Jump to content

Epistolae (Braulio Caesaraugustanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

BraCae.Episto110 80 Braulio Caesaraugustanus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. ISIDORI EPISCOPI HISPALENSIS AD BRAULIONEM ARCHIDIACONUM.

In nomine Domini. In Christo charissimo et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono, Isidorus.

Quia non valeo te perfrui oculis carnis, perfruar saltem eloquiis: ut ipsa mihi sit consolatio, incolumem litteris cognoscere quem cupio videre. Utrumque bonum esset si liceret, sed quia nunc non licet, vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. Dum pariter essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres. Posco, ut quoquo modo me cognitum ei facias. Mittimus vobis Synonymorum libellum, non quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueris. Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo et infirmitatibus carnis et culpa mentis. In utraque tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor. De caetero peto ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nobis jubeatis laetificari eloquiis.

EPISTOLA II. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM ARCHIDIACONUM. In Christo charissimo et dilectissimo filio Braulioni archidiacono, Isidorus.

Dum amici litteras, charissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, ut si non est praesens qui diligitur, pro eo litterae amplexentur. Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas hoc traxit vocabulum. Ora igitur pro me. Inspiret tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te; et quem moestificasti abeundo, aliquando iterum laetifices te praesentando. Quaternionem regularum per Maurentionem primiclerium direximus. De caetero autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime mi domine, et charissime fili.

EPISTOLA III BRAULIONIS EPISCOPI CAESARAUGUSTANI AD ISIDORUM. Domino meo et vere domino Christique electo Isidoro episcoporum summo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

O pie domine et virorum praestantissime, sera est inquisitio, et tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis ingruentibus non modo sterilitatis vel inopiae malo, verum etiam luis et hostilitatis, quominus inquirerem, horribili sum praepeditus incursu. Nunc autem et si mille necessitatibus, mille curis attritus, post longum miseriae tempus, veluti ab improbi soporis, ut ita dixerim, gravedine suscitatus, istius meae suggestionis affatibus dependere praesumo salutis obsequium, et cordis et corporis humilitate prostratus, imprecans excellentissimam tuae beatitudinis potestatem, ut peculiarem famulum, quem pio illo sacrae dignationis intuitu semper habuisti susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum. Nam et ego (Christus novit) gravi dolore discrucior, quod emenso tempore tam prolixo, vel nunc vestrum non mereor videre conspectum: sed spero in illum qui non obliviscitur misereri, nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, et vestro me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane et omnimoda supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum, quem jam, favente Domino, audivimus consummatum, promissionis vestrae memores servo vestro dirigere jubeatis: quia, ut mihi sum conscius, magna ibi ex parte servi tui postulatione sudasti. Et ideo in me primum existe munificus, sic in sanctorum coetibus et felix habearis et primus. Gesta etiam synodi in qua Sintharius examinis vestri igni (etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus) quaeso, ut vestro instinctu a filio vestro Domino rege nobis dirigantur cito. Nam et nostra ejus sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus est veritate. De caetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae suae longo tempore praecipiat conservare, meque inter oblatrantia praesentis mundi varia et innumerabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia, ac reconditum in gremium memoriae tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu vestro efficiat Trinitas sacratissima: Et manu sua: Ego servus Domini Braulio Isidoro: in Domino fruar te, lucerna ardens, et non marcescens.

EPISTOLA IV. ISIDORI AD BRAULIONEM EPISCOPUM. Domino meo et Dei servo, Braulioni episcopo, Isidorus.

Quia te incolumem cognovi, gratias Christo egi; et utinam cujus cognovi salutem in hoc corpore aspicerem et visionem! Quid autem mihi evenit pro peccatis meis, manifestabo: quia non fui dignus tua perlegere eloquia, quia statim ut accepi pittacium tuum, puer regius ad me venit, dedi cubiculario meo illud pittacium, et confestim ambulavi ad principem, ut postea perlegerem, et rescriberem. Reversus e palatio regis, non solum scripta tua non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit, periit. Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum, sed rogo ut quaecunque occasio venerit, rescribas mihi. Et gratiam verbi tui non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi iterum gratia tua recipiam. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine.

EPISTOLA V. BRAULIONIS AD ISIDORUM Domino meo et vere domino Christique electo Isidoro episcoporum summo Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Solet repleri laetitia homo interior ac spiritualis, cum inquisitione fungitur amantis: ob id velle meum est, mi domine reverentissime, nisi culparum maceria mearum obsistat, et benigne te inquisitionem meam amplecti, et querelarum calumniam patienter accipere. Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas, in ingressu hujus dictationis portuque prostratus peto a culmine vestri apostolatus: et quanquam vacillet calumniae objectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint opto et lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae. Sed utrumque pro licentiosa amoris praesumptione, non autem pro arrogantiae temeritate. Sed jam causam exordiar. Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant ex quo me memini libros a te conditos Originum postulasse, et vario diversoque modo praesentem vos me frustratum esse, et absenti nihil inde vos rescripsisse, sed subtili dilatione modo necdum esse perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras intercidisse, aliaque multa opponentes ad hanc usque diem pervenimus, et sine petitionis effectu manemus. Ob hoc et ego vertam preces in querelam: ut, quod supplicatione nequivi, vel calumnia lacessendo valeam adipisci. Saepe namque solet mendico prodesse vociferatio. Quocirca cur, quaeso te, mi domine, non tribuas quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi fingens me nolle negata. Sed quaeram, et instanter quaeram, quousque aut accipiam, aut eliciam, piissimo Redemptore jubente: Quaerite et invenietis: et adjiciente: Pulsate et aperietur vobis. Quaesivi, et quaero, etiam pulso. Unde et clamito ut aperias. Nam hujus argumenti me consolatur inventio; quia qui contempsisti postulantem, exaudies forte calumniantem. Hinc et ego scienti tua ingero; nec jactatione: novi aliquid suggerere insipiens profecto praesumo; nec tamen erubesco imperitus disertissimo loqui apostolici memor praecepti, quo praeciperis libenter sufferre insipientem. Quamobrem accipe clamores calumniae. Cur rogo talentorum distributionem, et cibariorum dispensationem tibi creditam hucusque retentas? Jam solve manum, impertire familiis, ne inopia pereant famis. Nosti quid creditor veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid dederis nobis. Memor esto parvis panibus multitudinem satiatam, et superasse reliquias fragmentorum magnitudine panum. An putas donum tibi collatum pro te solummodo esse datum? Et vestrum est, et nostrum; commune est, non privatum. Et quis dicere vel insanus praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum Deus tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis, sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga manu non effundis quod dando non minues? An cum in membris superni capitis unusquisque quod non accepit sic in altero possideat ut alteri quod habet possidendum sciat, tu forsitan ideo nobis parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas non invenis? Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum reportas. Sin vero non habenti tribuis, praeceptis evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione justorum. Proinde et ego remordeor conscientia, eo quod in me communicabile nihil boni sentiam, quoniam jubemur per charitatem servire invicem, et unusquisque quam accepit gratiam in alterutrum illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; atque unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei in unam compagem membrorum, debet eam caeteris partibus communicare; quia haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Sed ad unum ac peculiarem subsidium, quod praemisi, recurro, ad importunitatem scilicet amicam amicitia destitutis, ac nulla membrorum honestorum gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus terris. Redde, redde, quos debes. Nam servus es Christi et Christianorum, ut illic sis major omnium nostrum, et quia nostri causa tibi collatam persentis gratiam, sitientibus animis scientiaeque fame cruciatis impertiri non dedigneris. Non sum saltem pes, qui ad injuncta discurrens possim alvo Ecclesiae, membrorum scilicet judici, obedientiae discursu parere, nec principatui capitis imperanti obsequendo placere? Quin et si de inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat quia quae te constat a capite percepisse per me est dignum egerere, nec te, me non egerere, quamvis minimum, Christi tamen sanguine redemptum. Nam nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii, quoniam quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt, et quae putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus, et quae inhonestiora sunt nostra, majorem honestatem habent. Sic itaque Creator noster ac dispensator cuncta dispensat, ut cum in altero alteri dona divina quae in se non percipit possidenda tribuuntur, charitas cumuletur. Denique tunc bene multiformis gratia dispensatur, quando acceptum donum et eis qui hoc non habent creditur, quando propter eum cui impenditur datum putatur. Hoc Apostoli capitulum a nobis in parte praemissum, optime novit prudentia charitatis vestrae huic rei congruere totum, et quidquid summatim tetigi, te procul dubio nosse melius latet nullum. Itaque hoc solum superest, quod et magnopere peto, ut praestes postulata, et si non pro me, saltem pro ipsa charitate divinitus impertita. Pro qua jubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua nihil sunt omnia. Sed et si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter aut inutiliter potius effudi quam dixi: cuncta, quaeso, benigne suscipias, cuncta ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat. Ergo et hoc notesco, libros Etymologiarum, quos a te domino meo posco etsi detruncatos corrososque jam a multis haberi sciam: inde rogo ut eos mihi transcriptos, integros, emendatos, et bene coaptatos digneris mittere, ne raptus aviditate in perversum cogar vitia pro virtutibus ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis nullius egeas, et ultroneae dicuntur putere merces, et dignatio vestrae benignitatis imperet nobis in id quod possumus et valemus, tantum ut obsequio nostro utaris, imo charitate, quae Deus est, perfruaris. His igitur expletis, erunt mihi quaestiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem cordis vestri lumen aperiret, si tamen et nobis jubes resplendere, et divinae legis obscura reserare. Nec si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam reseras capiendae fiduciae, cum in hac prima fronte non me confoderis, stimulis verecundiae, et ignaviae meae locum dederis veniae, quod quem diligebas, quamlibet immeritum, non jusseris reprobare, quia ignominiosum valde videtur ac vile, si necdum satiatus quis charitate, ab eo quem amabat invenitur secedere. Obsequio autem meae servitutis dependo jura salutis, et quaeso pietatem sanctissimae vestrae potestatis, ut pro me orare digneris: quatenus quotidie fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris, et ad portum tranquillitatis aeternae deducas erutam a miseriis et a scandalis. Dulce mihi fuit diu ad te loqui, quasi coram positus vultum viderem tuae faciei, ideo nec verbositatem cavi et temeritatem fortassis incurri. Sed aut hoc aut aliud agere debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem, saltem tribuas per tumultuantem improbitatem. Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae benevolentiae. Et ideo si quid in hoc displicuerit, sibi imputet quae tantum amat, ut timorem tollat. Nam perfecta charitas foras mittit timorem. Speciali quoque gratia fretus speciali domino, in quo vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut quia Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas misericordiae curam. Et hoc filio tuo, nostro domino suggeras ut utilem illi loco praeficiat, cujus doctrina et sanctitas caeteris sit vitae forma. Hunc autem filium praesentem beatissimae potestati vestrae per omnia commendo, ut tam de his quae hic suggessimus, quam etiam de his quae supra questi sumus, eloquio vestro per eum illustrari mereamur.

EPISTOLA VI. ISIDORI AD BRAULIONEM. Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.

Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii. Sed quamvis jussio principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen quia propinquior eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non intercludere. Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum: per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum et legi, et de salute tua Deo gratias egi, desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te; quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris. Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invaletudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii locum pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi, non eam quam petisti sensi sententiam Regis, sed tamen et ipse adhuc, ubi certius convertat animum, illi manet incertum. Peto autem, ut pro meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, et remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et egregie frater.

EPISTOLA VII. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.

En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus de Origine quarumdam rerum, ex veteris lectionis recordatione collectum, atque ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo majorum.

EPISTOLA VIII. EJUSDEM ISIDORI AD BRAULIONEM. Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo, Isidorus.

Omni desiderio desideravi nunc videre faciem tuam, et utinam aliquando impleret Deus votum meum, antequam moriar. Ad praesens autem deprecor, ut commendes me Deo orationibus tuis, et ut in hac vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis tuae consortium mihi concedat. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et frater.

EPISTOLA IX. BRAULIONIS EPISCOPI AD JACTATUM PRESBYTERUM. Domno meo Jactato presbytero, Braulio.

Exigere a me, frater beatissime, velle te persentio verbi pastum divini, quod ultra vires meas esse intelligo; devotionem enim tuam eo quam maxime approbo, quo etiam importunitatem tuam nec ibi cohibes ad sancti studii exercitationem ampliandam, ubi manet tibi scientia parum posse invenire quaesita: nam cum quotidie in lege Domini mediteris, et beatissimorum Patrum peritissimorumque revolvas paginas virorum, quid in nobis, aut quantulum est, quod aut ipse velis addiscere, aut de quibus contingat tibi sacrum desiderium alere? Sufficit, et valde sufficit, ut amicum tuum legas sanctum Augustinum, ut Hieronymum, ut Hilarium, ut caeteros doctissimos viros, quos et mihi commemorare longum est et te usui habere dubium non est. Eorum te sermo pascat, eorum sententiae instruant, imo isti cuncta quae quaeris perdoceant, eisque contentus nostram paupertatulam nec in propatulo trahas, nec invidentium oculis nudam videndamque exponas. Unum quod aptum mihi, etsi non efficaciter sentio, efficere tamen cupio, ut postulem communis Domini Redemptoris singularem et inexhaustam pietatem, ut tibi nobisque vitam socia felicitate largiatur, et commoditatem visendi nos tribuere dignetur, quatenus os ad os loquentes et mutuo sermone pascamur, et in Domino optata tranquillitate fruamur. Quod ut tam cito fiat quam volo, te quoque vicissim orare pro me quaeso, sed ut puto facile hoc foret, si sanctitas tua, quando Tirassona succedit, ad nos venire delectaretur. De reliquiis vero reverendorum apostolorum, quas a nobis flagitastis vobis debere mitti, fideliter narro, nullius martyrum me ita habere, ut quae cujus sint possim scire. Praecessorum et dominorum meorum sententia fuit, ut quia passim, aut furtim, aut etiam inviti ipsi et coacti multorum charitate ex his quae habebant aut dare, aut carere cogebantur, cunctorum notitiae ne ullius pateret indicium tituli tollerentur, et sub uno conclavi mitterentur. Reservatae sunt tamen admodum septuaginta, quae in usu habentur, inter quas eae quas quaeritiis minime reperiuntur. Ad summam autem constat, te oppido salutare, et intentissima mente iterum iterumque precari ut pro nobis jubeas orare. Citatim, ut occurrit, dictavi; vacet negligentia si aliquid praeterivi.

EPISTOLA X EJUSDEM BRAULIONIS AD JACTATUM PRESBYTERUM. Sanctissimo et venerabili in Christo fratri Jactato presbytero.

Abstrusum penitus me et prorsus remotum manibus curarum tuae litterae in memetipsum reportarunt: affectu enim obruto sollicitudinibus mundi et tempestatibus procellarum, quae loco quo praesidemus quotidie naufragia obtentant, non sinimur id esse quod esse aut dicimur, aut debemus; sed cum tua me permovit epistola, dorso postposui omnia, et te meque contemplatus nihil medium nisi ipsam dilectionem, quae est utrorumque creator, sum contuitus, ad quem conversus persolvere grates gestiens nihil dignum potui; tantum reminiscor quia volui, tanto enim tantillus nequit persolvere munus. Ipse enim tuam excitavit conscientiam, ut in me se praeberet sollicita, quocirca, si debitae illi inexplicabiles sunt gratiae in te eas convertens, quaeso, ut expleant officia et redhibitionis et devotionis.

Nam quibus te questus es angustiis coarctari, idem ipsis et quasi e vestigio porrectis fateor me angi, et mecummet causari cur tanto distent intervallo, quorum est una dilectio, et habeant quibus carere cupiant, et careant quos habere cupiant; sed rursus video non hic esse patriam piorum, et ideo esse discretos in regione mortalium, ut sint concreti in terra vivorum; nam sufficiat peregrinis indisruptum habere vinculum charitatis, ac per hoc consolari in eo, et mente servire legi illius qui vere charitas est, carne autem a charis abjungi, ut sit carentibus charis ipsa charitas dulcis per quam absentium memoria dulcescit. Tu autem si vehementer amares, moras rumperes, iter arriperes, ad me venires, et non obsisteret longitudo, non quaelibet necessitatis occasio. Sed quasi quibusdam calcaribus promove te, stimulisque confodi animum, et suscita in eo vim amoris ignemque dilectionis, ut ardeat, et aqua multa exstingui non queat. Quorsum ista locutus? Videlicet quia venisti Tirasonam; et pene saepe moraris, et nos videre contemnis. Agnosce culpam, si vis ut tibi ignoscam, et indagine studioso da opportunitatem, qua debeas prima post Pascha te nobis exhibere.

Ego vero saluto in Domino Jesu Christo multimodo affectu, et multiplici veneratione, multifarieque et oppido petens, ut me Creatori meo promptissima oratione tua commendes. Christi autem Dei nostri omnipotentia in te augeat, et auctam perficiat, et perfectam conservet suam gratiam.

Direxisti nobis quod in sacramento offertur corporis Christi; remisimus vobis quod in ejusdem Domini mysterio sanguinem praefigurat, vini metra videlicet duo: direximus et metrum olei, et modium olivae in gemino charitatis praecepto; aliud nimirum quo Dei, et aliud quo proximi dilectio signatur. Damascinae modium unum, de quo non invenio quod dicam, nisi forsitan id quod nato Domino virtus civitatis illius, unde hoc genus pomi ortum est, offerenda promittitur. Hoc est aurum quod a magis oblatum sanctum refert Evangelium.

EPISTOLA XI. EJUSDEM BRAULIONIS AD TAJUM PRESBYTERUM Domino meo Tajo presbytero Braulio.

Salo mentis quateris, et procellosis tempestatibus impatientiae jactaris, ita ut aequum sit dicere: Modicae patientiae, quare turbaris? Atque utinam ita movereris ut ad humilitatem confugeres, et non ad convicia et ad contumelias te converteres. Nam crede pro certo, coram Deo enim loquor, me causa joci et non tui vituperii, quod etiam ipsa facetiositate facile est posse videre, de illo asino in litteris meis conscripsisse in quo te ascendere hortavi. Tu e contra velut graculus Aesopius superbia tumidus in camelo me jussisti ascendere, et caput cavere ne in fores ecclesiae impingerem, minus quidem prudenter, sed nec satis eleganter ista profudisti, deterius quidem caeteris praemissis nesciens, quia caput nostrum, quod est Christus, non impingit in fores Ecclesiae, forte in Synagoga Satanae; et ideo non nobis videtur contumelia in verbo, sed in sensu, nec nescientiam usquequaque culpamus, sed animum tuum humiliorem esse volumus, nam virum humilem patientia ostendit injuriae, quae quanta in te sit hac didici occasione. Nam quid dicam de caeteris quae scripsisti, cum dum niteris objecta purgare, non cessas purgata sordidare, quae si velim, ut sunt reprehensione digna, redarguere, nec difficultas officiebat, nec labor contradicebat, cum nil aliud esset objecta destruere quam e regione per antitheta ea ipsa opponere; sed ne faciat longas fabula nostra moras, domnum Leonem habeo in testem qua tibi scripserim mente, sed et te ipsum, etsi ingratum et invitum, dum et dicis te sermone nostro laesum, et tamen pertinere tibi confiteris hoc ipsum ad profectum.

Sed ne in multiloquio offendamus amicum, breviter apud te habeas fixum me posse remordere si velim, posse genuinum laesus infigere: quia et nos juxta Flaccum didicimus litterulas, et saepe manum ferulae subtraximus, et de nobis dici potest: Fenum habet in cornu, longe fuge; imo illud Virgilianum: Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Nam paradigma tuum illud in armatura compositum quam mihi erat pervium et pede, ut aiunt, conterere, excepto illud pace Gregorii quod peculatum imo corruptum vidi. Sed dum studemus et charitati servire, et te non amittere, omittimus cuncta, nec aliquod risu dignum inserimus, ne habeat ingratos fabula nostra jocos, secundum Ovidium, ac secundum Appium caninam videamur exercere facundiam: sed ut dixi, spretis his, officii nostri functionem exsequentes, et Magistri Domini Christi humilitatem tenentes, magis volumus sequi eum qui ait: Dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas. Qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur: quocirca et nos, dilectissime, spernamus illa, et haec tam dulcia sequamur exempla: abjiciamus rancores, qui veniunt per diversas suspiciones, nam scit Dominus aliqua quae litteris tuis mihi scripsisti me nec suspicasse, nec eo sensu dictasse quo te video illa intellexisse; aliqua autem data venia, non satis video tibi patuisse, nam alia te mihi non illa respondisse. Sed quia seu error, seu suspicio ab inimico nobis ingeritur, communiter eum rejicientes simus in Christo, et in unanimitate dilectionis permanentes, hoc est, quod magis magisque opto. Caeterum si Deo meo placuerit ibi ibo, et quaecunque non secus quam volvi dixi, puto me a te cito veniam consequi. Interim tu sprevisti charitatem in tantum, ut indignatione motus petitioni tuae effectum ipse tribueres. Ego autem non solum injuriis tuis non moveor, sed blande quae scripsisti recipio, et tibi, si quod offendi, veniam peto, ac ut me magis magisque diligas, opto, memor quia Christiani sumus, et dispendia animarum nostrarum pertimescere non amare debemus. Ecce si ante tibi fuit motus, modo sit modus: et cui potius placent vina quam verba, caveat vina, ne eum offendant verba. En dum urceum fingere volo, ut ait Terentius, amphoram finxit manus. Nam brevem schedulam scribere cogitaveram, sed pene prolixa evasit epistola; tu vero pro epistola testamentum direxisti, quod forte nisi post mortem tuam firmetur, nam modo legitime reseratum non est. Vale, dilectissime, et mihi a charitate diligende, et da veniam quia dum de amore tuo praesumo, etiam superflue tibi scribo.

EPISTOLA XII. EJUSDEM BRAULIONIS AD FLORIDIUM ARCHIDIACONUM. Domino meo Floridio archidiacono, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Fideliter fateor, dilecte fili, me tuas litteras inter anxietatum curas et occupationes detentum varias ita suscepisse, ut libuerit quidem tuam cognoscere salutem, non tamen ad ea quae petisti celeriter respondere; ne aut tumultuario sermone quae petebas effunderem, non scribentis maturitate, sed dictationis temeritate, aut certe non cuncta explerem quae de his rebus necessaria sunt exponere, quae si minus quam decet dicantur, non in doctrinam sed in casum vertuntur. Incidit enim tempus difficillimum, quando mihi tacere melius quam loqui fuit, ita ut studiosorum studia cessarent, quanto magis pigritantium, dum nobis potius impendat salutis necessitatem vitae compendia cogitare, quam juxta Appium caninam facundiam exercere.

Itaque quanquam res sensui tuo aptas a me petieris tibi dirigendas, tamen, quia impeditum me diversarum causarum tempus invenit, ut praemisi, melius fuit veniam a te petere quam voluntati non plene satisfacere. Quapropter petens veniam rogo, ut pro nobis orationem ante Dominum fundas, quatenus intercessu tuo sit venia peccato meo. Porro si me Deus fecerit te videre, melius os ad os quae petis tradam, quam absens scribam.

Denique nisi quispiam prius numeros illos in Graecitate scierit, facile hoc intelligere non poterit duntaxat, cum aliter sint in Graeco, atque aliter in Latino, et prolixitas tanti operis pene libri magnitudinem, non epistolam flagitet, ut et clarius dici possit, et nihil debeat praetermitti: sed, ut dixi, praesens praesenti facilius tradi potest; nam habet nescio quid latentis energiae viva vox, et in aure transfusa fortius sonat, dum et is qui audit, ubi non ita sentit, aperit, et qui ostendit, ubi enucleatius immoretur, scit; siquidem mallem pro angustia temporis, secundum Apostolum qui ait: Quoniam tempus breve est; charitati potius operam dare, quae aedificat, quam scientiae, quae difficile est ut non aut inflet, aut non pateat invidiae. Verumtamen quoniam te sentio ardenter velle exercere ingenium, morigerabor tibi, et formabo hanc epistolam ne informem dimittam. Jam tuum erit acutia qua vales, ingenio quo polles, aut ista scienter adire, aut exponendum me exspectare

De caetero salutem impensissime persolvo, et profusissime flagito ut nactis opportunitatibus me reficias affatibus.

EPISTOLA XIII EJUSDEM BRAULIONIS AD FRUNIMIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Domino meo Frunimiano presbytero et abbati, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Non dissimili contritione afficior, dum vestram tristitiam tentationibus imminentibus esse cognosco, sed quid in talibus actionibus agendum sit, melius vestra prudentia novit quam sermo noster suggerere possit. Optime nosti, domine, vitam monasticam non egere poenitentia, dum ita sit humilitati et quotidianis tristitiis apta, ut in omni cursu vitae illius poenitudine non habeatur aliena, sed et melius prospicis, si mercedem tanto tempore conquisitam pro tua quiete non amittis, ne dum augere meritum vis, profligatum disperdere videaris. Grave est etenim, ut curam fratrum spernas, imo charitatem delectantium praeesse te vilipendas. Nam de eo quod ortum est, ego suadeo et suggero ut tu temporibus tuis illa agas unde scandalum non habeas, et tranquillitatem tanto tempore conquisitam perturbari non sinas. Quapropter expedit ut in vita tua, unde tibi ratio ante Deum constabit, curam fratrum non abjicias, et non illis praeponas quem nolunt, ut scandalum caveas, ut sit in diebus tuis pax, et fructus doctrinae atque operis. Postea autem quid sit futurum ne cogitaveris, cum Rector universitatis, prout disposuerit, congregationem illam gubernabit.

Nam fateor, mi domine, non parum stupere in tantum scandalorum quacunque occasione nascentium adversitate ita turbari, ut ab actione senioratus tui optes discedere, et malle in silentio vitam degere quam in his quae tibi commissa sunt permanere; et unde erit beata perseverantia, si defuerit patientia? Nam memor es Apostoli dicentis: Quoniam tribulatio patientiam operatur. Sed et illud: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur; quae non in eo tantum est quod in confessione nominis christiani ferro aut ignibus, aut diverso genere poenarum peragitur, sed et dissimilitudines morum et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, et diversae tentationes in hoc genere continentur persecutionum, nam nulla negotia sine periculis exstant. Sed quis inter fluctus navem dirigit, si gubernator abscedit? Quis a lupis oves custodiet, si pastor non vigilet? vel quis latronem expellet, si speculatorem a conspectu explorationis quies abducit? Permanendum est in opere credito, et in labore suscepto; tenenda est justitia, et praestanda clementia: odio habenda sunt peccata, non homines; tolerentur infirmi, corrigantur tumidi; etsi ultra quam possumus ingruerit tribulatio, non expavescamus quasi propriis viribus resistendo, sed oremus cum Apostolo, ut faciat Deus cum tentatione proventum, ut sustinere possimus, cum et fortitudo nostra et consilium sit Christus, sine quo nihil possumus, et cum quo cuncta possumus. Ecce verbosus sum, dum ad interroganda respondere cupio; sed ut et de eo quod praemisi aliqua dicam, melius ipse, domine, nosti, invitis neminem debere praeponi, ne aut contemnatur, aut odiatur, et fiant minus religiosi subditi, dum student vacare contentioni. Quia qui suscipiunt quem nolunt, non ei ut debent obediunt, et oritur per inobedientiam scandalum, et amittitur propositum; sed haec omnia temperare est prudentiae vestrae, et illis dulcedinem charitatis afferre, et futura in spe Dei ponere, et ipsi ut placet debite [ Ms., debeat] ordinare qualiter et vos quietam vitam peragere, et illi possint temporibus vestris devotissime Deo servire: nam non possunt habere obedientiam, si fuerint provocati ad contumaciam, et erit calamitas detestanda si, cum futuris providere volumus, in praesentibus subjectionis ordinem perturbemus.

Ea vero quae mihi direxistis omnia suscepi, pro omnibus gratias egi et adhuc agere non cessavi, sed Christum Deum deprecor, qui vitam et culmen beatitudinis vestrae, pro meo remedio et intercessione, apud Dominum sua et conservet et perornet clementia.

Quia me ego imparem sentio respondere meritum ad tanta beneficia, interea precor ut ores pro me tuo servo, nam nec à nobis vacant tentationes, et diversis affligimur malis: unde quaeso ut orationis tuae ope me fulcias, ne naufragio collisum condoleas.

EPISTOLA XIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD FRUNIMIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Domino meo Frunimiano presbytero et abbati, Braulio.

Membrana nec nobis sufficiunt, et ideo ad dirigendum vobis deficiunt, sed pretium direximus unde, si jusseritis, comparare possitis. Istum Apostoli commentarium, quem direximus, diligenter legite prius, et in ordine constituite, et quia diversorum opiniones etiam ad aurem habet conscriptas, unumquodque ut fidei catholicae congruum esse perspicitis, et ordo se afferet, in corpore contexite, et ita diligenter conscribite, ut per singula capita commenta sequantur, et non per paginas divisum ipsum opus habeatur sicut istud est, ut iterum nos de vobis debeamus nobis retro scribere. Tu autem, domine, more tuo ea quae optime nosti a nobis petis scire, et dum humilitatem tuam insinuas, nostram nescientiam probas.

Sed quaeso ut si quid in hoc negligenter dixero, ad te respiciat causa, quia ultra jubes quaerere quam dedisti, et magis vis exigere quam informasti.

Consulis enim, utrum sexta feria Paschae per lectiones singulas Amen responderi debeat, vel consueto modo decantari Gloria, quod neque apud nos fit, neque ubicunque fieri vidimus, nec apud praestantissimae memoriae dominum meum Isidorum, denique nec Toleto quidem, vel Gerunda. Romae autem, ut aiunt, nullum eo die celebratur officium: credo equidem quod non alia causa, nisi ut passionis Domini semper innovetur memoria, et tristitia vera animae in corpore ejus ipsius temporis significatione monstretur; aut forte, ut Apostolorum perturbatio eadem die deserto officio ostendatur; imo quia forte Ecclesia ab ea die in Petro sumens exordium a moerore initium cepit, ut gaudium in resurrectione metat.

An quia omnis Christianus ad instar Christi pie in hac vita degens per vias pervenit ad regnum Dei tribulationes, ideo haec admonitio tristitiarum rediviva anni conversione in Christo nobis significatur, ut Christus procul dubio imitetur?

Sed et ob hoc mihi videtur illius noctis instituta moestitia, et ut ab Ecclesia, quae adhuc in hoc mundo visibilis est, ea quae corporaliter in Christo gesta sunt visibiliter impleantur; nam sicut resurrectio Domini simpla in laetitia, ita nostra dupla, et in praesenti, scilicet, et in futuro saeculo, significatur in Pascha, et ideo necesse est, ut illa die praemittatur moeror, quasi praesentis vitae forma, et sumatur gaudium in Redemptoris nostri resurrectione gloriosa.

Ecce quae sensi, citatim, ut occurrit, quanta potui brevitate, suggessi. Vestrum est inde si quid melius probaveritis eligere, atque si qua offenderint, vestro judicio aut corrigere, aut amputare.

De vestiendo autem altari, seu vela mittenda hoc usus habet Ecclesiarum, ut jam declinante in vesperam die ornetur ecclesia, et lumen verum ab inferis resurgens cum apparatu suscipiatur, quia et illae virgines quae lampades suas coaptaverunt, in resurrectionis claritate sponsi praestolarunt adventum; unde ipsa nocte eo usque celebrantur festa, quoadusque nox transeat media, qua hora et nos credimus resurrecturos, et Dominum vivos et mortuos judicaturum, hoc enim sequetur in membris quod praecessit in capite.

De caetero obsequia servitutis meae devotus dependo, et me in vitae hujus tempestate fluctuantem salvandum tui orationibus committo, si forte respiciat Dominus de coelis, et mihi ignoscat, et his quibus indigni praesidemus misericordiam concedat.

EPISTOLA XV. EJUSDEM BRAULIONIS AD BASILLAM GERMANAM SUAM. Dominae meae et dilectissimae in Christo filiae Basillae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Inter horribilis nuntii procellas vexatus cogor tuis litteris respondere inquisitus, et quid primum debeam assumere, satagit animus; utrum moerores meos indicare, an tibi consolationem adhibere; vel si commodum sit praesentem salutem intimare, si tamen salus dicenda est vita moeroribus afflicta. Nam ecce quotidie migrant ab Ecclesia boni, et augentur quotidie mali, quorum non minus nos illorum defectus quam istorum contristat successus: et quidem prohibemur ab Apostolo mortuos nostros lugere, sed quis non luget quando bono caret praesenti? Nam ipse Vas electionis gaudet quod Epaphras sibi fuerit restitutus de viciniis mortis: in quo utique sicut gaudium de restitutione, ita procul dubio habere debuit moestitiam de ejus decessione. Spe enim erigimur, dum fidelibus vitam in melius mutari non dubitamus, et apud Deum fortiores intercessores illos habemus quorum hic ad praesens desolatione destituimur; sed nescio quomodo, inter praecepta consolationum et spem resurrectionis, quamvis credulam mentem desiderii frangit affectus. Sed ubi non reperitur quo evadatur alius portus, hunc ipsum amplectere debemus totis viribus. Quoniam in illo qui justificat impios, et resuscitat mortuos, spes non confundit, quia credimus nos cum his qui jam dormierunt in regione beata futuros.

Non est siquidem optimus consolator quem proprii vincunt gemitus, et quem a verbis lacrymae aut singultus excludunt. Nam ecce moerentem moerens ipse consolari dum cupio, volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo non queo dissimulare quod patior: sed quid agimus, quoniam haec sors post peccatum mortalitatis nostrae una est una sententia. Pius et impius, justus et sceleratus, probus et nequam rapitur; sed non posthac una sententia, una cohabitatione sanctus et damnatus detinetur. Ob hoc toleremus amaritudines vitae praesentis, patienter exspectantes quod quandoque futuri sumus, et gaudeamus in Domino de spe vitae felicis, orantes pariter et precantes ut tam charis praemissis quam nobis subsequentibus et placatus ubique occurrat, et non districtionis suae judicio nos usquequaque discutiat; sed superexaltet misericordia judicium et consueta pietate, dum illi beneplacitum fuerit, in refrigerio promptuarii sui nos dignetur adunare.

Hac spe animemur, hoc affectu illi serviamus, et in invicem in illo et affectum dilectionis et remedium consolationis habeamus. Te autem quam maxime, domina filia Germana, exhortans precor ut non solum tibi, sed omnibus quibus recessus tanti viri moerorem attulit, tam prudenter modum consolationis adhibeas, ut illum exspectare videamini, non amisisse, nec doleatis quod tali tutore carueritis, sed gaudeatis quod talem habueritis.

De caetero omnes pari affectu saluto; omnes pari supplicatione deposco ut et pro me oretis, et tristitiam quae accidit aequanimitate temperetis: non sum ignarus quantum vobis attulerit lamentum hujus nuntii malum.

EPISTOLA XVI. EJUSDEM BRAULIONIS AD APICELLAM. Dominae et in Christo filiae Apicellae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Siquidem alii fuerat hic Codex conscriptus, tamen quia petitionem vestram offendere non potuimus, vobis eum misimus. Credo enim superno nutu hoc contigisse, ut alii praeparatus vobis esset collatus: habes enim ibi sanctum Tobiam, cujus amissio oculorum consoletur animum tuum super amissum virum: habes et Judith, quae in viduitate ornata viduitatem tuam doceat virtutibus esse compositam, atque mortificatum in corpore tuo eum in cujus typo Holofernes praecessit, ut benedictionem gentis fideique tuae consequaris, et in futura posteritate in nomen memoriamque perpetuam benedicta habearis. Vale in Domino, et nostri memor pro nobis orare dignare.

EPISTOLA XVII. EJUSDEM BRAULIONIS AD WILIGILDUM EPISCOPUM. Domno beatissimo, et in Christi membris venerando, atque omni dilectione amplectendo domino in Christo meo Wiligildo episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Non sum ignarus me contra Patrum sanctiones et decreta canonum egisse, cum monachum vestrum de asylo monasterii me scio et subdiaconum et diaconum sacrasse: quia quanquam Ecclesia Christi toto orbe terrarum diffusa in universitate catholica habeatur una, tamen cum rectoribus suis innititur atque praesulibus gubernatur, et divisa in privilegiis, et una habetur in compage credulitatis, ac per hoc sentio me ordinem excessisse; unde in prima fronte hujus epistolae hoc studui ponere, ut fasso errore compendiosius perciperem indulgentiam veniae. Nam cum haec ipsa recogito quod quamvis diversitate rectorum in multis partiatur ordinatio ecclesiarum, tamen cum unam eam esse procul dubio meminimus, spe charitatis animamur quae nos compulit et de vobis tanta praesumere, et ordinem pene postponere; quia charitas, ut ait quidam Patrum, ordinem nescit; et Apostolus: Charitas non quaerit quae sua sunt, ac sic cum ego vestra praesumpsi, non mea quaesivi, quod et vos facere credidi, si tamen huic vos pepercisse didicerim, et ideo in hunc famulum vestrum ordinationem dedi, non tamen sine testificatione et inquisitione ipsius vitae; unde rogo ut tam mihi quam ei ignoscatis, ut si a districtionis vestrae sententia tam longinquus terrarum me situs immunem reddit, hinc saltem benignitatem ostendatis, cum isti praesenti pietatis et bonitatis intuitu pro me remittitis: quod si obtineo, quaeso ut gradus a me susceptos, imo per manus pusillitatis meae acceptos, eum habere permittatis, et pro parvitatis meae infelicitate Christo Domino indesinenter supplicetis, quatenus non solum a vobis veniam percepisse me sentiam, sed etiam vestrae orationis ope suffultus adjuvari me in hujus vitae mortalitate a Domino manifestis indiciis teneam.

Salutem autem religiosa humilitate et devotissima servitute vestrae beatitudini persolvens quaeso, ut, nactis occasionibus, vestris merear illustrari apicibus. Haec et Ayulfo presbytero et abbati.

EPISTOLA XVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD CONSANGUINEAM SUAM POMPONIAM ABBATISSAM. Dominae et in Christo filiae Pomponiae abbatissae, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Uno vulnere confossus et multo dolore excruciatus, cum linguae officium non sineret exercere amaritudinis vinculum, et magis liberet flere quam loqui, ecce alia afflictio super afflictionem venit, et contritio super contritionem irruit, quomodo si quis fugiat a facie leonis, et occurrat ei ursus; aut a percussu scorpionis ejulanti adjiciatur morsus colubri: ita me sentio usquequaque dejectum et contritionis miseria afflictum. Fateor enim, mi domina, quotiescunque volui aliquid tibi de transitu sanctae memoriae germanae tuae domnae Bassillae scribere, toties amaritudine affectus, et animae stuporem et sensus hebetudinem et linguae incurri torporem, quia occupatus luctu, in funere mente versabar: sed dum in temporis prolixitate cum doloris mei relevatione vellem proferre sermonem, rursus geminato malo perculsus in lacrymis contabesco; id est, reverendae memoriae domini mei Nunniti episcopi exitus mihi existit exitiosus. Unde compressus quantulacunque emitto verba et gemitus. O quantum in his duobus nostris bonum perdidimus temporibus! quod lumen veritatis! quod exemplum bonae actionis! quantumque intercessum pro piaculis nostris! Ubi nunc praesidium nostrum quod in illis fuit apud Deum? Ubi miserorum refugium? Ubi susceptio peregrinorum? Vel ubi monachorum et monacharum refrigerium? Vides tu procul dubio quid tangam, et quid explicare non valeam: affectum tantum ostendo, nam bonum eorum dicere nec incipio, sciens quia etiam si esset mihi sermonis copia et linguae gratia cum ingenii memoria, inexplicabile mihi fore existimaveram eorum refricare sanctissima gesta: sed tantum, ut dixi, demonstro quid moercar, et quantum moeroris in me patiar.

Vae vae praesenti vitae, quam decet potius flere quam amplectere, odire quam amare. Transeunt bona, succedunt mala, et assiduo cursu transimus: et nos, nescio qua ebrietate mentis, permansuros putamus; insensibiliter enim fugiunt tempora, et mors propinquat futura et nobis spes praesentium imaginatur gaudia temporum. Felices quorum laetitia Deus et gaudium de beatitudine est futurorum, quorum cruciatus cum Christo et opprobria in crucis ejus vexillo, ut in aeterno recondantur triumpho; ergo in illo noster omnis dirigatur affectus, ibi omnis extendatur servitus, ut ab ipso sit interior homo noster consolatus, qui pro nobis est passus, et nos nunquam et nusquam relinquat solos.

Quapropter adhibe animae tuae solamen sanctarum Scripturarum meditatione, et per te consolentur sorores caeterae, simulque dignamini orare ut mihi per orationis vestrae praesidia dirigat omnipotentia divina inter vitae praesentis naufragia, variaque discrimina pietatis suae suffragia, quatenus merear vestro interventu, omnipotentis vobiscum potiri praesentia in aeterna vita.

Saluto omnes qui tecum Christi Domini mancipantur servitio, teque prae caeteris singulari pietate salutans peto, ut sicut illius circa me boni studii persenseras dilectionem, ita tuum in me conferas sanctum amorem: nihil enim extraneum facis, si me diligis, cujus et qualitatem nosti mentis, et quem consortem habes sanguinis. Explicit

EPISTOLA XIX. EJUSDEM BRAULIONIS AD HOJONEM ET EUTROCIAM. Dominis et filiis meis Hojoni et Eutrociae Braulio.

Scio, scio non esse optimum consolatorem qui indigeat consolatore, et non relevare luctum alterius quem proprii vincunt gemitus. Sed tamen quia peccante homine haec lex mundo data est, et ista sententia Dei est, ut quotquot hominum nativitas in lucem producit mors amara occidat, necesse est ut tam mihi quam vobis hoc ad solatium occurrat, scilicet, quia in funere Hugnanis nostri nec primi ista nec novissimi sustinemus. Sed et ut aliquid de altioribus et melioribus rebus ad memoriam reducamus, spes omnium credentium Christus excedentes a mundo dormientes vocat, non mortuos, dicens: Lazarus amicus noster dormit. Sed et sanctus Apostolus non vult nos contristari de dormientibus, ac per hoc si fides nostra hoc habet, quia omnes credentes in Christo secundum vocem evangelicam non morientur in aeternum; fide scimus quia nec ille mortuus est, nec nos moriemur. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in eo sunt resurgent. Spes ergo nos resurrectionis animet, quoniam quos hic amittimus illic revidebimus; tantum est ut in eo bene credamus, praeceptis scilicet ejus parentes apud quem est summa virtutis suscitare facilius mortuos quam nobis somno deditos.

Ecce ista dicimus, et tamen affectu nescio quo in lacrymis retrahimur, et credulam mentem desiderii frangit affectus. Heu! miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus. O mors, quae conjunctos dividis, et amicitia sociatos dura et crudelis dissocias! jam jam confractae sunt vires tuae. Jam contritum est impium jugum tuum ab illo qui tibi per Oseae rigidus minabatur: O mors, ero mors tua. Unde per Apostolum insultamus: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Ipse qui te vicit nos redemit, qui animam suam dilectam tradidit in manus impiorum, ut ex impiis faceret sibi dilectos.

Longum quidem est et multum quae ad consolationem communem de divinis Scripturis debeant replicari. Sed sufficiat nobis spes resurrectionis et oculorum nostrorum directio ad gloriam nostri Redemptoris, in quo nos per fidem jam resurrexisse putamus, dicente Apostolo: Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivimus cum ipso. Unde, quaeso vos, ut et vosmetipsas, ut Christianae, ut sapientes, ut fortes consolemini, et illas orphanas vestras lamentis interire non patiamini. Nam sapienti luctus sufficit septem diebus ad instar videlicet praesentis mundi, qui in hoc numero quotidie currit.

Quapropter consolamini in Domino, et in omnipotentia virtutis ejus, qui et orphanos et viduas suscipit, et omnes sua gratia regit, facit judicium pupillo et viduae, humilem et pauperem justificat, ne videamini in hominem spem et non in Dominum habuisse.

Novi quippe quod vos in illo dignitatis amissae recordatio cruciet; altera enim prolem, altera amisit conjugem; sed et nos ipsi amicum. Sed quid agimus vel facimus, quia omnis caro fenum, et omnis gloria mundi velut flos feni? Si Creatoris nostri, imo quia ipsius haec est voluntas, unde Apostolus dicit: Ortus est sol cum ardore et arefecit fenum, et flos ejus decidit, debet nobis ejus voluntas esse chara, quam et renuere nefas, et non amplecti impium est; cum procul dubio non quod nobis, sed quod ipsi placet, et immutabile et firmum duret. Non enim sumus nostri sed ejus qui nos redemit, ex cujus voluntate voluntas semper nostra pendere debet · ob hoc et in oratione dicimus: Fiat voluntas tua.

Quamobrem necesse est ut cum Job in funere dicamus: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Dicamus hoc cum Job hic, ne dissimiles in causa praesenti ab eo inveniamur illic.

Jam autem finem sermoni faciam ne taedium legenti ingeram. Quod superest vero, oro omnipotentem Dominum, qui vobis tribuat et consolationis medelam, et vitae tutelam, et mihi per vestra scripta moeroris vestri relevationem ostendat. Hermenfredum nunc ad me remittite, ut viso me ad vos debeat redire. Explicit.

EPISTOLA XX. EJUSDEM BRAULIONIS AD EOSDEM. Domnis et filiis meis Hojoni et Eutrociae Braulio.

In quantum audio, nulla vobis est consolatio post septimum diem. Jam debuistis deponere luctum, quia grandis in sua pietas impietas in Dominum est.

Contra voluntatem Creatoris agitis, si ultra modum lugetis. Nos enim ad Hugnanem properabimus; porro ille non revertetur ad nos, et ideo sustinendus a nobis est quasi absens, non quasi mortuus. Omittendus, ut illum exspectare non amisisse videamur. Unde precor, ne forte iram Dei contra vos concitetis, deponite luctum, sumite consolationem, ne cadatis in desperationem, nam iniqua res est quod communiter omnibus accidit singulari obstinatione deflere. Vincite quantum potestis, imo plusquam potestis mollitionem animae vestrae et ubertim fluentes lacrymas reprimite, nam quod Christo non placet, nec Christianis placere debet. Jam enim et nos nominis ejus memoriam in oblationem ad altarium Domini fecimus, et Christo omnipotenti animam ejus commendavimus.

Ut cognovi, et vos ita egistis. Commendavimus eum Creatori Christo Domino, qui eum creavit et recepit; de opere suo quod voluit egit. Quis enim dicet ei: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium ejus? nunquid potest dicere lutum figulo suo: Quare sic fecisti? cum potestas sit ejus, cum voluerit, fingere, et cum voluerit frangere. Rationabiles vos Dominus condidit: reddite vobismetipsis rationem quoniam nihil potestis afflictione vestra ei conferre, et cavete ne forte dum contra Dei voluntatem agentibus debite irascitur, etiam illi indignetur. Unum est quod superest ut et vos solatia capiatis, et quotidianam orationem pro illius requie ante Dominum fundatis, nam et nos ita facimus: hoc solum licet, amplius lugere non licet. Quapropter obsecro per Dominum ut consoletis vobis, et potius pro his qui remanserunt quam pro eo cui subvenire non potestis curam portetis.

Dominus autem omnipotens illud vobis tribuat, ut et illum non offendatis, et quietem vitam in hoc mundo peragatis.

EPISTOLA XXI. EJUSDEM BRAULIONIS NOMINE CONCILII VI TOLETANI SCRIPTA AD HONORIUM I. Domino reverendissimo et apostolicae gloriae meritis honorando papae Honorio universi episcopi per Hispaniam constituti.

Optime satis valdeque congrue cathedrae vestrae a Deo vobis collatae munus persolvitis, cum sancta sollicitudine omnium Ecclesiarum, praenitente doctrinae lumine, et in speculis constituti, Ecclesiae Christi digna tutamina providetis, et dominicae tunicae derisores divini gladio verbi et superni telo zeli confoditis, atque sanctam domum Dei, matrem nostram, studio vestro vel vigilantia a nefandis praevaricatoribus et exsecrandis desertoribus ad Nechemiae similitudinem expurgatis.

Hoc quidem jam olim altissimo inspiramine, et sacra meditatione gloriosissimi filii vestri principis nostri Chintilanis regis insederat animis. Sed dum sua accelerat vota, vestra Deo favente ad eum perlata sunt hortamenta. Nam jam totius Hispaniae atque Narbonensis Galliae episcopi in uno coadunati eramus collegio, quando Turnino deportante diacone, vestrum nobis est allatum decretum, quo et robustiores pro fide et alacriores in perfidorum essemus rescindenda pernicie.

Unde fatemur, praestantissime praesulum, et beatissime domine, non humanum hic nec mortalium laborasse consilium, sed omnipotentis Creatoris ubique providam et nusquam nutantem adfuisse sententiam. Cum enim tot interjacentibus terris, tantisque interjectis marinis spatiis, uno modo eamdemque sententia vegetator omnium et rector animarum corda principis simul et vestra conformiter pro religione commoverit; quid aliud datur intelligi quam his, cui cura est de omnibus, illud utrobique divinitus inspirasse quod in sapientia aeternitatis suae catholicae prodesse praevidit Ecclesiae?

Quamobrem inenarrabili affectu grates rependimus Domino regi coelorum, et benedictum nomen ejus extollimus ultra omnia praeconia laudum. Quid enim majus, aut quid potest esse commodius humanae creaturae, quam praeceptis divinis obtemperare, et aemulatione discretae scientiae desperatorum animos studio vigilanti ad viam salutis reducere? Nec coronae vestrae confidimus infructuosum hunc fore laborem, quo studes et excitatos fieri alacriores pro fide, et Spiritus sancti calore minus ferventes accendere. Equidem nec nos tantus torpor involverat, ut officii nostri immemores nullo coelestis gratiae instigante moveremur prospectu, sed pro qualitate temporum dispensatio exstitit praedicantum, et quod a nobis non est hucusque sedatum, dispensative potius quam negligenter aut formidolose vestra noverit beatitudo peractum: ut Apostolus monet dicens: In lenitate corripientes, diversa sapientes, ne forte det illis Dominus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis.

Quocirca artificioso temperamento agere voluimus, ut quos vix inclinari posse disciplina rigida cernebamus, Christianis blanditiis flecteremus, et genuinam duritiam assiduis et longinquis praedicationum fomentis subigerimus.

Nam non credimus ad damnum pertinere quando victoria propagatur ex dilatione, cum nil sit tardum, ubi res majori discretione ponderatur. Et licet nos horum quae in objurgationem nostri vestra sanctitas indebite protulit, pro hac duntaxat actione nihil omnino respectet, praecipue tamen illud non Ezechielis sed Isaiae testimonium, quanquam prophetae omnes uno proloquantur Spiritu: Canes muti non valentes latrare, ad nos, si beatitudo vestra dignatur considerare, ut praemisimus, nullo modo pertinet; quia gregis Domini custodiam, ipso inspirante, jugi vigilia peragentes, et lupos morsu et fures terremus latratu, illo in nobis non dormiente, neque dormitante, qui custodit Israel. Ejus enim sumus figmentum creati in operibus bonis, quae praeparavit, ut in illis ambulemus. Quippe locis opportunis, et censuram propter transgressores edidimus, et debitum praedicationis officium non tacuimus; quod ne apostolatus vestri apex consideret a nobis excusationis et non veritatis causa depromi, retroacta temporum gesta cum actis praesentibus vobis arbitrati sumus necessario esse mittenda.

Proinde, domine beatissime et honorabilis papa, in ea charitate, quae nobis praecipuum munus ex Deo est, cum veneratione qua sedi apostolicae et tuae sanctitati honorique debemus, fidenter intimamus de conscientia bona, et fide non ficta, quid existimatio nostra in hac habeat causa. Arbitramur enim putasse falsiloquos facile aures mansuetudinis vestrae opinioni patere sinistrae, cum saepe soleat sine auctore falsa dictio evagare, atque levitate sui mentes instabiles penetrare, ut gremio foveantur mendacii infidi veritatis et nescii, ac sic quia nulla eos aperta consolatur veritas, fucata saltem tutetur iniquitas. Sed quoniam destruit Deus os loquentium iniqua, ideo figmentum colubri non credimus fecisse vestigium in petra Petri, quam fundatam esse novimus stabilitate Domini Jesu Christi; et quanquam tu, sanctissime, bene officii tui memor, nos pro divino cultu zelare adhortatione sacratissima mones, tamen non credimus tam funesti venenum mendacii in pectoris vestri placiditate locum patulum invenisse; scimus enim optimae esse menits indicium prava difficilius credere. Nam et ad nos perlatum est (quod tamen incredibile nobis, nec omnino creditum est) oraculis venerabilis Romani principis permissum esse Judaeis baptizatis reverti ad superstitionem suae religionis; quod quam falsum sit sanctimonia vestra melius novit. Callidus enim et ubique insidiosus humani generis inimicus, cum operis sui impensam persentit nihil proficere, ex mendacio famae damnatorum nititur corda solari. Sed tu, reverendissime virorum et sanctissime Patrum, insta, insta virtute qua in Domino vales, praedicatione qua polles, industria qua ferves, et inimicos crucis Christi ac daemonicolas Antichristi variam quantocius per occasionem transduc in sinum matris Ecclesiae. Utraque pars, Orientis scilicet et Occidentis, voce tua commonita et divino praesidio tuo sibimet inesse sentiat adjutorio, et pravorum studeat demoliri perfidiam; quatenus alterum Eliam afferens, dum infaustos prophetas Baal punis, et zelo majori excruciatus solum te remansisse conquereris, superna audias voce quia multi reliqui sunt qui non curvaverunt genu ante Baal: haec enim nos, non jactantiae neque superbiae spiritu inflati, vestrae suggerimus beatitudini, sed veritatis cultores, ut de nobis noveris veritatem praeeunte humilitate, justum vobis putavimus intimare, ut inter nos veritas constet, cum infideles vanitas fallit.

Et quamvis ratio posceret ut vobis ad singula deberemus respondere, tamen nec in longum sermo protractus fastidium vestris inferret auditibus, breviter quidem, sed sufficienter respondimus, ut putamus. Sapienti enim viro pauca dicta sufficiunt.

Hoc autem potius et propensius quaesumus honorificentiam sanctitatis vestrae, ut ad beatorum apostolorum memorias omniumque sanctorum, cum preces pro totius Ecclesia statu in conspectu dirigis Domini, pro nostrae quoque parvitatis humilitate pietate benigna eminentius digneris effundere; ut fumo vestrae supplicationis ex aromatibus myrrhae et thuris peccaminum nostrorum resolvatur sentina fetoris: videlicet ne digna factis in praesenti vel futuro persolvamus saeculo, qui neminem mortalium novimus hoc mare magnum transmeare sine periculo.

Ergo, praecipue et excellentissime antistitum, tam pro serenitate filii vestri principis nostri, quam pro nobis, vel pro plebibus nobis commissis apud Deum intercessionis tuae porrige opem, quae sanctitudini vestrae ad gloriam proficiat aeternalem. In hoc quippe et nos impendimus operam, a Domino petentes omnipotente ut tranquillum et quietum in conversationis religiosissimae dignitate Ecclesiae suae cursum tribuat temporalem, ut navis fidei, quae inter scopulos tentationum, et Charybdim voluptatum, atque fluctus persecutionum, vel Scyllae latratus, rabiemque gentilium assidue convexatur, sua gubernatione ac moderatione ad salutis portum quietissime deducatur, ut increpato mari, et ventis, cuncta ei prospero successu proveniant ex voto felicitatis.

In calcem hujus epistolae rati sumus aliquid peculiari modo ceu capiti nostrae administrationis manu porrigere, ut gravissimo examinis pondere apostolatus vestri elegantia pensitet, utrum debeant quolibet facinore implicati a nobis sententia tam severa percelli, ut istos praevaricationis naevo maculatos vestra censuit beatitudo damnari. Nam hoc nunquam et nusquam aut majorum nostrorum gestis peractum, aut eloquiis divinis in Novi Testamenti paginis reperimus insertum.

EPISTOLA XXII. EJUSDEM BRAULIONIS AD EUTROPIUM EPISCOPUM. Domino meo episcopo, Braulio.

Sollicitudini beatitudinis vestrae, qua te dignaris immeritum requirere, dum non possum dignas gratias agere, quanto minus respondere? Sed ille qui solus se debitorem fecit pro inope, et cui cura est respondere pro impossibile, vice mea tibi Domino meo respondeat, et benignitatem quam in me ostendis ipse restituat. De festo autem Paschali, quod inquirere ab humilitate nostra jussisti, noverit sanctitas vestra hoc esse rectum ut sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, Pascha anno isto celebretur. Sic enim antiqui majores nostri praescripserunt, id est, ad Theodosium imperatorem Theophilus, sic successor ejus Cyrillus, sic Dionysius, sic ad papam Leonem Proterius, necnon et Pascasinus, et reliqui, quorum longum est facere mentionem; sed et nostri temporis vir insignis Hispalensis Isidorus: nec credo eos in negotio tam magno ac necessario praetermissa diligentia et labore potuisse delinquere.

In laterculo autem, quem dominus inspexisti, sicut vestra sanctitas scribit, forte mendosi Codicis aut librarii error est, et ideo non ut debuit, sed ut contigit, praescriptum habet. Nam in Kalendis Aprilis hoc anno non Christianorum, sed Pascha occurrit Judaeorum, ex Veteri non ex Novo Testamento. Sed quoniam oportet ut illorum praecedat et sic nostra sequatur, quia prius Vetus, postea Novum exstitit Testamentum; unde et Dominus quinta feria vetus Pascha cum discipulis manducavit, et nobis post hoc Sabbatum, quod in Dominica lucescit, passione et resurrectione sua sacravit, ideo cum illis simul celebrare non possumus, prohibente etiam Nicaeno concilio, quod in septimo libro ecclesiastico refertur historiae.

Quocirca in sequenti Dominica celebrandum est a nobis Pascha, quod erit, ut praemisi, sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, cum illorum in Kalendis Aprilibus in praecedenti Dominica luna celebretur quarta decima.

Porro quod somissis ex tertia parte usu nostro decurrit, apud illos vacat, quia nisi quarta decima fuerit impleta, non celebrant Pascha.

Sed ut in brevi satisfaciam, et Dominus noster Jesus Christus, qui venit non solvere legem, sed implere, quia finis legis Christus, prius constitutum ex lege Pascha hoc sermone consummavit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis; post hoc, ut initiaret Novum, et secerneret a Vetere, et non in unum confunderet Vetus et Novum, ita exorsus est: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo: et ut ita a nobis secernatur, distinxit dicens: Hoc facite in meam commemorationem.

Ecce ut in brevi occurrit tibi meo domno suggessi, sed quaeso, ut nec verbosus, nec superfluus reputer; nam non est meum solum quod dixi; veritas enim communis est omnium, ac per hoc si quid dignum dixi, donum Dei est; de quo tu merito plus praesumis, in quo in commune sumus omnes, et si quid per me veritas loquitur, potius tuum est quam meum, quia tu potius diligis veritatem quam ego; et quia omne datum bonum desursum est, ideo magis tuum est, quia tu illius es qui sursum est; si autem est in his dictis quod displiceat rationi, meum est non Dei, ac sic cum vera dicimus, Dei sunt, non nostra: et ideo plus ejus sunt qui plus ejus est quam suus, et cum in me invenis quod ejus est, tuum invenis, et in me illius possides cujus sunt illa quae possides.

Quod reliquum est, salutem cum reverentia et amore dependo, et me orationibus tuis salvandum committo.

EPISTOLA XXIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD UNIANIMUM VALENTINUM EPISCOPUM. Domino Unianimo Valentino episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Sanctitudinis vestrae apices gratis admodum nobis jucundeque perlati sunt, eo quam maxime cum essent pignus charitatis et salutis vestrae indices, ut esset vicissim occasio, quam charam vobis esse confidimus, qua dilectionem mutuam redderemus. Sed quoniam nil sine Creatoris nostri et disposito rerum moderamine credimus accidisse, ipsi recurrentes gratias retulimus, quantas cor nostrum potest et lingua dicere non potest. Nam quid melius et animo geramus, et ore loquamur, atque stylo promamus, quam de eo gratias, nec dici dignius, nec audiri brevius, nec cogitari laetius, nec intelligi vel agi fructuosius puto.

Legi enim litteras tuas et blandiloquio tuo persuasus, opprimi me potius officiis, quibus me tibi computas paruisse, quam sublevari, persensi. Nil enim in nobis aut parum esse sentimus de his quae benevolentia vestra nobis ascribit; sed et si quid ibi verum pro me est dictum, ad illum referri necesse est a quo omne datum optimum est, a quo etiam meritum tale exstat tuum, ut per quemlibet non tibi respondeatur nisi benigne. Et tu quidem, mi domine, dilectionem erga nos tuam ut ostendas, ita scribis. Sed quaeso ne amore fallaris, quanquam ipsum amorem non in scriptis tantum, sed in animo collocare videaris. Proinde cum tibi debitorem me esse non ignorem, si laudes tuas replicem, non quidem ero mendax, sed superfluus esse vereor, cum ea utique vera de te dicere possem quae ignorat nemo, sed et verecundiae tuae peperci, ne inter laudes meas pudorem effunderem, dum vinceret conscientiam pudicissima natura tua.

Sed quid faciam? Scriptum est: Reddite debitum, et nemini quidquam debeatis; sed in hac parte malo me esse debitorem quam retributorem, ne forte dum mihi rursus debitum compensare contendis, me talia de me velle audire arbitreris. Quocirca peto a te ut, quoties tuis fruor eloquiis, tuae orationis potius persentiam emolumenta quam beneficia mea immerito enumerata.

Ecce quod ad momentum occurrit, amore charitatis inflammatus respondi: ut cum tibi pro parvis verbis sed magnis multa sed parva respondeo, ipsa sermonis morosi prolixitas sit desiderii mei satietas; quia quidquid scriptis effundo potius quam loquor, quasi in facie tua positus ita mihi confabulari videor.

Cum sis autem altera anima mea, imo sit in Christo una anima tua et mea, precor et obsecro ut impensissima sit ad Deum pro me oratio tua, nec me putes alicujus esse meriti, ne pigrescat interpellatio orationis tuae circa me, putando id esse mihi quod deest in me, et minus ores ut sim quod forte esse me credis; cum si arcana actionis meae penetres, plus in me invenias quod deleas, quam ab oratione cessando quod gaudeas.

Perfunctis namque occasionibus tuis merear illustrari affatibus et satago petitionibus, et amplissimae salutis obsequia dependo, quasi praesens tuis obtutibus.

EPISTOLA XXIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD VALENTINUM EPISCOPUM. Domino meo Valentino episcopo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Quibus tempestatibus procellisve vestram querimini conturbari quietem, eadem noscito me laborare molestissima vexatione. Quid enim poterit esse tutum his in quibus fines jam saeculorum devenerunt, ut nutante et senescente, ut ita dicam, mundo, et acerrimis aegritudinibus concusso, potius experiamur ejus morbis et lapsibus affici, quam quiete maturitatis et gravitatis refici. Sed recurrendum est ad Deum, apud quem summa rerum et potestas constat universorum, ut nec nostris meritis justa rependat, et misericordia consueta pressuris atque necessitatibus nostris occurrat, de cujus clementia praesumimus in hoc corpore adhuc constituti impertiri opportunitatem te visendi, et tua benedictione percepta te fruendi, ut quod magnopere desideramus quandoque oculatim capiamus. Et quanquam non dirimit absentia corporis quos nectit unanimitas in Domino parilis, quia, ubicunque simus, in illo qui ubique est unum sumus, quia eum unum et in illo proximum diligimus; tamen quia ex corpore et anima constamus, ad supplementum cursibilis vitae amplius quiddam videtur videre quem desideres, quam desiderare quem videas: hoc amore flagrantes et mutuo desideramus et mutuo salutamus. Ego autem impensissime referens gratias dignationi tuae, quae sic diligit ut inquirat peto veniam negligentiae meae, quae non inquirit ut debet, quoniam regionis nostrae homines pergere illuc pavent ob latrones. Sane precor ut non mihi vicissitudo restituatur, sed quoties patescit aditus, de tua incolumitate mihi commonitorium mittatur.

EPISTOLA XXV. EJUSDEM BRAULIONIS AD AEMILIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Domino meo Aemiliano presbytero et abbati, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Quamvis undique de mundialis vertigine assiduo aestu quatiamini, quoniam ita prospectu divino in ordine estis constituti rerum pro copiosis lucris animarum; tamen notui anchoram mentis vestrae ita supra solidissimam coelestem fundatam esse petram, ut non queat, quibuslibet modis saeviat mundus, intumescat pelagus, et hoc mare magnum vorticosam erigat cervicem, penitus dissolvi, nec Charybde ebibi, nec latrantibus Scyllaeis canibus devorari, nec modulamine Sirenarum resolvi. Quapropter recte Veritas de tali sapiente profata est: Quia aedificasti domum tuam supra petram, descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum istam, et non cecidit, fundata enim est supra petram.

Quorsum ista? videlicet quia pervenit ad me et invacantiae vestrae sudor, et placidae mentis pro omnibus labor, et quod gemina quodammodo via ita graderis, ut et praesentis saeculi pro multiplicatione bonorum operum inquietudines toleres, et sancti studii fructus conversatione sancta procures: atque ita non ego assentationis modo, nec fallacibus blanditiis ista depromo, quoniam qui adulatur, blandus quidem, sed inimicus censetur; sed ad vestros [ Ms., vos] roborandos animos, et ad solatia tentationum atque tolerantiam procellarum, sine quibus haec vita non geritur, ista praemisi, ut et adversa fortiter tolerentur, et prospera caveantur, atque inter utrumque ita gradiamur, ut praesentis vitae labores exercitio sint nobis, non exitio. Nam quia susceptor meus esse dignatus es, et partem animae meae te esse non dubito, sic pro te mihi sollicitudo quasi pro me ipso instat, notum est Domino. Unde praesentem servulum vestrum benignitati vestrae commendo, ut et per vos glorioso domino nostro praesentetur, et vestra cura quomodo debeat incedere instruatur.

Verumtamen, quaeso ut quia librum Aprincii Pacensis episcopi tractatum Apocalypsin quaero et non invenio, a vobis ad transcribendum accipiam directum, facile enim vobis erit propter amplissimam potestatem vestram, et celebritatem urbis, etiam si eum non habeatis, perquirere a quo habeatur, ut nobis per vos praesentetur. Sane in tempore apud Laurentium comitem dudum eum fuisse novi. Jam domini mei erit ubi ubi perquirere, et petitionem meam implere, citius enim et transcribetur et remittetur.

De caetero famulatus mei obsequia omni dependo devotione vobis offerenda [ Ms., offenda], et eruditissimo sermonis vestri stylo perenniter directo illustrari vehementer desidero.

EPISTOLA XXVI. AEMILIANI PRESBYTERI ET ABBATIS AD BRAULIONEM. Domno meo Braulioni episcopo, Aemilianus peccator.

Quo obsequio vel cordis affectu domino meo gratias referam pro benignitatis et gratiae vestrae beneficio, quo meam pusillitatem et admonere libenter et salutari consilio instruere dignaris, quia verbis explere nequeo, Deum vobis retributorem votis omnibus et obsecratione deposco, postulans tuam domini mei potestatem, ut quae peculiariter eloquiis admones tuis meritis et orationibus apud Dominum in me perficienda obtinere digneris, ut merear benedictionibus vestris id consequi quod et Deo nostro et vestris animis placitum esse possit.

Pro libro autem quem inquisitione mea inventum dirigendum vestrae beatitudini praecepistis, testis est mihi Deus quia omni intentione quaesivi, ut potui, et quando alibi invenire non valui, filio vestro domno nostro suggessi, et ipse inter libros suos inquirere jussit, sed omnino iste Codex inveniri non potuit, nam et pro libris Laurentii solliciti fuimus, sed quia illo tempore res, sicut nostis, in dispersionem venit, nihil inde investigare potuimus.

Mei vero famulatus reverenter reddens officium, idemque me vestrae mentis arcano fovendum tuendumque committo, et satis humiliter obsecro ut quoties sese occasio praebet, vestris de felicitate propria merear eloquiis informari.

EPISTOLA XXVII. BRAULIONIS AD AEMILIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Domino meo Aemiliano presbytero et abbati, Braulio servus humilis sanctorum Dei.

Si vestrum adventum scire meruissem, si viam, si tempus, si denique constitutum locum, ubi praesentiam vestram possem videre, culpam non incurrerem. Nam de his omnibus ignarus, novit Dominus quia et praesentiae tuae me praesentari desidero, et quomodo fieri posset, ignoro. Sed si utrumque fieri potest, quaeso ut non despicias visionem parvitatis nostrae, propter quam redimendam visibilem se praebuit Redemptor humani generis assumens infirmitatem nostram. Sin alias placet, quaeso te ut ores pro me misero, et non alium reputes quam si me summa officiositate susceptum vidisses, nam ubi cum corpore animoque et susceptus et servus tuus sim (sine fictione coram Deo loquor), potui te ubicunque assequi; sed evectio spiritualis est, ego autem carnalis sum venundatus sub correptione infirmitatis; ac per hoc desiderium nostrum spirituale est, et versa vice evectionis subsidium corruptibile. Quapropter discordia concors [ Ms., consors], et concordia discors est; ac sic, miseria dominante, quae volumus non facimus, ut quae nolumus faciamus. Sed jam sufficit apud prudentes aures effectum prodidisse, et impossibilitatem notuisse.

De caetero commendans me, mihique deligata, quaeso, ut sis nobis propitius, et digneris non solum orationibus tuis, sed etiam tuere nos culmine tuae protectionis.

EPISTOLA XXVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD ATAULFUM. Domino meo Ataulfo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Ut audivi, socrus tua domna Mello ab hac vita recessit. Puto, ut est anima tua Christiana, quod doleas. Sed sic dolorem adhibe, ut possis et uxorem et cognatum consolari. Prudentis viri est fortitudine animi et tolerare mala praesentia, et dissimulare adversa. Unde decet te, charissime domine, ut virtute qua vires sic consolationem tuis adhibeas, ut te fractum fuisse dolore non ostendas; non quod omnino non doleas, quia in restitutione Epaphratis Apostolus gaudet; et pro cujus restitutione gaudium habuit, dolere si transisset debuit: et quia non sit optimus consolator quem proprii vincunt gemitus. Tu tamen in hac ancipiti via ita moderare animi tui naviculam, ut et moerentibus solamen adhibeas, et inimicis occasionem gloriandi non tribuas.

De caetero cum omni humilitate et reverentia saluto; et precor pietatem divinam ut te conservare dignetur in omni sua gratia.

EPISTOLA XXIX. EJUSDEM BRAULIONIS AD GUNDESVINDAM ET AGIVARIUM. Illustribus domnis, et in Christo dilectissimis, Gundesvindae et Agivario, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Humanae vitae miserias ipse rectius deplorat qui se quotidie moriturum exspectat, et ideo non tam transisse de mundo quam vixisse cum mundo luctuosum est.

Porro, si ita vivitur ut Christo serviatur, mundum vicisse est, non cum mundo vixisse, quod sanctae memoriae vestram credimus matrem fecisse, ac per hoc congratulandum est illi, quia caruit tentationibus, etiamsi nos reliquit in diversis casibus. Christianorum enim transitus procul dubio gaudium est, de quo dicit Apostolus: Nolo vos contristari, sicut et caeteri qui spem non habent. Et iterum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si spes nostra Redemptor est noster, in quo nobis et mortis victoria et resurrectionis gloria tribuitur, non est quare deploremus eorum casus quos bene transisse scimus. Quapropter consolamini in Domino, et in omnipotentia virtutis ejus, qui et nostrum potest esse refugium, et transeuntium refrigerium. Nec lugeatis quod amiseritis, sed gaudete quod ad vitam aeternam matrem vestram praemiseritis. Illic enim ii qui nos praecedunt nostrum adventum operiuntur; sed utinam tribuente Deo sit tale unde non solum ipsi sed etiam angeli pacis laetentur. Quid in longum trahor? Fluvius mortalitatis stare non potest: currit et secum nos trahit; ac sic tolerandum est quod conditio peccato obnoxia habet. Venit ad hanc etiam Salvator, et cum Lazarum dormientem vocaret, similiter et puellam; tamen ipse hujus torrentis turbulentissimam amaritudinem ut biberet ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ille pro nobis, non pro se dixit.

Sed quia non est quod declinet hujus mali inevitabilem cruciatum, patienter tolerare necesse est quod evadere nullus hominum potest. Nec primum nobis, nec novissime contigit: si primum, diceremus ab alio coepisse debere; si novissimum, quereremus in alio debuisse desinere, ut quocumque modo a nobis evacuaretur. Sed quia, ut praemisimus, nullius liber est pes ab hujus laquei muscipula, faciamus quod Christiani debemus: toleremus mala, et speremus bona; charitate reficiamur, in Domino gloriemur, in Christo consolemur, et doctrinam illius, quantum ipse juverit, exsequamur. Potens est et illi requiem et nobis auxilium, et illi regnum et nobis gubernationem praestare

EPISTOLA XXX. EJUSDEM BRAULIONIS AD WISTREMIRUM. Domno meo Wistremiro, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Cum non sit optimus consolator quem proprii vincunt gemitus, tamen communem dolorem totum ipse optabam suscipere, tantum ut tuam consolationem audirem. Jam enim ille feralis nuntius me confecerat, quando per tuas litteras redintegratus redivivus aderat. Heu mortis amara conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Effugiunt lacrymae, occurrit hebetudo animae, tremula ipsa dictatio [ Ms., dicatio], et prae moerore jugis concussio non venit suo ordine; sermo abit: abiit quam dileximus, in qua tibi et copula carnis, et consolatio omnis, et nobis causa decoris, et specimen charitatis fuit.

Decus tuum, nostra laus, et ornamentum tuum, nostra exsultatio erat. Quis enim crederet tam parva aetate eam discedere quae senectuti tuae credebatur data divina provisione, ut recrearet lassum, et foveret inter curas saeculi anxium? Sed quod non putavimus occurrit, et quod non aestimavimus venit. Vae vitae mortali, et quotidie viventibus vanescenti!

Sed quid agimus, quoniam mortalium est ista conditio? Consolemur in Domino, in quo est longe melioris vitae consolatio, et quod fides habet vera, non desinamus desperare de illa, et transductam eam ad meliora, et liberatam de vitae praesentis miseria: quem enim libeat ad tanta mala quae insurgunt vivere, nescio si possim invenire: qui si inventus fuerit, aut stultus, aut insipiens erit. Ergo quia Creator et Redemptor noster, qui et futura praevidet et praesentia tenet, quid illi animae conveniret vidit, ob hoc eam raptam puto, quia eam dilexit, et ne malitia mundi mutaret intellectum ejus, nam sufficit diei malitia sua. Quapropter congaudere debemus, non lugere; non quia amisimus, sed quia talem habuimus, tu uxorem, nos vero sororem; sed quia prudentiae tuae est illo vivere ordine qui non incedat inimicis in reprehensione, consolare, et animi magnitudine sperne dolorem, et ut compendiosius loquar, simul in te et absentis amorem et rationabilem praebe consolationem. Credo quod in spatio temporis facilius possit fieri. Sed jam incipe, nam omnia diu meditata, et frequenter cogitata, quamvis sint atrocia, efficiuntur lenia; ac per hoc in hoc studium pone, illustrissime virorum, ut et te et tuos consoleris, et quos cum illa dilexisti illius morte non obliviscaris, ut affectum quem vivente illa per illam habuisti amisisse non videaris.

EPISTOLA XXXI. EJUSDEM BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGEM. Suggerendum glorioso domino nostro Chindasvintho regi, Braulio servus inutilis sanctorum Dei et vester.

Dominus omnipotens, ad cujus similitudinem regnant bonae istius mundi potestates, supplicantum precibus flectitur, intuitu miseriarum miseretur, et afflictos desolatione iterum consolatur. Nam et Ninivitis indulsit, et Sedechiae miserias respexit, et Achab afflictionibus, quamvis iniqui propitiatus pepercit. Hoc ideo, sacratissime, suggero, princeps, ut jam jam tandem respicias me afflictum, miserum, et remedium postulantem: denudatum solatio, destitutum consilio, et fragilitate infirmitatis oppressum, et cujus vira in amaritudine posita potius desiderat mortem penetrare quam in praesentis vitae auras respirare.

Erat mihi utcunque hujus vitae solamen etsi in multis necessitatibus constituto servi vestri Eugenii mei archidiaconi visio; quia etsi diversis concussa damnis Ecclesia, in qua indigni deligati fueramus, cor nostrum amaricabat: verumtamen recurrentes ad Dei verbum, quia non in solo pane vivit homo, quod non immerito hujus vitae subsidio intelligitur, sed in omni verbo Dei reficiebamur, quoniam scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur; et: Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui

Nunc vero jussione gloriae vestrae aufertur pars animae meae, et quid in hac aetate jam agam, nescio. Lumine corporis caecutio, virtute vacillo, scientia destituor, ideoque preces dirigo ut non separes eum a me, sic non separeris a regno Dei, et semen tuum regnum possideat tuum. Nam vere, ut fideliter suggeram, ignoro quantum illic possit praestare; tamen absentia istius in hac vestra civitate multum habet impedire, quia, ut suggessi, ego nihil jam valeo; iste autem in omnibus erat aptus, et in legatoriorum susceptione, et ad implendam vestram jussionem, et in diversarum rerum subvenienda occasione.

Tibi, piissime princeps, cuncta fatemur: ille autem qui arcana et secreta perlustrat, et necessitates nostras pensitat, animis vestris inspiret, qualiter sic unam Ecclesiam ordinetis, ut aliam non destituatis.

EPISTOLA XXXII. CHINDASVINTHI REGIS AD BRAULIONEM. Dominus, sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.

Suggestionem eloquentiae vestrae verbis florentissimis adornatam, cunctisque euphoniis verborum succinctam, quam ad nostram clementiam tua curavit sanctitas transmittendam, suscepimus, in qua per lucubrationem tuorum verborum studio nobis datur intelligi, nulla vos intellectus necessitate compressos, nullaque indigentia sapientiae exiguos apud vos Eugenium archidiaconum retineri.

Quod a nostra gloria expetitis fusis precibus, immutato proposito eum vobis potius relaxari. Etenim vestra sanctitas ista nec immerito crediderit provenire, quod nostrae serenitatis animus ardenter eum ad hunc honorem nititur provocare. Nam Deus omnipotens, cujus nutu universa deserviunt, ubi vult inspirat, donec suam bonam voluntatem impleat, ut ad immolandum sacrificium suo Creatori placiturus accedat: nam praeeminens Domini pietas hos jam praescivit quos etiam in melius praedestinare desiderat. Adeo, si ista in Dei voluntate, ut confidimus, persistunt; aliud nos quam quod ipsi complacet facere non debemus. Nec enim sub hac vestra postulatione nostra est praetermittenda justitia, quod ipse hinc exstiterit oriundus ubi nunc consecrandum speculatorem optamus.

Ergo quia nostrae parti procul dubio patet justitia, nostrae devotioni quae promissa sunt non fraudabuntur quae Christo sunt placitura. Hoc nempe ingrate vestra beatitudo recipere non debet: nam maximum exinde ante Dominum consequi poterit praemium, dum speculatorem eum Deo relaxaveris immolandum; tuaque sublimior apud divinam effici poterit laudatio, si ex tuis doctrinis sancta catholica praefulserit Ecclesia.

Ergo, beatissime vir, quia aliud quam quod Deo est placitum non credas me posse facturum, necesse est ut juxta nostram adhortationem hunc Eugenium archidiaconum nostrae cedas Ecclesiae sacerdotem.

EPISTOLA XXXIII. BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGEM. Suggerendum glorioso Domino nostro Chindasvintho regi, Braulio servus inutilis sanctorum Dei et vester.

Etsi disrupto potius quam scisso societatis vinculo cum quo servo tuo Eugenio archidiacono in Domino connectebar, tamen eum ad vestram, ut jussio gloriae vestrae habuit, misimus praesentiam non sine pietatis vestrae, qua soliti estis et miseros respicere, et afflictis subvenire, scilicet ut restituatis eum patrono vestro sancto Vincentio in eo quo hucusque fuit officio. Caeterum si supernae dispositionis providentia cor clementiae vestrae nostra prece avertit, cedat necesse est quod mortalis voluntas expetit, atque dum gloriae vestrae ordinatio suppleta fuerit, commendamus, quanta possumus obsecratione, ejus deplorandam peregrinationem.

EPISTOLA XXXIV. EJUSDEM BRAULIONIS AD NEBRIDIUM Domino meo et mihi praecipue in Christo filio Nebridio, Braulio servorum Dei inutilis servus.

Vita ista fugitiva et fumea, suadens et decipiens, et ante decipiens quam suasa complens, quam sit nulla et a sapientibus et prudentibus intelligitur, de quibus tu unus existis; et quotidie oculis et causis ipsis labentibus praevidetur.

Ad me pervenit quia filia mea conjux tua et utrisque charissima, heu! ab hac migravit vita. Sortem humanae vitae non tam in illa quam in nobismetipsis doleo, et quid de nobis contingat dubius suspiro. Interea et nobis in Domino et Redemptore nostro, quia sua morte mortem devicit, consolatio, ut ille in cujus potestate et nutu mors et vita nostra consistit, ipse nobis a secundae mortis potestate sit defensio, qui solus valuit inferna penetrare, et poenas mortis damnare, et ad superos post diem tertium remeare. In hoc sperantes non deficimus fide, quia misericordia sua circumdabit quorum spes in illo manet.

Hanc fidem tenuisse uxorem tuam et ipse nosti, et nos procul dubio non sumus ignari, propterea enim et illa fuit et nos sumus Christiani. In hujus anchorae stabilitate admonemur ab Apostolo consolari, cum ait: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam utique Christianis apud Dominum vita non aufertur, sed melior mutuatur. Hinc mortui dormientes vocantur; secundum quod Dominus in Evangelio de Lazaro dicit: Amicus noster Lazarus dormit. Haec dormitio in resurrectione fidelibus vitae erit plenitudo; ac sic quia Christiani sumus, consolari debemus non in nobis, sed in eo qui suscitat mortuos et vivificat.

Haec quidem vivificatio, credo, quod vestra jam sit consolatio. Sed affligit cor inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem praesens desolatio. Sed si aut primi hoc incurreremus, aut novissimi reputaremur dicentes: Cur aut ante nos non factum fuerit, aut post nos non erit? Sit ergo consolatio quibus nec primis, nec novissimis, haec accedit mortis occasio. Verumtamen quia omnis mundus ita labitur, et de nobis hic casus quotidie formidatur, in patientia nostra possideamus animas nostras, et sit in nobis tolerantia, qualis esse debet in anima Christiana; et desinat dolor, ubi non subvenitur nullo remedio, in conspectu illius animas nostras effundentes, qui et defunctis est requies et viventibus misericordia relevationis.

Sed qui in longum tibi necesse est aliquid dicere, cum non possit esse aequus consolator quem in hac causa proprius vincit dolor? Sed et me et te consoletur in Domino patientia et spes, ut et meliora speremus, et ea quae nobis superveniunt toleremus. Peto autem ab illo qui et praesens vita et futura est in potestate, ut det illi requiem, et nobis dignetur impertiri in se salutem.

Multa sunt quae occurrebant ut charitati tuae scriperem.

EPISTOLA XXXV. S. EUGENII III PRIMATIS TOLETANI AD BRAULIONEM. Suggerendum domino meo, et vere proprio domino, Braulioni episcopo, Eugenius servulus vester.

Duae res obortae sunt in Ecclesia mea unde nimium contabescit anima mea, et quid remedii adhibeam, nisi consilium vestrum praebuerit, penitus scientia nostra non habet. De quodam fratre reperimus qui, non accepto presbyterii gradu, presbyteri peragit officium, et ut causam certius agnoscatis, omnia singulariter innotesco. Fuit idem ipse frater molestissimus domino meo Eugunio. Rogatus a rege ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni principis resistere non praevaluit, hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum non imposuit, et cantantibus clericis in excelso pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, conjurans ut hoc quandiu viveret reticerent. Quid inde fieri praecipit vestra prudentia cita me jussione certifica: nam nescio aut si iste presbyter habeatur, aut si illi qui per eum baptizati chrismate praenotati sunt recte Christicolae vocitentur.

Solve mihi hanc, de qua satis ambigo, quaestionem; ita solvat Christus culpae vestrae, si tamen est aliqua, nexionem. In aliquibus itidem locis diaconos chrismare persensimus, et ignoro quid de his qui ab eisdem chrismati sunt facere debeamus; nunquidnam iterabitur sancti chrismatis unctio; aut si non iterabitur, aut pro chrismate reputabitur, quod forsitan aut praesumptio compulit, aut nescientia perpetravit. Quid in hoc servare me deceat suggero, ut vestra mihi pietas innotescat.

Duabus praemissis occurrit et tertia. Presbyteri aliqui, contra jus et vetitum canonum, de chrismate quod sibi ipsi conficiunt (si tamen chrisma istud est nominandum) baptizatos signare praesumunt; quid aut taliter signatis remedii aut his possit pro correctione praeberi me fateor ignorare; sed a te de his illuminari me postulo, qui divinae sapientiae majori lumine pollens, et legis sanctae quotidie meditationi deserviens, latebrosas nigrorum cordium factiones et vehementer insequeris, et prudenter invenis, et acute dissolvis. In nobis autem etsi fuit aliquantula scientiolae modiculae venula, ingruentibus aegritudinibus, et curarum multifidis tempestatibus, ita penitus exsiccata defecit, ut nec tantillo sudore distillet. Inde per eum te precor, cujus dono beatus, cujus instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris jussione certifices.

EPISTOLA XXXVI. BRAULIONIS AD EUGENIUM PRIMATEM TOLETANUM. Domino singulariter meo Eugenio primati episcoporum, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

Si immensa curarum genera non me circumvallarent, si procellis suis mundi nequitia non obvolveret, si denique oblatrantium invidorum erga me strepitus sileret, nec solitudo, in qua merito destitutus obveni, terreret, nec sic quoque interrogationibus vestris inauditis mihi et inexpertis facile, ut jubes, responsum redderem, cum et res incognita animum turbet, nec ante praevisa, et diu meditata facile responsum habeant. Sentio tamen acuminis tui prudentiam illud velle in me experiri quod mihi nequeat impedire, et peritiam, quae deest aliis, ostendere. Velle tuum bonum praesentio, sed posse meum non ignoro. Quid enim in nobis, aut quantulum est, quod doctae vocis praeconio ita attollis, ut segnem et pene jam senem oblitum sui attingere celsa cogaris, et veteranum jam atque utinam non inveteratum in his quaestionibus introducas, in quibus est perniciosa nescientia et scientia praesumptuosa? Verumtamen, quia ait unicus Magister et Doctor coelestis, qui docet hominem scientiam - Quia sine me nihil potestis, mecum autem omnia poteritis; et iterum propheta: Dominus dabit verbum; atque iterum: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; pro jussu tuo, pro obsequio meo, pro spe divini promissi, pro eo quod nihil impossibile est credenti, tentabo dicere, ut potuero, et ut mihi ille ministrare jusserit, qui Ecclesiam suam regit, si qua invenire quivero, et tibi meo domino consentanea rationi narrabo. Jam tuum erit ea quae suggero discretione qua viges, solertia qua polles, instructione qua plurimum vales, et approbare recta, et corrigere errata, et tegere indigna, et reserare digna.

Igitur jam ad ipsas causas veniamus. Dicis te in epistolis tuis duo observata fuisse in Ecclesia tuas unde contabescit anima tua, et quid remedii adhibeas penitus scientia vestra non habere; scilicet de quodam fratre, de quo scribitis, qui, non accepto presbyterii gradu, presbyterii peragit officium, et ut causam omnem exponeres, narras eum fuisse molestissimum praecessori vestro, qui rogatus a rege ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni principis resistere non praevaluit (ut vestris verbis loquar), hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum ei non imposuit, et cantantibus clericis in excelso, pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse praecessor vester hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, conjurans ut hoc quandiu ipse viveret reticerent. Quid inde fieri debeat a me jubes expetere, quia ignorare vos dicitis: utrum presbyter habeatur, an si illi qui per eum chrismate praenotati sunt, recte Christicolae vocitentur.

Post hoc conjuras meam inscitiam ut hanc quaestionem solvam. Haec est prima interrogatio vestra, ad quam dum multis, ut praemisi, ad respondendum impediar causis, summa illud conficit quod nequit tenebris obsitus videnti praebere ducatum. Sane quia jubes ut dicam quod sentio: perquiratur persona quae maledicto subjecta esse dicitur; si tempore maledicentis ipso praesente officium presbyterii egit, nec tamen prohibitus ab ipso est; si baptizavit, si chrismavit, si sacrificium obtulit, et ille passus est eum hoc agere qui sibi conscius erat cum maledixisse; in nullo iste mihi, sed potius ille videtur culpabilis fuisse, qui dolo malo aliud egit, et aliud simulavit; ac per hoc ille cujus factio in tantum nefas prorupit, ut mihi videtur, onus suum ipse portabit: vestra autem sanctitas ab hoc delicto immunis erit, quia unumquemque, in qua vocatione invenistis, in ea esse permittitis. Et cur non habeatur presbyter non video, si ille eum publicavit presbyterum qui noluit ut iste presbyter esset; aut quare non ab isto unguine sacro tincti vocentur Christicolae, quia etsi iste indignus chrismate, tamen vero sunt illi peruncti. Optime novit prudentia tua, canonum antiqua esse instituta, ut presbyter chrismare non audeat, quod servare et Orientem et omnem Italiam hucusque scimus; sed postea consultum est ut chrismarent presbyteres, sed de chrismate benedicto ab episcopis, ut non videretur presbyterorum hoc esse privilegium, cum ab illa unctione sancta populum Dei sacrant, sed episcoporum, quorum benedictione et permissu quasi de manu episcopi ita hujusce rei peragunt officia. Quod si ita est, cur et iste quasi manus episcopi quamvis inutilis, quos chrismavit, non habeantur catholici? cum, ut dixi, sancto et vero chrismate ab episcopo sacrato, et cum illius permissu fuerint peruncti. Manifestum est baptisma in nomine Trinitatis datum non debere iterari, chrismare autem non prohibemur haereticos, quos a vero chrismate invenimus extraneos. Iste autem recto chrismate chrismavit, ut jam dixi, non mihi videtur frivolum esse quod fecit.

Additur his quod ille qui eum permisit nunquam contradixit, et chrisma a se benedictum tradere isti non dubitavit, ac per hoc quod iste fecit ille egit. Quid enim sive per occasionem, sive per veritatem? quia in catholica actum est, necesse iterari non est; nam et illi qui post excessum praecessoris vestri eum talia narrasse referunt, melius facient si istam causam in aliam vitam sibi reservant. Quis enim eis illo desistente aut contradicere nunc poterit, aut purgare objecta poterit? Vobis tamen quod ille non dissipavit dissipare non convenit, memores illius sententiae: Nolite ante tempus quidquam judicare. Et iterum: Quod apertum est, vobis; quod occultum est, Deo.

Ecce quod videtur nescientiae meae, et pro modicitate capacitatis nostrae, nec affirmans, nec spernens omnino ista suggessi.

Ad caeteras interrogationes, si hoc non abhorret, transeamus. Scribitis etiam et hoc, in quibusdam locis diaconos chrismare vos reperisse. Nihil in hac quaestione amplius quam in prima invenio, nisi ut sacrum chrisma vestra auctoritate et indulgentia pontificali persistat: et illi qui ista, aut nescientia, aut praesumptione patrarunt, dignam in se et districtionis vindictam, et ecclesiastici ordinis normam sub poena et poenitentia persentiant, et ita sint mulctati, ut in exemplum aliis dati talia nequaquam ultra praesumant.

His duobus in brevi praemissis quaestionibus, tertiam ingerit ignorantiae meae prudentia vestra, scribens quod quidam presbyteri de chrismate quod sibi ipsi conficiunt (si tamen chrisma istud erit nominandum) baptizatos signare praesumunt. Bene fateor et optime dubitatur non esse chrisma, quod non solum non ab episcopis, sed contra jus et vetitum canonum a praesumptoribus presbyteris videtur esse sacratum. Nam si coelestis Magister et Dominus reliquit suum episcopis vicariatum; quod constitutum ab illis est, ab Spiritu Christi, juxta Apostolum, constitutum est; et si quis praecepta eorum spernit, Christi praecepta spernit. Unde videtur mihi a sancto et vero chrismate denuo praesignari debere, qui a talibus sunt peruncti fraude; praesumptorum tamen disciplina in vestro est arbitrio posita, dum aliter emendetur error, atque aliter condemnetur praesumptor. Jam vestrae est sapientiae et cum ignaris mitius agere, et praesumptores vehementer distringere. Pro ineruditae impedimento linguae brevem evenire volui tramitem epistolae, sed, ut est illud tibi notum, dum urceum facere nitor, amphoram finxit manus.

Jam nunc salutem persolvo, et quotidianas molestias meas tribulationesque assiduas orationibus vestris commendo fovendas, et per Christum te conjuro ut quidquid inutiliter aut secus quam habet ratio in hac paginola repereris effusum, non ante aliis pateat quam mihi hoc tua epistola innotescat. Nam neque spatium fuit inde cogitandi, neque vacatio dictandi, et quod lingua deprompsit aliena manu exaravi, nec inde retractare occurrit.

EPISTOLA XXXVII. EJUSDEM BRAULIONIS AD CHINDASVINTHUM REGUM. Suggerendum gloriosissimo domino nostro Chindasvintho regi, Braulio et Eutropius episcopi servuli vestri, cum presbyteris, diaconibus et omnibus a Deo sibi creditis, nec non et Celsus servus vester cum territoriis a clementia vestra sibi commissis.

Qui corda regum in manu sua tenet, ut fides nostra habet, ipse et omnia regit. Unde non est sine illius inspiramine quod clementiae vestrae cupimus suggerere: quapropter, pie domine, libenter servorum tuorum suscipe preces, quas fidei intentione vides anhelare; spe enim et crebro cogitationis studio, quo unusquisque vitae suae tranquillitatem desiderat et periculosos casus evitat, alterna collatione conferentes, et praeterita discrimina reminiscentes, animadvertimus quantis periculis, quantis necessitatibus, quantis etiam patuerimus adversariorum incursibus, quibus coelesti misericordia vos excitatos, et vestro regimine nos ereptos dum magna contemplatione videmus, et vestros labores cogitantes et in futurum patriae providentes, inter spem metumque vacillantes, fiducia vincente metum, ad tuam pietatem recurrere decrevimus, ut quia compendiosius nihil nec quieti vestrae, nec casibus nostris prospicimus, in vita tua, et te benevalente servum tuum dominum Recesvintum, dominum nobis et regem deposcimus, ut cujus aetatis est et belligerare et bellorum sudorem sufferre, auxiliante superna gratia, et noster possit esse dominus et defensor, et serenitatis vestrae refectio, quatenus et inimicorum insidiae atque strepitus conquiescant et fidelium vestrorum vita absque pavore secura permaneat. Neque enim poterit gloriae vestrae esse contemptus talis filii et tanti patris filio debitus profectus.

Unde coelorum regem et sedium omnium rectorem supplici prece deposcimus, qui et Moysi Jesum successorem, et in David throno filium ejus constituit Salomonem, ut clementer insinuet vestris animis ea quae suggerimus, et perficiat auxilio omnipotentiae suae quae in nomine ejus a vobis petentes fieri optamus; nam etsi incurrimus petitionis temeritatem, non vero insolentia praesumptionis, sed, quam praemisimus, cogitationis necessitate.

EPISTOLA XXXVIII. EJUSDEM BRAULIONIS AD RECESVINTUM REGEM. Glorioso domino nostro Recesvinto regi, Braulio servorum Dei inutilis servus et vester.

Cum sit mendacii genus promissa tardare, ego tamen tarditatis meae suggerere cupio rationem. Mendositas etenim Codicis, quem ad emendandum accepi, omnes vires suas contra caligines meas armavit, et dum cupio easdem debellare, ipsa visio quae caecutiebat visa est in contrariam partem manus dare, et in detrimentum sui obscuritatem multiplicare. Tamen quantus ibi labor sit, quantaque operis instantia, quoties de emendatione ejus desperaverim, quotiesque aegritudinibus diversis obviantibus cessaverim, et rursus intentione jussionis implendae ad opus interdimissum redierim in ejus versuum additamenta, vel litterarum abolimentia, gloriae vestrae patebit; nam tantis obrutus est negligentiis scribarum, ut vix reperiatur sententia quae emendari non debeat, ac sic compendiosius fuerat denuo scribi quam possit scriptus emendari. Per jussionem autem serenitatis vestrae commoda regni vestri votis omnibus optamus agnoscere, et felicitatem clementiae vestrae ab omnipotente Domino petimus corroborari.

EPISTOLA XXXIX. RECESVINTI REGIS AD BRAULIONEM. Domino sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.

Venustissima tuae sanctitatis eloquia litterarum elementis depicta nostra ovans suscepit ac reseravit clementia, pro quibus studium laboris tui pro emendando Codice vobis dudum a gloria nostra porrecto non sine suspiriis innotescit: dum etiam inter crebra hujus vitia tuis intentionibus obviantia aciem visus obtundi significas, compatimur siquidem tuo sancto distillanti sudori, sed in parte reficimur, dum te scribente cognoscimus sanctitudinem tuam vigilantiae suae vela suspendere, et prosperantibus auris ad evellendas vel corrigendas librariorum ineptias divina gratia pervolare. Erit igitur voto tuo a Domino attributa tuarum virium fortitudo, et internorum luminum copiosa praevisio, dum putredines ac vitia scribarum intellectus tui constanter inchoaverit incisio resecare, et tunc protinus laetior nostra gloria exsultabit, dum tua, ut optamus, paternitas promissa factis compleverit.

De caetero sospitem tuam beatitudinem sospites ipsi, ut Deo tribuente consistimus, saepe noscere delectamur.

EPISTOLA XL BRAULIONIS AD RECESVINTUM REGEM. Glorioso domino nostro Recesvinto regi, Braulio servorum Dei inutilis servus et vester.

Dum cupio satisfacere jussioni gloriae vestrae, nudavi occulta ignaviae meae, et hujus quidem Codicis textum, ut praecepisti, sub titulis misi; sed utinam tam efficaciter quam obedienter: ergo si displicuerit, hoc brevitas intelligentiae meae fecit; sin autem placuerit, quod magis opto, illius munus erit qui asininam segnitiam per humanae locutionis modos distrinxit: tuam tamen, serenissime princeps, quaeso pietatem, ut in hac parte non meam attendas inutilitatem, quia et si non quod volui potui, ut potui tamen patientiam praebui; sic ubi forte minus absoluta alicui [ Ms., aliqui] servorum vestrorum quae collegi videntur, ad ea [ Ms., aderas] de quibus edita sunt, recurrere non dedignetur. Quod superest autem.

EPISTOLA XLI. RECESVINTI REGIS AD BRAULIONEM. Dominus noster sancto ac venerabili Patri Braulioni episcopo.

Suggestionem beatitudinis vestrae suscepimus, in qua denudatam ignaviam quae erat occulta in hoc libro quem nostra serenitas vestrae sanctitati ad emendandum dederat, manifestas; moris est enim sapientum ignarum se judicare, ne per arrogantiae stimulum videatur elationem incurrere. Sed quia inspiratio divinae virtutis in unumquemque, prout vult, inspirat, non immerito laudamus opus quod exercuisti, quia in hoc Codice et instanter obedientiam praebuisti, et ut volui, ejus efficaciam in procinctu sapienter collegisti, pro quibus etiam insufficienter vestrae paternitati referimus gratias, et super his salutis officium reddentes petimus ut pro nobis orare digneris.

FRAGMENTUM EPISTOLAE QUAM TAJUS PRESBYTER ET ABBAS SCRIPSIT AD BRAULIONEM. . . . . . Pia quidem talis est religio, sed mihi fateor dubia. Ideoque, virorum sanctissime, tuis auditibus hujuscemodi quaestiunculam defero, et si certissime credendum est, ut praefatus sum, cruorem Domini post ejus resurrectionem apud aliquos remansisse, abs te certissimis testimoniis ac verissimis documentis cupio illustrari. Utinam libellum de hac re ex tua largitate perciperem. Magnum mihi specimen semota ambiguitate Dominus Jesus Christus praebebit, si id deprecatio mea impetrare valuerit.

De caetero, humilitate qua valeo sanctitatem Domini mei salutare praesumo, obsecrans ut orationibus vestris merear commendari, et epistolis vestris de eo unde suggessi quantocius recreari.

EPISTOLA XLII. BRAULIONIS AD TAJUM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Venerabili et in membris Christi reverendissimo in Christo fratri Tajo presbytero et abbati, Braulio servorum inutilis servus.

Ut litteris tuis illico non responderem diversarum me arctatum fateor fuisse necessitatum, eminentius tamen aegritudine oculorum et variarum afflictione infirmitatum; sed nunc, quia inter angustias meas utcunque respirare potui, ad litteras tuas relegendas recurri, in quibus comperi multa de me benignitatem tuam sperare quae me minime sentio posse implere.

Quid enim aut quantulum in me est, ut imago tantorum taliumque virorum a nobis a te exspectetur? Cum et eorum lectio pro . . . . . . . a te habeatur visitata, et intelligentia rimetur assidua, atque in pectore tuo, ut ita dixerim, nidaverint ipsorum eloquia. Otia etenim tibi sunt sancta, et nobis vitae praesentis fluctibus anxia; velut quis inusitatus, aut sentina vexatus, aut marina cumba jaceat saucilis. Verumtamen etsi immerito ea quae petis naturae acumine mihi fuissent allata, minime a me essent praesumpta; scis enim dogma nostrum humilitatis tenere vexillum, et in plana et fortia velle conquiescere quam ad summa gradu nitente periculose ascendere. Unde et te quaeso, charissime, ut minus conqueraris de circumhabitantium tibi tepore, seu cupiditate, quoniam patienter debes omnia tolerare. Quid enim probis male morigeratio aliena nocet? neque enim valde laudabile est bonum cum bonis, sed bonum esse cum malis.

Hinc de Ecclesia scriptum est: Sicut lilia inter spinas, sic amica mea inter filias. Nam et hi qui tales a nobis creduntur, forte sufficit eis secundum Apostolum scire Christum, et hunc crucifixum; ipso nos docente: Non alta sapientes, sed humiles consentientes. Et nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Scientia quippe inflat, charitas vero aedificat, et caetera, quae te latere non possunt. Tali enim sensu et humilitas catholica tenetur, et illud: Et unusquisque in suo sensu abundet, procul dubio impletur. Unde idem Apostolus praecepit ut non nobis, sed proximis placeamus. Et ad Philippenses scribit, ut in humilitate superiores nobis invicem arbitremur, non quae nostra sunt singuli quaerentes, sed quae aliorum. Humilium quidem virtus est de scientia non gloriari, quia communis est omnibus. Valet enim hoc multum ad reprimendam mentis audaciam, ut et alios contemptibiles non reputemus, et singularem nobis scientiam, vel sanctitatem non arrogemus: ne superno audiamus oraculo: Reliqui mihi septem millia virorum, etc.

Haec causa amoris tui me dixisse charitas tua, quaeso, censeat. Caeterum de quaestione qua me consulere decrevisti, noveris non me aliud de resurrectione mortuorum credere aut exspectare quam quae a sancto Augustino per diversa opuscula sua quae ad manus venerunt meas, prudenti ingenio et eleganti sunt dissertata sermone; quae ad laborem meum evitandum ideo non replicavi, quia et te per epistolam tuam ea didici indubitanter tenere. Igitur quia in resurrectione et noster reddendus est sanguis non dubito: utrum autem qui in omni vita tollitur, totus in qualitate sui reddatur, dubito, quia et ipse superfluus invenitur, non noster secundum medicos, sed esse nobis noxius. Nam si illa pulchritudo hoc permittet quam habituri sunt sancti, credo quod fiet; si hoc illa non sinet, hoc et hic credendum est quod de unguibus et capillis superfluis, qui in commixtione naturae aliis membrorum partibus reddentur, sancto Augustino docente, ipse sensisti. Ad opificis enim nostri omnipotentiae artem pertinet, ut vult, et modificare grandia et majorescere parva. Nulla tamen in sanctorum membris est credendum in resurrectione reddere indecora.

Propterea vero puto minima et extrema membrorum nostrorum Dominum memorasse et circumscribere, cum de capillis loqueretur; quod si capilli non pereunt, quanto minus majora membra disperibunt: non tamen superfluos humores a quibus aut corruptelae nascuntur, aut vitia generantur, quae utique in restaurato corpore non erunt, comprehendi voluisse.

Credo quidem quod quidquid ad naturam proprie nostram pertinet, hoc restaurabitur in resurrectione; quidquid autem in natura aut superfluo concrevit, aut naturam morbidavit, vel habitum potuit demutare, demendum est. Naturam duntaxat dixi, secundum quam constat integrum sanumque hominis corpus: ac sic, quia sine sanguine esse non possumus, in quo virtus animae in corpore divina asseritur auctoritate, reddendus est non superfluus, sed naturalis, id est, non alienus, sed noster.

Sed quid multa? hoc mihi credibile, hoc etiam non difficile ad affirmandum: sed constat esse minus dubitandum, hoc unumquemque in resurrectione exceptis corruptionibus et vitiis, ut jam superius dixi, decenter recepturum, quod potuit illa aetate qua Dominus est passus, ejus habere corpus rationabiliter integerrime constitutum, dicente Apostolo: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Et alibi: Donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Cauti tamen in hac inquisitione esse debemus, Vase electionis prohibente non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; ne forte eo usque progrediamur, ut superstitiosi reputemur, sicut hi qui de abortivis quaerunt feticibus, quae utique consistunt ex corpore utriusque sexus, quid de menstruo possunt sanguine atque impuro virili sentiri humore, quem in omni pene vita necesse est etiam naturaliter egeri, in quibus superflue erunt superstitiosi.

Sed cur non credatur et sanguis humanus perire detractus, cum et ipse humor generabilis, atque sanguis, sicut et aborsus neutri reddatur in resurrectione parenti: si tamen parens jam dicendus est, cujus aut liquor foedus, aut inanimatus profunditur fetus. Verumtamen non sunt hi qui nobis affirmant verum esse cruorem Domini, qui pro reliquiis, ut ipse dicis, ab aliquibus habetur, ita istum cruorem non fuisse assumptum in resurrectione corporis Domini, sicut nequaquam assumptus est. Unde columna illa infecta Hierosolymis ab insigni sancto Hieronymo presbytero et ab aliis post multa saecula et visa traditur et conscripta: quod potius passioni divinae pro testimonio debemus deputare, quam pietatis testimonium inficiare, quoniam majorum nostrorum stylo jam hoc habemus digestum.

Sed et illo tempore notuerunt fieri multa quae non habentur conscripta, sicut de linteaminibus, et sudario quo corpus Domini est involutum, legitur quia fuerit repertum, et non legitur quia fuerit conservatum: nam non puto neglectum esse ut futuris temporibus inde reliquiae ab apostolis non reservarentur, et caetera talia.

Sub hac tamen occasione non debemus inimicis Catholicae locum dare, ne aut veneno falsitatis, aut maledicti gratia velint virginem Christi castam corrumpere. An forte ex eadem columna a fidelibus erasus cruor in reliquiarum honore toto est dispersus in orbe, quod facile crediderim, ut apud Ecclesiarum principes, succedente sibi posteritate, traditum potuerit conservari; nam tantae rei fama non video quomodo possit Christianis esse dubia.

Sed ut adhuc aliquid dicam: forte sudor ille Domini, quem evangelica lectio nobis tradit ut sanguinem fuisse decursum, tanta diligentia a discipulis putatur fuisse collectus: vel certe quando lancea pecussum est Domini corpus, et sanguis et aqua manavit, cujusquam est sollicitudine pro reliquiis reservatus. Sed miror si hoc a quoquam possit approbari, cum dubitatio discipulorum etiam in passione postea inveniri potuerit, et solus Joannes cum mulieribus ad crucem Domini astiterit. Qui tamen scribens Evangelium, nihil tale aut se aut alium fecisse narravit: testimonium perhibuit et verum testimonium conscripsit, quia lancea corpus Domini percussum fuerit, et sanguis et aqua manaverit, nec tamen hoc collectum fuisse ab aliquo meminit.

Sane si in eo loco ubi ait: Multa et alia signa fecit Jesus quae non sunt in hoc libro scripta, astruit quis eum et de hoc sanguine esse locutum, convincat si potuerit, et hoc esse signum, quod mihi ut faciat omnino videtur durum; quod si auctoritate Scripturae non firmaverit, pia, ut ipse ais, credulitas, sed incerta nutabit, cum sponsa veritatis non solum recipit veritate pium, sed et pietate verum, tuncque sit firmum, cum non nutat veritate pium. Affirmet hoc qui valet; ego autem fateor me hoc ignorare.

Igitur omissis his et in potestate lectoris relictis, quoniam non usquequaque praejudicant fidem resurrectionis, nec debemus praescribere intellectum melioris inquisitionis, neque auctoritati contraire multitudinis quae asserit hujusmodi reliquias inveniri in cathedralibus ecclesiis, quod tamen in ecclesia mea nullius invenitur tempore fuisse pontificis, et melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis: ad vera et firma convertamur, quae nulli prorsus Christiano et recte catholico aut in ambage, aut in disceptatione venire possunt: esse scilicet nobis per sacramentum panem et vinum Deo oblatum Christi corpus et sanguinem verum secundum ipsius Domini verba, et Scripturas sacras Spiritu sancto digestas, quod quotidie super altare ipsius ab Ecclesia catholica secundum ordinem Melchisedech a vero pontifice offertur Christo Jesu mystica intelligentia et inenarrabile sermonis inopia, quia omnia excedit supereminens gratia. Haec, ut occurrit, et prout tempus exegit, paucis tibi, charissime, rescripsisse sufficiat; et quamvis ingenti ardori tuo, non ut dignum est, responderim, tamen, ut occupatio sivit, voluntati tuae parere studui. De caetero beatitudinis tuae orationes ut mihi suffragentur vehementissime quaeso.

Et unum quod mihi et prae omnibus necessarium et hic fuerat praetermissum, peto ita Christus cursum propositi tui efficiat gloriosum ut mihi Codices sancti papae Gregorii inexpositos, qui necdum in Hispania erant tuoque studio et sudore de Roma huc sunt delati ad transcribendum ocius mittas; nam non solus ego hujuscemodi rei sum petitor, sed et dominus, germanusque meus, tuus amator: quapropter ambobus satisfacies, si uni praestaveris, et ambos contemnes, si unum spreveris. Credat mihi certe charitas tua, Codices istos remittam quo tempore institueris. Parvam putavi evenire epistolam, sed dum hinc inde susurrantibus moveor scrupulis, nec brevitatem potui tenere, nec omnia quae me adhuc movebant dicere.

Vale in Domino, frater charissime, et in Christi membris venerabiliter amplectende.

EPISTOLA XLIII. FRUCTUOSI PRESBYTERI AD BRAULIONEM. Domino meo proprio Braulioni episcopo, Fructuosus exiguus, semperque tuus.

Scripturae sacrae textu narrante didicimus quam sit gratus homini de longinqua terra nuntius bonus, et quis [ Ms. et quia] qualisve alius melior nuntius nobis est exspectandus quam Christi dilectio, quam catholicae Ecclesiae intemerata professio atque propagatio, quam amicorum Dei sacerdotumve Christi sincera vita, felix actus, doctrinaque fidelis? Haec nos desiderare vehementer atque sitienter agnoscere cupere, Pater beatissime, confitemur.

Hic solus nuntius arentia mentis nostrae saepe viscera pascit, et vestrorum felicitate gestorum inter raucisona spumantis sali freta, atque Oceani gurgites, et aequora inquieta humilitatis nostrae mulcet auditus, quod Caesaraugustam vestram vestra jugis augusta doctrina nobilitat, et florens per dies singulos vestri culminis vita tanto affluit divinae legis studio, quanto et bonorum operum jugi atque sedulo vallatur praeconio.

Ob hoc indesinenter Regi et conditori nostro. Domino referimus laudes, quod mundi jam termino propinquante tantus talisque pontifex existis, qui et vitae merito, et docendi praeditus beneficio, apostolica per omnia vestigia consectaris, percepturus cum his ineffabilem supernae patriae gloriam, quorum in hac tempestate mundana incorruptam ipse sequeris vitam. Temerarium fortasse arripiens opus piissimam vestram praesumo salutare coronam, atque eodem quo cupimus, salutis vestrae nuntio vestrorumque sacrorum apicum indiciis reficiamur, oramus. Mendicans ipse vestrarum mensarum dapibus residua micarum fragmina posco, atque ab spirituali Patre coelestium divitiarum thesauris affluente exigui cujusdam talenti peto munus, quod ut accipiam, importunus petitor nocturni temporis spatia vigilo; et licet negligens, tamen quaerens peto, et pulso, atque ut indigno ac vilissimo tuo aperias quae ignoro, tribuas quae non habeo, sanctorum Dei, quorum solatiis confovemur, fultus adminiculis quaero.

Primum igitur flagito, ut quaedam quae parens sanctimoniae et particeps gloriae vestrae beatissimus eruditissimusque vir praetermisit enodare Hieronymus, ex lectione priscorum Patrum, et doctrina Sancti spiritus refertus dominus meus mihi leproso tuo novitioque Eleazaro ulceroso, brevi et aperta digneris significare pagella, sic tibi Dominus coelestis pandat regni introitum, quemadmodum supradictus vir quatuordecim post diluvium annos Mathusalam vixisse testatur: et si omnis caro quae in arca non introiit cataclysmo perempta est, hic de quo quaestio est, ubi fuit ut evaderet, quem cum caeteris introisse in arcam non legimus.

Illud quoque, quod addidit, quod Agar, grandem jam juvenem Ismaelem, fugiens dominam, suis vectaret cervicibus, qualiter explanetur, nosse desidero.

De Salomone quoque similem suo loco intulit quaestionem eo quod deducta summa temporum annorumque serie subnotata inveniatur undecimo, juxta Scripturae textum, anno Roboam filium generasse, quod fieri utique vix possibile est.

Hoc mihi et reliquis concaptivis meis flagito propalari, non quolibet, ut quidam agere solent, astu facilitatis, sed puro et sincero affectu vestrae dilectionis et impulsus cognitione veritatis.

Specialiter tamen, domine mi, quod in hac regione, in qua degimus, non invenitur, supplex suggero ut pro mercede tua de Collectionibus Cassiani illumines monasteria ista, et vitam sanctorum virorum Honorati atque Germani, vestrique beatissimi novi Aemiliani pusillitati nostrae vestra largitate faciatis attribui: et qui alios assiduo vestrorum eloquiorum melle saturatis, nos longe positos et Occidentis tenebrosa plaga depressos non despiciatis.

Age, piissime domine, ut vestra pro hoc merces clareat ante Dominum. Septem Collationes, quas memoratus Cassianus Joviniano, Minervio, Leontio, et Theodoro scripsit, jam hic Christianis tribuentibus, habemus. Reliquas decem, quas Helladio et Leontio episcopis, et alias septem, quas sancto Honorato atque Eucherio se asserit edidisse, minime habemus. Has exoramus ut percipere vobis largientibus mereamur. Vale in Domino, et nostri memor esto, papa beate.

Exigui servuli tui compauperes nostri, sanctam eoronam vestram oppido salutantes, exposcunt ut abjecti tui precem non respuas, sed votis supplicantis assistas: meminent sancti Dei dignationem vestram.

EPISTOLA XLIV. BRAULIONIS AD FRUCTUOSUM PRESBYTERUM. Domino merito eximio, et in Christi membris suavissimo filio, Fructuoso presbytero, Braulio servorum Dei inutilis servus.

Inter laudum tuarum in me praeconia, et actionum mearum merita aequus quidem arbiter judicio rationis praesidere debeo, talemque me veritate censurae aestimare qualem intus sentio, et non qualem foris ab aliis aliter putantibus audio: nam plerumque ex sola benevolentia fit ut bonus homo de bono thesauro cordis sui proferat bona; et utique non potuerit fons dulcis amaros producere latices. Sed plerumque fit ut fallatur aestimatio humana, et malus bonus, et bonus aestimetur malus. Vae his qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; si aut amore fallitur, aut certe hominem malum ex bonitate sua aestiment bonum . . . .

Sed potius illis cavenda est quibus aut vitia pro virtutibus placent, aut certe virtutes pro vitiis displicent. Et ex hujus perversitatis regula, aut malum hominem bonum, aut bonum aestimant malum. Qui vero ipsum hominem dicit bonum quem putat justum nescitque injustum, non in doctrina rerum bonarum et malarum, sed in occultis humanorum fallitur morum. Ego tamen non talem me esse qualem praedicas et ipse novi, et veraciter scias me profiteri.

Tibi quippe ista legitime dico, quem in membris Christi, et pro gratia Christi in Christo suscipio. Caeterum illis de quibus dicitur: Oleum peccatoris non impinguet caput meum; quibus haec ipsa adulatio olei in finem inter stultas ac fatuas deficiet virgines, nostrae nequaquam patere debent conversationes. Quid enim prodest ei pandere conscientiam a quo non poteris culparum percipere remedia? Ergo illis profiteri debemus peccata quorum orationibus sumimus adjumenta, aut damus conversionis exempla. Emendabit et arguet me, ait, justus in misericordia. Et de istis dicitur: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem. Sed quoniam operosum et longum est probrosos mores meos tibi propalare, tibique ex ordine narrare, hoc sacratissimae animae tuae mihi sufficiat pandere non qualem me aestimas esse, sed quaeso ut ores ut qualem me aestimas, efficiat me Deus talem.

Sane si qui [ Ms., utque] prohibeo te, ipse in laudibus tuis agam, dicturus forsitan eris: Cur, qui haec prohibes, ipse facis? Sed necessario partibus meis faveo, dum tibi debitum reddo, quia ab Apostolo instruimur, ut omnibus debitum reddamus, et nemini quidquam debeamus. Nam forte quantum in me est non fallor, sed quantus mihi videris, dicere parco propter verecundiam tuam, quam utinam minus dicendo servasses in laude mea.

Laudem quidem animam tuam, sed in Domino, in qua rectos laudare debemus; unde et Psalmista dicebat: Rectos decet collaudatio; et, In Domino laudabitur anima mea, cujus est et a quo est omne bonum, cui etiam grates persolvimus pro adnisu vestri profectus. Ideoque quanto magis novi quod loquaris animo circa me fideli, tanto magis videor debito praegravari, ac sic accipe quod gestio dicere.

Felix tu qui, hujus mundi contemnens negotia, praeelegisti otia sancta. Ardorem tuum animique vigorem, luminisve candorem Spiritu sancto fulgentem intelligo, delector, diligo, amplector, et ut pro meis flagitiis facinoribusque ante Dominum praevaleat, ariditate bibula anhelo. Felix illa eremus, et vasta solitudo, quae dudum tantum ferarum conscia, nunc monachorum per te congregatorum laudes Deo praecinentium habitaculis est referta, peregrinorum mundi, civium Dei, Babylonia captivorum, Jerusalem praedestinatorum. Te enim tuosque in Christo attollo praeconio, quorum studium ornat eremum, quam doctissimi praestantissimique virorum Hieronymus et Eucerius olim jam miris verborum sententiarumve venustarunt floribus; et ut in brevi multa compingam, et quasi in parva tabella mundum depingere velim, quia in longum non est mihi temporis spatium, nec est ingenii studium, nec linguae eloquium, gentilis poetae antiquum in te vertam praeconium, et haec solum dicam: O decus Hispaniae sacrum; ne, quaeso, me aut assentatorum vitium, aut adulatoris reamini peragere officium, sed cujus ministerii est vera praedicare, de vobis quod sentio non debeo reticere: tantum est, ut perseverantia vestra usque in finem per patientiam perducatur, in qua animas nostras possidere jubemur, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; namque finis praecepti est charitas; charitas quippe, secundum Joannem Deus est, Deus vero Christus, propter quem omnia, et nihil ob aliud agere debeamus; in quo Psalmista omnis consummationis vidit finem; unde et quidam tituli Psalmorum in finem praescribuntur. Ad hunc pervenientes non erit ultra quo cursus fidelium dirigatur, ipso dicente: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Studium vestrum, ut coepit, ardeat, et majores in Domino flammas mittat, quia nisi profecerit, deficiet, et velut in rapidissimo amnium cursu scapha non consistens, nisi ad superiora progrediatur, ad inferiora delabitur.

Cavete autem dudum illius patriae venenatum Priscilliani dogma, quo et Dictinum et multos alios, ipsum quoque sanctum Orosium invenimus fuisse infectum, quamvis postea a sancto Augustino correctum. Nam ita etiam perversitatis suae studio sacras depravavit Scripturas, ut adhuc ex ipsius corruptoris naevo depravatas inveniamus multas.

Nec vos vanitas cenodoxiae, aut aura popularis in aliam partem flectat, quia hoc est postremum apud athletas Dei certamen, in quo est et novissimum discrimen.

Jam ne ultra modum epistolarem protraham sermonem, ad quaestiones, quas proposuisti, accedam, et ea quae inde legerim, ut a te speratum est, majorum nostrorum sententia, ut occurrit, depromam: quaedam vero brevitatis causa meo sermone compingam. Ita enim petitionis tuae sumis exordium.

Primum, inquis, flagito, ut quaedam quae parens sanctimoniae, et particeps gloriae vestrae, beatissimus, eruditissimusque virorum praetermisit enodare Hieronymus, ut ex lectione priscorum Patrum mihi brevi et aperta significes pagella: quod cur dixeris, ignoro; cum ille sanctissimus vir manifestam mihi expositionem et satis idoneam reddiderit rationem. In libro Quaestionum Hebraicarum talem hinc aperuit solutionem.

Famosa quaestio, et disputatione Ecclesiarum omnium ventilata, quod juxta diligentem supputationem quatuordecim annos post diluvium Mathusalam vixisse referatur: etenim cum esset Mathusalam annorum 167, genuit Lamech; rursum Lamech cum esset 188, genuit Noe, et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe anni vitae Mathusalae 355. Sexcentesimo autem anno vitae Noe diluvium factum est; ac per hoc habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae diluvium fuisse convincitur. Cum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse dicitur, nulli dubium est quatuordecim eum annos vixisse post diluvium, et quomodo verum est quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Hucusque propositio, ab hinc solutio.

Restat ergo ut, quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem in Hebraeis, et in Samaritanorum libris ita scriptum reperi: Et vixit Mathusalam centum octoginta septem annis, et genuit Lamech; et vixit Mathusalam, postquam genuit Lamech, 782 annos, et genuit filios et filias; et fuerunt omnes dies Mathusulae anni nongenti sexaginta et novem, et mortuus est: et vixit Lamech 182 annos, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae usque ad diem nativitatis Noe anni sunt 369. His adde sexcentos annos Noe, quia in sexcentesimo vitae ejus anno diluvium factum est, atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Mathusalam mortuus sit, eo anno quo coepit esse diluvium.

Cujus rei veritatem ut certius credas, ad ipsius sanctissimi virorum recurre translationem, et nullam habebis dubitationem. Nam et sanctus Augustinus in libro de Civitate Dei quinto decimo, dum annorum dissonantiam inter Hebraeos Codices et Septuaginta eventilat translationem ex Hebraeo affirmans, in finem disputationis suae de eadem re inter caetera sic dicit: Omnes anni vitae Mathusalam nongenti sexaginta novem computantur; et post modicum: Detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluvium remanent 14, quibus vixisse creditur post diluvium; propter quod eum nonnulli, et si non in terra, ubi omnem naturam quam vivere in aquis natura non sinit constat fuisse deletam cum patre suo, qui translatus fuerat, aliquantum fuisse, atque ibi donec diluvium praeterisset vixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem Codicibus, id est, translationis Septuaginta, quos in auctoritatem celebriorem suscepit Ecclesia; et credentes Judaeorum potius quam istos non habere, quod verum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum unde in nostram per Graecam scripturam ipsa translata est; et post aliqua: Hanc opinionem, vel susceptionem accipiat quisque ut putaverit; certum est tamen non vixisse Mathusalam post diluvium, sed eodem anno fuisse defunctum.

Deinde, interpositis quorumdam disputationibus, atque rite deletis: Credibilius, inquit, quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomei describi ista praeceperint, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accedere etiam scriptoris error, sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari; deinde non longe: Itaque, ait, illa diversitas numerorum aliter se habentium in Codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis; et subjungit: scriptoris tribuatur errori, qui de bibliotheca. supradicti regis Codicem describendum primus accepit.

Deinde post aliqua: Sed quomodolibet istud accipiatur, sive credatur ita esse factum, sive non credatur, sive postremo, sive non ita sit, recte fieri nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest, utrum ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam Codicibus Graecis tribus et uno Latino, et uno etiam Syro inter se consentientibus inventus est Mathusalam sex annis ante diluvium fuisse defunctus. Haec sanctus Augustinus per intervalla, ita ut posuimus, sicut et beatus Hieronymus narrat.

Nec nobis aliter licet sentire quam hi eruditissimi virorum sensere. Porro Eucerius, vir egregiae scientiae et praecipuae intelligentiae, verbis sententiisque affatim copiosus et copiose disertus, hanc inter suas reliquas quaestionem hoc modo describit: Quid est quod in annis Mathusalae quatuordecim anni per diligentem supputationem ultra diluvium reperiuntur [ Ms, reprehenduntur], cum octo tantum animae in arca fuisse referantur? Responsio. Error in numero est, quippe cum in Hebraeorum libris ita legatur ut ante diluvii tempus hic quatuordecim annorum numerus expleatur.

Hi tres ad confirmationem solutionis hujus sufficere nobis visi sunt, cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Nam multi hic multa scripserunt; nostris vero temporibus incomparabilis scientiae vir Isidorus, Hispalensis episcopus, in libro Etymologiarum, dum hujus nominis vult originem absolvere, ita fassus est: Mathusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis; quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeteriisse putaverunt; ob hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt.

Caeterum de Ismael quod sciscitaris, quod juvenem cum cervicibus mater vectaverit, sanctus Hieronymus in praefato Quaestionum libro, ita ponit: Et vidit Sara filium Agar Aeyptiae, quem peperit Abrahae, ludentem: quod sequitur, cum Isaac filio suo, non habet in Hebraeo. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur; sive quod idola ludo [ Ms., luto] fecerit, juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere, et bibere, et surrexerunt ludere. Sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis joco [ Ms., loco] sibi, et ludo primogenita vindicaret, quod quidem Sara audiens non tulit. Et hoc ex ipsius approbatur sermone, dicentis: Ejice ancillam hanc cum filio suo; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et sumpsit panes, et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum ejus, et parvulum, et dimisit eam. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael, et post ablactationem ejus ludit [ Ms., lit], et cum matre expellitur e domo.

Inter Hebraeos autem varia opinio est, asserentibus aliis, quinto anno ablactationis tempus statutum, et aliis duodecimum annum vindicantibus. Nos igitur breviorem eligamus aetatem; post decem et octo annos Ismael supputabimus ejectum esse cum matre, et non convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus.

Nec miremur habere Hebraeam [ Ms., barbaram] linguam proprietates suas, cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes, et utrem super humerum Agar, et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manus ejus tradidit, commendavit, et ita emisit e domo.

Quod autem sequitur: Et projecit puerum subter abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactu sagittae, dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur: Et clamavit puer, et flevit, et audivit Deus vocem pueri de loco ubi erat, et dixit angelus Dei Agar de coelo; et reliqua: nullum moveat; in Hebraeo enim post hoc, quod scriptum est: Non videbo mortem pueri mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli: flente enim matre et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum, de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam. Alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat.

Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuderat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge, et tolle puerum, et tene manum ejus; ex quo manifestum est, eum qui tenetur non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.

De hac quaestione fateor me et alios tractatores ecclesiasticos legisse, sed ut est mihi memoria facilis ad obliviscendum, non occurrit in quo opere quisque hinc tractaverit, nisi hi qui secundum Apostolum voluerunt allegorizare. Plane ut in compendio possim dicere, cum Hebraeorum autumatio alii quinque, alii duodecim in ablactatione computent annos, nos in Machabaeorum libris pro ablactatione tantumdem triennium reperimus scriptum, ita Machabaea filium inter caetera adhortante: Fili, inquit, miserere mei, quae te in ventre novem mensibus portavi, et triennio lactavi, et perduxi ad hanc aetatem. Igitur si huic auctoritati creditur, demptis duobus annis sexdecim relinquuntur.

Sed cum reditur ad divinae Scripturae seriem, non invenitur in Hebraica veritate, ut Ismael collo gestatus sit matris suae: quapropter cur assumamus laborem, ubi nullam habemus difficultatem?

Restat ut de Salomone hoc vobis intimemus quod vos scire in scriptis vestris intelleximus. Quoniam in quantum datum est nobis, cum litteras vestras legeremus, intelligi, non ignoratis epistolam saepe dicti viri beati Hieronymi ad Vitalem presbyterum scriptam qualia de Salomone et de Achaz regibus contineat, et quae etiam ipse sub testificatione juramenti audisse se suis temporibus scribat. Qui et in finem epistolae suae firmam certamque sententiam omnipotentiam Dei definivit.

Sane nec ego contra tanti viri auctoritatem aliud possum sentire, nisi ejus vestigia sequi, et humilitate Christiana a majorum nostrorum semitis non deviare, David dicente: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Super se namque attollitur qui, a majorum lineis excedens, in his quae ultra vires suas habent, videri conatur. Unde et sequitur. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam, sicut ablactatus super matrem suam, ita retribues in animam meam. Ac per hoc conducibile est nobis humilia sentire, Apostolo dicente: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes, et ablactationem cum Isaac percipere, ut fortiori cibo possimus participare, quam cum Ismaele ancillae filio utrem cum aqua et non mero portare, et ab aeterna repelli haereditate.

His igitur pro vestra voluntate digestis, Codices quos vobis a nobis dirigendos mandastis, scriptos duplices non inveni; aliquos, nec singulares reperi, subtractos eos de armario nostro animadverti, inquisitionemque occupatio tulit. Sed si Deus voluerit, et vita comes fuerit, est spes eos et inveniendi, et vobis mittendi.

En respondi pedestri et peculiari sermone, quia non tam verbis inhiare quam debemus sententiis studere, ut et locutio nostra evangelicam simplicitatem teneat, et spumas gentilium eloquiorum refugiat. Jam modus superfluus epistolae cogit me tacere, sed desiderium tuum loqui compellet. Optabam autem obviis manibus complexum tuum accipere, ut mutua collatione, vel disceremus aliqua, vel doceremus; siquidem non sit hoc omnipotenti Domino, apud quem non est difficile omne verbum, impossibile. Verumtamen aegritudini mortalitatis meae quotidie spero finem: mallem tamen ut si hoc quod praemisi tribuat Deus de allegorizandis quaestionibus et mystice intelligendis, et Veteris Instrumenti in Novi affirmatione exercitatio nostra esset, quam in historiae superficie inquisitio nostra constaret, ut vere abyssus abyssum in voce cataractarum tuarum invocaret, quia illud praecedit tempore, istud dignitate; hoc enim est pabulum animae Christianae; his enim anima pascitur quibus delectatur; nam ingenium tuum admirabile habeo, et sermonis tui supellectilem infinitam vehementer intueor.

Macte virtute, cujus talia erumpunt germina, qualia existent fructuosi fructuosa frumenta? Sed huic tanto bono cum accedit studium divinarum Scripturarum, praesertim in collatione mutua in brevi emittet palmites, et afferet suavissimos botros, ut et propriae naturae conferat fructus, et aliis subministret jucunditatis gaudium. Nihil in te mediocre contemplatus sum; crede amori vera dicenti: si fieri posset, quidquid aliis ex parte datum, et ex parte in cognitione reseratum est; totum inde perfectum, atque esse desidero summum, quia ita convenit finibus saeculorum, ut praeparentur ad certamen Antichristi vasa electa Christi.

Ne, quaeso, vos ex eo contemptibiles velle aestimari, quod occidentali tenebrosa plaga queritis vos esse depressos, quoniam eo clariores estis quo vos in caligine esse videtis; dicente Domino Pharisaeis: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Et cuncti procul dubio novimus quia ex eo etiam maculas corporeas liquidius videmus, quo lumini propinquamus; et lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ex occasu suo, et non continuo nativitate [ Ms., vanitate] resplenduit mundo. Unde et propheta: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.

Provincia namque quam incolitis et Graecam sibi originem defendit, quae magistra est litterarum et ingenii; et ex ea ortos fuisse recordamini elegantissimos, et doctissimos viros (ut aliquos dicam), Oresium presbyterum, Turibium episcopum, Idatium, et Carterium laudatae senectutis et sanctae eruditionis pontificem; ac per hoc Christi gratia superabundantius praedicanda, quam regio segnitie est culpanda.

Ecce dum nescit amor ordinem, plus oneravi epistolam meam sermone quam utilitate, et, ut ait quidam, dum urceum facere nitor, amphoram finxit manus. Hoc denique superest, ut digneris orare pro me cum tuis comperegrinis pauperibusve spiritu, ultra omnes homines peccatore; si forte inexhausta pietas Redemptoris humani exhauriat fetoris, voraginesve flagitii, facinorisque mei

Vale in Domino, mihi charitate germane, merito Domine, fili aetate, collega dignitate, atque parens affinitate, et pro me tu tuique orate, et nactis occasionibus stude tuum mihi mittere sermonem.