Scripturis coelum nuncupatur, pertinax cum humano genere bellandi studium gerit. Unde dicit Apostolus non esse nobis colluctationem adversus carnem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et per prophetam Dominus futuram (0707A)eorum perditionem describens: Inebriatus est, inquit, in coelo, gladius meus. In die ergo illa, id est, in tempore quo formido et fovea et laqueus maxime illius et ultimae tribulationis habitatorem terrae capturus est, quando gente contra gentem et regno consurgente adversus regnum, concutientur fundamenta terrae, et ipsa suis se invicem incolis impugnantibus confringetur, conteretur, commovebitur, agitabitur sicut ebrius, appropinquante et jamjamque imminente ablatione et ruina ipsius, visitavit Dominus super militiam coeli in excelso mittendo angelum de coelis, qui hominem illum peccati, filium perditionis, qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, divina virtute perimatur: quod beatus papa (0707B)Gregorius per Michaelem archangelum patrandum fore, ex Apocalypsi sancti Joannis intelligit, ubi scriptum est: Et factum est praelium in coelo Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus, et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Visitabitur ergo super militiam coeli, cum perimetur Antichristus, quia et illo interempto, virtus spirituum malignorum, qui eum in ostendendis signis mendacibus juverant, infirmata cassabitur, et ipse non sine ratione potest inter militiam coeli deputari pro eo, quia se non solum super angelos omnes, verum etiam super omnem divinae majestatis celsitudinem exaltare praesumit. Visitabitur et super reges terrae, qui sunt, ministros, videlicet, Antichristi et factorum fraudumque (0707C)ejus fautores et cooperatores, qui infimis ac terrenis mentibus impio dominantur imperio, quos dubium non est finiendo eodem furore suae tribulationis esse perituros. Juxta quod in omnibus, qui contra Ecclesiam exarserunt, bellorum auctoribus factum historiae tradunt. Notandum enim quod non ait aperte Super omnes reges terrae, sicut nec Super omnem militiam coeli; sed absolute, visitavit Deus, inquit, super militiam coeli in excelso, et super reges terrae, qui sunt super terram; unde licet haec non de generali omnium, sed de speciali quorumdam hominum angelorumque malorum dejectione dicta intelligi; et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et includentur ibi in carcerem, de animabus dicitur eorum quorum, Domino visitante, corpora (0707D)dabuntur in mortem, quae etsi non simul egressae de corpore, cunctae tamen suo quaeque in ordine eumdem congregabuntur in fascem, ejusdem poenarum perennium concludentur [in] ergastulum. Juxta utique dispositionem districti judicis, ut qui pari mente impugnaverunt Ecclesiam, pariter suae theomachiae supplicium luant. Quod et de caeteris reprobis fieri doctores Ecclesiae tradunt, pares, videlicet, in culpis, pariter damnandos in poenis et haec esse quod de zizaniis ait Dominus: Alligate ea fasciculo ad comburendum, avaros cum avaris, luxuriosos cum luxuriosis, perjuros cum perjuris, et caeteros quoque peccatores cum similis culpae complicibus, simul aeternis ignibus esse mergendos. Congregabuntur ergo, pereunte (0708A)Antichristo, ministri deceptionum ejus in carcerem gehennalium poenarum, et post multos dies visitabuntur: tempore, videlicet, resurrectionis omnium, quando ad hoc tempus animae eorum modicum evocabuntur ab inferis ut, recepto corpore, statim expleto judicio, cum caeteris peccatoribus easdem relabantur in poenas. Neque huic nostrae assertioni, qua Antichristum ante multos dies advenientis judicii universalis dicimus occidendum, putet aliquis obsistere quod de ipso loquens Apostolus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, destruet illustratione adventus sui; significat namque hoc dicendo Apostolus, quod tanta tamque terribili plaga sit conterenda ac finienda potestas illius diaboli, ut nulli dubium sit quin dominici adventus praesentia (0708B)ad perdendam superbiam adfuerit, juxta quod et in Herode, qui Jacobum occidit et Petrum misit in carcerem, Scriptura gestum commemorat; et in caeteris Christianorum persecutoribus ecclesiasticae Historiae aeque factum produnt, vel certe interfecturum dicit eum spiritu oris Domini et illustratione adventus ejus destructurum, quia nimirum veniente eo ad judicium novissima inimica destruetur mors, et omnis ad integrum cum eo qui habet mortis imperium, id est, diaboli satellitum, ejus potentia peribit. Namque quod non statim exstincto illo homine peccati filio perditionis universale sit adventurum judicium, Daniel Propheta testatur, qui in ultima suae prophetiae visione regni illius acta describens cum (0708C)eumdem regni tempora mille ducentis nonaginta diebus, id est, tribus semis annis, comprehenderit, repente intulit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Quem versiculum beatus presbyter Hieronymus his verbis exponit: « Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, dies super numerum perfinitum quadraginta et quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. » Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta et quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus dilatio regni sanctorum patientiae comprobatio est; sed et hoc notandum in eo quod scriptum est, Et post multos dies visitabuntur, quia ipsa multorum dierum appellatio congruentius hujus (0708D)saeculi temporibus assignetur, quae alterna dierum ac noctium vicissitudine multiplicantur, quam futuri, ubi cessantibus horarum discursibus, sanctis erit Dominus in lucem sempiternam, et impii, ligatis manibus ac pedibus, exteriores mittentur in tenebras. Ideoque recte sentiendum quia qui nunc infernalium tenebrarum carcere tenentur, post multos labentis hujus saeculi dies visitentur, in illa utique hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Domini et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii, cujus visitationis tempore fiet hoc quoque quod sequitur: Et erubescet luna et confundetur sol, id ipsum Domino in Evangelio attestante, qui ait: Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur (0709A)et luna non dabit lumen suum; et paulo post: Et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate, et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quatuor ventis. Quod autem quasi sub eodem textu propheta subjungit in clausula dicens: Cum regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus, magis exacto judicii discrimine complebitur, cum ablatis impiis, ne videant gloriam Dei, sancti omnes in supernae civitatis mansionem ad contemplandam perpetuo speciem sui Conditoris intrabunt. Ubi notandum quia, sicut hoc loco quasi pariter futura dicuntur quaeratis [ F. quae ratio] manifesta discretim futura esse declarat, ita esse superius (0709B)pariter et quasi sub unius diei judicii articulo contexantur, quae partim imminente ipso die judicii, partim jam apparente constat implenda. Quem enim legentium latet quin rubor lunae et confusio solis vel ante diem vel in ipso die sit futura judicii, glorificatio autem Domini non ea qua cunctis in judicio et justis et injustis apparebit, sed qua in conspectu senum suorum tantummodo, id est, electorum, revelabitur, tunc sit potius illis ostendenda, quando ibunt impii in supplicium aeternum, ipsi autem in vitam aeternam, quo tempore, si tamen in tempore dici libet quod aeternum est, non rubor lunae, non confusio solis jubar obscurat, sed, sicut alibi dicit idem propheta: Erit lux sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit (0709C)Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit. His de quaestione periculosissima, sancte antistes, pro modulo nostro expositis, repeto in fine quod in principiis dixi, quia non summe [ F. sum] ausus dicere intellexisse quid propheta in ea sentire voluerit. Spero autem, superna donante gratia, quia nec textui propheticae lectionis nec rationi catholicae fidei sint inconvenientia quae de ea disputans scripsi. Sed nec me infructuosum meo lectori futurum credo in his quae scripsi, quem etsi in sanctuarium prophetici sensus introducere nescivi, ab aratro tamen haereticae deceptionis longius abduxi, praemonendo, videlicet, ne verba prophetae male interpretans, peccatores quosque criminibus suis inferni carcere semel damnatos credat aliquando visitatione divina revocandos (0709D)ad veniam, quin potius suimet suorumque curam sedulus agat, quatenus expurgati a vitiis, ornati bonis operibus, diem exspectent ultimam, quod et nunc prophetam et omnes Ecclesiae magistros docuisse (0710A)dubium non est. Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram superna gratia semper adjuvare dignetur!
EPISTOLA XVI. De septem Epistolis canonicis.
Jacobus, Petrus, Joannes, Judas septem Epistolas ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo catholicas, hoc est, universales, cognominat. In quibus ideo prima Epistola Jacobi ponitur, quia ipse Jerosolymorum regendam suscepit Ecclesiam. In catalogo enim apostolorum priores solent nominari Petrus et Joannes. Verum fons et origo evangelicae praedicationis incipiens a Jerosolymis per orbem diffusa et universum. Cujus cathedrae dignitatem etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans ait: Jacobus, Cephas (0710B)et Joannes, qui videbantur columnae Ecclesiae, vel certe quia ipse duodecim tribubus Israelis, quae primae crediderunt, suam Epistolam misit, merito prima poni debuit; merito Petri secunda, quia ipse electis advenis, qui Graece dicuntur proselytae, hoc est, eis scripsit qui de gentilitate ad judaismum, de judaismo ad electionis evangelicae gratiam conversi sunt. Merito Joannis Epistolae tertio loco sunt positae, quia his scripsit ipse qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione exstitissent. Denique multi scriptorum ecclesiasticorum, in quibus est sanctus Athanasius, Alexandrinae praesul Ecclesiae, primam ejus Epistolam scriptam ad Parthos esse testantur. Merito Judae posita est ultima, quia quamvis et ipse magnus est, tribus tamen praecedentibus apostolis (0710C)minor est; vel quia prima Jacobi scripta est Epistola, deinde Petri, post eas Joannis, ideo nunc usque ordinem quo scriptae sunt retinent. Constat enim quia beatus Jacobus tricesimo post passionem Domini anno suum consummavit martyrium; Petrus tricesimo octavo, hoc est, ultimo anno Neronis, passus est, et ipse in secunda sua scripsit Epistola: Certus sum quia velox sit depositum tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi per revelationem. Unde patet quia imminente passione hanc scripsit Epistolam, cum multo ante Jacobus migravit ad Christum. Neque vero conveniebat ejus Epistolas ab invicem separari, quas iisdem scripsit Ecclesiis. Porro Joannes multo post tempore suas Epistolas simul et Evangelium scripsit, qui post (0710D)occisionem dominicam reversus de exsilio turbatam se absente per haereticos reperit Ecclesiam, quos in suis Epistolis percutiens saepe cognominat Antichristos.