Jump to content

Epistolae (Boccacius)/XXII

Checked
E Wikisource

XXII. Ad un ignoto
anno incognito
 XXI. A Mainardo Cavalcanti (1373) XXIII. A fra Martino da Signa (1374?) 

XXII.

Ad un ignoto.

(?)



  Ad litteras tuas nichil respondere decreveram: continebant enim, utiles licet amicabilesque sententias, vehementer tamen a meis sensibus abhorrentes. Incidit michi interim causa de re aliena non parvam tibi epistolam scribendi, quam cum lituris obsitam rescribere pararem, amicus quidam ponere iniungit et egrotantem miseratus hunc michi abstulit laborem. Illo autem scribente cogitare cepi quid nunc diceretur: — Est Iohannes meus homo iste qui dictat supervacua et ad necessaria non respondet? — Tunc impetu magis quam iudicio abiectum calamum reassumpsi et scripsi epistolam tibi alteram eiusdem pene magnitudinis, in qua tue respondeo. Ambas autem prope duos menses ex quo scripte erant, nuntio non occurrente, detinui; nunc tandem cum hac parva ille due magne veniunt, aperte ille quidem, scilicet ut aperiendi laborem custodibus passuum remittant. Legant qui volunt, modo integras restituant. Sciant nil nos de bellis agere: utinam non plus alii, esset enim pax vobiscum.... que nunc exultant. Illam ergo alteram manu mea scriptam prius legeris, illam aliena manu postea: hunc enim ordinem dedi. Cum ad finem veneris, fessus dices: — Estne hic amicus meus eger ille senex occupatus, an nescio quis alius eiusdem nominis sanus iuvenis ociosus? — Ego ipsemet, fateor pervicaciam meam, miror valde.....

 XXI. A Mainardo Cavalcanti (1373) XXIII. A fra Martino da Signa (1374?)