Jump to content

Epistolae (Boccacius)/IX

Checked
E Wikisource

IX. - A Francesco Petrarca
1353
 VIII. - A Zanobi da Strada (1353) X. - A Francesco Petrarca (1357) 

ix.

A Francesco Petrarca.

(1353)


  Preclarissimo viro Francisco Petrarce laureato.
  Ut huic epistole, preceptor inclite, ex alienis verbis principium faciam, «Loqui prohibeor et tacere non possum»: nam hinc Silvani, cui obnoxius sum, reverenda ut taceam imperat, inde indignatio noviter commissi facinoris impellit ut loquar. Tacuissem equidem, credo, ni Silvani ipsius verba me coegissent ad calamum. Memini enim me legisse, et tu meminisse debes, in eiusdem Silvani commentariis verba hec: «Ostende me michi, inice de tam longinquo manum, arripe alliga ure seca, tumida comprime, supervacua rescinde: nec ruborem michi fecisse timueris nec pallorem». Hinc animatus aliquantisper, amici reverenda cedet, et quod facti novitas traxit in mentem scribam, etiamsi egre ferre debuerit; tu autem que sub pastorali cortice tecta sunt, si libet, ingenio percipe. Credo memineris, preceptor optime, quod nondum tertius annus elapsus sit postquam senatus nostri nuntius Patavum ad te veni, et commissis expositis dies plusculos tecum egerim, quos fere omnes uno eodemque duximus modo. Tu sacris vacabas studiis, ego compositionum tuarum avidus ex illis scribens summebam copiam. Die autem in vesperum declinante a laboribus surgebamus unanimes, et in ortulum ibamus tuum iam ob novum ver frondibus atque floribus ornatum. Accedebat tertius vir virtutis eximie Silvanus amicus tuus, et invicem sedentes atque confabulantes quantum diei supererat placido otio atque laudabili trahebamus in noctem. Et ne cuncta seriatim referam, recolo nos non sine causa in colloquium devenisse, tale Silvano verbis principium faciente: — Heu! quo traxit inextricabile fatum formositatem Amarillidis nostre, quo pudicitiam, quo veteres honores, quo potentiam, quo maiestatis decus et silvarum imperium? Ex mente quippe coniugum cecidit! Pan quidem, cui sunt altaria cure et sacra ruris omnia, ea neglecta, transalpina incolit nemora, nec, alienigena vetusti decoris inmemor, de contingentibus curat. Sic et Daphnis uxoris factus, cui arcus et tela sunt sudesque preuste: mosios terebrans montes, nostris conditus pastoribus armenta parvificat ytalica, et prostrate coniugis negligit iniurias. Edepol! eorum absentiam patienti transirem animo, si terre possem que ex illa consurgant. Quid est, ut obmiserim cetera, cernere Egonem rusticanum hominem, obmissis ruralibus sacris quibus illum dudum Pan prefecerat, sumptisque spiculis congregatisque latrunculis, ligurum occupasse silvas, et omnia fere pascua que Eridanus abluit et montes vallesque insubrum fraude subripuisse, et in Emiliam Picenum ac Appennini colles etruscosque acuisse dentes et ungues? Qua atrocitate eo ventum est, ut Amarillidis armenta greges atque pastores dispersi sint, exusta pascua, diruta presepia, incensa mappalia? Luporum exercuisse agmina et animalium quorumcunque rapacium, quid hoc videre est? Nonne satius foret apud rodopeos montes seu solitudines arabum vel fervores ethiopum tempusculum labilis vite huius consummere? — Inde indignatione crescente, vidisse potuisti eum, elevatis oculis in superos, multa dicentem atque in Egonem infausta omina imprecantem. Quibus et te multo sermone assensum prestitisse memini, atque superaddentem, ob odium in Egonem, longa verborum serie Daphnim pro viribus provocasse in deiectionem tam scelestium hominum et prisci decoris restaurationem; que omnia tanquam laude digna, et approbasse verbis memini et commendasse memorie. Nunc, quid ex iam dictis velim, aperiam. Pridie quidem iii ydus iulii forte Ravennam urbem petebam visitaturus civitatis principem, et ut ferebat iter, Livii Forum intravi. Ibidem, dum aliqualem moram traherem, et ecce amicus affuit: nec multa dixeramus adhuc, et ecce de Silvano ceptus est sermo; qui dum traheretur, dixit ille: — Audivi, dilecte michi, quod in auribus meis mirabile est, solivagum Silvanum nostrum transalpino Elicone relicto Egonis antra subisse, et muneribus sumptis ex pastore castalio ligustinum de venisse subulcum, et secum pariter Danem peneiam et Pyerias carcerasse sorores. — Non mentiar, audiens obrigui; tandem, verborum eius memor, impossibile dixi. Inde post dies paucos Ravennam forte venit Simonides; hic a Silvano de materia hac litteras scriptas ostendit, et sic certior factus in celum et Silvani facinus clamavi, dixique: — Admodum credenda sunt omnia! — Putassem quippe prius dammas subegisse tygres aut agnos lupos fugasse quam adversus sententiam suam egisse Silvanum. Quis de cetero scelestos accusabit, quis impudicos lascivos avarosque dampnabit, postquam noster sic exorbitavit Silvanus? Proth dolor! Quo honestas, quo sanctitas, quo eius abiere consilia? Eius, quem trucem, quem immanem nunc Polifemum nunc ciclopem vocitabat, amicus effectus est; cuius stomacans dampnabat audaciam superbiam tyrampnidem, iugum non tractus non coactus sponte sua subivit! Firmabat, si satis memor sum, omnino et iamdiu Crisidem abdicasse repulisse et amplexus eius prorsus respuisse, illam terre nuncupans fecem, sordidam dicens atque dampnosam: et nunc, si verum fert Simonides, quoniam ornatam monilibus, decoram lapidibus, insignitam corillis Eridanum secus comperuit, non erubescens eius ivit in oscula et tugurio suscepit amicam! Quod hoc malum? que furia? quis deus illi mentem induit novam? quis veterem abstulit? Quod dudum senex Argus, maximus Daphnis, pastor gallus et ipse Pan arcas presidens ceteris nequivere, potuit Egon infamis, potuit Crisis incesta? Mirarer minus, si ab eo in Ciceronem atque Anneum decantata non audissem. O preter creditum facilis animus et ad quecunque vertibilis! Me miserum! si Sorgia, si Parma, si Brenta sordebant, non fluvius alter quam Ticinus aridam poterat sedare sitim? Non se solum labe hac sua Silvanus infecit, sed te me reliquosque, qui vitam, qui mores, qui cantus et calamos eius toto ore, totis viribus, apud quascunque silvas, apud quoscunque pastores efferebamus, fedavit innocuos. Credisne quieturos hos ad quos venerit scelus hoc, quin in eum clamitent? Ymo iam clamitant et convitiis inhonestis veterem eius famam deturpant, falsam, fucatam, fictitio splendore corruscam dicentes; sic et nos adulatores falsidicos mendaces obscenosque esse homines per trivia et nemora asserunt. Sed puto eum in excusationem forte venturum, dicturumque se novisse quod fecerit, sed acri indignatione percitum fuisse eo quod a silvicolis suis pridie lusus sit, qui cum illi veterem silvam et paterna pascua iniuria illi olim sublata restituissent, ei demum levitate sua, non suo crimine, subripuissent. Quod factum queritur, verum est; nemo me melius novit: medius fui talium atque curator, et muneris oblati portitor. Absit ut indignationem huiusmodi dampnem; non saxei sumus homines aut omnino notitia rerum inexpertes, ymo sensibiles et aliqualiter oculati: pessime factum est, nec absque facientium nota. Sed auferat Deus ut credam a quoquam sancte iuste aut honeste ob quamcunque iniuriam illatam adversus patriam agi posse. Nec deducat in medium: — Si hostis patrie, iusta indignatione motus, amicus factus sum, non tamen in bellum irruo, non vires impendo, non presto consilia. — Concedatur; hoc quin factitet negare non potest, scilicet quia una cum Egone letetur dum audit ruinas incendia captivitates mortes rapinas et soli patrii desolationes et ignominias, quod pregrande piaculum est. Sed sinamus bellica. Hic solitudinum commendator egregius atque cultor, quid multitudine circumseptus aget? quid tam sublimi preconio liberam vitam atque paupertatem honestam extollere consuetus, iugo alieno subditus et inhonestis ornatus divitiis faciet? quid virtutum exortator clarissimus, vitiorum sectator effectus decantabit ulterius? Ego nil aliud nosco quam erubescere et opus suum dampnare, et virgilianum illud aut coram aut secus cantare carmen: «Quid non mortalia pectora cogis | auri sacra fames?». Nunc, preceptor egregie, cum multa supersint que in eum, nisi aliud ostendatur, dicere possim, tu quid dices, cui indignatio maior et facundia amplior est? quid suus sacer Monicus dicet? quid suus Socrates? quid Ydeus Phitias aliique plurimi, qui eum a longe tanquam celestem hominem et unicum inter mortales exemplar honesti spectabant mirabantur et laudibus sublimabant? Puto dampnabitis omnes et dolore anxiabimini. Cum igitur ratum habeam quoniam tibi pre ceteris fidem prestaturus sit, queso ut illum redarguas tuisque moribus a tam infausto scelere retrahas et ab immanissimo homine tam splendidum decus, tam dulce solatium, tam maturum consilium amoveas, ut illi veterem restituas famam et tibi nobisque silvisque nostrum iocundissimum atque amantissimum hominem. Vale.


  Ravenne xv kalendas augusti, ferventi atque commoto animo.

Iohannes Boccaccius tuus.
 VIII. - A Zanobi da Strada (1353) X. - A Francesco Petrarca (1357)