Jump to content

Epistolae (Boccacius)/XXIV

Checked
E Wikisource

XXIV. A Francesco da Brossano
1374
 XXIII. A fra Martino da Signa (1374?)

XXIV.

A Francesco da Brossano.

(1374)



  Flebilem epistolam tuam pridie xiii kalendas novembris, amantissime frater, suscepi, cuius cum scribentis manum non noscerem, soluto nexu confestim in mittentis nomen oculos inieci, et quam cito nomen tuum legi, sensi quid in eadem lecturus eram: felicem scilicet transitum incliti patris et preceptoris nostri Francisci Petrarce ex terrestri Babilone in celestem Ierusalem, quem, esto amicorum nullus te preter ad me scripserit, iamdudum vulgo omni fere iam predicante maximo dolore meo audiveram et dies plusculos quasi sine interpositione fleveram, non enim ascensum sed quoniam me miserum destitutumque viderem. Nec mirum: nemo mortalium me magis illi fuit obnoxius. Et ut cuncta persolverem, fuit animus venire illico daturus infortunio tuo meoque debitas lacrimas, tecumque in celum ac superos conquestus meos et ultimum penes bustum tanti patris vale dicturus. Verum iam decimus elapsus est mensis postquam in patria publice legentem Comediam Dantis magis longa atque tediosa quam discrimine aliquo dubia egritudo oppressit, et dum per quatuor menses, non dicam medicorum sed fabulonum, amicorum impulsu, consilia sequor, continue aucta est, et potionibus et ieiuniis adeo a solito ordine exorbitare coacta est nutritiva virtus, ut in debilitatem devenerim fere inexperto credibilem, cui satis fidem prestat aspectus meus videntibus. Heu michi misero! longe alter tibi viderer quam is quem vidisti Venetiis. Exhausta totius pieni quondam corporis pellis est, immutatus color, hebetatus visus, titubant genua et manus tremule facte sunt, ex quo, nedum superbos Appennini vertices, sed vix usque in avitum Certaldi agrum amicorum quorundam suffragio deductus e patria sum, ubi semivivus et anxius, odo marciens et mei ipsius incertus consisto, Dei solius, qui febribus imperare potest, medelam expectans et gratiam. Sed, ut de me satis dictum sit, litteris tuis visis lectisque innovata pietate iterum flevi fere per noctem unam, non optimo viro, fateor, compatiens; certus enim vivo, dum memini honestatis morum ieiuniorum vigiliarum orationumque et innate pietatis eiusdem et Dei dilectionis et proximi, quod dimissis erumnis misere vite huius in conspectu summi Patris evolaverit et ibidem Christo suo et eterna fruatur gloria; sed michi amicisque suis in hoc estuoso solo relictis, non aliter quam absque gubernaculo undis et ventis inter scopulos agitata navis. Et dum pectoris mei fluctuationes innumeras meditor, que tibi sit mens facile video, sic et honorande michi semper Tullie dilecte sororis mee coniugis tue, quos non dubito longe amaritudine acriori perculsos, nam potentissime sunt doloris vires in vidente quod nolit. Sed quid? Si prudens ut arbitror es, nosti quoniam in mortem nascuntur omnes. Fecit Silvanus noster quod nos parva interposita mora facturi sumus; bonorum annorum plenus abiit, imo non abiit sed precessit, et sedes piorum sortitus nostris miseriis compatitur orans misericordem Patrem ut fortitudinem itinerantibus nobis adversus vitia prestet et in finem venientibus placidum sibique gratum concedat exitum et nullis obstantibus adversarii nostri insidiis nos ad se recta via perducat. Que, ne plura apposuerim, si considerabis, non solum diligentibus illum tanti nominis virum ponendos esse gemitus, sed assummendam letitiam et spem future salutis esse dices, quod solamen precor per fidem tuam et amicitiam nostram Tullie suadeas: sunt enim mulieres in tolleratu passionum talium minus fortes, et ideo indigent maiori virorum subsidio; credo tamen iam feceris. Superaddis, eum apud Arquatis vicum in agro patavino clausisse diem et in eadem villula iussisse cineres suos perpetue quieti tradi, teque illi erecturum in memoriam sempiternam sepulcrum speciosum atque magnificum. Heu michi! crimen fateor meum, si crimen dicendum est: invideo florentinus Arquati videns illi aliena humilitate magis quam suo merito tam claram felicitatem fuisse servatam, ut sibi commissa custodia sit corporis eius, cuius egregium pectus acceptissimum Musarum et totius Helyconis habitaculum fuit, amantissimum phylosophie sacrarium artiumque liberalium abundantissimum et spectabile decus, et potissime eius quod ad ciceronianam spectat facundiam, ut liquido sua testantur scripta. Ex quo fere Arquas incognita patavinis, nedum exteris atque longinquis nationibus, cognoscetur et orbi toto eius erit nomen in precio, nec aliter quam nos Posilipi colles edam invisos mente colimus, eo quod eorum in radicibus locata sint ossa Virgilii, et Tomitaniam Phasinque Euxini maris extrema loca tenentia busta peligni Nasonis, ac Smirnas Homeri, et alia similia honorabitur, ubi nil pendimus hyrcanas rupes, ethiopum monstra seu euripos archadum gelido sub axe sonantes, eo quod talibus ornati titulis non sint. Nec dubito quin ab extremis aliquando occeani litoribus rediens onustus divitiis et mare Adriaticum sulcans navita, a longe venerabundus sublimes prospectans Euganei vertices, secum aut cum amicis inquiat: — Ecce videmus colles suis in visceribus servantes orbis decus et olim dogmatum omnium templum Petrarcam vatem dulciloquum, iamdudum ex senatusconsulto in alma Urbe triumphali insignitum laurea, cuius tot extant laudanda volumina, tam clara sanctissime fame preconia! — Venient et forsan aliquando niger yndus aut ferox hispanus vel sauromata, sacri nominis admiratione tracti, et tam egregii hominis tumulum spectantes pia cum reverentia conditas salutabunt reliquias, suum infortunium execrantes quod vivum non viderint quem defunctum visitassent. Heu! infelix patria, cui nati tam illustris servare cineres minime datum est, cui tam preclara negata gloria! Equidem tanti fulgoris indigna es. Neglexisti, dum viveret, illum trahere et pro meritis in sinu collocare tuo; vocasses, si scelerum artifex, si proditionum faber, si avaritie invidie ingratitudinisque sagax fuisset offensor! Mallem tamen, qualiscunque sis, tibi hic quam Arquati contigisset honor. Sic factum est, ut vetus veritatis servaretur sententia: «Nemo susceptus est propheta in patria sua». Potuit tamen et ipse consilio vitasse, imitaturus humilitate magistrum et redemptorem suum Christum, qui originis sue secundum carnem nazarenis magis quam ierosolymitanis ornatum concessisse voluit, maluitque pauperem virgunculam sed sanctissimam in matrem quam pregrandes evo eo reginas sed superbas habere. Vivat ergo, postquam Deo sic visum est, per longissima tempora preclarum Arquatis nomen, et incole sui grata semper servent insignia. Sepulcrum autem illi erigi laudo: celsitudo enim fulgoris sui et operum suorum magnificentia meruere. Satis tamen credibile est quoniam in conspectu eruditorum parvi momenti erit, cum sepulti virtutes, non ornamenta cadaverum prospectentur a talibus, quibus ipse se sole clariorem hactenus multis in voluminibus fecit; verum ignaris erit monimentum. Horum enim libri sculpture sunt atque picture, et insuper causa percunctandi quisnam tam grandis in eo iaceat homo, que illius merita, qui splendores; et dum responsum talibus dabitur, procul dubio ampliabitur aliqualiter prestantissimi senis gloria. Sane in memoriam tuam unum revocari libet. Honorificentius iacent viri illustres in sepulcro incognito quam in minus egregio, si noscatur: et ut videas, volve tecum quid egerit cum Magno Pompeio fortuna. Penituit eam, reor, quod passa sit eum subtrahi perituris rebus tam infausta morte, ut scilicet proditione pueri egyptii transfoderetur, et idcirco quem magnum viventem fecerat, maximum post mortem ostendisse voluit: et hunc mesta, per diem maris ludibrium singulare, in urna Claudi omnino vetuit, ut quod litoris mare abluit inter Pelusium et Canopum eius crederetur omne sepulcrum; et que sparsa atque disiecta harena non texerat membra, celo texit sydereo, rata quoniam non satis decenter lucanum marmor aut parius lapis texisse potuissent, auxitque in tantum neglectorum reverentiam, ut viator solers assidue angeretur timore ne temerario pede premeret ossa eius qui regum armis et imperio sepissime cervices presserat. Si autem glorioso illi apud suos mori contigisset, considerata rerum gestarum ab eo preeminentia, vix credam satis illi fuisse insignem tumulum quem Arthemisia cariorum regina Mausolo regi viro suo apud Alicarnassum erigi olim fecit. Quam ob rem, antequam ceperis, prospecta quid facturus sis. Quod attinet ad munificentiam suam erga amicos et me, non possem explicare paucis; propterea hoc loco sinam, et aptiori reservando, si dabitur, et contentus pro nunc de me tantum verbula quedam fecisse. Novi equidem multis suis retroactis temporibus beneficiis erga me quoniam me vivens amaverit, et nunc opere video quod in mortem usque protraxerit, et si meliori in vita, post transitum hunc quem mortem dicimus, diliguntur amici, credo me diligat diligetque, non, hercle! quod meruerim, verum quoniam illi sic mos fuit, ut quem semel in suum assumpserat, semper diligenter servarit: et ego quadraginta annis vel amplius suus fui. Preterea, ut ignaris aperiret opere quod verbis aut scriptis de cetero ostensurus minime erat, me inter heredes suos, ut scribis, numerari voluit, relicta michi satis ampia portione bonorum. Edepol! letor et gaudeo eum sic fecisse; tristor tamen contigisse tam cito, ut sortem michi adscriptam hereditatis sue sumpturus essem quam nunc alacri animo summam. Mallem eum vivere et hereditate carere sua: sed pia grataque mente, tanquam extremum et hereditarium, sue benignitatis munus quod paucis ante diebus misisti suscipiam, tue dilectioni gratiam agens. Erat hic finis imponendus epistole: attamen impellit affectio ut aliqua superaddam. Audissem ego libenter quid de biblioteca preciosissima viri illustris dispositum sit, nam apud nos varia alii credunt, alii referunt; sed quod me potissime angit est quod de a se compositis libris et maxime de Affrica illa sua, quam ego celeste arbitror opus, consultimi sit, an stet adhuc et mansura perduret an igni tradita sit quem illi, innotuit, sepissime severus nimium rerum suarum iudex minatus est vivens. Sentio nonnullis, nescio a quo, examen tam huius quam reliquorum librorum fuisse commissum, et quos dignos assererent, eos mansuros fore. Miror committentis inscitiam, sed longe magis suscipientium temeritatem et ignaviam. Quis enim mortalium quod inclitus preceptor noster approbaverit, audebit infelici calamo reprobare? Non si resurgat Cicero, non Flaccus aut Maro. Heu michi! timeo ne iuristis commissum sit, qui cum leges noverint, et eas potissime quas impudico ore aiunt esse «de pane querendo», se arbitrantur eruditos in omnibus. Videat, oro, Deus et poematibus aliisque sacris inventionibus magistri nostri adsit adiutor. Tandem, si iudicio eorum iudicum causa stare contingat, si libet, scribito: et superaddito, nunquid copia cupientibus detur, et quid eodem modo de reliquis, quid de libello Triumphorum, quem nonnulli aiunt communi doctorum sententia exustum; nam donec a te scivero, timebo illis, nec immerito. Nullos habet capitaliores hostes scientia quam ignaros; post hec novi quot invidos, quot morsores tam prestantissimi hominis fama habeat. Hi quippe, si poterunt, corrumpent, occultabunt et quos non intelligent damnabunt et in perditionem pro viribus dabunt, quod tibi summa vigilanza cavendum est. Multum enim tam presentibus quam futuris ytalorum ingeniis utilitatis et commodi auferretur, si minus considerate volumina in sententiam ignorantium aut in manus invidorum permitterentur omnia. Preterea, summopere cupio, si commodo tuo fieri potest, copiam epistole illius quam ad me satis longam et extremam scripsit, in qua, credo, sententiam suam scribebat circa ea que sibi scripseram ut tam assiduis laboribus suis admodo parceret, sic et copiam ultime fabularum mearum quam suo dictatu decoraverat. Misit tamen ipse ambas has, ut frater Loisius noster de ordine Heremitarum asserit, verum desidia portitorum in itinere periere, credo opere presidentium presentationibus, qui sepe indigne surripiunt et sui iuris iniuste faciunt. Scio tibi laboriosum erit, sed confidenter amico desideria aperienda sunt. Urget egritudo ne scribam longius, et idcirco, ut in ultimas preces veniam, queso me tuum habeas. Et vale longum, dulcissime frater.
  Scribendi finis Certaldi datus iii nonas novembris, et, ut satis vides, festinanter dicere non possum. Tres fere dies totos, paucis interpositis horis ad restaurandas parumper fessi corporis vires, in scribendo hanc brevem epistolam consumpsi.

Tuus Iohannes Boccaccius, si quid est.



 XXIII. A fra Martino da Signa (1374?)