Migne Patrologia Latina Tomus 89
Epistolae (Constantinus papa), J. P. Migne
cc_id: cps_2.ConPap.Episto138, cc_idno: 8377
c
EPISTOLA PRIMA. CONSTANTINI PAPAE AD BRITHWALDUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. De visione Egwini, de concilio habendo, de coenobio instituendo. 89.0335A| Constantinus episcopus servus servorum Dei Brithwaldo Britanniarum Ecclesiae primati salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilem virum Egwinum episcopum quem bis tua fraternitas ad apostolicam sedem misit, etiam nunc secundo manipulis justitiae refertum tibi mittimus, monentes quatenus sic suos effectus adjuvando prosequaris, sicuti illum a Deo incoepisse, et in via Dei cucurrisse cognovisti.
Porro de visione illa, imo aperta ostensione qua se 89.0335B| beata virgo Maria ei manifestavit, aeque ita certum esse tenemus quemadmodum de viri bonitate non dubitamus. Denique vigilantiam tuam admonemus, quatenus illis in partibus, in quibus manifestatio habita fuisse refertur, concilium totius Angliae rogas [ Leg. reges], episcopos, sacrique ordinis religiosas personas illuc convenire facias, optimatesque regni cum proceribus suis adesse praecipias. Quibus in nomine Domini congregatis denuntiamus quod duo reges Angliae, Kenredus et Offa, cum quibus jam dictus episcopus ad limina apostolorum, in loco ostensae visionis, plurima de suis beneficiis in praesentia nostra regia libertate donata, et apostolica auctoritate confirmita, contulerunt, quatenus ibidem congregatio monachorum secundum regulam memorandi 89.0335C| Patris Benedicti, quae minus in illis partibus adhuc habetur, possit instaurari et indesinenter Christo famulari. Ipsas autem donationes et beneficia praefati regis in ipsorum privilegio nominatim determinaverunt, et a nobis corroborari fecerunt.
Igitur, frater dilecte, quoquo modo Christus annuntietur, lucrum Christi inquire, opus Christi exerce, promulgatisque in consilio undique sententiis, tum a Deo ostensae visionis, tum apostolicae auctoritatis, tum regiae libertatis et donationis, tum tui ipsius, clerique et populi assensus et favoris, constitue ovile Christo divinitus ostensum, apostolica auctoritate fultum, regia libertate donatum, cleri et populi benedictione sancitum. Tibi autem et successoribus 89.0335D| tuis memorato episcopo Egwino assentiente curam animarum ejusdem ecclesiae praecipue injungimus, 89.0336A| ut si, quod absit, diaboli impulsu quisquam pervasor aut tyrannus sacrum locum impugnare praesumpserit, tibi a Deo concessae potestatis sententia, et anathematis percussus verbere, complere non audeat. Si quid vero sinistrae partis inibi compertum fuerit oriri, auribus summi pontificis potius deferatur, quam per alicujus occultam sententiam sanctus locus injuste depravetur. Ipsum ergo locum quem regia potestas regiae libertati donavit, et nos auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum, et nostra donamus, ut nullus cujuscunque ordinis homo hoc quod constituimus depravare aut minuere praesumat. Qui hoc destruxerit aut male contaminaverit, sit ille maledictus; qui vero servaverit et adauxerit benedictionibus repleatur.
CHARTA KENREDI ET OFFA REGUM. De terris in quibus beata Maria virgo Egwino episcopo apparuisse dicitur, cum aliis plurimis coenobio Eveshamiae collatis in ecclesia Lateranensi, Constantino papa omnia confirmante. 89.0336B|
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen.
Quoniam transeuntis quidem mundi vicissitudo quotidie per incrementa temporum crescendo decrescit, et ampliando minuitur, crescentibusque repentinis incursuum ruinis finis esse cunctis in proximo cernitur, ideo vanis ac transibilibus mansura coelestis patriae praemia mercanda sunt.
Quapropter ego Kenredus Dei dono rex Merciorum, et ego Offa divina permissione orientalium Anglorum [ Al. Saxonum] gubernator, pro redemptione 89.0336C| animarum nostrarum ac praedecessorum et subsequentium nostrorum salute, donamus, concedimus in loco in quo beata Maria se venerabili viro Egwino episcopo manifestavit in Homme, et praesenti libello confirmamus, ad honorem et reverentiam ejusdem Dei genetricis, sexaginta sex mansas ex duabus partibus fluminis quod vocitatur Avena: III scilicet quae sunt in Homme, in Leuchwic, I in Nortona, VII in Offeham, I in Litlintona, XIII in Adintona, I in Baddeseia, VI et dimidiam in Bretfortona, XII in Hombure, II et dimidiam in Willereseia, VII in Wikwane, III in Benigrith, et in Hampton IX. Et ex mera liberalitate, sicut dignum est, et regali munificentia, praenominatas mansas, ubi manifestatio 89.0336D| habita fuisse refertur, cum caeteris partibus praeassignatis, regiae liberalitati donamus, ac omnipotenti 89.0337A| Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, in perpetuum liberas donamus, quatenus ibidem congregatio monachorum, secundum regulam sancti Benedicti, possit instaurari et indesinenter Christo famulari.
Ad majorem autem firmitudinem donationis nostrae, in notitiam tam praesentium quam posterum succedentium, venire volumus, quibus limitibus sacer locus quem regiae liberalitati donatum Deo contulimus circumseptus includitur. In primis a Twyforde ex parte Australi usque in Cronchomme juxta decursum fluminis ambitus loci protrahitur, ac inde juxta aquam, usque ad divisionem terrae de Fledenburgh quae Merdic appellatur, et sic in directum per assensum montis, per medium Caldegaran ad Ealdanswinhagan, ab Ealdanswinhagan ad Beolagasete, 89.0337B| a Beolagasete in Nordevol, ex quo per Leuchdune usque ad divisiones terrarum de Leuch, et de Hervertona in Wenemecumbe, inde per Fulanbroc usque in Harmeville, ab Harmeville in Carkeforde, ac deinde in Calkeville, et sic in longum rivuli usque in Smalemorsihee, ac deinde in Avenam, et sic in Offepol, ab Offepol in Pickereshomme, a Pickereshomme in Burchlinches, a Lincheon in Oldendune, ab Oldendune in Ealdemixam, ex quo in Buggildestrete, a Buggildestrete in Semassond, ac inde in Chirchluge, in Flirendegaren, et sic in Blakenpyte, a parte orientali non longe a Blakenpyte in Merchirnan, a Merchirnan in Humburnan, ex quo per Northamuere in Easthammor, inde in circuitu 89.0337C| prati de Poddeho, deinc in Poddehommore, et sic Herianchale, iterum in Humburnam, in longum rivuli usque ad Siamthanford, iterum in Buggildestrete versus Scenendune, ac inde in Meadebroc, a Meadebroc in Merdich, et sic in Winburnan, Wainburna in Leallesthorn, a Leallesthorn in Laverkbeorh, a Leaverkbeorh in Poddesthomme, a Poddesthomme in Polthorn, a Polthorn in Merebroc, et sic in Stamthanhillessiche, a Siche in Burghwillon, a Burghwillone in Burhwalles, ac inde in Ealdegare, quod indigenae Navemannessond vocant, secus Buggildestrete, ex quo a parte occidentali usque ad Beorges: a Beorges in Pichestan, a Pichestan in Cademynster, a Cademynster in Blechemere, a Blechemere in Bracedestan, a Bracedestan in Ealdegaran, in Willeriseie, a Willeriseie in Sandbroc, ex quo in Hegweye, 89.0337D| et sic in Northomme, a Northomme in Brerthirnam. Dehinc in Hecauhege, a Hecauhege in Badeswillo, a Willein Litlethyrnan, a Thyrnan per Piccedesho in Prestmeade, ac inde in Merethorn, a Merethorn in Brudmere, a Brademere in Estmereslewe, inde in Pottycote, a Pottycote in Thrittiacre, et sic in Riggewere, a Riggewere in Meredic, per Meredic in 89.0338A| Wadberge, a Berge in Lithmeade. Iterum per Meredic in Esanburnam, ab Esanburnam iterum in Meredic. Deinde in Wrethmeade, et sic in Merebroc, per Merebroc usque ad Dominpol, ex quo in Allesbeorg, ab Allesbeorg in Merwillon, a Merwillone iterum in Avenam.
Volumus insuper ac decernimus in nomine Domini, terram quinque Cassatorum, quae Morton nuncupatur, eadem libertate in perpetuum gaudere, qua quidem terram ego Kenredus, rex Merciorum, anno dominicae Incarnationis 709, cum jam una cum venerabili viro Egwino apostolorum limina visitare disponerem, inter quaedam alia donaria, ad fabricam monasterii construendi in Homme, concessi eidem, et sub testimonio plurium potentum meorum scripto 89.0338B| confirmavi.
Statuimus igitur in nomine Domini, in virtute Dei summi praecipimus tam viventibus quam Domini praedestinatione nobis in posterum succedentibus, ut hujus donationis statuta ad irritum deducere minime quisquam audeat. Si quis autem hoc nostrae munificentiae donum depravare vel minuere attentaverit, deleatur nomen ejus de libro vitae. Acta sunt haec anno dominicae Incarnationis 709, in ecclesia Salvatoris Lateranensi, confirmante pontifice Romanae sedis Constantino, astantibus regibus Angliae Kenrendo et Offa, rogante venerabili viro Egwino episcopo, cum pluribus archiepiscopis et episcopis, principibus, ac nobilibus diversarum provinciarum, cunctis clamantibus et dicentibus: Nos hanc voluntatem 89.0338C| et regiam liberalitatem laudamus, donationibus ac libertati consentimus.
Subscriptiones. Ego Constantinus Romanae sedis episcopus, per hoc signum sanctae crucis, has donationes et libertatem confirmavi. Ego Egwinus humilis episcopus confirmavi. Ego rex Kenredus corroboravi. Ego rex Offa consensi. EPISTOLA II. CONSTANTINI PAPAE AD BRITHWALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Monasterium ab Ecguino conditum sub ejus potestate ita constituit, ut quaedam tamen illi jura asserat. Constantinus episcopus servus servorum Dei, Brithwaldo 89.0338D| Britanniarum primati, salutem et apostolicam benedictionem.
Divina dispensatione ad hoc promoti, ut apostolica auctoritate paci ecclesiarum insistamus, tuae fraternitati denuntiamus, quatenus ecclesias Dei per Britanniam dispositas tua ipsius et sanctorum apostolorum auctoritate protegas, ne quis pervasor cujuscunque 89.0339A| ordinis a Deo et nobis constituta privilegia subruat. Inter quas eam, quae nuperrime a venerabili viro Ecguino nostra et regia auctoritate constituta est, tuae ditioni praecipue submittimus, ut tibi et posteris tuis potestate divinitus concessa ab omni eam adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddas. Justum enim nobis videtur, ut cum idem venerabilis Ecguinus, exemplum Domini secutus, se humiliando inibi effectus est abbas, idcirco haec ecclesia, secundum quod per legatum suum Aetelwaldum expetit, ampliorem dignitatem a nostra sede sui merito obtineat. Constituimus ergo, in nomine Domini, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis sit liber ab omni tyrannica exactione, et nullus cujuscunque ordinis homo aliquod gravamen ibi inferre 89.0339B| audeat. Defuncto autem abbate, secundum canonicam auctoritatem, vel de ipso monasterio, vel de parochia Huvicciorum abbas a fratribus ejusdem loci eligatur, qui in eadem ecclesia libere et canonice sine aliqua exactione consecratus ob reverentiam venerabilis Ecguini annulo in celebratione missarum solummodo utatur, primumque locum post Huvicciorum praesulem nostra auctoritate jugiter obtineat. Si quis igitur hoc privilegium infringere voluerit, sive in loco monachorum clericos immittere tentaverit, coram Deo et angelis ejus in perpetuum sit anathema. Si quis vero hanc nostram auctoritatem servaverit, conservet eum Deus in aeternum. Scripta est haec epistola anno dominicae Incarnationis septingentesimo tertio decimo, praesidente apostolicae sedi 89.0339C| papa Constantino, et hoc + signum sanctae crucis propria manu faciente.
Scripta est haec epistola anno Dominicae Incarnationis septingentesimo nono in ecclesia Salvatoris Lateranensi, praecipiente et confirmante Constantino apostolicae sedis antistite, astantibus et confirmantibus regibus Angliae Kenredo et Offa, rogante venerabili viro Ecgwino episcopo coram pluribus archiepiscopis et episcopis, et principibus et nobilibus diversarum provinciarum, cunctis clamantibus et dicentibus: Quiquid in hac constitutione vestra sanctitas exercet, laudamus, concedimus et confirmamus.
+ Ego Constantinus Romanae sedis episcopus, per signum sanctae crucis, has donationes et libertatem confirmavi.
89.0339D|
Ego Ecgwinus humilis episcopus confirmavi.
Ego rex Kenredus corroboravi.
Ego rex Offa consensi ª.
CHARTA EGWINI EPISCOPI WIGORNENSIUM. Meminit de suis visionibus, et de fundatione dotationeque monasterii sui Eveshamiae in agro Wigornensi.
Ego Egwinus Wicciorum humilis episcopus volo manifestare omnibus fidelibus Christi qualiter per sancti Spiritus inspirationem, et per labores multarum et magnarum visionum, ostensum est mihi quod ego primum unum locum aedificare deberem ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, et sanctae Mariae, omniumque electorum Christi, et etiam ad aeternam 89.0340B| retributionem. Cum igitur maxime florerem in diebus Ethelredi regis, expetii ab eo locum qui Ethomme nuncupatur; in quo loco sancta et perpetua virgo Maria, primum cuidam pastori gregum, Eoves nuncupato, dehinc etiam mihi cum duabus virginibus librum in manibus tenens apparuit. Mundavi itaque locum, opusque inceptum, Dei opitulante gratia, ad finem perduxi.
Volo igitur ostendere omni sequenti generationi quas possessiones supradicto loco acquisivi, et ipsas terras ab omni exactione potestatum omnium acquietavi, ipsamque acquietationem applicitis auctoritatibus, et privilegiis, nec non regalibus edictis confirmari feci, ut fratres secundum regulam sancti Benedicti inibi Deo servientes sine perturbatione vitam 89.0340C| agerent. Nomina etiam villarum volo manifestare, quas omnes liberas et juste acquisitas Deo et sanctae Mariae obtuli. Itaque ab Ethelredo rege quoddam coenobium quod Flendaburch nominatur obtinui, quod postea pro alio coenobio quod Streatforda nominatur, mutavi. Post Oswardo viginti mansas in loco qui Tuiforda appellatur acquisivi. Postea vero, succedente in regnum Kenredo, concessit et ipse mihi octoginta quatuor mansas super utrasque partes illius fluminis quod Avena vocitatur. Quidam autem adolescens Athericus nomine octo mansas mihi concessit, et Walterus venerandus sacerdos alias octo mihi mansas donavit. Sicque Deo propitio brevi tempore CXX mansas praedictae Christi ecclesiae acquisivi, sicut scriptum est et confirmatum in chartis 89.0340D| ecclesiae, et in libro manifestatur terra et termini ejus, quem scripsit Brithwaldus archiepiscopus, et dictavit praecepto Romani pontificis, cum consensu principum totius Angliae. Haec vero sunt nomina villarum quas, ut supradictum est, acquisivi. Lovesham, Benjucgurthe, Hautun, Baddescye, Wicque, Humburne, Brotsortun, Willersey, Witheleia, Samburne, Kiveuvarton, Saltforde major et minor, Ambresloy, Ulbeorge, Mortun, Buchtun, Meleigaresbyri, Titlestrop, Suella major, Mayeldesbeordi, Sildesuicoque. Has omnes terras, ut praefatus sum, liberas ab omni calumnia acquisivi, et sanctae Dei Ecclesiae obtuli.
89.0341A| Qui ergo locum quem apostolica dignitas et regia potestas regiae libertati dotavit, et nos auctoritate Dei et sanctorum apostolorum donamus, depravare aut minuere vel contaminare praesumpserit, judicetur ante tribunal Christi, et nunquam in Christi veniat memoriam, nisi in hac vita poenitens emendet; qui vero servaverit et adauxerit, benedictionibus repleatur. Fiat. Amen.
Scripta est haec charta anno Domin. Incarnat. 714.
Subscriptiones.
Ego Egwinus per signum sanctae crucis ( confirmavi ).
Ego Kenredus rex subscripsi.
Ego Offa per signum crucis confirmavi.
Ego Brithwaldus archiepiscopus subscripsi.
89.0341B|
Ego Oswardus frater regis confirmavi.
EPISTOLA III. EPISTOLA SANCTISSIMI ARCHIEPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI JOANNIS AD CONSTANTINUM SANCTISSIMUM PAPAM ROMANUM APOLOGETICA, PROPTER EA QUAE TEMPORE TYRANNIDIS BARDAE [ Al., BARDANIS] MOTA SUNT ADVERSUS SANCTAM ET OECUMENICAM SEXTAM SYNODUM.
Sanctissimo et beatissimo fratri et comministro domino Constantino Joannes indignus episcopus in Domino salutem.
Qui suae divinitatis et potestatis indicium eorum quae videntur magnificentiam architectatus est Deus, praecipue in pretiosissimo creatarum rerum sensilium, nostro, inquam, figmento, suam ostendit gloriam et sapientiam; qua quidem ratione ex ipso quoque 89.0341C| admirabilem esse factam divinam cognitionem propheta exclamavit (Psal. CXXVIII). Ipse naturae nostrae opifex cum suo artificio curasset ut caput toti corpori praeficeretur, in eo collocatis praecipuis sensuum instrumentis, omnem reliquorum membrorum motionem et perfectionem illinc oriri fecit et conservari; et si contigerit aliquod eorum offendi, aut aliquo incommodo affici, non levem eorum curam a se gerendam esse statuit, sed etiam adversus ultima membra naturalem ostendens affectionem et consensionem, per manuum ministerium ductu oculorum curat quod laborabat. His vestrum quoque apostolicum pontificatum comparare possumus, o sanctissimi et Christiani sacerdotii caput, vos canonice reputantes, merito per vos 89.0341D| quaerimus, aegritudinis quae ecclesiastico nostro accidit corpori a pestilenti et exitiosa animis tyrannica potestate, accipere solatium. Omnino enim vos quoque ut est proprium capitis, nos involuntarie laborantes minime despicietis, neque a congenita ac coalita conjunctione nos amandabitis, sed propter nostra potius vulnera dolentes ( uno enim membro patiente, omnia quoque membra simul pati est consentaneum convenienter voci apostolicae) nunc sanitatis nostrae recuperationi jure gratulabimini, et maxime quando morbus a culpa corporis non est profectus, sed extrinsecus a violenta et inopinata calamitate fuit effectus. De qua ut vos certiores redderemus, necessario misimus has litteras, per eas vobis veluti aperientes et indicantes gravitatem vulneris. Quamobrem huc 89.0342A| usque prohibiti sumus synodalem scriptionem de more ad vos mittere, ut qui tyrannice detineremur; neque enim nobis alioqui licebat ad vos scribere, pure et non turbide exponentes dogmata pietatis. Cum enim hanc a Deo custoditam occupasset civitatem cum externa potentia, neque enim vere dixerim imperio, qui instar latronis et veluti ex insidiis vulnus nobis attulit iis qua novit rationibus universorum gubernatrix Providentia, non est enim nostrum scrutari profundum divinorum judiciorum, vim et non leges jaciens fundamentum potentiae, dejecit quidem vel ante suum ingressum in atriis regiae positam imaginem sanctae sextae synodi.
Cum autem in sedem pontificatus vellet hominem collocare qui non erat ex nostro coetu ecclesiastico, 89.0342B| sed qui idem cum ejus perversa sentiebat sententia, nostri tamen cleri assiduitate et contentione coactus, nos non exspectantes, non volentes, et non sine dolore aegreque ac gravate hoc sustinentes, provexit ad pontificatus dignitatem et fastigium. Quis enim navigandi omnino imperitus navem conscendat, et freta transmittere audeat? Est autem majus quando quis per aestum maris [ Al., per vastum mare] est peregre profecturus, ei soli committatur clavus navis onerariae sui et rectorum gubernandorum curam suscipienti. Quod quidem in nobis quoque quilibet intuens (nunquam enim meditati sumus quae inter pontifices conveniunt in dignitatibus ecclesiasticis splendorem assecuti, soli mysteriorum ministerio vacantes) non incredibile enim existimabit quod dicimus 89.0342C| id nostra voluntate non esse factum ipsum nostrae conscientiae testimonium, quod sui gloriatione divinus apostolus definiit (I Cor. I), nobis Deo producentibus ad probandam veritatem eorum quae dicuntur. Iste ergo, qui suum decus esse ducebat dedecus ac probrum Ecclesiae, parturiebat quidem et studebat impietatis edere basiliscum, malorum auctoris serpentis fetum, ut publice in Ecclesia et in episcoporum confessionibus anathemati subjiceretur dicta sancta sexta synodus, et apostolicae et venerandae vestrae sedis majores, qui venerandum dogma pietatis tenuerunt. Communiter autem confiteremur absurdis dictionibus, et quae nullam habent cognationem cum notionibus, quae significant perfectionem 89.0342D| ejus quod est in Christo mysterii; ipsum autem verbi humanitatis susceptionis mysterium procul abesset; imo vero quidam jam murmurarent ipsam sanctam Chalcedonensem synodum abrogandam, utpote quod ab illa penderet quod ad dogmatum attinet convenientiam, et eam ut ita dicam habere radicem et confirmationem dicta sancta sexta synodus.
Mitto dicere quantas nobis re vera exhibuit molestias, ut ad vestram fraternam beatitudinem litteras dirigeremus convenienter scopo illius amentiae. Ad haec quomodo nos et quo consilio ita gesserimus, ut depelleremus quidem ejus vim tyrannicam et protervam, ad id autem quod est paulo moderatius deduceremus insolentiam, scientes ut in malis non 89.0343A| esse omnino rejiciendam indifferentiam, quando non ipsum bonum licet primo loco obtinere, nobis testimonium feret ipsa potestas quae cordium consilia intuetur. Quin etiam inter homines, sanctissimae vestrae sedis religiosus apocrisiarius qui hic agit, cui nos hunc maxime urgente tempestate dato jurejurando satisfecimus, ei puram quae nobis inerat in orthodoxam fidem affectionem aperientes. Etenim vos quoque scitis, ut qui experientia aperte didiceritis, o sanctissimi, quod nimis aspere et praefracte se gerere adversus potestatis necessitatem in rebus ejusmodi absque aliqua arte et ingenii solertia nequaquam fuit facile; etenim Nathan quoque propheta non aperta in Davidem usus est reprehensione de admisso adulterio et caede (II Reg. XII); sed cum ea 89.0343B| colorasset probabili quadam narratione, ex illius sententia in eum protulit judicium, licet ipse quoque David esset ornatus spiritu prophetiae. Propterea nos quoque, sicut magnus dicit Basilius, viri moribus parumper cedendum esse censuimus, ut in iis quae sunt praecipua, si non verbis at sententiis inviolata fidei servaretur confessio. Non enim in verbis, sed in rebus est nobis veritas, clamat Gregorius theologus ; et rursum definit esse valde absurdum et turpe de sono vocis exiliter disserere. Apostolicus quoque Dionysius Areopagita esse a ratione alienum et ineptum pronuntiat, vim scopi et instituti non attendere, sed dictiones: idque, inquit, non est eorum proprium qui volunt intelligentia divina percipere, 89.0343C| sed eorum qui solos sonos admittunt, eosque ad aures usque ulterius permeare non valentes extrinsecus continent, et nolunt scire quid haec quidem dictio significat, quomodo autem eam explicare oporteat per alias quae tantum valent et evidentius exprimunt. Haec autem dicimus, non ut qui velimus evertere voces jam synodice definitas, quasque universa Dei Ecclesia longo jam tempore est confessa. Nempe dicere in mysterio Christi Incarnationis, ex pia et sanctis Patribus cognita intelligentia duas naturales voluntates et duas naturales operationes; sed intuentes ad solam tyranni persuasionem, ut nominat apostolus (Galat. V), et ut ea solerti excogitatione verteretur in contrarium, ne aliena dogmata aperte introducerentur in Ecclesiam 89.0343D| et penitus labefactarentur de re proposita pietatis decreta quae firma manserant et inconcussa; simul quoque magnum ducentes, uti etiam a nominatae sanctae synodi inimicis ex sententia per confessionem admitteretur ejus doctrina, ut non eversionem, sed illius potius confirmationem aperte ostenderet, apud eos quidem certe qui sano et inflexibili oculo rerum contemplationis haec sciunt considerare, ea quae tyrannus adversus synodum est machinatus, volendi enim et operandi potestate praeditum in altera natura dicere esse Christum, nihil est aliud quam intelligere duas naturales voluntates et duas 89.0344A| naturales operationes. Expresse enim hoc sensu has intelligi voces in edicto a se decreto prius decrevit in vestra magna civitate Romana congregata synodus a venerandae memoriae Martino qui vestrae praefuit Ecclesiae, ut illa aperte per nos quoque peccatores et minimos dispensarit Dei sapientia: Qui comprehendit sapientes in astutia eorum (Psal. CXI), quae Gregorius theologus ponit in funebri oratione in magnum Basilium, ubi illum inducit usum consilio Da vidis dispensando verba sua in judicio, silentio quidem praeteriisse principalem vocem in sancto Spiritu, aliis autem quae idem valerent vocibus corroborasse piam fidei praedicationem. Quanquam quanta sit differentia utriusque argumenti, ejus, inquam, quod versatum circa fidem et confessionem divinitatis, 89.0344B| et de divina incarnatione, ut idem dicit sanctus Gregorius theologus, meditationum, quas subtilis necessario exquirit contemplatio ad indicandam perfectionem in utraque natura seu vivifica Trinitate tractationes et dogmata excellentiam habeant et praestantiam. Sic enim et quae ab eodem sapienti theologo in oratione de theologia adversus Eunomianos dicta sunt. Ubi haec dicit: Philosophare de mundo, de materia, de anima, de rationis compotibus naturis tam praestantioribus quam deterioribus, de resurrectione, judicio, remuneratione, Christi passionibus. In his enim et assequi non inutile, et peccare vacat periculo. Non enim ea simpliciter et absolute posuit doctor, sed quod illa conferret cum iis quae dicuntur et decernuntur de divina Trinitate. 89.0344C| Hac itaque dispensationis ratione et consilio caetera quoque eorum quae facta sunt processisse credentes, o sanctissimi, ne velitis propterea eam in nos conferre culpam cui non possit ignosci. Sed et si quis existimet id quod est accuratum et perfectum nos non esse assecutos, comparatione eorum qui ex sanctis Patribus oeconomice processerunt absolvamur a culpa et omni condemnatione. Nam Cyrillus quoque sapientissimus non expresse jubet abdicari Theodorum, Mopsuestiae episcopum, certo consilio gratificans iis qui adhuc infirmius in eum erant affecti, etsi illum sciret auctorem et patrem perversi Nestorii sententiae. Idque indicant quae ab ipso de eo scripta sunt ad sanctum Proclum qui nostrae sanctissimae 89.0344D| praefuit Ecclesiae; et superius quidem dictus fidei tyrannus, suam conscientiam habens cauteriatam sicut dicit sanctissimus Paulus (I Tim. IV), ausus est comburere tomos Actorum nominatae sanctae sextae synodi, repositos in palatio, existimans, ut sibi videbatur, simul quoque cum iis verbum delere veritatis. Nos autem eum sinentes sua decipi opinione, et tanquam praeclaro aliquo facinore suo gloriari dedecore, diligenter custodiimus apud nos repositos Actorum tomos nominatae sanctae sextae synodi in quibus etiam omnium quae in hanc sanctam sextam synodum convenerunt episcoporum subscriptiones, 89.0345A| cum imperiali subsignatione, in decreto ab eis edicto continentur. Porro autem aliter nostro tempore ut conservarentur nec interirent Acta ejusdem sanctae synodi diligentius curatum est. Quandoquidem liber quoque scriptus propria manu Pauli sanctae memoriae qui fuit antistes nostrae sanctissimae Ecclesiae, Dei gratia apud nos servaretur, qui cum esset a secretis in hac sancta synodo inserviit. Adeo ut ex hoc apud posteros quoque cautum sit Dei et Ecclesiae, ne quisquam malignitate aliqua, ut multa inter homines solet tempus innovare, audeat adulterare ea quae, ut prius dictum est, continenter acta sunt a sancta sexta synodo, aut perverse aliis ea possit tradere. Germana enim et quae circumscribi non potest veritas, vel ex hoc libro omnibus ostendetur 89.0345B| apertius. Quandoquidem verus noster praeses et servator Dominus Jesus Christus in his diutius tolerandis non sustinuit indormiscere. Sed surgens sua bonitate et potentia, nunc quoque increpavit fluctum, non aquae, sed nefarii conatus, et sedavit quidem hiemem Ecclesiarum tempestatis. Donavit autem nobis magnam rerum tranquillitatem, pium imperatorem et omni ex parte virtute praeditum, qui imperiali celsitudini respondentem habet zelum orthodoxae fidei, morum honestatem et moderationem, quique convenienter ejus nomini, nempe Anastasii, surgere fecit ecclesiasticam pacem et concordiam. Confidimus etiam in eo qui eam nobis donavit quod reipublicae quoque electionem, ut fert appellatio nominis, exorditur.
89.0345C| Vos ergo, o sacrum caput, perspicacissima quae est in vobis virtute spiritus, benignae invocationis nobis manum porrigentes miti contactu mutuarum litterarum ex more ecclesiastico antisynodicorum scilicet apostolorum, charitatis adhibeas medicamentum, quod est in nobis molestum et palpitans studete medicari. Nunquam enim erit nostra relaxatio aut oculis somnus ascendet et requies temporibus et palpebris nostris dormitatio, donec universam Dei Ecclesiam aspexerimus rursus conservare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Etenim cum sitis illius discipuli et successores qui audiit a Domino: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret tanquam triticum. Ego etiam rogavi pro te ut non deficeret 89.0345D| fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII), debetis quidem diligenter inducere quae fulciunt et stabiliunt ad correctionem, promptius etiam donare quae sunt clementis animi et misericordis. Nam ipsum summum apostolorum ex eo quod ipsi accidit adhortatur Dominus agnoscere quidem carnis infirmitatem; eos autem qui insultu rerum externarum lapsi sunt, ut ipsi quoque usuvenit tempore salutaris passionis, non impediri quominus per correctionem restituantur priori impatibilitati.
Jam vero hoc quoque vestram sacrosanctam non fugiat memoriam, quod quidam ex iis qui impium 89.0346A| Eutychen deposuerant tempore Flaviani sanctae memoriae, cum in synodo quae Ephesi postea celebrata est a Dioscoro eum qui juste fuerat condemnatus justum pronuntiassent, beatissimum Flavianum iniquissime condemnarunt; in sancta tamen Chalcedonensi synodo eis suffecit ad perfectam criminis depulsionem sanctae confessionis depositio, nec de eo multo eis labore et verbis fuit opus. Scit enim fraterna dilectio non diu differe benignitatem et clementiam in proximum. Sanctis enim patribus qui Chalcedone fuerant congregati haec scripsit Leo clarissimus, vestrae sedis apostolicae, imo vero totius orbis terrae, lumen clarissimum: Sed quoniam multa saepe accidunt quae possunt adducere ad poenitentiam et Dei misericordia vincit delicta peccatorum, propterea 89.0346B| suspenditur supplicium ut possit locum habere correctio (Epist. 47). Praeterea ad Pulcheriam quoque scribens piae memoriae in epistola cujus est principium, Piam vestrae benignitatis curam quam perpetuo gerit fidei catholicae, haec dicit Leonis mens praestantissima: Quemadmodum enim ab initio hujus argumenti scripsi frequentissime, inter dissentientes mentes et carnales mentes hanc volo servari moderationem, ut fidei quidem perfectioni nihil liceat addere nec conferre; iis autem qui revertuntur ad unitatem et pacem praebeatur medela veniae, quoniam opera diaboli tunc validius destruuntur, quando charitatem in Deum et proximum hominum corda revocant (Epist. 51).
Hoc ipsum autem multo ante Cyrillus quoque divinarum rerum peritissimus fecisse invenitur in 89.0346C| episcoporum orientalium in ipsum invectione et decertatione. Illi enim a condemnatione volentes absolvere Nestorium, et in ipsum latam infirmare sententiam contendentes, ausi sunt non tolerabilia, sed maximum delictum admiserunt. Ipsum enim beatum Cyrillum et synodum ejus anathematizarunt. Sed ille quoque celerem et non operosam adhibuit reparationem. Nempe hoc solum ut consentirent iis quae synodice fuerant constituta ac pie definita, et comprobarent impii damnationem, illas post haec omni laetitia plenas voces exclamante ipso divino Patre, quas suspicetur quispiam dictas esse quasi ipse potius sui lapsus accepisset condonationem, non autem ipse lapsum condonasset: Laetentur, enim, 89.0346D| inquit, coeli, et exsultet terra; soluta est enim maceria sepis, et omnis dissensionis modus est sublatus, cum omnium nostrum servator Christus suis Ecclesiis pacem conciliarit.
Habetis ergo vos, o viri divinitus inspirati, delicti per alterius vim et injuriam admissi validam et legitimam defensionem, et quae nequaquam convelli ac labefactari potest puram et liberam orthodoxae fidei confessionem. Ne sitis ergo, o beati, pigri et tardi in id quod est vobis conjunctum et individuum in spiritali conspiratione et concordia, neque attendentes ea quae per vim facta sunt, nos quibus vis est allata expellatis a vestra charitate, neque tanquam 89.0347A| inimicos existimetis, ut dicit divinus apostolus, sed consolemini ut fratres (II Thess. III) ostendentes Dei imitationem.
Omnino enim considerabitis, o sanctissimi, ex Scripturae historia de Aaron sancto Domini sicut eum divinus appellavit Spiritus, quod ea quae per vim et non ex intrinseca animi malitia fiunt, sequitur justa condonatio, excepta perfecta verbi abnegatione, et ad perfectam impietatem abductione. Aaron enim ille cum prisci populi cessisset impetui, et ad idolum fabricandum eis fuisset administer, a fratre quidem fuit reprehensus; sed cum se id per vim coactum fecisse in sua assereret defensione, nullam a Deo accipit increpationem, neque privatur dignitate pontificatus (Exod. XXXII). Omnino ad internum germanum 89.0347B| in Deum cultum aspiciente eo qui sigillatim finxit corda nostra (Psal. LXXII), ut dicit magnus David, et non ad externam temeritatem. Ostensa 89.0348A| ergo nostrae in rectum verbum sententiae sanitate et consensione, ex eo quod citra morem quidem simus parati condemnare quidem ita quae absurde facta sunt, comprobare autem et confirmare dogmata pietatis dictae sanctae sextae synodi, nos complectimini, o fratres venerandi. Alter alterius enim onera portate, et sic implete legem Christi, voce maxima nobis clamat divinus apostolus (Gal. II), ut unanimes in uno spiritu glorificemus Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi.
Subscriptio.
Fortis in Domino, ora pro nobis sanctissime et beatissime frater.
EPISTOLA IV. BENEDICTI ARCHIEPISCOPI MEDIOLANI QUERIMONIA IN SYNODO DE CONSTANTINO PAPA. 89.0348B| Vide infra inter scripta Benedicti.