Epistolae (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
EPISTOLA PRIMA. AD MONACHOS ANIANENSES. Scripta in extremis. [Mabill., Act. ord. S. Bened., saec. IV, pag. 216.]
Summae in Domino beatitudinis ac felicitatis Georgio monasterii Aniani abbati, et cunctis filiis ac fratribus nostris bene et vigilanter sub norma Patris degentibus Benedicti, ultimus omnium abbatum Benedictus optat jam in extremis positus salutem.
Super omnibus igitur quae meum ardent animum, et prae cunctis curam inquirunt rebus, hoc est quod de vestro maxime sollicitor vitae regularis ordine. Nempe nequaquam ullo modo ignoro vos nobiliter desudare, et nostri fidelissime fore memores, neque ullo indigere adhortationis verbo. Verumtamen in ultimis constitutus, ignorans utrum jam vos videre queam, urgenti erga vos charitate animum, nonnulla tam per fideles verba amicos quamque per epistolas curavi dirigere. Denique ipsi nostis qualiter totis quantum valui nisibus, quandiu potui, et (1380D)vitae et exhortationis exempla monstravi sollicitus vobis. Nunc, fili mi [ Al., Filium Dei], precor, et per ipsum testor Deum, ut unanimes in charitatis nexu idem sitis sapientes, neque ullos, quos vel mecum adduxi, vel alicubi propter aliquod exemplum aut pro aliqua re misi, quasi habeatis extraneos: sed quicunque ad vos iterum ex illis reverti voluerit, et regulariter vobiscum versari, pie benigniterque velut fratres recipite, ut decet. Deo enim gratias, non deerit vobis corporale subsidium. Omnibus autem generaliter, maxime vero illis quos nobis in amicitia junctos nostis, diligentissimum semper attendite affectum, et ut potestis, aliis pauperioribus quae supersunt vobis necessaria monasteriis ministrate. Abbati quoque Modario de monasterio (1381A)sancti Tiberii auxilium, in quibus indiguerit, ferte; et de his et de aliis, veluti in vita nostra, magis autem post mortem agite meam. Sicut ergo multa monasteria dudum vitiata jam aliquid emendationis a nobis accepisse videntur largiente Deo, ita omnimodis nunc cavete, ne (quod absit te posco, misericors Domine) sinistram viam. . . . . scilicet queant ullo tempore tenere. Monasterio vero Indae velut fratribus estote juncti unicis. Helisacar quoque, qui prae omnibus super terram omni tempore vobis exstitit amicus fidelissimus canonicorum, et fratres ipsos in eo habetote semper loco, et ad eum semper sit refugium vestrum. Sed vobis ita nunc suggero, quia ignoro utrum in praesenti vos videam saeculo. Jam septimo Idus Februarii acerbissimo, dante misericordia Christi. . . tactus (1381B)verbere, nihil aliud quam ultimum celeri ( sic ) exspecto diem vocationis.(1381B) EPISTOLA II. AD NIBRIDIUM ARCHIEPISCOPUM. [Hug. Menard., Conc. Regul. ] Venerabili in Christo Patri Nibridio archiepiscopo Benedictus ultimus omnium abbatum abbas sempiternae felicitatis salutem opto.
Eia, vir Dei, parcat modo charitas, ac dilectio, (1382A)seu benevolentia, qua semper modo, in quantum potes, sive per temetipsum, seu familiares et amicos, [ necnon] per omnia monasteria, quocunque potueris transmittere, ut orationes tam in psalmis quam in missis pro me ad Dominum fundere non cessent, quia modo valde mihi necessarium est. Scito, Pater dilecte, quia jam in extremis pugno, ad finem curro, jam anima a corpore separatur, et in hac luce oculis corporeis te minime videre spero. Ille qui potest facere de immundo mundum, de peccatore justum, de impio justum, faciat nos pariter regno perfrui sempiterno, ibique cum omnibus sanctis cantare canticum novum. Supplico, charissime Pater, ut sicut mercedem habuisti semper de fratribus, qui degunt in monasterio Aniano, ita semper, dum anima a corpore egredietur, melius ac (1382B)melius habeatis in vestra sancta dilectione. Omnes illis in partibus amicos, familiares, et propinquos commendo. In monasterio quoque nostro totis nisibus, sic credo, facietis arguendo, obsecrando, increpando, ut libera voce cum Psalmista aliquando dicere valeatis: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Jam omnia in charitate et discretione agite; vosque Trinitas sancta custodiat, et praemia largiatur aeterna. Amen.
(no apparatus)