Migne Patrologia Latina Tomus 20
Epistolae (Auctor incertus (Chromatius Aquileiensis?)), J. P. Migne
- 1
EPISTOLA I. Sub sanctorum Chromatii et Heliodori nomine, ad sanctum Hieronymum, de duobus apocryphis libris; videlicet, De ortu Mariae Reginae Virginis, et de infantia Salvatoris: cui accedit Pseudo-Hieronymi gemina responsio: (Ex Codice Apocrypho Novi Testamenti Joannis Alberti Fabricii, tomo I, pag. 7 et seqq. editionis secundae, Hamburgi 1719; atque ex tomo XI Operum Sancti Hieronymi, editionis Veronensis Dominici Vallarsii, col. 279 et seq.).
Dilectissimo fratri HIERONYMO presbytero, CHROMATIUS et HELIODORUS episcopi salutem in Domino.
(0369D)100 Ortum Mariae reginae virginis, simul et nativitatem atque infantiam Domini nostri Jesu Christi in apocryphis invenimus libris, in quibus multa contraria (0370C)nostrae fidei considerantes scripta, recusanda credimus universa: ne per occasionem Christi, laetitiam Antichristo traderemus. Ista igitur nobis considerantibus, exstiterunt viri Dei, Armenius et Virinus, qui dicerent sanctitatem tuam beatissimi Matthaei Evangelistae manu scriptum volumen Hebraicum invenisse, in quo et Virginis matris, et Salvatoris infantia esset scripta: et idcirco tuam charitatem per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum expetimus; quatenus et illud ex Hebraeo Latinis auribus tradas: non tantum ad percipiendum quae sunt Christi insignia, quantum ad haereticorum astutiam excludendam, (0370D)qui ut doctrinam malam instituerent, bonam Christi nativitatem suo mendacio miscuerunt, ut post dulcedinem vitae, mortis amaritudinem occultarent. (0371A)Erit ergo purissimae pietatis, vel ut rogantes fratres exaudias, vel episcopos exigentes charitatis debitum, quod idoneum credideris, recipere facias. Vale in Domino, et ora pro nobis.
EPISTOLA II. HIERONYMI, CHROMATIO ET HELIODORO EPISCOPIS. Dominis sanctis et beatissimis, CHROMATIO et HELIODORO episcopis, HIERONYMUS exiguus Christi servus in Domino salutem.
Qui terram auri consciam fodit, non illico arripit quidquid fossa profuderit lacerata, sed priusquam fulgens pondus vibrantis jactus ferri suspendat, interim vertendis suspendendisque cespitibus immoratur, et specialiter qui nondum lucris augetur. Arduum (0371B)opus injungitur, cum hoc fuerit mihi a vestra beatitudine imperatum, quod nec ipse sanctus Matthaeus Apostolus et Evangelista voluit in aperto conscribi. Si enim hoc secretum non esset, Evangelio utique ipsius, quod edidit, addidisset: sed fecit hunc libellum Hebraicis litteris obsignatum; 101 quem usque adeo edidit, ut et manu ipsius liber scriptus Hebraicis litteris a viris religiosissimis habeatur, qui etiam a suis prioribus per successus temporum susceperunt. Hunc autem ipsum librum numquam alicui transferendum tradiderunt: textum ejus aliter atque aliter narraverunt.
Sed factum est, ut a Manichaei discipulo, nomine Seleuco, qui etiam Apostolorum gesta falso sermone conscripsit, hic liber editus, non aedificationi, sed (0371C)destructioni materiam exhibuerit; et quod talis probaretur in synodo, cui merito aures Ecclesiae non paterent. Cessent nunc oblatrantium morsus: non istum libellum canonicis nos superaddidimus Scripturis, sed ad delegendum haereseos fallaciam, apostoli, atque Evangelistae scripta transferimus: in quo opere non tam piis jubentibus episcopis obtemperamus, (0372A)quam impiis haereticis obviamus. Amor igitur est Christi, cui satisfacimus, credentes quod nos suis orationibus adjuvent, qui ad Salvatoris nostri infantiam sanctam per nostram potuerint obedientiam pervenire.
EPISTOLA III. EJUSDEM PSEUDO-HIERONYMI AD EOSDEM. In alia epistola, versioni libri de Nativitate Mariae praemissa.
Petitis a me, ut vobis rescribam, quid mihi de quodam libello videatur, qui de nativitate sanctae Mariae a nonnullis habetur. Et ideo scire vos volo, multa in eo falsa inveniri. Quidam namque Seleucus, qui passiones apostolorum conscripsit, hunc libellum composuit. Sed sicut de virtutibus eorum (0372B)et miraculis per eos factis vera dixit, de doctrina vero eorum plura mentitus est; ita et hic multa non vera de corde suo confinxit. Proinde ut in Hebraeo habetur, verbum ex verbo transferre curabo. Si quidem sanctum Evangelistam Matthaeum eumdem libellum liquet composuisse, et in capite Evangelii sui Hebraicis litteris obsignatum apposuisse: quod an verum sit, auctori praefationis, et fidei scriptoris committo. Ipse enim, ut haec dubia esse pronuntio, 102 ita liquido falsa non affirmo. Illud autem libere dico, quod fidelium neminem negaturum puto, sive haec vera sint, sive ab aliquo conficta, sacrosanctam sanctae Mariae nativitatem magna miracula praecessisse, maxima consecuta fuisse: et idcirco salva fide ab his qui Deum ista facere posse credunt (0372C)sine periculo animae suae credi et legi posse. Denique in quantum recordari possum, sensum non verba scriptoris sequens, et nunc eadem semita non eisdem vestigiis incedens, nunc quibusdam diverticulis ad eamdem viam recurrens, sic narrationis stylum tentabo; et non alia dicam, quam quae aut scripta sunt ibi, aut consequenter scribi potuerunt.
- 1
EPISTOLA IV. Itidem sub sanctorum Chromatii et Heliodori nomine, ad eumdem sanctum Hieronymum, de Natalitiis sanctorum, seu de opere Martyrologii colligendo: cui pariter accedit Pseudo-Hieronymi responsio: (Ex Tractatione cardinalis Baronii De Martyrologio Romano; atque ex tomo XI Operum Sancti Hieronymi, editionis Veronensis Dominici Vallarsii, col. 473 et seq.) (0373A)
EPISTOLA V. CHROMATII et HELIODORI EPISCOPORUM AD BEATUM HIERONYMUM, De opere Martyrologii colligendo. Domino sancto Patri HIERONYMO, CHROMATIUS et HELIODORUS episcopi, in Domino salutem.
(0373B)Cum religiosissimus Augustus Theodosius Mediolani urbem esset ingressus, universosque Italiae episcopos ad se invitasset, et ob causam aliquantulorum episcoporum, qui ex Ariana faece suas animas inquinassent, inquireret: contigit et nostram parvitatem in eodem adesse concilio. In quo cum dicenda dicta essent, et definienda definita, coepit (0374A)christianissimus Princeps S. Gregorium Cordubensis Ecclesiae in eo praeferre antistitem, quod omni die, sive non jejunans, matutinas; sive jejunans, vespertinas explicans Missas, eorum martyrum, quorum natalitia essent, plurimorum nomina memoraret. Factumque est, ut omnes statueremus ad tuam scribere charitatem, ut famosissimos feriales de archivio S. Eusebii Caesareae Palaestinae episcopi inquirens, martyrum ad nos dirigas festa: ut possimus hoc officium per tuam sanctam industriam melius perfectiusque ad honorem Dei martyribus exhibere.
106 EPISTOLA VI. BEATI HIERONYMI AD EOSDEM, Super eo ipso Responsio. (0374B)CHROMATIO et HELIODORO sanctis episcopis, HIERONYMUS presbyter.
Constat, Dominum nostrum Jesum Christum omni die martyrum suorum triumphos excipere, quorum passiones a sancto Eusebio Caesariensi episcopo scriptas reperimus. Nam Constantinus Augustus cum Caesaream fuisset ingressus, et diceret (0375A)memorato antistiti, ut peteret aliqua beneficia Caesariensi Ecclesiae profutura, legitur, respondisse Eusebium: Opibus suis Ecclesiam ditatam, nulla petendi beneficia necessitate compelli: sibi tamen desiderium immobile exstitisse, ut quidquid in republica Romana gestum sit erga sanctos Dei judices judicibus succedentes in universo orbe Romano, sollicita perscrutatione, monumenta publica discutiendo, perquirerent; et qui martyrum, a quo judice, in qua provincia vel civitate, qua die, quave perseverantia passionis suae obtinuerunt palmam, de ipsis archivis sublata, ipsi Eusebio, regio jussu, dirigerent. Unde factum est, ut idoneus relator existens, et ecclesiasticam historiam retexeret, et omnium pene martyrum, provinciarum omnium Romanarum (0375B)tropaea diligens historiographus declararet: quatenus omni die sacrificium Deo offerentes, eorum nomina meminissent: studentes, qui die ipso, quo sacrificium offeretur, victores diaboli exstitissent, et martyrii sui triumpho pollentes, atque ovantes ad Regem suum pervenissent Christum. Hac de (0376A)causa singulorum mensium, singulorumque dierum festa conscripsimus, ut jubere dignabamini, perennem nostrae parvitatis memoriam fore credentes cum diebus omnibus per tot annorum spatia sancta Sanctorum nomina fuerint festive celebrata. Et quoniam per singulos dies, diversarum provinciarum, diversarumque urbium plusquam octingentorum, et nongentorum martyrum sunt nomina nominata: ut nullus dies sit, qui non intra quingentorum numerum reperiri possit ascriptus, exempto die kalendarum Januariarum; considerans inter innumerabiles turbas lectoris animum intra unum mensem posse lassescere: ne id eveniat, breviter et succincte eorum, qui sunt in amplissima festivitate in suis locis tantum prae omnibus memoratus sum, (0376B)ut, amputato fastidio, unus de omnibus sufficiat libellus ascriptus. Sane in prima parte libelli, omnium beatorum Apostolorum festa conscripsimus, ut dies varii non videantur dividere, quos una dignitas apostolatus in coelesti gloria fecit esse sublimes.