Jump to content

Epistolae (Desiderius Erasmus Roterodamus)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistulae selectae
saeculo XVI
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

Erasmus Christiano [Northoff] (1497)

[recensere]

Erasmus Christiano S.D.

Salve, mel Atticum. Heri nihil scripsi, et consulto quidem; nam eram stomachosior. Ne roga in quem, in te inquam. «Quid commerueram?» Verebar mihi insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam habebam illam tuam pyxidem, ne quid simile nobis afferret, quale ferunt Pandorae pyxidem Epimetheo; quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam qui fuissem suspiciosulus. «Cur igitur ne hodie quidem scripsisti?» inquies. Eramus occupatissimi. «Quid tandem negotii?» In spectaculo sedimus, sane iucundo. «Comoedia» inquis «fuit, an Tragoedia?» Utrumvis, verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus, chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, sed planipedia, humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata, epitasis turbulentissima, exitus perturbatissimus. «Quam, malum,» inquies «mihi fabulam fingis?» Immo rem, Christiane, refero.

Spectavimus hodie matremfamilias cum famula domestica fortiter depugnantem. Sonuerat diu tuba ante congressum, convicia fortiter utrinque regeruntur. Hic aequo Marte discessum est, triumphavit nemo. Haec in hortis, nos e cenaculo taciti spectabamus, non sine risu. Sed audi catastrophen. A pugna conscendit cubiculum meum puella, concinnatura lectos. Inter confabulandum laudo fortitudinem illius, quod voce conviciisque nihil cesserit dominae; ceterum optasse me ut quantum lingua valebat, tantundem valuisset et manibus. Nam hera, virago robusta ut vel athleta videri posset, subinde caput humilioris puellae pugnis contundebat. «Usque adeone» inquam «nullos habes ungues, ut ista impune feras?» Respondit illa subridens sibi quidem non tam animum deesse quam vires. «An tu putas» inquam «bellorum exitus a viribus tantum pendere? Consilium ubique valet plurimum.» Roganti quid haberem consilii, «Ubi te rursus adorietur,» inquam «protinus caliendrum detrahe» (nam mulierculae Parisiorum mire sibi placent nigris quibusdam caliendris); «eo detracto mox in capillos invola.»

Haec ut a me ioco dicebantur, itidem accipi putabam. Atqui sub cenae tempus accurrit anhelus hospes; is erat Caroli regis caduceator, vulgato cognomine dictus Gentil Gerson. «Adeste,» inquit «domini mei, videbitis cruentum spectaculum.» Accurrimus, offendimus matremfamilias ac puellam humi colluctantes. Vix a nobis diremptae sunt. Quam cruenta fuisset pugna res ipsa declarabat. Iacebant per humum sparsa, hic caliendrum, illic flammeum. Glomeribus pilorum plenum erat solum; tam crudelis fuerat laniena. Ubi accubuimus in cena, narrat nobis magno stomacho materfamilias quam fortiter se gessisset puella. «Ubi pararem» inquit «illam castigare, hoc est pugnis contundere, illa mihi protinus caliendrum detraxit e capite.» Agnovi me non surdae cecinisse fabulam. «Id detractum» inquit «mihi venefica vibrabat in oculos.» Id non admonueram. «Tum» inquit «tantum capillorum evulsit quantum hic videtis.» Coelum ac terram testata est se nunquam expertam esse puellam tam pusillam ac perinde malam. Nos excusare casus humanos et ancipitem bellorum exitum, tractare de componenda in posterum concordia. Ego interim mihi gratulabar dominae non subolere rem meo consilio gestam; alioque sensissem et ipse illi non deesse linguam.

Habes nostra ludicra; nunc ad seria. Duplicem mecum contentionem acceperas, scribendi et munera mittendi. Altera te plane victum declaras, ut qui alienis manibus mecum dimicare coeperis; an infitiaberis impudens? Non arbitror, si quid frontis est. Alteram ipse ne suscepi quidem, sed ultro manus dedi. Literis longe vinceris, immo ne pugnas quidem, nisi ut Patroclus Achillis armis. Muneribus nolo tecum inire certamen. An poeta cum negotiatore? Quid simile? Verum heus tu, ad aequiorem concertationem provoco. Experire utrum tu me prius mittendo an ego te scribendo defatigem. Hoc demum sit bellum dignum poeta, dignum institore. Tu si quid audes, accingere; ac bene vale.

Parisiis. Anno M.CCCC.XCVII.

Erasmus Guilhelmo Montioio (1499)

[recensere]

Guilhelmo Montioio Comiti Anglo Erasmus Roterodamus S. D.

Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam? Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Aeolum sollicitarat; nec ventis modo in nos saeviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis, omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat. Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses passim terram glacie incrustatam, neque id aequali superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque pressas, ut aliae summo cacumine imum solum contingerent, aliae ramis lacerae, aliae medio trunco discissae starent, aliae funditus evulsae iacerent. Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quae summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut ungulas non scinderet.

Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam et una literas meas commiserim. Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste accidisset. Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus. Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.

Habes iter meum, adolescens generosissime idemque candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare, immo re vinci artem nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit hic orbis simplicius, nihil amantius?

Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam Lutetiam repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas.

Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.

Erasmus Fausto Andrelino (1499)

[recensere]

Erasmus Fausto Andrelino Poetae Laureato [Excerpta]

Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva haec omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat hominem tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere? Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses, Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si podagra tua non sineret, Daedalum te fieri optares.

Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves, suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, profecto cuperes non decennium solum, ut Solon fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.

Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.

Erasmus Gulielmo Montioio (1499)

[recensere]

Erasmus Gulielmo Montioio Comiti Generoso S.D.

Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliqua­que familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire solet, partim Coleti Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius, et vulgus interdum videre verum, res ipsa me docuit; cuius hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? At nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, to oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non deest, tuus ne destituat.

Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet, nec iure me posse puto. Quid te retardarit equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari, immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi venturus es gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.

Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte. Priori iam sum multis nominibus obaeratus; ministrat ille quidem tum benigne tum prompte. Verum quando ille humanissimi hominis officio functus est, par est nos invicem gratorum hominum munere fungi, et quam ille libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara supellectile, ita bonis amicis parcius utendum esse censeo. Si quid istic novatum est, facito me per literas certiorem.

Bene vale.

Oxoniae.

Erasmus Ioanni Sixtino (1499)

[recensere]

Erasmus Domino Ioanni Sixtino S.D.

Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi convivio interfuisses; vero inquam convivio, non symposio. Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. Iis lautitiis ut vel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut vel Pythagoram delectare posset. Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes; tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis. Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum latus clausimus, ne poeta convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus.

His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes; visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se ferre. Aliud sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus est numine quando. Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut convivio conveniret gravior atque severior, tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiviore fabella prandium exhilararem, Res inquam perantiqua est et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non habituros. Ubi promiserant, Incidimus inquam olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.

Iubentibus illis Erat inquam Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset interminatus Deus. Eia inquit ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum rhomphaea alligavit, cui muneri nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei inveniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid nisi ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia. Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior.

Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine fenore, id fenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac semente occupavit. Quae res ubi evidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, vehementer iratus Deus Quantum intellego inquit iuvat hunc furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo. Simulque cum dicto confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum, curculionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scrofarum, avium aliarumque id genus pestium, quae segetem partim adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim iam flavam, partim horreo compositam depascerentur. Accessit ingens ex coelo calamitas, grandinis et venti vis tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus atque, quod hominibus faveret, humano corpori inclusus. Caym, cum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subvolaret, certam illius iram intellegens desperat.

Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, poculis, quam volui ad te perscribere; primum ne nihil scriberem, cum meas esse partes agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem, deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses.

Bene vale.

Oxoniae.

Erasmus Ioanni Piscatori (1499)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Piscatori Agenti in Italia Anglo S.D.

Subverebar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque. Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.

Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur? Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius.

Vale.

Londini tumultuarie. Nonis Decembr.

Erasmus Batto (ca. 1500)

[recensere]

Erasmus Batto S.P.D.

Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus.

Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, homo effigie et habitu ita adamussim Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede. Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, locum latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar. Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, Heus inquam filia, uter equorum male habet, meusne an huius? Nam aderat Anglus itineris mei comes. Et quid tandem est mali? Illa conscientiam constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evocasset.

Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo. In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac mecum protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis caput, explorare quantum quisque viator secum portet. Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit.

Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo. Sero inquit exivimus, hoc celerius perveniemus. Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. Is reponit ad umbilicum. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens Quorsum inquam attinet servare vacuam? Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus est, ut exaudire non possem.

Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro Monti, paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene, ego sequor, . . . . . . . . . . . . . . . . sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum et totus in illis.

Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium. Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. Quid si huc inquit divertamus? et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hac igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta.

Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. Quid igitur inquam tibi in animo est? Ego inquit fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum. Immo inquam commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus. Caput quatiebat homo, deinde descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente Heus, inquam quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo? Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse iter Parisios, ut creditum repeteret. Ne quid inquit illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequamur. Atqui non temere est inquam quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum die tam sacro. Erat enim postridie Virginis matris purgatio. Et quorsum inquam attinet tot concinnare mendacia? Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia. Quod si quid ille gravetur, inquit ego non deseram te, donec mihi rumpatur cor; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.

Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. At quid inquam consilii? Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. Et ubi reliqui duo? In altero inquit hoc lecto; qui communi cubiculo continebatur. Tum ego Est mihi inquam quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto. Ibi venefica mulier et quid ageretur haud ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat. Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.

In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno. Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes. Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.

Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi latro voce quam diceres esse non somnolenti, Quid paras? inquit. Vixdum est hora noctis undecima. Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis? Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta; inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.

Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur. Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, At comitem inquit quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum; idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente. Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque lance aureus praeponderabat. In utramque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decrescunt omnia.

Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem nobis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam familiarem a nobis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, Quin inquam iam equos conscendimus? Stabat etiamdum otiosus locator ille. Quid tibi inquam in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es? Non sum, inquit nisi universam summam reddideris. Et quantum tandem poscis? inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. Duc igitur inquam ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies. At ille Quid inquit mihi Parisiis des, qui hic etiam mecum pugnas? Sapiebat, non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere. Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet.

Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis.

Erasmus Ioanni Coleto (1504)

[recensere]

Erasmus Ioanni Coleto S.P.D.

Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum in Paulum atque in Evangelia prodiisse in lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem.

Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur. Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.

Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas aliquot meas; in quibus est et concertatio illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium. Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.

Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis, exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium. Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. Neque dubito quin promissa praestiterit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque. Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me aliquando ab iis extricem quae in literis profanis institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium.

Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere. En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete. Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor.

Lutetiae. Anno M.D.IIII.

Erasmus Aldo Manutio (1507)

[recensere]

Aldo Manutio Romano Erasmus Roterodamus S.P.D.

Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti, ut quantum lucis attulisses utrique literaturae, non solum arte tua formulisque longe nitidissimis, verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali, tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus sit per omnium ora, quicunque literarum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum nunc est fama, non illustris modo sed favorabilis quoque et amanda; propterea quod (ut audio) restituendis propagandisque bonis auctoribus das operam, summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque utinam Paulum Aeginetam nobis dones. Demiror quid obstiterit quo minus Novum Testamentum iampridem evulgaris, opus (ni fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum, ordini.

Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis. Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, Cutbertus Tunstallus, tui quoque amici, non tantum mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt; neque damnant conatum meum Itali quibus adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat feliciter, ut scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria iam omnia. Verum non satis consultum est famae meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert quidem ille operam suam ut superiorem editionem posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum adagium malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes meas immortalitate donatas, si tuis excusae formulis in lucem exierint, maxime minutioribus illis omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum, et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, nisi paucula volumina mittere volueris amicis donanda.

Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. Quare pervelim rem quamprimum absolvi. Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt.

Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum.

Bononiae. V. Cal. Novembr. [1507]

Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. Venetiis.

Erasmus Ioanni Coleto (1511)

[recensere]

Erasmus Ioanni Coleto S.P.D. [Excerpta]

Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. Cum inter magistros aliquot proponerem de hypodidascalo, quidam non infimae opinionis subridens, Quis inquit sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui possit ubivis quomodocunque vivere? Respondi modestius, hoc munus mihi videri vel in primis honestum, bonis moribus ac literis instituere iuventutem, neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam rectius collocare beneficium, et nusquam exspectari fructum uberiorem, utpote cum illa sit seges ac silva reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum. Atque is corrugato naso subsannans, Si quis inquit velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium ac religionem. Respondi Paulum in caritatis officiis ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse, ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam imperite dictum. Ecce, inquit, nos reliquimus omnia; in hoc est perfectio. Non reliquit inquam omnia qui, cum possit plurimis prodesse labore suo, detractat officium quod humilius habeatur. Atque ita, ne lis oreretur, hominem dimisi.

Vale.

Erasmus Patri Servatio [Rogero] (1514)

[recensere]

Reverendo Patri Servatio Erasmus S.P.

Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad vitae genus tutorum pertinacia et aliorum improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.

Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.

Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.

Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.

At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea volente me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.

Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio. Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia, quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis; at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi divi Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia obelis iugulavi, obscura scholiis illustravi. Ex Graecorum et antiquorum codicum collatione castigavi totum Novum Testamentum, et supra mille loca annotavi non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni viri dicunt me valere quod alii non valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. Cum multis doctis et gravibus viris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi qui mihi consuluerit ut ad vos me recipiam, aut qui hoc iudicaverit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur verbis lingua vernacula. Et in hoc vitae genere in quo sum, video quae fugiam, sed quid potius sequar non video.

Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab Episcopo Traiectino, cum essem Lovanii, impetravi ut sine scrupulo uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. Cum autem adirem Italiam videremque toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii filios adirem, undique cum fustibus in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.

Habes universam vitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.

Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas Iulias Anno 1514.

Erasmus Iacobo Wimphelingo (1514)

[recensere]

Desiderius Erasmus Roterodamus Iacobo Wimphelingo, Germanus Germano, Theologus Theologo, Literarum Scientissimo, Literarum Sitientissimus S.D. [Excerpta]

Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit, paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, tuam patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi vini misere cantharos xenii nomine. Invitarunt ad prandium in diem posterum; verum excusavi, properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes Sapidus, tuus in literis alumnus, qui te moribus quoque mire refert quique te non secus ac patrem et amat et suspicit, Basileam usque nos est prosecutus. Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam, Beatus Rhenanus, cuius ego prudenti modestia et acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius: item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae pulchre gnarus, denique iuvenis ad me amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius lucubrationibus negotii summam mihi commissam: quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae doctores per theologicae professionis decanum et alterum quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt. Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant, doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi relinquerent.

Audio passim apud Germanos esse viros eleganter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem quod aiunt oleo eademque opera universas lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Novum Testamentum a me versum et e regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis. Tum epistolae divi Hieronymi a nobis recognitae et a supposititiis ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata. Fortassis et scholiorum nonnihil adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutalia, de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo circumferunt quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuvant.

Erasmus Ioanni Reuchlino (1516)

[recensere]

Erasmus Reuchlino Suo S.D.

Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis; adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si mitteret anulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.

Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me nec a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam donavit satis et honorificam et copiosam.

Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem cum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi.

Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus.

Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale.

Calecii VI Kalendas Septembres.

Erasmus Beato Rhenano (1518)

[recensere]

Erasmus Rhenano Suo S.D.

Accipe, me Beate, totam itineris mei tragicocomoediam. Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis, Basileam relinquebam, ut qui nondum cum coelo redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem, idque perpetuis laboribus distentus. Navigatio fuit non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus erat submolestus. Brisaci pransi sumus, sed ita ut nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi suas epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset; sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta, merae nauseae. Gallinarium non adii. Qui hunc renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit; Minoritam illum theologum, quicum mihi fuerat concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O Scoticam subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus sum. In hypocausto non magno cenavimus plus opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque ad horam ferme decimam: o qui fetor, qui clamor praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad illorum clepsydras erat desidendum.

Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur clamore nautarum. Ego et incenatus et insomnis navim ingredior. Argentinam appulimus ante prandium ad horam ferme nonam; illic commodius accepti sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum. Aderat aliqua sodalitatis pars, mox universi salutatum veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod iam illis novum non est. Illinc equis Spiram usque contendimus; neque usquam militis umbram vidimus, cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus plane defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio, et ad Maternum meum vicinum me recipio. Illic Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum Buschium repperimus.

Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.

Ubi Popardiam appulimus, nosque, dum exploratur navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum me telonae prodidit. Telones est Christophorus, ni fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile dictu quam gestierit homo prae gaudio. Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas telonicas iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat, advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros, pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum, qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia comitatus est nos Confluentiam usque dominus Ioannes Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.

Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam, sed minister cum equis eo praecesserat, neque quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando negotium committere potuissem: et nautis diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium ingressus mando hospitii ministris de conducenda biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio sacrum, prandium differtur. De biga non successit. Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles. Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos, imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro: est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.

Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti partem mecum abduxeram. Utinam hominem nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao praedicat Homerus, argute loquitur, immo cordate, citra ostentationem doctus non in uno studiorum genere tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae convivia, quas gratulationes, quas confabulationes mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus, Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus sum.

Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis. Quid enim aliud dicam? Conscendo bigam non tectam, flante vento

quantus altis montibus
Frangit trementes ilices.

Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod proxima nocte minimum dormieram.

Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium, – nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator –, expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.

Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae Traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.

Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerint; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua – nam ea valebat – dissimulabam morbi magnitudinem. Hic cervisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.

Iam eramus vicini oppido Divi Trudonis. Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum pretium bigario, ut me postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium.

Non erat sententia petere meum cubiculum, vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum diverto, amicum sincerum. Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum. Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset.

Cum non rediret uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans Quid? inquam, Num iudicat esse pestem? Hoc ipsum inquit constanter affirmat; tres esse carbunculos. Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam esse pestem. Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, Non vererer inquit, tecum cubare; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.

Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis, in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua.

Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur.

Bene vale, Beate carissime.

Cetera cognosces ex literis ad Capitonem.

Lovanii. Anno M. D. XVIII.

Erasmus Ioanni Francisco (1518)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Francisco Cardinalis Eboracensis Medico S.

Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut Britannia tot iam annis assidua pestilentia vexetur, praesertim sudore letali, quod malum paene videtur habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae ostiave nihil habent pensi: deinde sic fere constructa sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod inprimis admonet Galenus. Tum magnam parietis partem habent vitreis tessellis pellucidam, quae sic admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per rimulas admittunt auram illam colatam, aliquanto pestilentiorem, ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata sunt argilla, tum scirpis palustribus, qui subinde sic renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti, sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas. Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia minime salubris humano corpori.

Adde quod Anglia non solum undique circumfusa est mari, verum etiam multis in locis palustris est salsisque fluminibus intersecta; ne quid dicam interim de salsamentis, quibus vulgus mirum in modum delectatur. Confiderem insulam fore multo salubriorem si scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo; fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis offenditur coelo nubiloso. Ego et ante annos triginta, si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare. Conferret huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.

Ridebis, scio, otium meum, qui his de rebus sollicitus sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium; et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat. Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris; libuit tamen admonere, ut si meum iudicium cum tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille negotiis distringatur.

Bene vale, vir humanissime; cui debeo plurimum.

Erasmus Gulielmo Montioio (1519)

[recensere]

Clarissimo Baroni Gulielmo Montioio Erasmus Roterodamus S.D.

Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis, cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, verum et moribus qui deceant optima studia, condecorabitur. Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi, qui nulla in parte non egregium agit praesulem.

Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges, evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam exemplum, primus ipse praestans quod praescribit. Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi; et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini, quae tantis bonis fruatur sine me quondam commodorum et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum; in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia, ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica, iam capulo manum admoventem capillos vellicans revocaret. Bene vale.

Antuuerpiae. Anno M. D. XIX. Calendis Maiis.

Erasmus Ulricho Hutteno (1519)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Clarissimo Equiti Ulricho Hutteno S.D.

Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene, tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, ceteris non item.

Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suavissimi contemplatione versari. Sed primum non cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis cuiuspiam manum desiderat: at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque similior sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulacrum delineare verius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere licuit vel meminisse. Quod si quando fiet ut vos aliqua legatio committat, tum demum intelleges quam non probum artificem ad hoc negotii delegeris, vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut caecutientiae, qui ex tam multis bonis tam pauca vel viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.

Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis, sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinet semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum.

Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum in hac re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus semper fuit appetentior; esum ovorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere.

Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis atque otii est avidior; sed quemadmodum otio cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis mederi non possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur, ut his in rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.

In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem unquam amavit. Adolescens comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum erat salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolentibus: unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor.

Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo per mercatum obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi.

Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia et affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra, mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exoticum aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem, quoties alios conspicit oblectari.

Bonas literas a primis annis hauserat. Iuvenis ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio destitueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum legum peritiam profitetur. Quae professio, ut est a veris literis alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolvi posse, nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas sic in hoc versatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant. Tanta erat vis ac celeritas ingenii.

Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non segnem operam impendit. Augustini libros De civitate Dei publice professus est adhuc paene adolescens auditorio frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo.

Tamen virginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque talem paene finxerat; quicum libuisset universam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puellae tres, Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matremfamilias; quicum tamen perinde comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque severitudine, quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem attentissima, cithara, testudine, monochordo, tibiis canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet?

Consimili comitate totam familiam moderatur, in qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiteris, protinus aut medetur aut componit; neque quenquam unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, nullus unquam ullam famae labem contraxit. Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit cum matre, ut huic cum noverca; nam pater iam alteram induxit; utramque non minus adamavit ac matrem. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis.

Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. Cum advocationibus adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem conponerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset.

Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in legationem; in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.

Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.

Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarent. Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox diu luctatus est, ut prosam orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam habere; quo certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas.

Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium praesens et ubique praevolens, memoria parata; quae cum omnia habeat velut in numerato, prompte et incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium; cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.

Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis.

Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis aut insinceris officiis; quorum alius ad voluptates ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii, Latimeri, Mori, Tunstalli, Clericiatque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.

Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas.

Bene vale.

Antuuerpiae decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX.

Erasmus Iodoco Ionae (1521)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Iodoco Ionae Erphordiensi S.D.

Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis Coleti vitam paucis velut in brevi tabella depingam, hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum institutum attemperes. Equidem, mi Iona carissime, ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae puritatis non desiderarem, quoties ad horum duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, quod vulgo dicitur sancti Audomari, cum huc me pestis, hac sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat. Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos dabo.

Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani – nam in hoc vitae genus adolescens inciderat; meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi quod ob servitutem instituti minus multis prodesse poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis maximae apud optimos quosque, multis magnatibus gratissimus, corpore procero et eleganti, natura felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius. Scotias argutias puer imbiberat, quas ne prorsus improbabat, quod quaedam scite dicerentur licet sordidis verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset Ambrosium, Cyprianum, Hieronymum degustare, mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque cavillarer me mirari, quod hominis haeretici scriptis delectaretur, ille mira alacritate Fieri non potuit inquit quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt.

Quanquam autem illud vitae institutum, in quod per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus, nequaquam probabat, subinde dictitans apud me fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere, ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil non facere ad praescriptum humanum potius quam ad Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales aequalitatem, maxime quod illic saepenumero coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur: tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens. Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae studio non summa cum alacritate perpeteretur.

Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat, ut nemo melius teneret ungues digitosque suos quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter. Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi. Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones frigidos consarcinat, quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed pauciores – (quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes facere)-; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo. Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset. In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri. Antehac inquit languidi et segnes precabamur; nunc alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore offeruntur.

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae ), praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem tum habebat laicum, ne quid offenderetur: Immo inquit peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo periculo redimisset, summo studio adnitebantur commissarii, ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabantur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, Abite inquit, hinc, Simoniaci, cum vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicum veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum quam vestri compendii. Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret.

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non adessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, Referte inquit onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli. Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum suum vellet committere; sive hunc obtruserunt qui cupiebat abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum suo Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus.

Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites: sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus est, qui septem liberalium artium scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam. Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio, Origine, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus erat liber, historiam aut constitutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam quod ambiret. Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae. Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis. Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent. Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos. Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat. Et imminet Patris facies dicentis Ipsum audite: nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec solarium sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem. Nec quosvis admittunt temere, sed delectus fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam legerat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita IOAN. COL.

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos. Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, Quid tu inquit, mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset. Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis est opus? omnino decessit aliquid meae de illo existimationi.

Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi.

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam huiusmodi suspicionis.

Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret. Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta. Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum magnifice fieri valde probabat.

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim.

Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis vocatur orientale monasterium.

Sed cum iam odium senis Episcopi – erat enim non minor annis octoginta – atrocius esset quam ut premi posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, Pasce, pasce, pasce oves meas, cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam substituisset: tertium, quod cum in contione dixisset quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad haec aliaque stultiora respondere dedignaretur. Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. Id enim temporis adornabantur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: sic enim designabat Coletum, cum is a poeticis numeris esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat. Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros. Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes. Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis humanissimus: Ne quid temere suspiceris, Decane. Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque consilio rectius satisfaciam officio meo. Verum ne totum colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans periclitari Coletum cum per omnia conveniret illi cum Regi; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum. Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit, et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus Suus inquit cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum.

Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos, quantum passa est epistolaris angustia. Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere vitae tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem.

Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus.

Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.

Ex rure Andrelaco. Id. Iun. Anno M.D.XXI.

Erasmus Martino Luthero (1524)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Martino Luthero S. P.

Nec tibi concedo, ut magis ex animo cupias evangelicae sinceritati quam ego, cuius rei gratia nihil non perpetior, et hactenus omnem venor occasionem, ut evangelium fiat omnibus commune. Caeterum quod tu imbecillitatem vocas aut ignorantiam, partim conscientia est, partim indicium: Tua quaedam legens valde pertimesco, ne qua arte deludat Satanas animum tuum; rursus alia sic non sapiunt, ut velim hunc metum meum esse falsum: Nolim profiteri quod ipse mihi nondum persuasi, multo minus quod nondum assequor. Hactenus rectius consului negotio evangelico, quam multi qui se iactant evangelii nomine; video per hanc occasionem exoriri multos perditos et seditiosus; video pessum ire bonas literas ac disciplinas; video discindi amicitias, et vereor ne cruentus exoriatur tumultus. Si tuus animus sincerus est, precor ut Christus bene fortunet quod agis; me nulla res corrumpet, ut sciens prodam evangelion humanis affectibus. Nihil adhuc contra te scripsi, facturus id magno principum applausu, nisi vidissem hoc absque iactura evangelii non futurum; tantum eos repuli qui conabantur omnibus principibus persuadere mihi tecum foedus esse et mihi tecum per omnia convenire et in libris meis esse quicquid tu doceres: Haec opinio vix etiam nunc revelli potest ex illorum animis. Quid scribas tu in me, non magnopere laboro; si mundum spectem, nihil mihi accidere posset felicius: Cupio hanc animam puram reddere Christo et in hoc affectu velim omnes esse. Si paratus es omnibus reddere rationem de ea quae in te est fide, cur aegre feras si quis discendi gratia tecum disputet? Fortasse Erasmus scribens in te magis profuerit evangelio, quam quidam stolidi scribentes pro te, per quos non licet esse spectatorem istius tragoediae, quae utinam non habeat tragicum exitum! Sed me in diversam partem propellunt, etiamsi principes non eo compellerent. Horum improbitas reddit evangelium invisum apud cordatos et cogentur principes istorum seditiosos tumultus compescere; verum id non fiet absque laesione innoxiorum. Nemini auscultant, ne tibi quidem; implent mundum furiosis libellis, ob quos operae pretium existimant veteres illos orthodoxos contemnere. Sed his de rebus prolixum sit scribere; precor ut deus omnia vertat in suam gloriam. In Spongia modestiam desideras, cum ibi de vita Hutteni, luxu, scortis, alea perditissima, de stultissimis illius gloriis, nulli quamvis amico ac patienti tolerandis, de decoctionibus, de extorta a Carthusiensibus pecunia, de amputatis auriculis duobus praedicatoribus, de latrocinio, invasis tribus abbatibus in via publica, ob quod facinus unus e famulis illius capite truncatus est, deque aliis illius facinoribus vulgo etiam notis nullum in Spongia verbum fecerim, cum ille nec verbo provocatus a me prodita amicitia in gratiam unius nebulonis, quo nihil perditius, tantum falsorum criminum in me gesserit, quantum scurra quivis in alterum possit comminisci. De perfidissime evulgata ad Moguntinum epistola, suppresso ipsius nomine, refero; de altera perfidia qua fuerat usus in me, taceo: Extorserat, ut multis epistolis meis commendaretur in aula Caesaris, cum iam coniurasset adversus Caesarem, tantum volens abuti Caesaris nomine ad vexandam uxorem. Sic provocatus ab eo, de quo sic meritus fueram, nonne meo iure poteram in his esse disertus? Et tamen vocor immodestus. Quid Otthoni cum Hutteno? Et is nunquam laesus verbo a me quomodo furit? Hos tamen vocas mei similes: Ego nec homines duco, sed furias, tantum abest, ut mei similes agnoscam: Per huiusmodi portenta instaurabitur evangelium scilicet? Has habet columnas renascens ecclesia? In horum foedus me admisceam? Sed his de rebus plus satis. Ioachimus perplacuit. Molestum erat, quod Melanchthonis non sit data copia. Dominus Iesus dirigat mentem tuam in ea consilia quae sunt ipsius evangelio digna.

Basileae, ex tempore, postridie Nonas Maias 1524.

Erasmus Ioanni Piscatori (1524)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Ioanni Episcopo Roffensi S.D. [Excerpta]

Reverende Praesul, maerens ac dolens hoc verbum legi in epistola tua, Utinam vivum me reperiat liber, &c. Auxit famulus dolorem, qui nuntiavit affligi te adversa valetudine. Nihil indulges isti corpusculo. Suspicor magnam tuae valetudinis partem nasci ex loco. Nunc enim medicum agam, si pateris. Mare vicinum et lutum subinde maris decessu nudatum coelum exasperat. Et habes bibliothecam undique parietibus vitreis, qui per rimas transmittunt auram subtilem et, ut medici loquuntur, colatam, pestilentem raris et imbecillis corpusculis. Nec me fugit quam assiduus sis in bibliotheca, quae tibi Paradisi loco est. Ego si in tali loco commorer tres horas, aegrotem. Magis conveniret cubiculum pavimento ligneo et parietibus undique ligno contabulatis. Spirant enim lateres et calx noxium quiddam. Scio pie viventibus mortem non esse formidabilem, sed totius ecclesiae refert talem episcopum esse superstitem in tanta bonorum inopia.

Basileae. pridie nonas Septemb. Anno M.D.XXIIII.

Erasmus Nicolao Vario Marvillano (1526)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Nicolao Vario Marvillano S.

Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt generis, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu. Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium fallere, si quando invitat aeris temperies. Post deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem, iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem. Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere, si quando est hilarior; siquidem longe aliud fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem, cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis ictus impegit se vehementius in aliquid solidum.

Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus Bononiam, magnam diei partem et tonabat vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus subduxi me et ad ceteros redii. Aut me plane fallit inquam animus, aut post hunc crepitum audietis aliquid parum laeti nuntii. Et ecce non ita multo post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret esse spem vitae.

Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese proferentis in sublime, colore propemodum cinericio, cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare. Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis. Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum unus quem domi reliqueram, admonens ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati procurrunt ad tuendas portas ac moenia. Nec satis tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem totam didicimus, quae sic se habebat.

Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque totam molem in altum tollere. Idque testantur qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset, ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.

Non procul a turri magistratus curarat exstruendas aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis: e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror significari quam incogitantiam eorum qui casum eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium: etiam si turrim eam undique ducentorum pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem erigit?

Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas, veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri, vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio. Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas.

Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello? Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus. Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari.

Bene vale.

Datum Basileae sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.

Erasmus Augustino Eugubino (1531)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Augustino Eugubino, Cancellario Regularium Sancti Augustini, Ordinis Sancti Salvatoris S. [Excerpta]

Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt, bene precari manibus incomparabilis viri Dominici Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis quibusque libris diversarum linguarum instructam non mediocribus impendiis pararit, suique monumentum reliquerit: qui non video quo speciosiore titulo memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. Cum agerem Romae, semel atque iterum ab illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam a cultu magnatum, tandem illius palatium adii, pudore magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo ulla hominis musca apparebat. Erat tum tempus pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium occlusum repperi. Mecum demirans solitudinem, ad extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum ut opinor medicum, tonso capite, custodem ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait intus cum aliquot generosis confabulari. Cum nihil adderem, rogat quid vellem. Salutare, inquam, si commodum esset. Nunc quia non vacat, alias revisam. Dum abiturus paulisper per fenestram loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans num quid velim renuntiari Cardinali. Nihil inquam opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus sum. Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem excipit non ut cardinalis – et talis cardinalis – extremae sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella, collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto rerum fastigio comitatem!

Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit, satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat ad domus suae contubernium et fortunarum omnium communionem, illud addens, coelum Romanum ut humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque eam urbis partem in qua palatium habebat, olim a pontifice quodam exstructum, qui locum eum ut omnium saluberrimum delegisset.

Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem assurgere vetuit, Decet inquiens discipulum coram praeceptore stare. Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus; quam longe supra meritum meum repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere. Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem. Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas cum urgent fata?

Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. Cum inter magistros aliquot proponerem de hypodidascalo, quidam non infimae opinionis subridens, Quis inquit sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui possit ubivis quomodocunque vivere? Respondi modestius, hoc munus mihi videri vel in primis honestum, bonis moribus ac literis instituere iuventutem, neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam rectius collocare beneficium, et nusquam exspectari fructum uberiorem, utpote cum illa sit seges ac silva reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum. Atque is corrugato naso subsannans, Si quis inquit velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium ac religionem. Respondi Paulum in caritatis officiis ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse, ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam imperite dictum. Ecce, inquit, nos reliquimus omnia; in hoc est perfectio. Non reliquit inquam omnia qui, cum possit plurimis prodesse labore suo, detractat officium quod humilius habeatur. Atque ita, ne lis oreretur, hominem dimisi. Vale.

Cantabrigiae postridie Simonis et Iudae.

Erasmus Germano Brixio (1532)

[recensere]

Erasmus Roterodamus Germano Brixio S.

Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati consecrare. Ante complures annos novi hominem in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed cultu profano. Invitarat me Andreas Ammonius ad prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis, unico tantum famulo. Multa fabulatus sum cum Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar tamen hominis militarem ferociam, itaque Graece percontatus sum Andream quisnam adesset. Is respondit, Negotiator quidam egregius. Atque ego contra, Talis quidem videtur, et persuasus esse negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum est. Canossa praesedit, ego proximus. Toto convivio cum Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus sum Andream num verus esset rumor venisse legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat. Summus inquam Pontifex non eget meis consiliis; si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem. Quid? inquit Ammonius. Non expediebat inquam fieri mentionem pacis. Quamobrem? Quoniam pax inquam subito coiri non potest. Atque interea dum monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias autem subito cohibentur militum manus. Indutias autem praescriberem trium annorum, quo liceret commode de duraturi foederis legibus dispicere. Approbavit Andreas et Hoc, inquit, opinor, agit hic legatus. His ita dissertis redii ad id quod Ammnonius non responderat liquido. Estne inquam cardinalis? Unde inquit tibi istuc in mentem venit? Quoniam inquam hoc narrant Itali. Et illi inquit unde norunt? Hic inquam te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem? Subriserunt inter sese, me ne tantulum quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem Est inquit animo cardinalitio. Hic ego suaviter arridens Istuc aliquid est, inquam gerere animum cardinalitium.

Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit: Demiror te in hac barbara natione velle vivere, nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus. Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit.

Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem officii causa produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, ac mecum sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.

Cantabrigiae postridie Simonis et Iudae.

Epistola ad lectorem (1533)

[recensere]
Praefatio Ieremiae editionis.


Desiderius Erasmus Roterodamus Pio Lectori S.D.

Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo. O mentem summo episcopo dignam!

Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli. Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui vel illum mihi vel me illi invideat.

Bene vale, quisquis es qui haec legis.

Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII.